장음표시 사용
51쪽
mus Θ Verum quid ego de prosectione in exilium dico, de egestate, de virio a , de servitute λ Ipsa enim mora Abelem qua tandem injuria pedicialit , violenta, immatura , ipsius manci fratris allata Z Nonne propterea ubique terrarum canitur , ac celebratur δVides, ut plura , quam recepit jam persolvit oratio Non modb enim neminem a quoquam laedi planum secit; verum etiam plus lucri- facere illos, qui attendant, atque animis excubent. Quorsum igitur animadversiones, atque supplicia r quorsum gehenna quorsum tot, ac tantae comminationes, si nemo accipit, neque facit i juxtam Quid ais i quid orationi tenebras offundis y neque enim inju-xiam facere neminem , sed nemini fieri confirmavi. Qua ratione, dices, hoe fieri potest, ut tam multis violantibus, nemo violetur injuria λ nempe ob cam causam , quam modo Einplicavi . Quoniam injuria quidem Josephum fratres affecerunt, is vero non accepit injuriam : & Abeli paravit quidem Cainus insidias , ipse ve-ib nullis est insidiis circumventus.
52쪽
Propterea sunt animadversiones, a
que supplicia consti tuta . Neque nim Deus ob illorum, qui VeXantur, virtutem , supplicia subtrahit, sed ob illorum improbitatem , qui peccant, supplicia, poenasque constituit. Nam, tametsi qui appetuntur insidiis , ill striores fiunt ; non tamen est id e rum consilii, qui parant insidias , sed illorum virtutis , quibus tendantur insidiae . Propterea his quidem philosophiae, virtutisque praemia; illis
vero improbitatis poenae proponuntur,& comparantur. Fortunae tibi, & opes ereptae sunt dic: Nuseis egressus sum ex utero matris meae, & nindus revertar. Adde illud Apostolicum: Nihil enim intulimus in hunc mundum , haud dubium quod nec ause re quid possumus. Mald audis, ac
sexcentis te onerant maledictis Re- Voca in mentem vocem illam : Vae
vobis, quando bene dixerint vos omnes homines . & illud: Gaudete, &exultate, quando ejecerint, & α' probraverint nomen vestrum, tamquam malum. In exilium pulsus es ἐcogita hic te patriam non habere . Quod si sapientiae te studiosum profiteris esse cultorem, Vel Omnes ter
53쪽
ras externas juberis eXistimare. At L. Cor. morbo gravi conflictaris Z Vsurpati- q. d. Iud Apostoli: Quanto magis exterior homo noster corrumpitur, tanto ma gis interior renovatur de die in diem. At mortem quis pertulit violentam ZJoannes tibi in mentem veniat, &In custodia caput abscissum, quod in disco allatum meretriciae merces saltationis fuit . Cogita qua ratione haec mala compensentur; nam omni
bus hujusmodi perpessionibus , siqui
dem immeritb contingant, & peccata expiantur , & virtus excercetur :tanta in eos, qui animo elato, ma gnoque haec serunt, ex jis utilitas emanat. Cum igitur non divitiarum jactura, non calumniae , non ConVicia, Aon exilium, non morbi, non tormenta, non ipsa morS, quae rerum omnium videtur esse maximὰ formidabilis, noceat jis, quibus haec accidunt, atque adeo magis prosit, unde mihi probaveris, injuria quempiam affici, cum inde nulla injuria afficiatur Z Ego enim contra probare conabor , eos nimirum vexari inj riis, detrimentum capere, & extrema quaedam stipplicia perpeti, qui
horum malorum sunt auctores, ac C duces .
54쪽
duces. Quid enim Caino, qui ita fratrem accepit , fingi miserius poteth rquid Philippi uxore, quae Joannem obtruncavit, miserabiliust quid Josephi fratribus, qui eum divendide-- runt, & in exilium ejecerunt ' quia vero diabolo , qui Jobum tot malis affecit 3 Is enim & aliorum flagiti rum, & harum quoque insidiarumi
poenas dabit non exiguas, non qua lescumque .
