장음표시 사용
341쪽
praefatione ad novam Ferrarii editionem impugnatur, cum verba illa Ignatii, quibus Ferrarii sententia inniatitur , non de convocatione , sed de cognitione fidelium agant. Ibidem autem observat , ex Tertulliani libro ad uxorem e. ψ. colligi posse, quod Christiani ope Diaconorum, vel aliorum Ministrorum, ad sacros conventus coacti fuerint. Amalarius de Homo officiis c. ai. ligni pulsu Christianos ad sacra Convocatos
tradit, verum ritus ille ligna pulsandi post Constantini M. aetatem coepit, ut idem doctissimus Graevius observat. XXV. Lectuin suisse in his coetibus verbum Dei,& explicatum ac ad auditores applicatum, jam supra cognovimus. Interdum vero etiam alia quaedam scripta,
quae ad aedificationem utilia visa sunt, praelecta publice fuerunt, sicut epistolam priorem Clementis ad Corinthios, ut & Soteris Episcopi Romani ad Corinthios epist Iam in Corinthiorum ecclesia publice lectas fuisse, memoriae prodit Dionysius Corinthius apud Eusebium hi esses libr. δ. c. u. De Polycarpi epistola idem tradit Sisphatias Ie myne in protegomenis ad varia Sacra, cum
Hieronymus in catalogo Scrietorum ecclesiiasticorum referat, sua adhuc aetate consuevisse, ut haec epistola in conventu Asiae legeretur. Hunc autem conventum Asue Tenetelius m exercitat. st ea. ρ. No. nsen de conventibus
Christianorum sacris de Synodis ecclesiasticis interpret tur, sed de illo concilio Asiae, quod in Scriptoribus & Memoriis antiquis κοινον Ασίας appellatur, & ex η. civitatiabus constabat. Doctissimus Cyprianus, qui Tenetelium secutus Polycarpi epistolam interpolatam judicat, in notis ad Hieronymi cMalogum P. ZU. itidem hanc epistolam Ie-
342쪽
ctam esse putat, non in conventibus Christianorum quotidianis, sed in notabili quodam totius Asiae Proconsul ris conventu. Putat igitur in Asia morem obtinuisse, ut dies illa, qua Imperatores Reipubl. gubernaculis a moti essent, quotannis magna religione ludisque ac spe-aculis celebraretur. Verum in ejusmodi conventu,
quo ludi & spectacula edita fuerunt, Polycarpi epistolam
lectam fuisse nemo dixeriti Arbitratur ergo Vir doctissimus, hunc morem quotannis in Alia conveniendi retentum fuisse, cum jam Christiani imperarent, idque κοι,ο, 'Aσίας hoc loco ab Hieronymo intelligi. Addi. ergo, Christianos in conventu illo primo omnium de religione consultare decuisse, & acta Martyrum, praecipue vero Polycarpi epistolam, praelegere. Mihi vero probabile est, epistolam Polycarpi, quam falsarias manus expertam fuisse probari non potest, in consuetis Christianorum conventibus, imprimis Asiaticis, praelectam publice fuisse illo etiam tempore, 'rio Imperatores nondum Christianam religionem amplexi fuerant. XXH. Tanta autem erat Christianorum in publicis conventibus ad lectionem divini verbi attentio, ut Dio Chrysostomus, qui sub Trajani imperio floruit, gemissibus suis Alexandrinis, qui in Theatris clamores & strepitus edere solebant, hanc levitatem exprobraturus Christianorum silentium & attentionem in concionibus p blicis commendaret orat. 33. ad Alexandrinos. Sic enim illum locum male affectum, & ab interprete non satis feliciter acceptum explicari debere censet Bruno indissertatio. de Therapolis p. ωδ.
343쪽
ribus etiam a jejuniis abstinebant, cujus ritus meminit Tertullianus de corona militis e. R. Videatur praeterea Ba silius M. de Spiritu S. c. 27. Ambrosius serm. f. Vel potius Maximus Taurinensis serem. de Pentecoste, Hieronymus dialogo adv. Luciferianos, Epiphanius expμ. fidei Augustinus epist. ι . ad Januarium, Cassianus de precιbus nocturnis e. II. Pseudo-Justinus resp. ad Orthod. qu. ἔσω Hanc consuetudinem cum nonnulli negligerent, Patres concilii Nicaeni in canon. ao. eandem renovarunt, & ubique observandam statuerunt,unde Christiano Lupo & Gulielmo Beveregio in scholiis ad hunc canonem plura de hoc ritu differendi occasio nata est. Nicaenum autem istum canonem in Romana ecclesia receptum & probatum non fuisse, notat Paschasius Quesnelius in dissera. ra. ad opera Leonis M. cap. F.
