장음표시 사용
51쪽
B PRAEFATIO suit, e quorum naufragio paucae tantum tabuIae supersunt ab Eusebio & aliis servatae, item He-0chius Presbyter Hierosolymitanus, non septimi, quod nonnullis videtur, sed vel quinti vel sexti seculi Scriptor, e cujus historia ecclesiastica insigne fragmentum de Theodoro Mopsveste no adducitur in concilio generali V. collat. V. & alii. Nonnulli non quidem plane sunt deperditi, inediti tamen adhuc in bibliotheca rum scriniis latent, quorsum Theodori Lect ris historia ecclesiastica Tripartita pertinet.
Mihi vero eos hoc loco recensere constitutum est, quorum monumenta typis tradita in publicam lucem prodierunt. Sunt autem & illi in duplici differentia. Quidam enim historiam universalem & chronica generalia ediderunt, de quibus alibi dicendi locus erit. Quidam vero ex instituto historiam sacram vel ecclesiasticam contexuerunt, quos nunc breviter commemorabo a Graecis exorsurus,ac deinde ad Latinos progressurus. II. Inter Graecos primo Ioco nominandus venit Eusebius Pamphili, Caesariensis in Palaestina Episcopus, quarti seculi Scriptor, qui
52쪽
historiam ecclesiasticam a Christo nato usque ad pacem ecclesiis a Constantino M. redditam deduxit. De hoc Eusebii opere varia multorum judicia collegit Clarisi Hankius de Scriptoribus Byzantinis p.rap. quibus addi poterit, ut alios taceamus, Tanaquil Faber Tom. I. epistol. 44. ad Iohannem Chabrotium, ubi notat Eusebium subinde magis speciem narrationis, quam fidem sequi, & cum quid in animum induxit, pervicaci audacia grassari, quod etsi
uno alteroque exemplo probaverit, naevos tamen istos pulcherrimo corpori condonandos
III. Hanc Eusebii historiam stib initium seculi quinti latine reddidit Rufinus, de quo
insta dicemus. Eandem seculo 16. latine interpretatus est Woli angus Musculus; iterumque eodem seculo Johannes Christophorioisnus , cujus versionem dum Baronius linguae Graecae imperitus , in annalibus suis sequitur, haud raro caecus a caeco in erroris seveam abripitur, ut notavit Iesulta Halloixius Tom. a. de Scriptor. orient. p. 73O. Tantoque gratior haec versio Baronio fuit, quanto est dogmatia a bus
53쪽
bus Romanae ecclesiae accommodatior, quod exemplis nonnullis Dallaeus de usu Patrum c. q. p. Irg. demonstravit, quibus addi potest, quod libr. 3. Fuleb. c. 7. in verilone sua vocem panis omisi , ne contra mysterium transubstantia ionis peccaret, si panem post consecrationem adhuc superesse diceret. Cum vero in istis, quos recensui, Eusebianae historiar interpretibus multa desideraret He inricus Valesius, novam leculo proxime elapso Eusebii versionem adornavit, quamvis ipse quoque Criticorum censuram effugere non potuerit, ut obse
vat Ellies du Pin Biblioth. eccles Tom. a. pag. 8. edit. Lat. De Germanicis, Gallicis aliisque Eusebii versionibus nihil addimus.
