장음표시 사용
321쪽
CAP. III. SECTIO XI. hannis divinum quidem futile dicit respectu mandati,
non item respectu potestatis, cum nihil coeleste praestitetit, hoc Tertulliani naevis annumerandum erit. V. Refert Tertullianus Asr. . eontra Marria .. o. Christum dixisse: hoe es eorpus meum, h. e. inte prete Τertulliano , figura corporis mei, quo Tertulliani Deo Calviniani passim gloriantur, & in his Hottinger histor. eces . D. L p. n. Sculteius m mediata D. l. 'Mi. Hospinianus histori sacrament. yart. I. obr. a. c. γε.& imprimis Albertinus de eucharistia libr. αρ. με. Quid ad hoc Tertulliani testimonium Oecolampadio responderit Lumerus, videatur ram. III. Jenens Dau die
δ. b. Quamvis vero Philippus Melanchthon in epistola quadam ad Cratonem multos eruditos se vidisse testetur, a quibus ista in Luthero non absque gemitu I cta fuerint, de hoc judicium Melanchthonis approbent autores consensus Oxthodoxi in protegomenis p. 26. -- theri tamen sententia defenditur in refutatione consensus orti odori 1, 79. Conferatur praeterea de hoc Terintvlliani loco Dorscheus in tractatu de Coena, quem D rotheo Cogentio h. e. Theodoro Zvvingero opposuit p. gu. & Varenius in Breviario p. 69s. ubi observat, Tertullianum quidem & alios Patres panem eucharisti Cum appellarc figuram corporis Christi, nuspiam autem dicere tantum eo figuram , & quidem corporis absentis. Quod si Tereulliani mens fuisset, nihil praeter panem in eucharistia exhiberi, dubio procul haec sententia inter eris rores Tertulliani reserenda esset, quod factum videmus axtato Rhenaso in M--e de quisuιdam Ten---
322쪽
ni dogmatis ρ. III. verum erroris illius Tertullianus a gui non debet. Scribit enim in libro de resurrectione carnis c. 8. Caro cor ore σsanguine Christi vesicitur, vi σanima de Deo saginetur Non possunt ergo separari in mercede , quos opera conjungit. Quibus verbis Tertul- Iianus oralem mandueationem & bibitionem corporis &sanguinis Christi praesentis asserit, & hoc argumento resurrectionem camis nostrae probatavi. De statu animarum post mortem Tertulli nus minus recte sensit, ob quem errorem Bella in libr. a. de beatid. Sanct. cap. I. Tertullianum inter haereticos, qui animas piorum usque ad diem judicii in abdistis quibusdam receptaculis servari, nee Dei visione stulasserunt, primo statim loco nominat, etsi Iustinum & Ir naeum in hoc errore duces habuerit, quos tamen haeret, Cis propterea nemo temere annumeraverit.
VII. Communem quoque cum Iustino & laenaeo Tertullianus habuit errorem Chilias , quem in libro de resurrectione carnis , in libris contra Marcionem , & in
fragmento libri de spe fidelium prodidit.
VIII. Ex prava interpretatione rapitis 6. Geneseos natus error de Angelis mulierum amore correptis, quem post Iustinum , Athenagoram , Irenaeum & Clementem Alexandrinum Tertullianus quoque fovit, qui eam ob causam mulieribus a Paulo injunctum existimat,ut capita sua velent, ne stilicet Angeli amore illarum inflammei,
IX. secundas nuptias post Iustinum, Athenag
323쪽
CAP. III. SECTIO XL iram , & Clementem Alexandrinum improbavit quoque Tertullianus, quem quid ad hanc opinionem moverit , nempe sententia de propinquitate extremi diei notat M. atus Rhenanus m epistola deaecatona a ranislaum Turcum. Addit tamen etiam, quod Tertullianus viderit, quantum periculi esset Christianismo ex imparibus conjugiis, cum Christiana mulier gentili sociaretur. Egregie autem Tertullianum in persuadenda monogamia ineptire, idem Rhenanus judicat in argumento libri de monogamia.
