Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quae A. C. 43I. in Synodo Ephesina damnata est,& desinens in anno Mauricii ra. seu A. C. 394. De editionibus &versionibus hujus historiae videantur quae supra thesi 4. dieta sunt. X. Eodem seculo Theodorus Lector non solum historiam tripartitam ex Socrate, Sozomeno& Theodore to graece concinnavit, quae manuscripta in bibliothecis nonnullis legitur, sed etiam ipse duobus libris historiam ecolesiasticam a temporibus, in quibus Socrates deserat, usque ad principatum Justini Senioris deduxit. Verum ex illa Theodori historia supersunt tantum collectanea, quae Nicephorus Callistus amanuensi tu i dictavit, unde naec collectanea dicuntur: ἐκλογαὶ σιπο της -κλπατι ις ρας Θεοδωρου 'Aναγνω ου αἰπο φ-MN φορου Και λύσου του Ξανθοπουλου, qui titulus male intellectus Sagittario occasionem dedit, ut in introdictione suae. . p. 14. haec Theodori collectanea supposititia judicaret, & A uberto Miraeo, ut in auctario Scriptorum ecclesiasticorum e. 427. P. 33'. Theodorum Lectorem A. C.i3ro. vixisse crederet.

XI. Seculo i . Nicephorus Callistus Xanthopuli filius res a Christo nato usque ad

62쪽

AD LECTOREM.

obitum Leonis Sapientis seu A. Q 9u. in ecclesia gestas libris 23. complexus est. Ex his χ' libris luperstini tantum priores i8. qui usque ad caedem Phocae perducuntur. Et horum quociue I8. librorum unicum , quantum eruditis hactenus constat,in orbe manuscriptum exemplar seperest, quod ex Budensi bibliotheca Matthiae Corvini Hungariae Regis post varia fata tandem in Gesaream, quae Vindobonae est, bibliothecam pervenit. Ex isto codice latinam Nicephotiversionem adornavit Johannes Langus, quae pi, mum Basleaei 33. & postea saepius in variis locis

impressa fuit. Graecum textum ex eodem coindice addidit Parisiis A. C. 163o. non Petavius, ut 4n Baecleri hist. sec. i. asseritur, sed Fronto Ducaeus, qui etiamLangi Versionem cum graeco te tu conferendam & recognostendam existim,vit, cum hunc interpretem ob notas in J ustinum Martyrem Lutheranis faventem animadverte.

ret, unde etiam ejusdem stholia ad Nicephorum latinae versioni addita & praefixa ad Oporinum epistola atque ac ipsius notae ad Iustinum Martyrem in indice expurgatorio Hispanico pag. 63o. censuris quibusdam configuntur. De unico autem manuscripto Nicephori codice videam

63쪽

PRAEFATIO tur quae refert Lambecius Tom. I. biblioth. Vindobon. p. h. io8. t r. &seqv. ubi Frontonis Ducaei, lacobi Augusti Thuani aliorumque de isto codice epistolae exhibentur. Plagia Nicephori ex Philostorgio notavit Gothostedus in protegOmenis ad Philostorgium, quem Nicephorus in eo quoque imitatus est, quod in literis initialibus singulorum librorum ita luserit, ut si literae illae

initiales conjungantur, nomen ejus inde compin

natur.

XII. Inter Latinos Historiae ecclesiasticae Scriptores antiquiores est Rufinus Aquilejensis Presbyter, qui circa A. C. 4oo. libros undecim historiae ecclesiasticae scripsit, e quibus novem priores latinam Eusebii versionem, duo posteriores ejusdem continuationem a concilio Nicaeno usque ad mortem Theodosi Senioris continent. Tanta autem libertate in vertenda Eusebii historia usiis est, ut decimum Eusebii librum

ferme integrum omiserit, contra integras narrationes de suo addiderit, quo nomine passim a Criticis carpitur, qui etiam ipsum in reddendis Eusebii verbis haud raro hallucinatum animadvertunt, quemadmodumZacharias Martyr Lugdunensis, qui in Adonis& alia quaedam Mart

64쪽

AD LECTOREM.

rologia irrepsit, ex erronea Rufini versione natus est. Cum enim Eusebius libr. 3. c.I. in historia persecutionis Lugdunensis obiter Zachariae senis, qui Iohannem Baptistam progenuit, mentionem fecisset, Rufinus, dum Eusebii verba vel non accurate inspexit, vel male intellexit, ex hoc

