Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

res expediuntur: omnia ad fraudem,& vim faciendam comparantur: m. sicae varia genera , variae supplici rum rationes, minae, conspectus undique truculentus , verba formidab, liora conspectu. Verumtamen quoniam ipsi se non prodiderunt , sed

pro Viribus contenderunt , nihil il-Ios unquam laesit ; sed coronas prioribus digniores , illustrioresque pr merentur . Vinxit enim Nabuchodonosor illos quidem , & in fornacem conjecit , nec tamen laesit , sed juvit, ac reddidit clariores. Cumque templo carerent, eadem enim saepius recensebo) patria, Sacerdotibus, vatibus , in externis, dc barbaris locis , imb verti in ipsa fornace meis dia , in illius exercitus universi consepe t u , rege , quo haec auctore fiebant , inspectante; prae Iarum trophaeum constituerunt , insignemque sibi victoriam pepererunt ,scarmen

illud admirabile concinentes , quod jam inde ad hanc aetatem toto terrarum orbe decantatur , & a posteris quoque in omnes aetates decantabitur. Quamobrem, quando, qui

ipse sibi non nocet; nihil ei ab ullo noceri poterit . Neque enim ab hu-

92쪽

88 SANCTI IO ANNIS

jus verbi assidua iteratione desistam. Nam si captivitas, servitus , solit

do, exilium, charorum Omnium a sentia, mors proposita , tantus exercitus , tam crudelis tyrannus , tribus

pueris, eaptivis, servis , peregrinis nihil obesse potuerunt ad eorum virtutem labefactandam , sed illos pintius insidiae confirmarunt, illitque dilibertatem auxerunt ; quid tandem offendere poterit vigilantem Θ nihil

omnino; quamvis terrarum orbis in eum conspiret universus . At enim

Deus tunc illis adfuit , & flammat subduxit . Imo vero tibi quoque, si

contendas pro Viribus, a D , quae sunt opus, expectare omnia licebit. Verumtamen pueros illos ego non

propterea suspicio, beatosque praedi-CO , quod flammas calcarint , quod ignis vim fregerint ; sed quod verbiatis, religioniique causa vincti, dc in fornacem injecti, flammiique traditi sunt. Hinc enim illis omnia sunt constituta trophaea, & quo tempore

in fornacem demittebantur, Corona illis imponebatur ; atque adeo post verba illa , etiam ante rerum ipsi Tum eXitum , contexi coepta est ;quae nimirum verba magna liberi

93쪽

te in medium producti , pronuntiarunt . Nihil est , quod tibi Rex ,

hac de re nos respondeamus. Potest enim Deus noster, qui est in coelo , quem colimus , ex ardenti fornace Iiberare. Quin etiam ille nos e tuis manibus eripiet: sin minus; scito , Rex , deos a nobis tuos non coli , neque imaginem auream adorari , quam statuisti . Propter haec verba

illos laudibus prosequor: propter haec

Verba, arrepto victoriae praemio, ad insignem martyrii coronam cucu rerunt , verborum consessioni , r

Tum ipsarum, factorumque comprobationem adjungentes . Quod si eorum corpora veritus est ignis alti gere , vincula dissisivit , potestatem ubere ambulandi dedit , suarum virium oblitus , atque adeo fornax bgnis aquarum gelidarum induit naiaturam : hoc videlicet admirandum fuit divinae benevolentiae munus. Amthletae quidem certδ, vel antequam haec illis acciderent , statim ut inflammas ingressi sunt trophaeum p suerunt, victoriam reportarunt, C rona donati sunt, ac tum in coelo , tum in terris sunt laudes amplissumas consequuti: neque jis quidquam

94쪽

mi SANCTI IOANNIae

defuit ad summam gloriam cumu

landam a.

Quid igitur ad ista dicas E In exilium pulsus es, & e patria ejectus histi quoque . In servitutem adductus,& barbarorum vinculis obstrictus Ihoc ipsum quoque his accidisse com peries. At neminem habes ibi. praesentem, qui rebus tuis consulat, qui te moneat, qui erudiatiilli quoquo hujusmodi procuratione caruerunt . At es religatus Θ at combustus Q at mortuus. .λ nihiI enim his mihi gravius objeceris. En illi quoque cuncta: haec incommoda perpessi , majorem sibi gloriam ex his omnibus pepererunt, ac longe clariores, & celebriores effecti, majores in .coelo sibi di vitias congesserunt. Ac Judaei quidem,

quibus erat te Ium,. erat altare , erat arca , propitiatqrium , velum , & infinita sacerdotum multi tu do,quotidiane cerimonis , ritus, sacrificia, tum matutina, tum verspertina cum eos pUterea audirent, qui & vivorum,& mortuorum vatum scripta assidue recitarent, quibus eorum aures pers sabnat ; cumque rerum mirabilium apild eos vigeret memoria, quae tum

in AEgypto, tum in solitudine, tum aliis

95쪽

aliis temporibus contigissent . eaque perpetub & manibus tererent ,. & in haedium haberent po1tibus inscripta et cumque litice rebus admirandis , aliisque beneficentiae divinae muneribus fruerentuT ; non modo nihil' utilitatis perceperunt, Verum etiam in deteriora. prolapsi sunt; ut intem- plo ipsb statuas collocarent , filios ψs ub arboribus, filiasque mactarent , t in omnibus ferὰ Palaestinae Iocis, ini- qua illa , & execranda sacerent sacrificia , alia sexcenta immaniora scelera perpetrarent c Illi vero cum λin media barbarorum regione , ad rversa , hostili , in domo regiae tyranni versarentur, omni illa procuratione spoliati abducerentuT , comburerentur ; non modo nullam omninb iacturam fecerunt, sed majorem inde gloriam sunt adepti . Quae cum ita esse intelligamus realia horum simillima e Sacrosanctis, Divinisque voluminibus CONIigamus et licet enim in aliis quoquo personis hujusmodi plurima documenta reperire) non in temporum, vel rerum dissicultate , necessitate , vi , eorumque tyrannide , qui pOtiantur rerum , idoneam nobis esse