X. Tertullianus de idololatria cap. Inrsiqq. statuit , non licere Christiano judiciarium aliquod munus exercere, nec de alicujus capite judicare, nec damnare, nec vincire, nec includere, nec torquere. Militiam quoque Christiano non convenire statuit Tertullianus asserens, quod Christus omnem militem in Petro exarmando dis. cinxerit. Sed haec naevis Tertulliani annumeranda sum.
quod libr. iam Jud. e. I. scripsit, Christum habuisse annos quasi triginta, cum pateretur, item quod libro de baptismo cap. Ita scripsit Spiritum prophetiae in Iohanne Baptista defecisse, postquam totus Spiritus in Dominum translatus fuit.
inapiralibus poenis unimadverti debeat, Pontifieii quidam statuunt, cum Tertullianus in Scorpiaco dicat, dignum esse V ut haeretici ad . officium sompellantur. Verum ab hac sententia alienum fuisse Tertullianum nobat Dal- Deus de Uu Patrum p. asia. u . ιXIII. Diuiti os by CO le
324쪽
DE DOCTRIMA ΤERTu LLIANI. IXIII. Quod Tertullianus obro de baptismo baptismi procrastinationem approbat, probandum non est ; sicut etiam probandum non est, quod haereticorum baptismum irritum & invalidum censuit, quod animam non corpoream modo, sed etiam emgiatam & coloratam finxit, &quod Mariam semel post partum nupturam dixit de Be-iandis metis. eap. 6. unde Helvidius, qui Mariam ante& post partum semper virginem mansisse docuit, ad Terintulliani autoritatem provocavit, ut patet ex tractatu Hi ronymi contra Helvidum c. p. iXIV. Quaerit Tertullianus contra Prax. c. 7. quis negabit Deum corpus esse Z ubi Pamelius annotat, quod Tertullianus ea significatione Deum corpus esse dixerit, quatenus est substantia. Verum hanc quaestionem , qua ratione Tertullianus Deum corpus esse dixerit, aliis dijudicandam jam relinquimus. XV. Deum ab illis, quibus peccata remissa sunt, poenas non exigere recte judicat Tertullianus, cum in μsro de baptismo cap. s. ait: exemtoreatu, exιmitur aena. Quod contra Pontificios observat Dassaeus de paenis res
XVI. Quae Iacobus Gretserus in vindica ione L
corum quorundam Tertulpani a Francisis funis permessae pravationibus , item ιn Pharetra Tertiagranea adversus haretιcos, nec non Theodorus Petrejus m Confessone Te tuniani ma in gratiam Pontificiorum ex Tertulliano produxerunt , vitandae prolixitatis causa ad examen revocare omittimus.
325쪽
r 2 CAP. III. SECTIO XII. DE DOCTRINA
LQuid Hegesippus de Iacobo Patre Domini, de persecutione cognatorum Domini sub Domitiano, de Symeonis Martyrio , & ecclesia per siectas vitiata criptum reliquerit, ex Eusebii historia ecclesiastica cognosci potest. Nunc hoc tantum observamus, Hegesippum, si G obaro m no/ii Abho fleea eodice Da. fides adhibenda ,admittere noluisse, quod nec oculus viderit, nec auris audiverit bona, quae Deus fidelibus praeparavit, cum, qui hoc assirmant, adversus Christum mentiantur dicentem: Beati oculi vestri videntes,& aures vestrae audientes, quasi vero duo haec Saripturae dicta ita inter se pugnarent, ut conciliari non possinta II. Pinytus Cnossiorum Episcopus in epistola a Dionysium Corinthium docuit, non semper lacte populox nutriendos , ne quasi parvuli ab ultimo occupentur die, sed & solido vesci debere cibo, ut in spiritualem proficiant senectutem. Cons. Hieronymi catalogus Scriptor. ec-
326쪽
III. Dionysius Corinthius in epistola quadam, e ius Eusebius his. o. cap. 23. him eccles . meminit, Pinytum Cnossiorum Episcopum graviter monet, ne durum coeliabatus onus fiatrum cervicibus tanquam necessarium im ponat, sed humanae infirmitatis rationem habeat. IV. Epistolas decretales Anacleti, Evaristi, Alexa dri, Sixti I. Telesphori, Hygini, Pit,Aniceti,Soteris,Eleutherii & Victoris Pontificii ad incrustandos suos errores saepius allegant. Verum, cum istae epistolae Iongo post secundum seculum tempore scriptae fuerint, circa doctrinam his epistolis contentam non multum occupabimur.
