Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dignus , negando : quam laude, re sip11cendo. Nobis enim etiam profuit, quia crimen celeri lachrymarum obruit profusione; & ad exiguum tempus agitatus , in omnem aeternitatem fidelium repertus est funda mentum. Nam si diligentius, chartia sime, occasionem illam timoris attendas ; non sand magnopere Petrus a cusandus esse videatur . Nam quo tempore Sol i pse fugiebat , coelum latebras quaerebat, concutiebatur temra , petrae scindebantur 3 quippe quae creatoris injuriam ferre non pos .sent: tum Petrus defecit, tum Chris, tum negavit primus , statimque diei

nuncium , rationis expertem, nactus est accusatorem , qui eum negati nis admoneret, quae fuerat ante predicta . Antequam gallus cantet, ter me negabis . Verum qui primus ne-

Matta

gaverat, ad sepulcrum cucurrit pri- 22, fmus. Illum, qui a mortuis vivus in J- 8 lucem prodierat , per quem vita εredditur mortuis , primus vidit; cum ex Maria cognovisset arcanum, quod illi ipsi s upra lapidem considens An- Ioan .- gelus non commiserat . Jam vero λ Q. AEsecundum illum prodeat in medium Paulus , sapientissimus orbis terrarum i E Ora-

102쪽

98 SANCTI IO ANNIS.

Orator, qui agnus e lupo , e spinis racemus , d zizaniis frumentum , amicus ex hoste, Hebraeus perman : ex Hebraeis : qui apud illos Saulus Aci. 9, minas, caedemque spirabat; apud nos

vero Paulus , Jesu Christi vocatus Apostolus : qui ex blasphemo Theologus , ex persecutore Evangeli ita equi ex pyrata gubernator , CX proditore miles : qui Romam cum Petro sepulturam sortitus est . cumque.

illo & hanc despexit , & Sichem qui secundum Beniamin frater Josephi,& secundum Theclam, & filiorum pater , dc magister fuit e apud Damascum caecus , in singulis urbibus oculus praedicationis; e coelo vocatus , idernique raptus in coelum a

Qui Paradisum vidit, priusquam ibluc veniret ; atque victoriae coronam, dum adhuc luctaretur, accepit quae

iterum, ut ait, ipsit debetur. Quid enim ait ὶ Quam reddet mihi D 2. Tim minus in illa die . Paulus d novissi-Α b mis primus , ex abortivo partu perfectus vir : dum insequitur , jucundus ; dum persecutiones patitur, dulcis : Romanus , & Phariiseus ; qui omnibus, fidei beneficio , omnia factus est. Nam Christus , qui dixit

103쪽

Petro: Te pati oportet dixit etiam de Paulo, quae illum pro ejus nomi- Me pati oporteret , ut alter assixus cruci, alter Capite obtruncatus, unam fidem suo praeconio promulganteS, Uno cursu perfecto , veri testes forent ejus , qui passus esset , qui sepultus, qui , ut viderat , in vitam rediisset , atque in patris sinum se contulisset , quem tamen nunquam ante reliquerat. Illos Dominus Prophetae verbis alloquitur e Circumdate ' 'I novam hanc Sion , complectimini qeam , hoc est , custodite , tuemini, precibus munite ; ut quando irascar in tempore , & concutiam Orbem terrae , aspiciens vestrum 1 epulchrum, Geterna memoria dignum , di quas ultro propter me cicatrices geritis ;iram indulgentia superem , Vestram deprecationem , quae illa nititur , legationemque suscipiam . Etenim

sacerdotium , ac regnum cum Video collachrymari, illico miseratione permotus flector, ac vocem illam meam in memoriam rovoco: Protegam urbem hanc propter David servum a. . meum , & Aaron sanctiim meum tu Quicumque scilicet , ut vos , fidei consentione , dignitatis gradus , ho-

104쪽

noresque , spont8 suscepta demissione, tegentes, animique abjectionem veste significantes , multa mihi dis cipulorum millia junxerint, qui me ferant , quique a me orbi terrarum misericordiam flagitent . Dixi Mart.7. enim z petite,& dabitur vo-b bis ; quaerite , & invenietis . Ipsi gloria, & imperium nunc , &semper in saecula

saeculorum . Amen o

105쪽

sANCTI PATRIS NOSTRI ;

CHRYSO STOMI,

In Domini Dei Salvatoris ,

nostri Iesu Christi ad in -

seros descensum , & in latronem

ORATIO. Pomponio Brumllo interprete Res novas, & admirabilest Latro cum Christo, cum diabolo discipulus

Judas . Lux est in tenebras conversa , tenebrae' sunt in lucem commutatae agnus

lupus, & lupus agnus: latro, dum clavis assixis manibus penderet, DO-

E 3 minum

106쪽

L. 's .minum salutabat, cum , voce fideis plena , diceret : Memento mei Domine in regno tuo . Discipulus Ia--le. biis oscula defert , animo crucem dare- parat : Iabiis salvere jubet , animo - dolum eructat, dicens: Ave Rabbi. illum etiam osculatur &conversus , Judaeis dicit nutu , non verbo : Vincite , abducite . O scelesteJuda , qui abduci imperas illumba. 66IRΤ-; Coelum sedes est ,

. terra autem scabellum pedum meorum .. At vestrum. video studium alacrius ad audiendum, &os mihi concludi , & sand dicendi finem facere

velim ; sed quoniam attentio vestra me hortatur , ut orationem producam ad reliqua pertequenda reverta- 'mur. Ave, inquit, Rabbi: At benignissimus Dominus proditori 9 nequitiam toIerantia superans, praeclare dixit : Amice , quorsum ades Complector te Juda, non ut Charitatem tribuam, quam abjecisti, sed ut eXhauriam gratiam , quam tibi tribueram. Vas enim indignum cor-Ieste mysterium gestare non potest.