XXX. Inter preces Christiani ora sua ad plagam
Orientalem convertebant, ut admonerentur, se per Orientem ex alto Christum & evangelii lucem a potest te tenebrarum emersisse. Videantur, de hoc ritu Tertullianus libr. I. ad nationes e. U.-Vologes. e. ιε. Epiphanius haeres. s. ubi de Elyai agit, qui hunc Christianorum ritum improbavit, Pseudo-Justinus quaesi. s respons ad orthodoxos ι . ΗΙ. Clemens Alexandrinus libr. 7. Stromi. Fao. Origenes homil. s. ad Numeros Bais iras M. de Spiritu S. c.ar. Autor quaest. ad Antiochum quaest.37. apud-hanasium, D mascenus libria . de orthodoxas de r. U.Gregentius in disputatione cum Herbano,Germanus Patriarcha in ιhema mmcasEx recentioribus Gerhardus LL. CC. de extremo judicio g.7 . Dietericus antrquι lat. bibl. p. Ta.Voetius parad.δοπι theocs. a a. Seldenus de S nedriis libr. s. e. Iri qui tamen, quae
344쪽
CAp UT IV. 16a ibi de hac materia dicere coepit, non abselvit, Menardus in nu. ad Gregorii Sacramentarium ρ. D. Iacobus Thomasius in dissertatione de ritu precandi versus solem oriemtem. Hae preces Versus orientem perhibentur ab ipso
Christo institutae in lapide quodam Chinensi, qui A.
XXXI. Tres imprimis horas, nempe tertiam, sextam & nonam, orationi a nonnullis destinatas fuisse, referunt Clemens Alexandrinus obr. 7. Stromat. ρ. Fιν. Tertullianus de jejunus e. Io. Cyprianus de orat. rimis. e. u. Verum ex eo horas canonicas perperam eliciunt Pontificii, ut notarunt Goulanius in notis ad praedictum C priani locum, & Pearsonius in lectionibus ad Acta Ap sol. Ieris. a. p. v. Et hanc consuetudinem statas precania di horas observandi etiam gentilibus placuisse, ex Philostrato de vita Apollonii, dc Juliani Apostatae mandato apud Sommenum obr. s. c. probat Episcopus Oxoniensis not. in epistolam Clementis Rom. ad Corinthios
XXXII. De habitu & gestibus orantium insignis
Iocus extat apud Tertullianum c. Io. Vologetici, ubi ait, Christianos in coelum suspicientes manibus expansis, capite nudo, & sine monitore orare pro omnibus Imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, Domum tutam, exercitus sortes, Senatum fidelem, populum pro-hum, Orbem quietum, & quaecunque hominis & Caesaris vota sunt, orare.
345쪽
DE RITlBus sECuNDI SECULI XXXIII. Precibus Christiani etiam hymnos adjumgebant, ut ex Plinii ad Trajanum epistola constat. Videantur quae de hymnis in Christi honorem compositis refert Cajus apud Eusebium libr. s. aδ. Ejusmodi hymnus a Clemente Alexandrino concinnatus sub finem Paedagogi ejus extat. Alius Clementis hymnus subjicitur ejus lis bello de divitum salute. XXXIV. Hymnum Graecorum matutinum a Luinciano gentili secundi seculi Scriptore in Philopatride sub
nomine οἰδῆς πολυωνυμου perstringi statuit Thomas Smith in miscelianeis p. ουν. At Johannes Gregorius ιn obstem vat. ad loca quadam Scriptura S. Tom. IX. M tiorum o ticorum p. ans. per ώδην πολυωνυμον a Luciano clausulam orationis Dominicae intelligi arbitratur, cum in verbis praecedentibus per orationem, quam Critias ex Trie Onis jussu a Patre auspicari debebat, orationem Domini- eam intelligi Rigestius in notis ad Tertullianum p. o. Observaverit. Et hoc Luciani testimonio Gregorius Comtra eos utitur, qui clausulam orationis Dominicae ex ea
ratione, quod in exemplaribus quibusdam omissa deprehendatur, non a Christo praescriptam sed ab alio orati ' ni Dominicae additam suspicantur. XXXV. Notamus autem & hoc de gentilibuς, quod formula Κυριε ελιωσον in precibus suis usi fuerint, ut Arrianus secundi seculi Scriptor libr. 3. Epicteti sui c. ntestatur, qua de re Vossius libr. I. c. a. de ιdolola ria genti ii , Bona libr. a. rerum liturg carum c. . & alii vide
346쪽
XXXVI. Num Antiphonia Musica ab Ignatio post visionem Angelorum alternis hymnis Deum celebrantium in ecclesiam introducta suerit, de eo egi in dissenatione de Patrιbus Apostoticis thes o. XXXVII. Habuisse ecclesiam hujus seculi coetus
antelucanos Plinius in epistola ad Trajanum, Sc Tertallia- 'nus de Corona e. 3. testatur. Et in coetibus his ante lucanis cereos & lychnos usurpatos fuisse, dubium non videtur. Nondum tamen in usu erat, ut orto iam sole cerei in ecclesia accenderentur, siquidem ritum hunc ingentilibus irridet Tertullianus, qua de re Rigaltius in M.