Doctrina Papiae , cuadrati, Iudae N Aristidae.
PApias doctrinam suam imprimis ex traditione hausit.
Nam ut ipse in Dagmento,quod Eusebius libr.3 LM. eccosc.uis. exhibet,fatetur,si quis forte advenisse qui Seniores audivisset, sciscitabatur ex illis Seniorum sermoni
327쪽
CAP. III. SECTIO XIII. DE DOCTRINA
Thomas, aut lacobus, aut Matthaeus, aut alius quispiam discipulorum Domini, &quae Aristion, & Johannes S nior, Domini discipuli dixerint i Plus enim emolumentie viva voce, quam ex libris se percepturum sperabat. Unde haud mirum,quod Papias quippe simplicis ingenii vir multa sibi persuaderi passus est . quae fidem non merentur. Quid de Hebraico evangelio Matthaei, quid de Marco P tri interprete, quid de muliere quadam multorum crimianum apud Dominum insimulata, ex evangelio secundum Hebraeos tradiderit , apud eundem Eusebium legitur. Praecipua inter futiles Papiae doctrinas fuit chiliasimus, quem a Papia assertum fuisse testatur Irenaeus libr. f. admhaeres cap. II. cujus verba repetit Eusebius libr. s. hs. ecc . cap. ώθ. Quem chiliasmi errorem Papias multis aliis Pa. tribus propinavit. Statuit praeterea Papias Angelis ante lapsium aliquam mundi administrationem demandatam fuisse,qua potestate abusi fuerint ,& munus sibi demandatum non ,ut decebat, peregerint, quam Papiae opinionem Aindreas Caesariensis refert cap. 3 . in ApocasN . Quid idem Papias de tragico Iudae interitu statuerit, nempe eum laqueo non immortuum fuisse, sed supervixisse delapsum antequam suffocaretur,tandem vero corpus ejus adeo inflatum,ut progredi non posset, a plaustro oppressum fuisse, videri potest apud Oecumenium in I. Lp. D. LII. De inadrato, Episcopo Atheniensi, memoratu dignum est, quod nullam escam a Christianis repudiari voluerit, quae rationalis Sc humana eli, ut refertur in Martyrologio Beda dre 7. Calend. Jun. ubi lilc Quadratus Apostolorum discipulus appellatur.
328쪽
pAPLE, QUADRATI, IUDAE ET ARISTIDAE. a s III. Iudas quidam, qui de 7o. Danielis hebdomadibus scripsit, &ad decimum usque Severi Imperatoris annum supputationem temporum perduxit, Antichristi adventum jam tum imminere existimavit. Cui sententhecommota adversus Christianos persecutio occasionem dedit. Cons. Eusebius ι . o. his. Eccus c. r. Hieronymus casas. Script. eccles e. ra. ubi Iudam hunc erroris postulatum dicit, quod Antichristi adventum circa sua tempora futurum esse in chronographia sua dixisset. IV. Aristidem in apologiasia pro Christianis Christi divinitatem asseruisse memoriae reliquit Ado Viennensis in Mart rologio suo die st. August .
