Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE PRECATIONE ti

testis est Publicanus, qui cum a Deo veniam precatus esset , voti Compos . discessit: testis leprosus, qui si inita tque se ad Dei pedes abjecit, illico

curatus est. Quod si a corpore Deus Vitiato, atque corrupto morbum ce terrimὰ depulit : multo magis ani- .mo vitiis insecto curationem humaniter adhibebit : nam quo praesta . tior est animus corpore , eo magis par est ardentius a Deo in illo studium collocari . Et sane sexcenta quispiam tum vetera , tum nova pro

ferre possit exempla , si quibus preces saluti fuerunt, enumerare voluerit universsis . At fortasse quispiam e tegnioribus , & ex jis, qui accurate, ae studio te precari nolint , sibi persuaserit illa verba Deum idcirco esse proloquutum , videlicet et Non omnis , qui dicit mihi, Domine , Domine , intrabit in regnum coelo rum , sed qui fecerit voluntatem Patris mei , qui est in coelis . Ego vero si in una precatione ad nostram salutem satis esse virium putarem , merito haec ob lici dicerem : quoniam

vero bonorum omnium eaput precationem esse confirmo, atque rationis

honeste, laudabiliterque vivendi , sun.

132쪽

damentum, atque radicem, nemo ad exc usationem inertiae illis verbis abutatur. Neque enim unam temperantiam sine aliis bonis, non unam pauperum

providentiam , non benignitatem , non aliud quidpiam ex . jis,.qu unicum honestate conjuncta r sed omnia

UnQ, eodemque concursu oportet in animos nostros influere : verum pre

catio tanquam radix subjicitur , dc fundamentum. Et quemadmodum navigium , ae domus inferioribus parit bus firmatur, dc constat ; ita precibus

Vitae nostrae. Tatio continetur, fine

quibus nihil nobis boni contingat, ni hilsa tutare. Propterea nos Paulus umget his verbis: orationi instate, vi gilantes in ea, in gratiarum actione p& alibi: sine intermissione orate, im quit, in omnibus gratias agite, haec enim est voluntas Dei ; de alibi rumsus: orate omni tempore. in spiritu Ec in ipso vigilantes in omni insta

tia , & obsecratione . Sic plurimis , divinisque vocibus ad preces nos semper dux Apostolorum cohortatur. Quare nobis, qui ab. illo instituimur, vita est in preeibus traducenda, ji que mens perpetuo irriganda ; non miamminus quam arbores aquis, ib

133쪽

DE PREC AT IONE. iis

lis nos indigemus universi . Nam neque illae possunt esse filictuosae, nis humorem. radicibus ebibant; neque nos pretiosissimas pietatis fruges fundere , ni si precibus irrigemur . Quamobrem& cum lectulo surgimus, antevert&e Solem oportet Dei cultu, &cum mensae accumbimus, & cum somni causi cubamus: imo vero singulis horis precatio est aliqua ad Deum adhibenda, & in ea diei cursus conficiendus. Hyberno verb tempore plurimam noctis patiem in precibus traducamus , & magno cum timore genua flectentes , precationi operam demus, ac beatitudine nos ipsi dignos, Deo colendo , reddamus. Age vero quo modo Solem aspicies, non illum ante Veneratus, qui oculis tuis lucem

Solis dulcissimam prosert Z Quanam ratione mensa perfrui audebis , non

ante Veneratus tantorum bonorum

fontem , ct auctorem Θ Qua spe ad tempora nosturna pervenies ' quae tibi visa secundum quietem objectum iri suspicaris, si nullis precibus praemunitus , nullo praesidio septus quietite tradas ὶ facilli md te improbissimi daemones contemnent, & implicabunt, qui oberrant assidu8, qui occasionem

134쪽

fI 3P .is C SO i captant, observantes , ut , si quem precatione dqstitutum b. deprehende rint , sine m*a corripiantia Quare, sqitidem septos nos precibus viderint , continuo tanquam fures , ac scelesti resiliunt, qui gladium militis capiti appensum cernant ρ Quod si contigerit , ut aliquis sit precibus. ntGdus is , daemonibus abripitur Ecin scelera , exitia , calamitates impellitur. Haec igitur metuenteS, precibus, atque hymnis nos ipsos tueamur,. & muniamus oportet , ut sua. nos Deus misericordia , & coelorum regno dignetur per unigenitum sitium, cui gloria, .& i mperium in saecula saeculorum .. Amen .. SAN-

135쪽

IO ANNIS

' DE PRECATIONE

Uanquam video neminem ignorare cum bonorum omnium caput , ac fontem , tum saluti S. , im

mortalisque vitae conciliatricem esse precationem ; de ea tamen , quae nostra seret sacultas, dicenda sunt et ut & qui mente tota , omnique animi studio in eam incumbere consueverunt, Vehementius inflammentur, & qui vitam abjectiore animo , a precibusque remoto trais duxerunt , praeteriti temporis jact

136쪽

Tam agnoscant , salutemque suam reliquo vitae tempore minimὸ assiuctam , ac desertam esse patiantur .