ιis ad Tertullianum P. D. videatur. Caeterum lucere
rum in vigilia paschali accensarum meminit Eusebius his . eccles his. o. c. p. Vigiliarum autem paschalium etiam Tertullianus in libro ad uxorem, aliique Scriptores meminerunt, allegati a Florentinio me. ad Martyrologιum p. υδ. Et Cangius quidem not. ad Chronicon paschao p. sδα origenem in ecclesiis inde petendum censer, quod Imperatoribus accensi cerei vel taedae praeserri solerent, a qua sententia discedit autor Ephemerad. gauis. A. ι D.
XXXVIII. Conjuncta fuerunt cum precibus non. nunquam jejunia. Nondum tamen receptum erat jejunium quadragesimate. Irenatus enim in epi.
stola ad Victorem apud Eusebium libr. s. hs. eceos e. . a nonnullis unum diem, ab aliis duos vel plures jej nari asserit. Rufinus autem, latinus Eusebii interpres, &ex recentioribus Christophorsonus quadraginta dies de suo addiderunt. Conferantur quae ad h. l. notavit vat si
347쪽
DE RITIE SECUNDI SECULI. a6ssius y. υνα toI. Quae in nonnullis editionibus Chronici Eusebiani de jejunio quadragesimali per Telesphorum instituto leguntur, ea in MSctis codicibus non extant,&Eusebio affingi monet Scaliger ammadvers. ad Euseb. Chron. p. a K Idem agnoscit Arnoldus Pontanus in nocad Euseb. Chron. p. m. ubi tamen jejunium quadragem male non a Telesphoro, sed ab ipsis Apostolis institutum probare perperam contendit. Apostolicae enim instit tionis non fuisse jejunium quadragesimale, lase probat Dallaeus his. s. de jejuniis. Dallato autem ex R
sormatis se opponit Beveregius libr. I. cod. can. vindic. ubi inter alia locum Irenaei omnino de quadragesimali jejunio explicandum esse probare satagit. Ex Pontificiis autem Dallaei sententiam impugnandam lascipit Natalis
Alexander dissert. .se l. a. an. s. XXXIX. Iejunium quartae & sextae seriae memorat Clemens Alexandrinus BD. I. Stromat. Eorundem mentionem faciunt Pseudo-Clemens in canonibus Apostolicis, item Bbro I. constitui. Apostol. c. a . Pseudo-Ignatius epistola ad Hibnensis, Epiphanius in exposiι. fidei, quem
tamen in assignanda causa horum jejuniorum, imprimis quoad jejunium quartae seriae errasse notavit Petavius in ania mahers ad Epiphanium p. 3Τ1. Idem Petavius p. 3s4. Epiphanio afferenti, quod Synaxes quartae & sextat feriae ab Apostolis institutae fuerint, nullam fidem adllibet. Plu.ra de jejuniis quartae & sextae feriae suppeditant Dallaeus
de jejuniis libr. 4. c. f. Larroquanus obr. I. adversam p. ι a. Natalis Alexander secul. a. Hineri. . art. s. Bevereo-us fibr. 3. canon. Hustr. e. Io. ubi sutili argumento probat, verisimile videri, quod haec jejunia ab ipsis Apostolis instituta suerint.
348쪽
CAPUT IV. XL. Christianos hujus aevi in agendis jejuniis nullo praecepto ligatos fuisse, colligi potest ex Tertulliano tib . de jejureio c. a. unde & Apollonius apud Eusebium Bbr. f. e. II. Montanum reprehendit, quod jejuniorum leges imposuerit. De Alcibiade, qui austerum vitae genus amplexus pane & aqua vitam sustentavit, postea vero per divinam Attali visionem monitus cunctis promiscue cibis uti coepit, videatur epistola Viennensis & Lugduensis ecclesiae apud Eusebium his. eccles Λbr. F. c. s.