Zacharia Iohannis Baptistae Patre Lugdunensem quendam Martyrem effinxit. Edidit hos Rufini libros simul cum Cassiodori Tripartita A. C. I 23. Beatus Rhenanus, qui in epistola dedicatoria scribit, duos postariores Rufini libros, quos Eusebio assuit, ex autoribus Tripartitae de-lumtos esse. Verum id falsum est, quia Rufinus

ante Socratem, Sozomenum & Τheodoretum historiam suam ecclesiasticam conscripsit. quin etiam vita defunctus est, antequam illi Triumviri historiam suam scriberent. Repetita est haec Rhenani praefatio in editione Basileens anni I339. in qua undecim Rufini libris & Cassiodori Tripartitae alii quidam Scriptores ecclesiastici adjecti sunt. Libri duo posteriores Rufini leguntur inter Scriptores historiae ecclesiasticae a Grynaeo Basileae editos & inter opera Rufini Parisiis I 38o. edita. II. Circa idem tempus, nempe seculo qui

65쪽

to ineunte libros duos historiae sacrae ab orbe condito usque ad exitum seculi quarti stylo terso & eleganti, ob quem Sallustii Christiani elogium meruit, elaboravit Severus Sulpitius, seu ut alii ex veteri ut latinius loqui amant, Sulpitius Severus, Presbyter Primuli acensis, de quo resert Gennadius c. I9. de Script. ecclesiast. quod in senectute a Pelagia nis deceptus loquacitatis culpam silentio postea emendaverit, etsi hoc falsum esse censeat Chimetius in Paulino illustrato p iis. qui Gennadii errorem ex male intellecto Paulini loco natum judicat. Guibertus autem Abbas Gemblacensis in elosio Sulpitii Severi se nescire

dicit, utrum Gennadius hoc ex alio Scriptore reserat, an ex fama, quae saepe laeta & infecta loquitur, didicerit, minime tamen dubitat, quin SuIpitius, si aliquando in errorem illum lapsus est, poenitentia & silentio ita illum correxerit, ut sanctitati ejus non obesse possit. Idem Cui bertus Sulpitium ex Monacho Bituricensem Episcopum factum narrat, quo titulo a multis Scriptoribus Sulpitius Severus condecorari solet, etsi alii hune Sulpitium a duobus hujus nominis Episcopis Bituricensibus distinguendum moneant. Atque hinc etiam frequens inter Pontificios disceptatio

66쪽

AVII

16 LET REM. gitatur, num Sulpitii illius Severi, de quo nunc

agimus, an alterutrius ex Episcopis Bituricensibus hujus nominis memoria d. 29. Ianuarii in Martyrologiis celebretur. Et Guibertus quidem paulo ante memoratus Sulpitium nostrum Severum, cum ex has ta migrasset, solenni &festivo quotannis ossicio ab universa montis-mois nasterii multitudine celebratum, seque semel&iterum IV. Cal. Febr. huic festivitati interfuisse testatur, quemadmodum etiam Petrus de Natalibus in catalogo Samae libr.a c. 67. de S. Sulpitio Presbytero & Consestare agit. Confirmauenanc sententiam varia Martyrologia, etiam Romanum,etsi tandem Urbani 8. autoritate nomen ejus in Romano Martyrologio expum tum fuerit, qua censura non obstante Andreas dii Saussayia Martyrologio Gallicano p. 82. d. 4. Cal. Febr. in Aquitaniae pago Primuliaco Sancti Severi Sulpitii presbyteri & consessoris memoriam coli asserit, cujus exemplo etiam Iohannes Baptista te Brun in dissert. 3 ad opera Paulini Nolani p. II9. Sulpitii hujus Severi sanctitatem vindicat. Sed transigant inter se Pontificii de Sanctis suis. Nos illud potius monendum ducimus, Sacram hanc Sulpitii Severi historiamc naevis

67쪽

PRAEFATIO naevis siris non carere,quos inter ille eminet,quod libr. a. c. 42. Neronem curato vulnere servatum de sub finem seculi ad operandum iniqtata tis mysterium venturum asserit, aut potius id suo tempore creditum pronunciat, quem erro rem in Sulpitio Severo excusare satagit La uno-jus in dissert ad locum Sulpitii de primis Galliae martyribus p. 79. ubi &alia quaedam huic Scriptori objici solita breviter discutit. Post Laziaum hanc Sulpitii historiam edidit Victor Giselinus, qui & notas addiditi illiustrarunt quoque

Sulpitium Severum Petrus Galesinius, Carolux Sigonius, Iohannes Drusius aliique. Variorum notas collegit &suas addidit in editione Lugdunensi Batavorum i 6 7. &I634. Georgius Hornbus, in cujus notis varios errores deprehendi ob-ῆ servat Samuel Bochartus in operibus posthumis pag. II r. Johannis Vorstii Sulpitius cum ejusdem notis A. 1668. Berotini prodiit. Librum primum Sulpitii & priora capita libri secundit prolixis commentariis explicavit Christianus Scholanus in bibliotheca sacra V. T. cujus tomus primus i66I. & secundus I66 . Franeherae in publicam lucem emissus est. Idem Scholanus etiam continuationem historiae sacrae Sulpitii Severi a Juliani imperio usque ad Henricum Aucupem

