Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DE RiTlBUS SECUNDI SECULI. 269 tuos frigidiores viderentur. Observat denique, quod Tertullianus de statu animae separatae varias hypotheses foveat, iisque etsi salsis preces pro defunctis superstruat. Caeterum in quantum preces pro deiunctis admitti possint & debeant, exponit Gelerus in dissertae. de precibus

pro defunctis, & alii.

XLVI. Crucis signaculo frequenter frontem trivisse Christianos autor est Tertullianus de coronae. St. Neoque tamen Christiani hoc aevo crucis signo virtutem alia quam tribuebant, multo minus divino cultu crucem prosequebantur, quam gentilium calumniam repellit Tertullianus apol. c. ια'hbr. I. ad nation. e. M. item Minutius

Felix in Octavio, ad quem locum Elmenhorstius in notis p. 6. videatur. Videantur quae contra pontificium erucis cultum disserunt Dorscheus Mndita Exod. stare. I. diff. q. V pari. a. dig. 3. Gerhardus m. Tom. III. p. 77M. Antonius de Dominis his. r. c. la. ιh. M. Dallaeus de objecto rcligiosi cultus, & alii. XLVII. Christianis primitivae ecclesiae templa non defuisse plerique Pontificii statuunt, quibus accedunt ex

Reformatis Fusserus libr. a. misceae. e. p. Vitringa de Synagogis libr. I. para. 3. c. L. ubi rara quidem non tamen plane

nulla publici cultus loca fuisse asserit. Et pro hac templorum Christianorum antiquitate Baronius ad A. C. LVII. pr. item A. Q CVII. G. Ignatium Dallegat, qui Ma gnesianos in epistola ad eos scripta hortatur, ut omnesiti templo Dei conveniant. Verum locus ille in interpolata ad Magnesianos epistola legitur, quem ex apostolicis constitutionibus insertum Dorscheus de Missa p. as . Ω-

352쪽

C Ap UT I v. spicatur. Genuinas autem Ignatii epistolas si consulanius, deprehendimus, quod Ignatius Magnesianos tantum ad concordiam hortetur, & tanquam in unum Dei templum convenire jubeat. Praeterea Christianos Ignatii aevo templa nondum habuisse, ex eo colligi potest, quod tertio adhuc seculo Christianis templorum defectum objecerint gentiles, neque hunc desectum negaverint, qui Christianorum causam egerunt, Minutius Felix in Octavio p. 36. Origenes his. δ. conina C. um p. vo. Arnobius libri L contria gentiles p. ἔνι. Quod enim illae gentilium exprobrationes tum demum factae fuerint, cum Christi norum ecclesiae Diocletiani jussu dirutae fuissent, perperam asserit Hospinianus Bbr. L. de templ. c. L p. v. ubi Arnobium & Origenem allegati Atqui Origenes diem suum obiit, antequam Christianorum ecclesias Dioci

tianus dirui juberet. Rectius igitur idem Hospinianus p. 13. ex istis Arnobii & Origenis locis, nec non ex Minutio Felice probat, primis ecclesiae seculis templa Christianis

defuisse. Ad ea, quae Baronius contra haec testimonia excipit, respondet Vedelius exercit. in epis . ad Magnes

nos e. . Iohannes autem Clampinus pari. I. veter. mois

num. C. tu. ρ. Ua. ad testimonia illa respoddet, propterea Christianos ad illam gentilium objectionem respondere noluisse, quod metuerint, si se templa habere dicerent, etiam de aris disputationem orituram, & postea etiam de hostia altaris gentiles quaestionem moturos. Cum autem arcana eucharistiae mysteria in vulgus esseret nefas esset, ne paganorum ludibrio exponerentur, maluisse praedictos autores objectionem gentilium silentio praetermittere, quam gravioris disputationis periculum subire. Verum ipsa gentilium exprobratio, quae locum alia

