Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

humanae vitae causis dijudicandis versantur , quamvis priorem oratorem orationis copia fluere , obruerequo omnia eloquentia viderint; prius tamen , quam alterum diligenter a dierint , extorqueri sibi sententiam non patiuntur. Verum quamVis ora tor prior aequissima dicere , iterum atque iterum videatur, aures tamen integras , & incorruptas alteri quoque conservant . Illa enim maxim8 propria est judicum virtus , ut P tienter utriusque antea causa cognita , suam ipsi demum sententiam di

cant.

Quoniam igitur communis opiis nio , multorum mentibus praecepta ,

ac diuturno tempore confirmata est; oratoris more , toto terrarum orbe

hujusmodi verba facit: omnia, inquit, humana, divinaqua jura violantur , perturbatur humanum g nus, Vehementerque jactatur; mul. ii quotidie afficiuntur injuriis , divexantur, eXagitantur , violantur , uvalentioribus imbecilli, pauperes ab opulentis . Atque ut maris fluctus numerari non possunt, ita neque il-Iorum multitudinem latis novimus, quibus parantur insidiae , qui contin meliis

42쪽

meliis jactantur , qui calamitatibus opprimuntur. Non legum descriptio, ac moderatio , non judiciorum metaxus, non aliud quidpiam pestem hane reprimit; sed longius serpit in dies ,

ac rubustius effcitur malum : atque eorum , quibus fiunt injuriae , gemitibus, querimoniis, lachrymis omnia commiscentur . Quin etiam judices ad haec dirigenda, conformandaque delecti, concitatam augent tempestatem, ac morbum producunt lo

Hinc vero ex jis complures , qui stultius sunt, miseriusque affecti , no-πo quodam furore perciti, Dei providentiam accusant, dum virum bo

num , ac mUderistiam cernunt agita

ri s sepe , angi , lacerari ; audacem vero, multitudini sordimabilem, tru culentum : ignobilem , atque obscuro loco natum , magnas divitias , opesque nancisci , atque ab eo moderatiores infinitis vexari molestiis, facinora in civitatibus , in agris , in selitudinibus, terra, marique perpetrari . Quare necessario naec nobis oratio instituitur ad ea , quae diximus, confutanda, & ad causam no-

Vam quidem agendam, quod initio dixi

43쪽

dixi atque a vulgi opinione abhorrentem ; sed utilem tamen , ac V ram , dc jis, qui velint attendere atque assentiri , perutilem . Recipit enim illa, se probaturam, verumne perturbemini) neminem, qui vi letur injuria, ab alio violari , sed λ seipso laedi . Atque , ut planior fiat oratio , age , primum quid sit inj ria, inquiramus , & quam tandem ei materiam natura sit ecerit; quidnam humana sit virtus , quid eam

laedat , quid id sit , qnod etiam si

laedere videatur, non tamen Iaedit,

indagemus . Exempli causa , est enim exemplis oratio illustranda res singulae quiddam habent , unduvitientur . . rubiginem ferrum , tineam lana , lupos ovium gregea .

ac vini quidem virtuti officitur, cum evanescit vetustate , dc coacescit :mellis, cum dulcedinem instam perdit , & in amarum succum commutatur . segetum verb ubertatem aerugo , & squalor ; Vinearum frin, ctum , frondes palmites impro bus ille locustarum exercitus populatur : alias etiam arbores brucus oppugnat . multa animalia variis morborum generibus extinguuntur . Atque