68쪽

AD LECTOREM.

pem edidit Franeherae I636. Non solum autem leorsim Sulpitii Severi historia sacra lapius prodiit,sed etiam monumentis orthodoxographis &bibliothecis Patrum inserta legitur. XIV. Ex historia ecclesiastica Socratis, Sozomeni&Theodoreti Tripartitam aliquam historiam graecam, quae manuscripta tantum existat, concinnasse Theodorum Anagnosten seu Lectorem superiore capite diximus. Eosdem Triumviros leculo sexto latine vertit Epipnaniisus Scholasticus, ex qua versione Aurelius Cassiodorus Tripartitam latinam concinnavit. Ediis

dit eam simul cum Rufini historia ecclesiastica Beatus Rhenanus, qui in praefatione versionem, quam ab Epiphaniosactam modo diximus, perversionis potius nomen mereri dicit. Benignius tamen est de Epiphanio Iohannis Garetii judicium in praefatione ad opera Cassiodori Rotomagi A. C. I679. edita Sc in duos tomos distribuata, quorum prior etiam historiam Tripartitam exhibet. Etsi vero eam emendatiorem a se dari praedictus Garetius asserat, assertioni tamen ejus ubique fidendum non est. Nam libro p. c. 78. pro tribus hebdomadibus, quibus Romanos ante pascha jejunasse Socrates libr. l. c. ta. retulit,

Garetius sex hebdomadas substituit, qui locus inc a Rhe-

69쪽

m PRAEFATIO . . Rhenani editione rectius sediabet. Unde etiam Valesius in notis ad Socratem exCassiodoro proabat, quod olim Romani per tres tantum hebdomadas ante pascha jejunaverint. Et quamvis Pasthasus Quesnelius in notis ad opera Leonis Magni p. 3 I. iv seq. in re ipsa a Ualetio dissen.

tiat,&Socratem tanquam rerum Romanarum imperitum erroris arguat,in verbis tamen Socratis & veteris interpretis Epiphanii nihil mutandum esse censet.

XV. Vixit eodem,'quo Epiphanius, Schola, stieus & Cassiodorus floruerunt, nempe sexto seculo Gregorius Turonensis Episcopus, qui Chilpericum Regem, cum ad Sabellianisinum

inclinaret, ad sanam mentem reduxit, cum Presbytero quodam resurrectionem negante disputavit, eumque ab errore liberavit, nonnulla quoque contra Arianos praeclare gessit. Hujus Gregorii libri io. Historiarum in codice quodam MSCto historiae ecclesiasticae titulum prae se se runt. Quamvis autem imprimis Francorum historiam ecclesiasticam pertractet Gregorius, prius tamen quam ad Francorum imperium accedat, res ab Orbe condito gestas brevitere narrat. Edidit hanc historiam Parisiis II r. Gulielmus Parvus Ludovico XlI. Galliae Regi

70쪽

AD LECTOREM.

a Consessionibus, typis Jodoci Badii. Eandem cum reliquis Gregorii operibus ibidem I 6i. Gulielmus Morelius vulgavit. Secuta est A. C. i 368.editio Basileensis apud Petrum Pernam a Matthia Flacio procurata, cujus epistolam dedicatoriam extinetam cupit Posievinus Tom. I. parat. p. 689. Eandem iterum publici juris fecit Laurentius de la Barte in historia Christiana veterum Patrum Parisiis I 83. collecta. Eandem secundae editioni bibliothecae Patrum Parisiensi is89. inseruit Margarinus de la Bigne, qnam & sequentes Patrum bibliothecae reddiderunt. A. C. I6Io. denuo ex Laurentii Bochelli bibliotheca Gregoriana haec historia Patisis. prodiit, quo anno etiam gallica hujus operis versio lucem publicam adtipexit. Legitur praeterea hoc Gregorii opus in corpore historiae Francicae,quod Hanoviaris studio Marquardi Fre heri prodiit, nec non inter Scriptores Francicae historiae, quos Andreas du Chesne Parisiis i636. eonjunctim edidit. Quae editio, quantum a codicibus nonnullis MSCtis discrepet, notat te Cointe tom. I. Annalium ecclesiasticorum Franco

dericus Ruinarius hanc Gregorii historiam de re-

ς 3 liqua

SEARCH

MENU NAVIGATION