353쪽

. . . DE RITIBUS SECUNDI SECULI. as habitura non fuisset, Ostendit templa Christianis defui neque Christiani Scriptores illam gentilium objectionem silentio praetermittunt, sed templa sibi deesse fatentur, & causam ejus rei indicant. Conserantur quae de templorum in veteri ecclesia desectu contra Baronium disputat Blondellus in apologia'o sementia Hieronyma μσια & contra Fulierum Marchius exercit. juvenu. diss u. s aώ. XLVIII. De aris idem quod de templis dicendum. Quando ergo Ignatius altarium mentionem facit, aras proprie dictas non intelligit, sed vel mensas sacras, ut in epistola ad Philadelphienses c. 4. ubi unum altare esse

dicit, ex quo loco Larroquanus de eucsaristia flari. I. c. F. p. ror. Dallaeus de cultibus relgiosis Latinorum hin re.yo. de

alii recte colligunt, Ignatii aevo plura in una ecclesia altaria non fuisse, vel ecclesiam ejusque membra, ut in epist. ad υhes. c. s. ubi eos, qui sunt extra altare, pane Dei privari dicit, & in epistola ad Trallianos, ubi eos, qui extra altare sunt, conscientia pollutos & infidelibus deteriores esse dicit, quae loca de aris proprie dictis non agere notat ex nostris Dorscheus de Misa p. a'. ex Reformatis Vedelius exercit. in epist. ad Ephes. e. r. & ex Pontificiis Halloixius de vita Ignatis e. zo. Quod autem Nourryin apparatu ad BB. PP. tom. I. p. va. asserit, Patres, qui aras Christianis defuisse dicunt, tantum de ejusmodi aris agere , in quibus gentilium more sacrificia fierent, ideoque aliis in locis Christianis altaria tribuisse, non prius id credam, quam Nourry ejusmodi loca produxerit, in quibus Patres illi Christianos altaria proprie dicta habuisse assirmarunt. XLIX.

354쪽

a 1 CAPUT V. DE GRADIBUS MIMITER II.

XLIX. Multi ritus a Romanis hujus seculi Episco. pis instituti perhibentur in eorum vitis, &epistolis decrealibus. Verum ob causas jam alibi indicatas eos r ensere operae pretium non est.

Gradibus Ministerii, N Hierarchia ecclesiastica.

IN Ministerio ecclesiastico minores, qui vocari solent,

ordines ecclesiae hujus aevi incogniti fuerunt, etsi Pseu-d Ignatius, non procul a fine suae epistolae ad Antiochenos non solum Presbyterum & Diaconos salutet, sed etiam Subdiaconos, Anagnostas, Psaltas seu Cantores, O stiarios, aliosque inseriores ordines, in quorum numero etiam seu laborantes recenset, qui ab Epiphanio in expositione fidei κοπ dicuntur, quo nomine ab Ignatio & Epiphanio Acoluthos designari Faber Stapulansis opinatus est. Verum probabilius est per Copiatas vel laborantes, eos potius significari, qui in epistola incerti cujusdam autoris de septem gradibus ecclesiae ad Rusticum Narbonensem, quae inter Hieronymi Opera tom. p. odit. Victor. p. ssi legitur, Fossarii appellantur, & quorum

officium erat, corpora mortuorum curare, & terrae mandare. Diuitig by Gorale

355쪽

ET HIERARCHIA ECCLESIASTICA. '

II. Fuerunt autem in Ministerio secundi seculi non alii gradus, quam Episcopi, Presbyteri & Diaconi. Etsi vero sub initium nascentis ecclesiae Episcoporum de

Presbyterorum nomina communia fuissent, &promiscue usitata, paulatim tamen haec differentia obtinuit, ut in ecclesiis plures Presbyteros habentibus uni, qui ordinis gratia taeteris praeerat, Episcopi nomen inhaereret, quam ordinis praerogativam successu temporis etiam aliae praer gativae secutae sunt, quas divini juris, & apostolicae institutionis esse probare conantur Pontificii, Bellarminus δειν. I. G Clerici e. 17. s ιδ. PetaVius in iusser atronibus ecia Fasiicis, quas Salmasii tractatui de scenore trapeetitico opposuit, & uberius in fibris de ecclesianica Derarchia, &in appendice tom. I. seu d obus Rosterioribus furis de hi rarchιa, qua leguntur tomo V. p. va. Natalis Alexander in reiade E errassonum, quarum prima de divina Episcoporum supra Presbyteros eminentia contra Blondellum git. Eandem sententiam fovent e Reformatis Hadriarius Saravia in tractatu de Gersis Misserorum gradibus cap. 1 . Iacobus usserius 1n opusculo de Ep/sσο--m--ιropolitanorum origine, Henricus Hammonduscin iussertaesionibus de juribus Episcopatus, Iohannes Pear- sonius in vindicio emolarum Ignatii pari. a. c. N. & fur. I. de successione Pontificum Romanorum c. ρ. Dodwellus in additione ad ilud caput, & d errationibus Cypriami ae . s Io. Beveregius codice can. vindicat. libr. a. c. H. alia