44쪽

que ne, si omnia consectenter, lOmgius excurrat oratio) etiam naturae nostrae febres , nervorum dissoluti nes , aliorumque morborum quamplurima genera adversantur . Quoniam igitur singula aliquid habent , quo ipsorum vis , ac virtus labefactatur', age jam quid sit etiam hominum generi detrimento , quidve sit

humanae virtuti contrarium, Videa

mus a

Ae vulgo quidem , nescio quae alii

alia opinantur , oportet enim falsas quoque opiniones recensere , jisque profligatis, id, quod revera Virtu tibus nostris ossicit, in medium affer- re , planeque ostendere , neminem eam nobis iniuriam facere possis , neque detrimentum eiusmodi, si minus nos ipsi prodiderimus , afferre . Et verb vulgo falsa quadam opinione decepti , quae virtuti nostrae obissint , alii alia esse opinantur : alii paupertatem, alii corporis morbum, alii facultatum iacturam , alii calumniam , mortem alii esse arbitrantur, eaque deplorandi , ac lamentandi nullum finem faciunt . Ac dum eos , quibuscum malὰ agitur, mserantur, ac lugent et dumque te inter se per

terre

45쪽

terrefaciunt, ista solent mutuis usuria pare sermonibus : Qua ille tandem Premitur calamitate δ omnibus est repentd spoliatus bonis. Alius de alio: Ille vero , inquit , ingravem mO bum , periculosiumque prolapsus, abjis est , qui adhibebantur , medicis

desperatus . Atque alius in carcere detentos, alius expulsos ἡ patria, de in exilium ejectos; alius libertat orbatos, alius ab hostibus captos, &in servitutem abductos ', alius Da fragio demersum , sive combustum ;alius sedium ruina oppressum , lamentis , gemitibusque prosequitur . Atqui turpiter viventes deplorat ne.

mo. Quin etiam quod est omnium indignissimum θ eos saepe permulti

beatos praedicant et quae profecto est malorum omnium causa . Age igitur cae , quod in exordio rogavi ;ne tumultuemini P ostendamus, nulla re harum , quas diximus, laedi

moderatum, probum virum , nullaxe illius virtutem posse convelli .

Quid enim obsecro ei, qui Omnivis bona perdidit, aut cui sit omnis veI calumniatoribus ; vel a furibus , vel ab improbis etiam famulis res

direpta familiaris : quid, inquam ,

46쪽

a SANCTI IOANNIS

et , si hominis propriam virtutem spectes, haec jactura attulit detrimenta tig Verum demonstremus potius, si videtur, primum, quidnam sit hominis virtus , in rebus aliis orationem prius eXercentes , ut ipsa facilius intelligatur a populo, illustrio que reddatur . In quo igitur equi virtus exempli causa , consistit λ an ut aureum frςnum habeat, aurea lora, instratum sericum , stragulam ventem ornatam , Variam , auroque contextam , gemmatas phaleras, j bas aureis funiculis intertextas y an potius ut ad cursum sit expeditus ,rectis praeditus cruribus, ad numerum ingrediatur, ungulas habeat generoso equo congruentes Τ ut robur& in longis itineribus , & in bellis obtineat ξ ut in acie, ac proelio spiritus, audaciamque Conservet, suumque possit in fuga servare sessorem/: Nonne perspicuum est in his rebus , non in illis equi versari virtutem asinorum vero , ac mulorum quam tandem dixeris ὶ nonne ut expeditὰ onera ferre possint, facilὰ itinera facere ; utque robustis , solidisque ungulis sint praediti num eXterna ,

quae illis adjiciuntur , quidpiam ad

47쪽

propriam illorum Virtutem conserre dicemus di nequaquam. Quam vero vineam suspiciemus at eam ne, quae frondibus , palmitibusque luxuriet ;an quae fructu , racemiique deprimatur Quam oleae virtutem dicimus i quando ne patulis diffusa est, procerisque erecta ramis, &densam habet frondibus comam 3 an quando suos fructus uberes , ac laetos Oae tat Eamdem porro rationem in hominibus adhibeamus : virtutem hominis expoliamus , ac di dic mus, & illud esse duntaxat detrimen tum censeamus , quo ipsa labefac

tetur .