IV. Graece Fusebii historiam ecelesiasticam Parisiis A. Ci3 4. edidit Robertus Stephanus adjunctis in eodem volumine ejusdem Eusebii libris de vita Constantini M. nec non aliorum nempe Socratis, Theodoreti, Sogomeni & Evagrii historiis ecclesiasticis & Theodori Lectoris colle stan eis. Iidem Scriptores ecclesiastici, addita etiam Dorothei Synops latine ex versione Woliganti Musculi, qui tamen a
54쪽
Theodoreti verso ne abstinuit, &in Camerariana Theodoreti versione acquievit, Basleae A. i 49. prodierunt. Anno autem I o. Lovanti& Coloniae latina Johannis Christophorseni versio prodiit, qui eosdem veteres historiae eccle- fasticae Scriptores omisso tamen Theodoro &Dorotheo latine reddidit. Haec Christophor- soni versio saepius recusa fuit. Accesserunt in editione Coloniensi anni mi. annotationes Suf-hidii Petri, qui etiam antea ipsam Christophor- soni versionem suppleverat, cum ille morte
praeventus tres ultimos Sozomeni libros attingere non potuisset. Graecum textum Christophorsonianae huic versioni adjecere Genevenses A. C. I6ir. Eosdem Scriptores partim ex Musculi, partim ex Camerarii, partim ex Christophorsoni versione cum scholiiς suis aliisque addita mentis Basileae A. C. i6ti. edidit Johannes Jacobus Grynaeus. Novissime istos Scriptores quoad graecum textum ex optimis codicibus emendatos 'ova versione donatos doctissimis. que annotationibus illustratos Henricus Vale-lius Parisiis edidit, Eusebium quidem A. C. i6 9. de secundis curis i6 i. Socratem & Sozomenum 3668. Theodore tum denique & Evagrium cum
55쪽
Theodoro Lectore de Philostorgio 16 3. Et haec Valesiana editio etiam postea in Germania M'-guntiae, ut seri titulus, seu potius Francosurti repetita suit. Nuda autem Valesii versio non
, apposito graeco textu uno volumine comprehensa Parisiis 16 p. prodiit. Caeterum Eusebii historia ecclesiastica etiam inter opera Eusebii Caesariensis Basileae cum Grynaei scholiis dc Parisis cum Iohannis Dadraei annotationibus edita comparet. Duos autem Eusebios Pamphili fuisse , dc utrumque historiam ecclesiasticam composuisse ex Gelasii de concilii Romani decreto perperam conjecit Carolus Molinaeus, resutatus a Stephano Baluzio in notis ad Antonium Augustinum de emendatione Gratiani. p.
V. Seculo 3. jam ad medium vergente Socrates Scholasticus septem libros historiae eccle fasticae scripsit, incipiens ab A. C. 3o . quo Di O cletianus dc Maximianus purpura depositi privatam vitam agere caeperunt , dc aesanens in I . Consulatu Theqdo si junioris seu An. C. 43o.
quod temporis intervallum annos ΗΑ. complectitur, elli Socrates rotundo numero utens hi-
56쪽
AD LECΤΟREM. vir storia sua res gestas annorum I o. recenseri computet. De editionibus Socratis Graeca ;Latinis, & Graeco-Latinis thesis proxime praecedens videatur. Latinis autem Socratis interpretibus addi potest Epiphanius Scholasticus,
qui secuto 6. Socratis, Sozomeni&Theodoreti historiam ecclesiasticam latine vertit, qua verissione Cassiodorus in concinnanda historia tripartita Latina usus est, de qua insequenti dice.
VI. Coaetaneus Socratis fuit Hermias Smzomenus, qui libros 9. historiae ecclesiasticae elaboravit, quos a tertio consulatu Crispi &Constantini Caesarum seu A. C. 724. exorsus ad eundem usque, in quo Socrates desiit, terminum deduxit. Quando autem Gregorius M. libr. 6. epist. 31. Sozomeni historiam ob mendacia & nimias Theodori Mopsvesteni laudes ab Apostolica sede non recipi asserit, Hossmannus in texieo statuit, quod sorte Gregorius pro So-- zomeno Socratem dicere voluerit. Verum neque ad Sogomenum, neque ad Socratem, sed ad Theodoretum verba illa Gregorii spectant, cujus autoritas tamen tanta non est, ut ad ipsius
57쪽
- , PR. i FATIO, nutum vel SOZomenum , quem ex memoriae
lapsu nominat, vel Theodoretum, in cujus historia aliquae Theodori Mopsvesteni laudes
continentur, manibus excutere debeamus. Certe haec de Sozomeno Gregorii M. censura non impedivit, quin in concilio Florentino sess. 1. &huc usque magnus illius historiae usus inter eruditos fuerit, ut Petrus Gussanuissaeus in notis ad illam Gregorii epistolam observat. De veris sonibus Δe editionibus Sozomeni jam antea