356쪽

ique. His vero se opposuerunt alii ex Reformatis Salmasius ιn apparatu ad labros de prima u Papa, & in ipso in cyatu deprimatu Papae c. I. Blondellus in apologia sententia Meronymi de Episscopis & Presbyteris, Maresius Essertas. R. Johanm Pnde x opposita, Bera in tractatu de diversis M-msi eris gradibus, Larroquantis in obsereationibus ad Peas

manas quatit vindicias p. asta. HO nbeck in no is ad

consitium Uinerti de reducitione Nisi porum, Uoetius in d se emta causa papatus ρ. u . Ex nostris Episcopos jure divino Presbyteris superiores eta negant Gerhardus LL. . de Ministerio I. as . & Tom. III. Con 1 Cathol. ar . o. c. s. Hulsemannus m ae relatione de misi. ordinati nis, Samuel Benedictus CarpZovius in examine maxeos Masmana p. /oaM. Zieglerus his. L. de Episcopu

ΠI. De Diaconis videatur Casiparis negIeri pecu- . . haris de Diaconis ιractatus, item Iohannis Morini exemcit. s. deserar oraenationibus aliique. IV. Viduarum nominz, quarum subinde apud Tertullianum mentio MCurrit , intelliguntur foeminae sacris quibusdam ministeriis & exercitiis destinatae. Plinius in epistola ad Trajanum Ministras eas vocat. Α sequentium seculorum scriptoribus & Conciliis Presbyterae.& Diaconissae appellantur. Plura de his asserunt Espencaeus iamsi prioru ad Timotheum ' ro. Lupus in siclo ras ad Tertiatianum de prae otionibu3 ρ. ιδ. Cingius Gossario Latino Tom. R. p. -υ. item in noti s

iractam de Presbyteris sis, Zieglerus in tractatu de Diac nis

357쪽

niss Diaconissu e. N. Cabassatius dissere. a.secias a. Gun lingius mean. N. Concilii Laodiceni, Holstentus in d errat. de locis quibusdam concilii Niceni, Raynaudus Tom. XII. p. apI. Morinus exercit. ro. de sacris oraenationisus, Cotelerius ad constitui. apo l. p. a I. aD. S ara.

V. Patriarcharum nomen hoc seculo non incogni- . tum fuisse, probari posse videtur ex Hadriani Imperat in ad Servianum epistola, quam ex Phlegonte transsii piam in Saturnini vita exhibet Vopiscus A as . In ea mnim mentio fit Patriarchae. Verum Beveregius in uotisaae ean. Q concilii Mcani, & Pearsonius pari. I. vinHe. e-ρsol. Ignatis ρ. V . sub Patriarchae nomine in epistola iula non cum Casaubono & Salmasio Epistopum ecclesiae Alexandrinae, sed Iudaeorum Patriarcham intelligunt. Et aeterea epistola illa Hadriani ad testimonium de rebus Christianis ferendum vix est idonea, de qua etiam Bar

nius ad A. C. Ua. Seldenus in not. ad Eusebia origines Alexandrinas p. s. Petitus libr. s. observ. c. 3. Spanhemius

o quaterv. iussera. p. as. & alii videri poterunt, e quibus Larroquinus in observationibus ad Narsonianas Ignatii vindicias multa cum Veritate pugnantia, & crassam rerum Christianarum ignorantiam prodentia in hac epistola legi animadvertit, quale est illud, quod Patriarcha in AEgyptum veniens ab aliis Serapin, ab aliis Christiam colere cogatur. Sive enim per Patriarcham illum Patriarcham Alexandrinum intelligamus , sive Iudaeorum Patriarcham , utraque sententia suis incommodis laborabit. Episcopi enim Christiani se ad Serapidis cultum cogi non permisissent, neque eos ad Christi cultum cogere opus erat, quippe quem sponte colebant. Iudaeorum autem Patriarchae neque ad Christi, neque ad Serapidis

358쪽

CApUT V. DE GRADIBUI MINISTERn cultum se cogi passi fuissent. Falsum quoque est, a Christianis AEgyptum incolentibus Serapidem cultum fuisse, nisi forte dicamus, Hadrianum de Basilidis & Campocratis asseclis locutum, quae Baronii sententia est, vel multos Christianorum in IEgypto ad Hadriani adventum religionem Christianam mutasse, aut intermissa ejus profestione ad tempus dissimulalse, ut Casaubonus existimat, qui praeterea AEgyptios multa veritati minus congrua In operatori persual jse, δ insuper hanc epistolam a sciolo quodam interpolatam fuisse monet, cum in ea modo unum Deum a Christianis. Judaeis, & Gentilibus in AEgypto coli, modo alios Christum, alios Serapin colere dicatur, et si Salmatius a Casau bono dissentiens hanc contradictionem non incommode conciliari posse arbitretur.