Quae est igitur hominis virtus pnon divitiae ; ut paupertatis timor homiis invadat: non Corponis valetudo , ut nis. morbum reformides: non vulgi ex stimatio, ut infamiam timeas : non temere acta vita , ut mortis horrore concutiaris: non libertas , ut fugias servitutem i, sed verarum sententiarum , consiliorumque persectio , aerecta vitae traducendae moderatio .

haec autem ne diabolus quidem ipse diripiat, si is, qui ea possidet, qua parest diligentia, tueatur. At haec daemon etiam ille improbissimus , atque

immam

48쪽

SANCTI IO ANNIs

immanis novit. Propterea enim Jobi sortunas evertit, non ut illum pari. pertatis onere premeret ; sed ut aliquod ab eo verbum in Deum contumeliosum extorqueret. corpus etiam laceravit, non ut illum morbo impli. caret, sed ut animi virtutem labefa taret . Verumtamen omnes machinas

admovit ille quidem , & ex divite pauperem reddidit , multorum fili rum prole felicem sid quod omnium prosectb videtur esse maxime formidabile in liberis orbavit ; ejus praete

Te corpus totum, gravius , quam lictores in foris iudicialibus, laceravit . Non enim tantum tortorum umgues effodiunt e um latera, qui in ipsorum incidant manus, quantum iblius carnes ore vermium dilaniarant

Idem ipsi ille praeterea ignominiae

inussit, & infamiae notam . In Con gressu enim amici dicebant: Nondum

poenas sceleribus tuis debitas persolvisti, ac pluribus verbis illum accusabant. Neque illum urbe, ac do. mo solum daemon ejecit, & in aliam urbem transtulit ; sed sterquilinium illi pro domo, ac civitate constituit. Non modo tamen ipsi damnum non intulit, sed per eas ipsas, quas tendebat

49쪽

debat insidias, illum reddidit illustrio

rem . Ille vero non modo jacturam nullam ex jis rebus, quarum poti batur, non fecit, quamvis tam multis spoliatus ; sed majores sibi vi tutis divitias comparavit . Etenim postea coepit libertate frui majore, quippe qui graviore in pugna dece lasset. Ergo si tot, ac tanta perpes fas nihil est illo violatus; quamvis praesertim non ab homine, sed a n quiore cunctis hominibus daemone veXatus 3 quis ex jis, qui dicunt: Γ-le me injuriis, ac detrimento afflixit; excusatione scilicet dignus erit i Nam si diabolus tanta nequitia resertus, omnibus adhibitis machinis, telis

que omnibus contortis, & quaecumque in hominibus essent acerba , affatim in viri justi domum , & caput effusis; nihil tamen homini nocuit, sed, ut jam diximus , profuit potius; qua tandem ratione quidam poterunt modo hunc , modo illum criminari, quasi qui ab aliis, non a

se ipsi violentur injuria ρ Quid ρ nonne diabolus s dixerit quispiam in

Adamum violavit, decepit, eXtru

sit paradiso 3 mini md is quidem, sed ejus, qui accepit injuriam, languor,

50쪽

46 SANCTI IO ANNIs

& ignavia. Etenim cum daemon, Iob. 1.itot , ac rantis machinis admotis, Jobum prosternere minime potuerit , quinam Adamum per insermiora vicisset , nisi se ille per suam ignaviam prodidisset y Quid i ergo ille, qui in calumniatores inciderit, &cui publicata sint bona , non violatur ', quamvis fortunis omnibus everratur , &. patrimonio expellatur', quamvis ei sit cum extrema egestate certamen 2

Nulla violatur injuria, sed lucrum facit, si excubet, vigiletque. Quid enim, obsecro, id Apostolis obfuit nonne cum fame, siti, nuditate assidue dimicabant Θ quin etiam ob ea ipsa illustris fuit illorum gloria , &magnam sibi apud Deum auctorii ZMc tem conciliarunt. Quid Lazaro mor- β' ς bus, ulcera, inopia, solitudo ab jis, qui praesto essent, detrimenti attulit 3 nonne inde pulchriores ipsi nectabaniatur coronae i Josephus vero , quid Gὸ.36. tandem damni secit, quod & domitiae, & alienae laborarit infamia Etenim & adulter, & impurus amator est habitus . Quid vero eidem servitus nocuit Z quid patria pelli ,& exulare nonne illum propterea maximὰ admiramur, atque suspicir

SEARCH

MENU NAVIGATION