Quid dicam de Iuda t Petrus , qui

claves regni acceperat , cum gloriae Regem in crucem actum videret

107쪽

deret, abjectis clavibus, se conjecit in fugam . At latro Coelorum januas reserans, claves ipse rapuit Paradisi. Petrus, qui dicebat: Etiam si Opor -,,. tuerit me commori tecum , non to i . a. negabo; tertium abnegavit et Latro, qui , non promiserat verbo, re ipsa' moriens una cum vitae, resurrectionis auctore : Memento , inquit, mei Domine in regno tuo . Latro magistratus, & principes non veritus est. Petrus minas puellae non tulit . Latro clamavit: Memento mei Domine : at Petrus : Nescio hominem hune, quem paulo ante Dei filium vocarat. Petrus, qui paulo ante mmare intulerat pedem , negavit illum , qui naturam humidam ingre1-sus erat. At latro, qui non indo

so maris, sed divitum januis ambularat , clamabat : Domine . Quinetiam Zebedaei filii , qui dicebant : Mai Possumus bibere calicem , quem bi- οῦς' ςbiturus es ; hic enim erat calix sa- Iutaris in tempoxe fugerunt . At Latro e manu Zebedaei salutaris calicem arripuit, dicens: calicem sal taris accipiam , & nomen DominiUMMinvocabo. Thomas mysterii , quod 'comprehendi non potest , curiosus

108쪽

ro SANCTI IO ANNII

investigator , condiscipulis dicebat :Eamus & nos , Ut moriamur cum eo : affixum cruci conspicatus , a fugit . In crucem sublatum aspicit , dc fugit l, resurgentem cernit , ac dubitat , dicens e Nisi mittam digitum meum in locum clavorum , Mmanum meam in latus ejuS; non cre dam . Verum benignus Deus , qui ob unam ovem descenderat , ovem unam non est aspernatus ; sed illam in humeros tollit , atque ait z infer digitum tuum in latus meum et lanceam s ustinui militarem , manum Apostolicam non feram 8 Verum brerum praeclarissimarum latro, nam ad te mea se convertit oratio ) qua tandem ratione ad rapiendum eruditus es , & institutus it Discipulus non fuisti ; quomodo opificem imploras dicens et Memento mei Domine in regno tuo praeclare locutus es , pie credidisti . Praedatus es periculose persaepὰ , divi tum saepe thesauros reserasti ; ejusmodi ma garitam , qualem Christum non repe risti . Apostolus non fuisti ; non audisti legislatorem dicentem: Videbitis vitam vestram appensam ; V, tam verb pendentem e ligno vin

109쪽

demiasti . Non Isaiam audisti pro- Vula. nuntiantem : Livoribus perpessionis Et ipsius , hominum morbi Curantur . Quo tandem modo medicinam dolo--, ribus invenisti Sane, inquit , cernores creatas agitari, & contremisce- are te.

Te, propter eum, qui pendet in li-Isis. 3.gno: rerum esse creatarum opificem bagnoseo . Nisi enim esset hic rς rum r- . . omnium procreator, Sol nudi aspectum erubescens, ROS radiOS non o natio. cultaret, neque tenebras Dei hosti- mus. bus offunderet : nisi esset hic terrae dominus , illa sanguinem d latere fluentem excipiens , non e funda mentis exclamaret: nisi esset hic opiis sex coeli , ac terrae, dum illum aupicit, tenebras , quasi saccum, non indueret : nisi esset hic vitae domi

nus, & mortis,' mors ad eum accedens, prorSus non evanesceret, neque

sanctorum sepulchra aperirentur: ni si esset hic templi dominus , tem-ilum , dum illum in crucem actum videt, non suum velum discinderet: nisi esset hic ille , qui pio peccatore velit mortem subire , pro peccatoribus non supplicaret, dicens : Pa- ter dimitte illis, quia nesciunt, quid . ' in faciunt . Hujus enim mors omnes

110쪽

conciliat , assula confirmat . Namque descendit ad inferos, ct cum omnibus ascendit. Quare exclamans latro, non diXit: Μemento mei Domine, quando bene tecum agetur ;sed memento mei in regno tuo, Domine . At quid ad illum Dominus ΘΑmen dico tibi , hodie mecum eris in Paradiso Quando igitur vidit diabolus cuncta ex ordine, ac dispensatione geri, & quae prodigia fiebant

in cruce, Solem obscurari, terram concuti, templi velum disiringi, petras findi ; ver illusus ad infernum. eonfugit, & ait di Heu me miserum,. Ium in fraudem snductus, sim deceptus: misero mihi subveni: obstruamus fores; ne huet ingrediatur; v rebus comuinito ς atque omnibus copiis resistamus,. ut ne illum recipiamus . Occurrit infernus, fores occlusit, vectibusqust communivit. Ec- eo autem Dominus adit infernum , diabolum insequitur: copiae praecurrebant. Ecce tibi occlusae portae,&exciti runt exercitus dicentes :Attollite portas principes Vestras, dcelevamini portae aeternates , dc introibit Reκ gloriae L Infernus. intus respondens: Quis est, ait, iste Rex

SEARCH

MENU NAVIGATION