장음표시 사용
121쪽
Pomponio Broelio interprete. Uas ob causas Dei cultores admirandi sunt, ac bea-
-ti judicandi : tum quod spem 1 alutis in sanctis precibus collocabant; tum quod , cum hymnos , & precandi formulas literis mandatas , quas Deo cum laetitia , ac timore offerebant, nobis quoque suum thesaurum tradiderunt: ut omnem posteritatem possent ad se imitandos allicere. Par est enim doctorum mores ad eos pervenire , qui
122쪽
ipsis dant operam: uemque par est,
prophetarum discipulos , imitatores eorum esse justitiae , ita ut vitam nosia tram in precibus, Deique cultu perpetuo traducamuS , atque in ea re vitam , valetudinem , divitias , bonorum finem positum esse censeamus; ut Deum puro , & incorrupto animo deprecemurI. Etenim, ut corpus Solis lumine, sic animus precationum radiis illustratur . Si ergo caeci calamitas est Solem aspicere non posse, quanta tandem est Christiani viri jaetura , non assidue Deum pre cari , Christique splendorem in animum precibus inferre i Jam vero Dei benignitatem, atque clem Eutiam quis non admiretur, quis non suspiciati, quam nobis Ostendit, cum tam tum honorem hominibus deserat ,
ut eos precatione, ac sua consuetudine dignetur Etenim cum Deo revera precationis tempore colloquimur, qua cum Angelis quoque conjungimur, qua longe a pecudum communione recedimus. Anaelorum est enim precatio, quae Vel eorum superat dignitatem ; si quidem cum Deo loqui praestantius quiddam est . id tamen ipsi nos docent , qui magno
123쪽
timore preces osterunt , nosque ad-. monent, nobis, qui ad Deum accedimus, timorem esse simul , & laetitiam adhibendam : timendum quidem verentibus , ne precatione in-di ni esse videamur i laetitia nos tamen ex honoris magnitudine persundi oportere , quod tanta , ac tali providentia mortale genus honestet , ut assiduis Dei perfruatur, ex quo & a mortalitate, & a vitae cu Ticulo, exiguo tempore circumscripto, recedimus, quippe qui,etametsi natura mortales, ob Dei tamen comsuetudinem familiarem ad vitam progredimur immortalem . Etenim qui cum Deo familiariter versatur, momte illum, omnique interitu potiorem esse necesse est. Atque , ut est om nino necesse , qui Solis radiis potiatur ., a tenebris procul abesse ; ita omnino, Dei consuetudine fruentem oportet non amplius esse mortalem mnos enim ad immortalitatem ipsa honoris magnitudo traducit. Nam,
si qui regem familiariter alloquum tur , & apud illum locum obtinent dignitatis, fieri non potest, ut inopia laborent , fieri omnino long8 dissicilius potest, ut qui supplices ad Deum
124쪽
accedunt , & cum eo colloquuntur, mortales animoS na nci scantur. Mors
enim est animi vita pietate, acΙ gibus aliena : ejusdem igitur animi vita constat & religione, &actionibus vivendi, quae cum religione conse tiant, atqui vivendi rationem sanctitate illustrem , ac divino cultui congruentem , preces afferunt , & ira
animos nostros mirificam rerum Οmnium pretiosarum copiam recondunt.
Nam sive quispiam virginalem pudicitiam adamarit, sive nuptiarum tem perantiam coIat , sive iracundiam continere , Ut tamque mansue id traducere, silve invidentia Uacare nitatur ἱ precatione duce huiusmodi vitae viam praemuniente, expeditum habebit, & facilem pietatis cursum enon enim fieri ullo modo potest, ut qui temperantiam , justitiam , man-1iletudinem , benignitatem a Deo contendunt, non Voti Compotes fiant.
Petite enim , inquit, & dabitur vobis ; omnis enim , qui petit accipit,& qui quaerit invenit, & pul1anti aperietur. Et alibi rursus: quis est, inquit , ex vobis , a quo si petierit filius suus panem, num lapidem dabit ei Z vel si piscem petierit, num
125쪽
serpentem dabit et 8 Si igitur vos , cum mali sitis , nostris dona bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester coelestis dabit Spiritum Sanctum petentibus se λ His verbis,& hac spe proposita, ad precationem
nos rerum omnium Dominus cohortatur. Nos verb decet obtempera
tes Deo, In laudibus , ac precibus perpetuo vivere; ita ut Dei cultu , quam animis nostis , arctius teneamur : ita enim lieebit nobis vitam hominibus dignam agere: nam qui- Cumque Deum non precatur assiduri neque divino colloquio frui cupit , mortuus est, & anima, sensuque penitus caret; illud enim est maximum
stultitiae, ac stuporis argumentum ἰsi honoris hujus magnitudo ignoratur, si precatio non amatur , si non animae mors esse existimatur, Deum precando non venerari . Ut enim corpus hoc nostrum , Opinor , cum animus abest, mortuum est, ac foetidum : ita nisi se aminus ad precationem excitat, mortuus est, miser, ac foetidus. Atqui quavis morte acerbius putandum esse precatione spoliari , vates ille nos Daniel docet , qui mori maluit , quam tribus die-
126쪽