Qualis baptismi ritus tuerit, memorat Iustinus voco. quae rectius in editione Grabit prima nomin tur, cap. v. ubi dicitur, baptismi candidatos or re & jejunantes petere a Deo remissionem peccatorum,eeclasia simul cum iis orante & jejunante, deinde in loco, ubi aqua est in nomine Patris, & Filii, & Spiritus S. lavari,& post lavacrum in coetum fratrum deduci, ubi pro ba-H li 3 ptim
329쪽
CAPUT IV.ptietatis & tota ecclesia preces peraguntur, & finitis precibus mutua oscula dabantur. II. Ex hae relatione patet, Iustini aevo nondum unctionem in baptismo adhibitam suisse, quae tamen potaea adulto jam secundo seculo accessit, cujus ex Graecis Patribus primus meminit Theophilus libr. I. a4 Autoly- eum, nisi locum illum de unctione spirituali Christian rum intelligere malimus. Ex Latinis Patribus primus unctionis in baptismo meminit Tertullianus libro de baptisemo cap. 7. Unde & Grotius in epistola unctionem
baptismi comitem secundi seculi λπ α appellat, ubi& de causis disserit, quae Christianos ad hunc ritum impulerunt.
III. Unctio autem illa,quae spiritualis unctionis symbolum fuit, & qua baptizatos tanquam Reges & Sacerdotes spirituales , aut tanquam spirituales athletas inaugurari piae antiquitati placuit, ab unctione, quae in Papatu fit, ut& a Sacramento Confirmationis toto coelo differt,ut prolixe probat Dallaeus libr. l. de cult. relig. Latinorum c. Ins u. libr. a. c. I. seqq. item in dissputatione de duobus Latinorum ex unctione Sacramentis libr. a. e.3.cae M.
IV. Unctioni baptismali Terrullianus libro δενsurrectione c. δ. signationem & manuum impositi nem jungere videtur. Neque enim opus est illa verba ad sacramentum Confirmationis trahere , cum illi ritus
nempe signum crucis & manuum impositio in baptismo adhibiti suerint, ut ex aliis Tertulliani locis patet. v. His
330쪽
DE RITIBUS s UNDJ SECUM.1 7 V. Historiam de juvene quodam Iudaeo in desertis & aquae penuria laborantibus locis, cum ob mortis periculum baptismum instanter peteret, arena consperso, sed postea,cum miraculose convaluisse aqua baptizato ad Marci Aurelii Antonini tempora, adeoque ad seculum secundum retulit Nicephorus hse. s. hist. ecusc. 37. qui Episcopum de baptismo hoc arenario consultum Dionysium lexandrinum nominat. Cum vero Dionysius Alexandrinus sub Imperatoris Antonini imperio non vixerit, sed tertio demum seculla floruerit, Dionysio Corinthio id potius tribuendum putat Baronius ad A. Q Gr. Verum Nic phorum perperam ad M. Aurelii Antonini tempora r tulisse, quae post Gregorii Naaiameni aetatem gesta sunt,& Dionysium illum, qui arenarium baptismum improb vit, neque Dionysium Alexandrinum, neque Dionysium Corinthium fuisse, sed Dionysium Ascalonium Episc pum, notarunt Halloixius innot. ad vitam Dipvsse Cori uis pag. 7δo. σ seq. & Vossius iussere. 1. de ba imo
VI. Non adultos tantum, sed infantes etiam hoc seculo baptizatos fuisse,iestatur Irenaeus his. a. cap. v. ari . haeresubi ait : Dominus omnes venit per semet ipsium sal
vare,omnes sensuam , qui Per eum renaseuntur in Deum ιν-
fantes , pueros , Guvenes, s sieniores re c. Renasci enim in Deum Irenaeo idem est, ac baptigari. Unde tibr.
3. c. N. dicit: potestatem regenerationis in Deum demam dans Disciputis dicebat eis r euntes docete omnes gentes, imptizantes eos in nomine Patris N FHi s Spiritus S inm-