Vides, ut plura etiam hoc loco , quam proposuit, ostendit oratio non solum illos, qui illuduntur, nullam ferre jacturam ab insidiatoribus istis , Verum totam perniciem in ipsosmet insidiatores soIere reciderei & in eorum caput omnia redundare i nam quoniam non divitiis, non libertate, non patrio domicilio, non aliis, quae recensui , sed animi officiis virtus hominis constat; merito, quando haeclo duntur, nullum Virtus hominis patitur detrimentum. Quid sit igitur, quo ille animi vigor a quopiam infrin- saturi Nec ab alio, si is quidem violetur, sed intrini ecus. & k se ipso violatur. Quo modo intrinsecus, &a te ipso dixerit quispiam ὶ si quis caesus ab aliquo , spoliatus fortunis , gra
55쪽
vem aliquam cujuspiam vexationem perpessus, probrum aliquod , vel maledictum proserat; accipit hic, ille quidem detrimentum , non ab eo ta
men , qui illud, sed a sui ipsius a nimi ignavia, &abjectione. Quod enim ante dixi, iterare non verebor. Nemo omnium, quantumlibet improbus , nefario illo daemone, ac diabo- Io, qui hostis est in nos implacabilis, scelestius , vel gravius in quemquam impetum faciat S d tamen laevus hic daemon non potuit illum , qui legis, qui gratiae tempora praecessit, tot undique in ipsum , tanquam acerbis telis contortis, labefactare, vel dejicere : tanta est animi nobilitas, atque praestantia . Quid vero Paulus
nonne tanta& Calam Itates pertulit ,
quas ne percensere quidem facile quis possit, dum retineretur in vinculis, vinciretur catenis, duceretur , circumduceretur, a Judaeis caederetur, lapidibus appeteretur, non loris tantum , sed virgis quoque verberare.
tur , naufragio jactaretur, saepe in latrones, dc grassatores incideret, a suis tribulibus oppugnaretur , ab inimmicis , notis assidue jactaretur, seX-centis premeretur insidiis, cum fame, C a ac
56쪽
ac nuditaso pugnaret, crebras alias incursones, animi, & corporis aerumnas, atque incommoda pateretur et quid multaξ eum quotidie moreretur Veruntamen , cum tot, ac tanta sustineret, non modo verbum nullum impium , vel contumeliosum prot
o. iit, sed gaudebat propterea , &glo-
1. i. riabatur. Ac modo quidem ait: Ga deo in passionibus meis ; modo rursus ,. rh.. Neque id solum, sed gloriemur in i .b. tribulationibus. Quod si, cum tot cruciatus ille perferret, laetabatur tamen , & sibi propterea placebat; quam tu Veniam , quam desensionem habebis; qui eum ne minimam quidem illorum partem feras , non tamen te maledictis . abstineas y At alia ratione afficior , dices, injuria, quamvis maledicta contineam. Divitiis spoli
tus ad eleemosynam reddor impar Rus . merae nugae , & causae sunt is tae. Si enim propterea doles, intellige plane paupertatem non esse eleemosynae impedimentum . nam quam vis paupertate premaris, mulieris itilius paupertatem certe non superabis , quae farinae pugiIlum duntaxat unum habebat : neque adeo alterius m lieris , cui tantum duo erant oboli .