bus a precibus retardari . Neque nim ut contra pietatem aliquid iaceret praecepit Rex ille Persarum , sed illud agebat , ut trium dierum cessationem reperiret; nam sine divi, no nutu bonum nullum in no1tros animQs Venerit , nutus vero divinus labores nobiscum aggreditur, eosque praeclare sublevat, si preces videata nobis diligi, nosque assidue Deum orare, ac sperare iuncta inde ad nos bona descensur . Quando igitur albquem video a precationis studio ab, esse, neque illius ardenti, ac vehementi amore teneri ; jam mihi exploratum est, nihil ab eo magnificum , nihil praeclarum possideri . Quando vero aliquem cerno in Deo colendo sine satietate periistere , quique 'non precari assidue in magnis nume- rex detrimentis, Omnium illum vi tutum acerrimum cultorem, Deique
templum esse conjicio. Quod si a multus hominis, pedum gressus, dcri-1us dentium , quae in eo celantur intus retegit , sapientis Salomonis sententia , multo magis precatio , Deique cultus est justitiae argumentum ; cum illa vestis quaedam sit spiritualis , ac divina , quae mentes
127쪽
nostras magno decore, ac puIchrit ne induit, &exornat; . quae sngui xum vivendi rationem aptam essicit, atque compositam : quae non patitur ulla re vili, & absurda mentem O
cupari: quae perstiadet, ut Deum , ac dignitatem , quae ab illo in nos derivatur, Vereamur : quae docet , ut omnem hostis improbi praestigias, . atque fallacias depellamus r quae turpes, & indi gnas cogitationes abi-gitu quae in voluptatis despicientia, animum cujuIque constituit . Haec enim una stiperbia decet eos , qui Christum colunt , ut nulli turpitudini serviant; sed animus in libertate , vivendique ratione integerrima conservetur . Et fieri quidem omnino non posse , ut sine precibus vita cum virtute ducatur , perspicuum esse omnibus existimo. Etenim quomodo quis virtutem coIat, qui non
accedat, seque abjiciat supplex assidue ad eum , qui: eam nobis ilippe ditat , atque largituri Qua ratione . quis temperantem , & justum se esse cupiat , qui non assidu8 cum illo Versetur, qui & haec , & plura his
a nobis exigit i Volo autem paucis . ostendere , nos , quamvis culpis, &
128쪽
sceleribus coopertos precatio deprehendat , illico tamen expiari . Jam vero quid precatione majus, vel diavinius fiat, quando medicinam quamdam, expultricem aegritudinum esse constat jis . qui morbis animi co flictantur 3 Ergb notum est , Ninivitas primos a plurimis per precationem delictis, & sceleribus libera atos . Statim enim ut illos deprecatio
occupavit, justitiae 1 rticipes essecit,& civitatem, quae cum intemperan tia , nequitia , vivendique ratione nefaria degere consueverat , celeriter Correxit , veteri consuetudine plus valens , coelestibus civitatem legibus explens , temperantiam, beniagnitatem , clementiam , procurationem pauperum secum ducens , sine
his enim' animam incolere nequa quam potest. Verum in quamcunque mentem commigrarit , omni eam
probitate cumulat , ad Virtutem informat, nequitiam pellit. Et sand si quis tunc Ninivem ingressus esset , qui illam antea probὸ nosset, civitatem profecto non agnovisset ι ita repente a nequiore vita ad pietatem transilivit. Ut enim foeminam inopem , ac pannosiam, aureis postea ves-
129쪽
timentis exornatam si quis aspexerit, mulierculam non agnoscat, ita qui civitatem illam antea vidisset egentem, ac spiritualibus destitutam thesauris, ignorassent omnino, quae-mam esset civitas, quam ita precatio commutare, & illius mores, vive bque rationem ad Virtutem traducere potuisset . Et verb mulier quaedam, quς
in intemperantiam , dc meretricio quaestu omnem anteactae vitae cursum
consecerat, simul atque se ad Christi - pedes abjecit , salutem consecuta est . . Atqui non modb criminum culpas, ac maculas delet, sed magna etiam pericula repellit. Rex ille simul, ac. vates admirabilis David plura , &gravia bella precatione profligavit ,
his telis duntaxat eXercitum praemuniens, ct efficiens, ut per quietem , & seeuritatem sui milites victoria potirentur . Nam alii quidem reges inducum experientia, di artificio , in sagittariis , peditibus, equitibus spem
salutis habebant i at: magnus David Sanctis precibus exercitum muni bat , non ducum , ' centurionum , praesectorum, equitum supercilia imtuebatur , non pecunias conficiebat ,
Don arma comparabat , sed ὀ coelo
130쪽
divina illae armorum genera universia dedueebat . Cuncta enim re verac estrum armorum genera divinis precibus continentur 3 quae veI sbiae possun t . eos trieri , qui se Deo tradiderunt : nam peditum quidem robur , Qt ue peritiam, sagittariorum s exparientiam , in prodendo hoste calliditatem saepeo vel hostilis obtutus , atque adversariorum ardor animi, alia- quo praeterea linanem reddunt L at precatio telum est insu perabile, 'du-iumque prssidium , quod aeque mi-
Iitem unum , ac incilia millia profligat . Nam & admirabilis David Goliadem illum, ut metuendum quendam Daemonem irruentem ,. non armix , non gladiis , sed precatione dejecit . Ita telum est acerrimum ®ibus in praesiis deprecatio , ω nobis ad daemonum impetumi propulsandum .. Ita etiam rex Ezechias viciai tor e Persarum bello discessit, non acie instructa , sed una precatione hostium copiis opposita idem hac
una ratione: mortem: evitavit, Deum. congrua pietate veneratus : atque ita
una precatio Regem vitae restituit .. Et sane animum peccatorum sordibus inquinatum: facile precibus expiari , testis