96쪽

positam excusationem putemus, siluando peccemus. Unde enim exo tum duxi , in eodem quoque per orabo. Si cui quid fuerit detrimento, vel injuriae , intrinsecus id a se ipsi penitus accidit, non aliunde; quamvis innumerabiles illi sint, qui eum laedere, ac violare conentur. Quod si h se ipsi homini minus acci derit, etiamsi quicumque terras Um

nes , ac maria incolunt, uno omnium consensu , una in eum conspiratione irruerint, ne minimo qui

dem damno hunc afficere possint . qui sit sobrius animo , atque in domino vigilet. Vigilemus igitur, Oro,& perpetub excubemus , & adversas res omnes, animo forti, magno que perseramus , ut sempiterna illa, ct immortalia bona consequamur in Christo Iesu Domino nostro , cui gloria , ct imperium nunc , & in

omnem aeternitatem . Amen.

97쪽

SANCTI PATRIS NOSTRI

IO ANNIS

CHRYSO STOMI

In Sanctos duodecim Apostolos

Pomponio Br ello interprete. Um Spiritus Sanctus adve- ς' s. nit, merito etiam hodierna die, haec plicantium sagena completur: dum ipsi nos ultro in illam rationis compotes pi1-ees insitimus . Nam Verbi verbum Act.1 . cum illiteratos iapientia inlormaret, Iinguitque igneis eorum ora , qui tarde loquerentur , aperiret , ad rem diviniorem illorum opificium tradu-

98쪽

xit his verbis : Venite post me, re faciam vos fieri piscatores hominum Dixit et Venite post me; & omnia

repente sunt in melius commutata I Duodecim erant athletae selecti , &ex his nemo prorsus fuit expers Coronae . Etenim unum simul omnibus

beneficium datum est, & singulorum victoriam reddidit Hariorem. Unus infelix Judas ab hujusmodi se ancho-τa divellit, . cum ovem lupis osculo indicavit, ac dominum triginta nummis argenteis venundedit, cujus divenditi sanguis mundum redemit. Uerum b beatam, Apostoli, Vestram , illustremque societatem l Quia omnibus omnia per gratiam facti estis, qui hominum greges non arundineo estis baculo, 1ed verbo, scit8 venati . Vos enim immutabiles estis rectae doctrinae columnas, Ecclesiae petra,& hujus gregis potissim im vigiles praesules, aegrae humanitatis non mercenarii medici, nostraeque indulgentis apud Deum indulgentes fidejusiores. Etenim tanquam incudes quaedam animatae cum sitis , dum caedimini, eos , qui vos caedunt, ad cognitiomem instituitis .. Hinc Petrus urbis Romae doctor extitit; hinc Euange

99쪽

Io Paulus orbem terrarum rita mat ε, Andreas dirigit Graeciae sapientes ; Simon barbaris Deum demo

strat; baptismo Thomas albos reddit AEthiopes ; Judaea Jacobi cathedram colit ; Marci solium , quae ad Nilum est, Alexandria veneratur: L cas, & Matthgus Euangelia scribunt, Joannes , qui adhuc facit verba de Deo, & post exitum vitae , tanquam vivus Ephesum curat ; Bartholomaeus sapientia vera imbutus Licaones inastituit; Philippus admiranda patrans Hierapoli salutem affert: universi in universos ubique conferre beneficia non desistunt. Immortalem in sepulchris pulverem reliquerunt, qui hoc tempore nos tuent , sed paulo post orbis terrarum judices futuri. Ad hunc pedibus captus accedebat λ p des rectos, ac firmos, dissoluto viatio , reserebat. In illum incidens paralyticus , lectum gestare jubebatur. Alius mortuos evocabat ue illi statim dicto audientes erant . Hujus vel umbra ipsa morbos pulsabat : illius

nomen imploratum daemones permhorrescebant. Aliorum sudaria modiborum curationem distillabant. Quip- ψιμle qui fuerant illius discipuli, cujus 9- πlimbria

100쪽

fimbria clandestino mulieris tactu quae sanguinis fluxu laborabat, rube una illud sanguinis mare siccavit Varum ut ad Apostolorum principes revertatur oratio, illius propheticae

N. I 32. vocis in momoriam redeo : Ecce

quam bonum, & qu m jucundum ,

habitare fratres in unum . Quare orationis dux Petrus esto , quoniam primus est in Domini vineam

mercede conductus . Petrus, ovis e

praeclari pastoris grege primogenita: Petrus, qui e lacu ascendit in Coe- . Ium; qui nautis dimissis, angelorum consuetudine dignus est habitus : qui, navicula relicta , ecclesiae gubernacula regenda suscepit: qui coelorum claviger est apellatus , quique recepit in terris vinciendi , 1olvendique potestatem : qui ad vocationem Celer , ad fidem dubitationis expers Iatque in rebus omnibus magistri sui defensor ardentissimus fuit, cum diceret: Tu es Christus filius Dei vivi : qui sibi moriendum else cum domino statuit , in aulam Caiphae cum redemptore vincto simul ingreditur : qui cum inficiatur, venia, dignus est , cum resipiscit, admira tione . Neque enim tam dedecore

SEARCH

MENU NAVIGATION