ineipio igitur illud in primis de

precatione dici potest, eum, qui pre catur , cum Deo colloqui. Quantum vero sit , hominem in divinum couloquium venire, nemo est, qui ne1-ciat. Verum rei dignitatem quis Ver- his assequatur I Etenim hujusmodi honos etiam Angelorum amplitudi

nem facile superat : id, quod illi ,

Cum probe intelligant, omnes sere apud prophetas , cum laudes , &cultum domino adferunt , summo cernuntur tim e correpti A dum ora, pedesque prae veneratione tegunt: dum volatu , motuque assiduo summam religionis trepidatio m prae se ferunt, Quin etiam nos, ut opinor, mone d , ut precandi tempore hum me naturae obliviscamur 3 atque veneratione , ac timore. perculsi, nihil ante oculos positum aspiciamus, sed ita medio Angelorum choro nos esse,& eundem , quem illi, cultum Deo nos persolvere arbitremur . Etenim caetera illorum omnia , . & nostra , ut natura , victus , sapientia ,

quidquid dixerit quispiam longo

137쪽

DE PRECATIONE. 133

intervallo inter se distant: precati nis autem ossicium est hominibus Commune cum Angelis, neque est alia

quid , quod sit intermedium in jis ,

quae ad precandum pertinent . Hac. segregaris a pecudibus , hςc te Angelis jungit, hae brevi sane illorum reipublicae , illorum vitae , Vivendiqtae rationi, dignitati, nobilitati , sapientiae, intelligentiae adjungetur,

qui omnem sibi vitam in precibus pinnendam putabit. Quid enim sanctius jis fiat, qui Dei consuetudine perfruutur 3 quid justius , ornatius, sapientius 8Nam si iis, qui sapientibus hominiabus familiariter utuntur , ex assidua consuetudine, illorum prudentiae participes celeriter fiunt ; quid de jis discendum est , qui divina consuetudine fruuntur, & cum Deo ipso colloquuntur Quanta sapientia , quanta virtute , prudentia , probitate, moderatione replet ipsos oratio, & obsecratioὶ Ita

que non sanὰ is aberret , qui omnis yirtutis , jinitiaeque materiem esse precationem affrmet; neque posse e rum aliquid, quae ad pietatem cond eunt , precatione, & obsecratione n dum animum penetrare. Verum Ut

urbs moenibus minimὰ septa facile in

138쪽

hostium potestatem . venerit; quod ita nemo illos propessam possit; sic precatione animum non communitum

faetid diabolus in suam redigit pol 'statem , facileque contaminat omnium turpitudine flagitiorum . Pr,mum enim cumi animam precibus

riderit circumseptam, veritus robur, ac Vin , quam preces. illi suppeditant i quae: animum magis alunt , quam cibua corpora propius non. audet accedere ii deinde , i qui omni animi cur preces adhibent , nota patiuntur aliquid precatione indignum in se admittere . , sed Deum veriti , qui cum . modo colloquuti sunt, omnes:etepente improbi,hostis conatus repellunt , cum secum ipsi cogitent, quanti sceleris sit, eum , qui nuper & Dei colloquio frueb tur, & pro temperantia, &sanctitate impetranda illum obsecrabat, ad diabolum repentd transfugere, & obscoenis voluptatibus animum tradere constringendum λ inque mentem , quam Deu' nuper invisit , aditum diabolo patefacere, daemonesque admitteTe in animum , quem spiritus sancti gratia benignitate summa, ac providentia decoraverit. Id vero qua

ratione

139쪽

I E PRECATIONE

xatione fiat , accipe. Fieri nullom do potest,. ut homo sine divini spiri tus ope divinam serat consuetudinem everum oported hac praesente , & sanctos conatus prosequente , rem RPgredi , genua flectere , Obsecrare ,. precari . .Cum enim res hcimanas Iong8 superet divinus congressias singrediente in nos Spiritus Sancti P tia , confirmemur, corroboremur honoris magnitudinem doceamur Anecesse est. Itaque, cum tibi esse cum Deo sermonem intellexeris , teque precaturum sancti spiritus emcacitatem excipere,. Omnes aditus diabolo in animum jam divino 1piritu expiatum intercludes, Ut enim, qui sunt cum rege Cousequuti & illitis humanitatis facilitatis , honoris D ctum ceperunt, a mendicorum, abjectorumquo hominum congressu ab horrent; ita , qui Dei colloquio dignus est habitus , adduci non facile poterit, ut improbum daemonem, &impium in suam recipiat necessitudi- .nem - Etenim, qui se voluptatibus. mancipat , is re vera daemonibus familiariter utitur , Eorumque insaniam aemulatur : ut contra is , qui . temperantiam , & justitiam colit

140쪽

Angelis familiaris efficitur, & ad e Tum amplitudinem contendit. Quod si quis animi nervos preces appellavexit, mihi profecto vere dicere vide

tur . Etenim, ut corpus, opinor ne

vorum beneficio constat, currit, stat, vivit, compactumque est , jisque incisis, omnes corporis numeri dissol--vuntur; sic animi per sanctas preces& conglutinantur, & constant, cu sumque habet pietas facilem, ac secundum . Quod si te ipsum precatione spoliaveris , perinde seceris , ac si piscem ex aquis extraXeris: ut enim hic aqua vivit , sic tu precationibus: per has tanquam per aquam evolare, orbes coelestes superare, ad Deum propius licet accedere . Ut igitur sanctae precationis robur ostendatur, vel quae diximus satis sunt:

praestabit tamen fortalse, ut ad iam volumina accedentes ex Christi verbis divitias agnoscamus, quas pre ces comparant jis, qui omnem aetatem in ipsis ponere velint Dicebat autem , inquit, & parabolam ad iblos , ut semper precandum esse de monstraret . Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum hon timebat , & hominem non revereba

tur L

SEARCH

MENU NAVIGATION