VI. Vox Papae iii epistola Iustini Martyris ad Z

nam & Serenum occurrit. Nondum autem seculo sotundo vox Papae Episcopis Romanis appropriata erat.

c .i : VIlia Neque etiam primatus Episcopi Romani ex Scriptoribus lacundi seculi probari potest. Episcopi tapiscoporum meminit Tenumanus de pudicina c. p. quem titulum Romano Episcopo vindicat Mynaudus in corona aurea Romani Pontimis Tom. X. Fer. ρ. s. s n. ubi e iam in actis S. Tiburtii, quae Tertulliani arvo scripta existimat,EpiscopumRomanum hoc titulo gaudere statuit.Neque tamen soli Episcopo Romano hunc titulum attributum deprehendimus. Nam etiam Iacobus Hierosblymitanae ecclesiae Epia pus a Clemente Romano, cujus epistolas decretales plerique Pontificii genuinas esse' contendunt, in epistola L. & Lupus Trecensis a Sidonio Apollinari fibri

359쪽

ET HIER ARCHIA ECCLESIASTICA. IIIC'epistola I. Epistopus Episcoporum appellatur, ad quem Sidonii locum Johannes Savaro notavit etiam Consta lium ὶmperatorem ab Arianis Episcopum Episcoporum appellatum. Unde ex hoc titulo Episcopi Romani in omnes Episcopos & universam ecclesiam primatus concludi non potest. Accedit, quod Tertullianus eum, de quo loquitur, ironice&per ludibrium Episcopum Episcoporum4 appellavit, quod a Cujacio & aliis obtervatum Raynaudus non dissimulat, qui mordacitatemhaliquam potius, quam ludibrium in Tertulliani verbis agnoscit,

statuens, quod Tertullianus ex usu tunc recepto Romanum Episcopum Episcopum Episcoporum appellaverit, &hoc tantum significare voluerit, quod is, qui Epistopus Epilcoporum apud omnes audiebat, dignitatem hujus nominis non impleverit,'sed aliquid tanto nomine indignum perpetraverit, etsi in hac explicatione non acquiescat, sed mox eam tanquam incertam.relinquere videatur.

Quin & hoc observandum, quod Allixius in dissert. deritis X scriptis Tertulliani, & Larroquanus in adversariis β. existimant, Tertullianum in loco allegato non de Romano, sed potius de Carthaginensi Episcopo loqui.

VIII. Ex his autem, quae dicta sunt, sequitur, etiam ex Pontificis Maximi titulo, qui in eodem Tertulliani loco occurrit, pro primatu Pontificis Romani nihil probari posse, qua de re apud Montacutium in antidia-ιribis ariersus Buleverum ρ. 46. plura videri poterunt, ubi inter alia observat, quod etiam Pagani & Iudaei suos Pontifices Maximos habuerint, neque tameta absolutum

illis dominium attribuerint. Distrigod by Corale

360쪽

278CApuT VI. DE AERSE TI NIllus Ix. Si Romanae ecclesiae primatus tribuendus est, quia Principes Apostolorum in ea sanguinem suum iuderunt, quo argumento Christianus Lupus in scholiis ad e. 3 Tertulsant de prompt. utitur, multo magis Hierosolymitanae ecclesiae primatus tribuendus erit, in qua ipse Christus suum sanguinem profudit. X. Haud firmior est anchora, quae ad suffulciendum & stabiliendum Romanae ecclesiae primatum ex Irenaei his. s. cap. s. afferri solet, ubi ad ecclesiam Romanam ob majorem principalitatem omnem ecclesiam convenis re ait. Hoc enim Irenaei assertum pro universali Romaani Pontificis in ecclesiam dominio nihil facere ostendunt , contra Iansenium Voetius deseerata causa Papat. p. a. contra Butengerum Capellus tibro I. de fidis Romana ρ testate cap. u. p. 37. & contra Turrianum Blondellus in odo-Isidoro P. MI.

Persecutiontibus secundiseculi.

INter persecutiones secundi seculi primo loco memoranda venit, quae sub Trajano exorta est, in qua ut se Plinius adyersus Christianos gesserit, ipse in epistola ad

SEARCH

MENU NAVIGATION