VII. Socratis & Sozomeni exemplum imbiatus Theodoretus Cyrensis Episcopus libros 3. historiae ecclesiasticae condidit, in quibus a turbis Arianis auspicatus per spatium io . annorum ad mortem usque Theodori Mopsvestent, quae A. C. 427. contigit, progreditur. Et Garnerius quidem in auctario operum Theodoreti pag. i93. Q- spicatur, hanc Theodoreti historiam non sine rancore & eo imprimis consilio scriptam esse, ut sub
Ario Apollinari aliisque haereticis Cyrillus Alexandrinus, siub Athanasio&Chrysostomo Nestorius, seb Paulo Constantinopolitano Flavianus, sub Eudoxio Proclus aliique stib aliis schematibus
58쪽
adumbrarentur. Qua versutia Theodore tum quoque in libris 3. haereticarum fabularum usum esse idem Garnerius conjicit. Verum mihi non licet esse tam perspicaci, ut ista fraudum mysteria, in Theodoreti historia penetrare possim. Graece Theodoreti historia ecclesiastica prodiit Basileae A. C. I 33. quam anno statim sequenti Ioachimus Camerarius Latine vertit. Non solum autem seorsim prodiit, sed etiam cum caeteris Theodoreti operibus. Et in Latinis quidem editionibus ex Camerarii versione exhibetur. Cum autem Jacobus Sirmondus A. C. 16 2. Parisis opera Theodoreti graece&latine ederet, historiae ejus ecclesiasticae quasi novam versionem adjecit, dum ex Camerarii dc Christophor ni 3 versionibus unam conflavit. Prodiit etiamTheodoreti historia ecclesiastica saepius cum Eusebio& aliis historiae ecelesiasticae Scriptoribus, modo
graece modo latine, modo graece &latine, ut supra thesi 4. dii tum est. Addimus nunc editio. nem Basileensem anni I 39. Quae sequentes exhibet Autores historiae ecclesiasticae I. Eusebium a Rufino versum. a. Rufini libros duos Eusebianae historiae adjectos. 7. Historiam Tripartitam. 4. Nicephori monachi cujusdam Graeci historiam.
59쪽
3. Victoris libros l. de persecutione Vandalica,& 6. Theodoreti historiam ecclesiasticam a Camerario latinitate donatam. VIII. Tribus istis Historicis Socrati,So. zomeno&Theodoreto, qui Omnes a tempore, circa quod Eusebius desiit, historiae ecclesiasticae telam ad Theodosii junioris tempora pertexuerunt, addimus Philos orgium, qui historiam eorundem temporum tr. libris ita complexus est, ut singulorum librorum literae initiales totidem nominis sui literis servato earundem ordine responderent. Et ipsum quidem Philostorgii opus periit, superest tamen ejus epitome, quam ex singulis Philostorgiani operis libris dc capitibus Photius peculiari extra bibliothecam suam opere excerpsit. Aspexit illa lucem publicam Genevae A. C. 1646. cura & studio Iacobi Gotho-fredi qui versionem latinam addidit, opusque hoc prolixis protegomenis & dissertationibus iis lustravit. Etsi vero Sarravius in epistola 43. hane Gothosredi operam in eruendo isc illustrando Philostorgio positam non satis se praedicare posse auerat, aliter tamen visum fuit Stephano Clerico, qui ex hoc opere Gothostedum graecae linguae vix mediocriter peritum judicavit, ideoque
60쪽
que hanc Philostorgii editionem critica censura castigavit, quam ob causas, quas in vita Stephani Clerici Johannes Clericus recenset, ineditam in scriniis sivis asservavit. Multa vero etiam Henricus Valesius in hac Philostorgii editione desideravit, ideoque graecum Philostorgianae
epitomes textum emendavit, nova eundem ver
sione donavit, annotationibus suis illustravit, ae simul cum Theodoreti, Evagrii & Theodoti Lectoris historia ecclesiastica Parisiis A. C. I6 l. in lucem publicam produxit, & cur post Gothoe fredum hunc Autorem denuo ederet, in praefatione paucis indicavit. Fuit autem Philosto gius religione Arianus & quidem Eunomianorum sectae imprimis addictus, quorum causam ubique tam diligenter agit, ut ejus opus, quod alioqui multa ieetia & observatu non indignaeontinet, rectius Arianorum& Aetianorum seu Eunomianorum commendatio ac defensio omniumque dissentientium vituperatio, quam historia ecclesiastica dici mereatur, ut Photius in bibliotheca siua c. 4o. observavit.
IX. Sexto post Christum natum seculo Evagrius Scholasticus sex libros historiae ecclesiasticae conscripsi, incipiens ab haeres Nestorii,