57쪽
quarum utraque,ubi in indigentes om nem facultatem estiadisset , miris la albus est elata: neque tantae ianignitati tanta offecit, aut obstitit paupertas . Verum duorum obolarum tam liberalis fuit, atque ampla donatio , ut omnes divite, obscuraret, eosque, qui multos numos conjecerant excelsi animi divitiis, & alacritatis praestantia, superaret . Quare neque
hic tibi insuria facta est, sed quaestus
majores , uberioresque secisti , quinxigua largitione illustriores coronas capias, quam ji, qui plurima conserant. Verum, quoniam licet haec millies iteremus) homines plus aequo corpori indulgent , seque in rebus hujus vitae libenter ingurgitant; re Tum praesentium voluptate illecti ;non facilὰ se li putrescentibus flosculis patiuntur avelIi, tales enim sunt hujus vitae deliciae ) neque umbras de manibus deponere volunt . Uerum paulo moderatiores humana divina complectuntur: qui vero sunt magis adhuc perditi, ac miserandi, illis , majore ex parte , his vero multo se minus, ac levius tradunt Age jam v turpium harum, & comtomptarum rerum speciosa abjecta
58쪽
persona ; turpitudinem impudicae mulieris aperiamus. Est enim tale quiddam hujusmodi vita, quae deliciis ,& principatibus inhiat. Est, inquam , res turpis, foeda, execranda magnoperis, injucunda , gravis , acerbitatis plena. Hoc enim illud est , quod ea captis nullum veniae relinquit lo Cum e quod , cum haec vitae ratio tanta molestia sit, & acerbitate reserta , eXpetenda tamen eis videatur ,
& summo studio persequenda ; &quamvis sexcentis sit calamitatibus, capitis periculis, casibus , scopulis , caedibus, timoribus, horroribus, invidiae , obtrectationi , insidiis, curis perpetuis , angoribusque proposita :quamvis nullum habeat quaestum , nullum fructum percipiat ex tantis
calamitatibus , praeterquam sepplicia, animadversiones, tormenta perpetua e cum talis, inquam, sit, optanda tamen , & e X petenda vulgo centetur: id, quod ex illorum stultitia, qui ea capiuntur, non ex rei dignitate proficiscitur . Etenim pueruli quoque ad res ludicras, & inanes rapiuntur; rerum graviorum, &quae Viros deceant , ne sensum quidem ullum percipere possunt. At illis
59쪽
tis venia propter aetatem immaturam
datur .. Hi , qui perfecta in aetate Puerilem animum gerant , nullam habent excusationem , quique sint etiam longὸ, quam pueri , stultio-xes. Nam cur tandem obsecro, sunt expetendae divitiae γ Hinc enim disputationis primor-Divit. dia capienda . Etenim valetudine , ita , populari gloria , bona existumatione, patria, propinquis , ambaeis , assinibus , aliisque universis r hus , morbus iste plerisque eorum , qui eo laborant, videtur esse praec tantior .. Atque adeo ad ipsas jam mubes rogus videlicet ascendit, jamque terras, & maria fornax ista complectitur .. Neque est ullus , qui Bammam tantam restinguat: qui v xo inflammet, atque incendat, nemo non est ex omnibus, qui partim jam irretiti tenentur , partim no dum retenti, nihil non agunt, ut capiantur . Atque singulos quisque viderit, viros, foeminas, servos,rib ros, divites, pauperes conari pro viribus , atque onera comportare, quibus alimenti plurimum huic incendio dies , noctesque suppeditent r onera sunt non lignorum , non sarmentO
60쪽
rum , non enim his rebus constat haec flamma P sed animorum, cor porum, sceleris , improbitatis . His enim excitari solet hujus flammae natura. Nam, qui divitiis affluunt,
nullo modo cupiditatem istam effraenatam sedant , quamvis vel orbem terrarum sibi subjecerint universum. Pauperes vero assequi opulentos, MCXaequare conantur , ac rabies quaedam dira, effraenatus, aC praeceps fu- Tor , morbus insanabilis in omnium animis dominatur . Quin etiam ali iam quemlibet amorem amor hic superat , dc expellit eX animo . Non habetur amicitiae ratio, non affinitatis. Quid dicam amicitiae , quid affinitatis non uXoris , non filiorum ,
quibus quid carius, aut amabilius hinminibus contingat Cuncta jacene humi perculsa, atque proitrata, im mani hac, & agresti mancipiorum
domina omnium animos occupante.
Etenim ut istorum domina quaedam inhumana , ut immitis regina , ut barbara quaedam , & crudelis , ut vulgare scortum, dc profusum, dedecorat , ac prosternit , innumeris periculis, atque suppliciis eos cruciat, qui sibi voluerint inservire, cumque formi-