XLI. Stationes a jejuniis distinguit Tertullianus
BD. de jejun. e. r . & libro a. ad uxorem. Nomen autem stationum a militibus desumtum ait his. de orat.
circa finem. Interdum autem & ab ipso Tertulliano,& ab aliis Scriptoribus stationum vocabulum pro ipsis je. juniis accipitur, ideoque stationes breviora quaedam jejunia fuisse videntur, quae non ultra horam 9. seu tertiam pomeridianam producta sunt. Unde etiam Tertullianus his. de jejun. e. U. stationum semijejunia a Christianis interponi dicit. Conferantur de stationibus Rigaltius ad
XLII. Poenitentiae disciplina quam severa fuerit, explicat Tertullianus de paenisentia e. p. ubi inter alia diiscit, poenitentes caris Dei adgeniculari, non aris Dei, ut in editionibus nonnullis corrupte legitur) videatur Panaetius notis ad h. l. p. 37l. ubi retractat, quae olim pro adgeniculationibus ad aras in liturgicis suis scripse
349쪽
rat. Similis Tertulliani locus occurrit in libro de pudicitia, ubi poenitentes Batrum caligas detergere, voluta da vestigia illorum lambere, & genua detinere scribit. Ex quo loco Baronius ad A. C. ao . perperam colligit, fiadeles Pontificis pedes semper exosculari solitos fuisse. Sed quid de illo pedum osculo sentiendum, de eo videatur Rivetus in Jfurta vapulante c. I. Capellus in libro de s dis Romana potesate, Dannhauerus in Antichristosophiast 7 .seq. XLIII. Confessionem auricularem hoc seculo usitatam fuisse non probat locus Tertulliani in libro de bapti . cap. ult. etsi Pamelius ad istum locum annotaverit, si ullus locus pro confessione speciali & secreta faciat,
hunc imprimis facere, quam annotationem refutat Halloicus in vina Jumni p. alM. ubi tamen meliora & solidiora argumenta non deesse scribit, quibus auricularis consessio probari possit, a Bellarmino aliisque controverissiarum Scriptoribus adducta. Verum ad ea, quae a Bel- Iarmino aliisque Pontificiis controversiarum tractatoriabus ex secundo seculo adducta sunt, satis respondet Dallatus Iur. s. de eonfess auric. c. s. s M. etsi ejus responsiones convellere nitatur Nat. Alexander dissert. stolemie. de
confess sacramental. adv. Dassium p. 73. XLIV. Quod momologeseos, seu poenitentiae publieae exercitia apud Tertullianum, aliosque Scriptores satisfactionum nomine veniunt, id de satisfactionibus ec clesiasticis intelligi debet, quibus ecclesia, non Deo satis- iactum est. Injunxit autem ecclesia delinquentibus ejusmodi disciplinam, ut indignationem suam adversus Ll a trocia
350쪽
barent. Conferatur Chemnitius pari. a. exam. conritii
Tradent. p. Dy. Messiaerus de legibus BD. M. p. 6 3. Testimonia Patrum, qui Deum ipsum ejusmodi satisfactioniabus placatum asserunt, dum enumerat Gregorius de V Ientia de suifamon. c. a. p. Ιο. ex secundo seculo nul- Ium adducere potuit, & quae adduci possent, commodo& sacris literis consormi sensu explicari debent. XLV. Satisfactiones post: mortem non probari possunt ex oblationibus pro defunctis, quarum mentio
apud Tertullianum de corona c. 3. cs de monogamia c. ἔα Munera enim pro mortuis in testimonium, quod communionis ecclesiasticae participes, fuissent a cognatis e rum offerebantur. Unde Ludovicus de la Cerda not. ad Tertulsanum ρ. με. 97. & alii Pontificii oblationibus istis lacrificium Missaticum & purgatorium perperam super struunt. Idem statuendum de precibus pro defunctis, quas Tertullianus de monogamia c. Io. cum oblationibus conjungit. Conserantur de his oblationibus & precbbus pro defunctis Chemnitius para. s. eram. conc. Tradem. p. 136. Gerhardus de morte g. aδo. Hildebrandus in ossem roris pro defunctis e. M. Dallaeus libr. s. de fati act. c. I. seq. Forbesius libr. I. instruct. e. p. Mornaeus θόν. s. de eu charisia c. m. ubi inter alia observat, quod Tertullianus, qui primus oblationum illarum meminit, hunc ritum non ex Scriptura, sed ex traditione & consuetudine derivet. Notat praeterea, quod Christiani in memoriis defunctorum multa ab ethnicis mutuati fuerint, ne gentiblibus omni spe futurae vitae destitutis in assectu erga mo
