장음표시 사용
51쪽
denique a Lactantio fuisse auditum . Τrith. de Seripi. Eccl. Bejerlinck T. V. H. Centuriat. Magdeb. Cent. IV. Philippus Bergomen. Suppl.Chron. l.vI I I .Emmanuel Betulejus in Praefat. ad edition. Oper. Lact. cum comment. Xixti Betuleii Parentis sui , qui hoc erui posse putat ex verbis ejusdem Arnobii dcc. bc nuperrime Io: Antonius
Sergio in Praefat. ad lib. Italic. Jo: Angeli Gennaro a) .
VI. Liceat tamen per me allerere, Lactantium Siccae in Africa institutum fuisse sub Arnobio Rethoricis disciplinis ; num propterea Aser, Sc Siccensis erit I actantius noster judicandus t Chratippi Athenis auditor fuit Marcus M. Tullii Ciceronis filius adolescens , tamen quis adeo
demens , ut asserat, eum Atheniensem fuisse , non autem Romanum , ex Arpino Volscorum oppido oriundum ZHieronymum ipsum nonne Stridon, ut Gennadius ait, in
Dalmatia genuit, Ronia sub Donato erudivit, Bethlem habuit sanctioris Philosophiae discipulum simul, & Magistrum Augustinus Aser , Tagaste in Numidia natus , nonne Mediolani Ambrosium, Sanctissimum illius Ecclesiae Antistitem audivit, Sacra eloquia exponentem, eodem que duee & Magistro Manichaeorum castra subvertit postquam in eis stipendia meruerat Orosium in Hispania ortum addiscendi cupidum in Africam ad eundem Augustinum audiendum trajecisse , quis ignorat. Quid de Platone , quid de Pythagora , quid de plerisque omnibus non solum antiquis , verum etiam recentioribus Philosophis, dicendum esset , si eorum patriam a locis, in quibus vel addistendo, vel docendo operam studiis dederunt, eruere vellemus . Nonne jam nobis innumerae essent statimeontroversiae, & quidem inutilissimae, de eorum natali solo dirimendaeὶ Non amplius de Homeri patria septem duntaxat Graeciae Urbes pugnarent invicem , sed Urbs pene omnis merito, & jure se a nobis repetere posse ali-
52쪽
quem Civem suum , sibi inique ereptum , eonqueri iustissime pollet: Quis ergo adeo caecus est , ut non videat, primum hocce fundamentum solo intuitu sanae mentis dirui Neque posse nos heic ultra commorari, nisi obrui ruinis aediticii velimus , cujus prima basis eversa iacet, non quidem vi, aut impetu , sed sola inspectione & advertentia 3udicii tVII. Ad secundum ergo fidentius accedamus et sed ea ve Lector, ne inconsiderantem te feriant ruinat ; nam ex haetenus dietis hocce quoque male jactum apparet, &subito collabi sub mole minatur; dicunt enim : Lactan
tius ιn Africa adolescentu i mpostam incri D: Scilicet
eodem inconsequentis vitio Iaborat , iisdemque sub iacet ponderibus , quibus aptum non est substinendis. Praeterea sicias , quod in antiquis S. Hieronumi Codicibus Mn.& in vulgatix a Fabricio Commentariis ejusdem , voces allae νn rua non adsunt , R Mariano Victorino , t stimonium de sua editione serente , compertum est , ibidem scriptum non fuisse in rica , sed potius Africae et Quinimo A cae mentionem omnino in Codicibus quia humam desiisse , unde subdit: Vox Africae olim deerat et nos ex So ron o , ct vetusis exemplaribus restituimus.1 ernestus Salomon Cyprianus in suo quodam Ms. Codice legisse testatur ιn Schoias A irae , & Centuriatores Mag- eburgici Cent. IU. cap. x. , Symposium scriptum a Lactantio asserunt Ad adolescentusis A nae . uamobrem sedulo perpende , num ex iis , quas hactenuP observavimus , variantibus lectionibus additum hocce inter glosilemata recensendum tibi quoque videatur , ut visum est etiam Heumanno , qui q. I. Laae Praefationis ad Symp
sium plane professus est histe verbis ; Suspicor igitur di-
Gentiorem quempiam Hieroumiani Catalo I lenorem , recordatum m capite proximo , Arnobium Lactantii praeceptorem , Sucae in Africa docui e , ad haec verba et
53쪽
ianum verbum Siccae adjeci se . Suspicor porro , glossema hoc , quod vocant , non ita multo pos , uti eri consuevit , in i um irres e textum . Ubi eum librarius, quidiccae esset , nescires , maluit reponere Africae . Librarii enim, ipso no o Hiero umo sa) observante, scribunt, non
quod inveniunt, sed quod intelligunt, ,dum alienos errores emendare uisuntur , Gendunt suos . Succe sis , opinor , alius paulo doctior, F ve Iibrarius , sive lector , ut videns , Latine dici non posse: scriptis Africae, felici , F Minervae , Gratii ue placet , ingenio , duo jungens verba, se refert t: in Scholis Africae cte. Ideoque , ut sibi constare videretur Heumannus. , in suis annotationibus ad Symposii Prologum , quamvis omnes editi , ac Mss. legant. Me me Sexte doces , sic te deliro nis fro . vel Me tu Sexte doces , e te deuro Magistro . Ipse tamen audacter scribit , sibi pro textu sufficiens . Me me Sicca docer , Sicca deliro magi a . Haec pro ratione subdens ri certe in Codiee Casalionis extisat e SIC TU Es Vnde facere iaces . Sic Ma ξ μ Hicet, ME transii obuerisiurae viciniam ιn TUE . VIII. Rilum teneas , si tam ferreum pedius habes samice Lector , nam quae sequuntur stomachum movebunt potius , quam splenem , adeo manifesto mendacio inepta sunt ad id probandum , quod asserit; ait enim , α Ierum in Urbe Meca Hoboratum esse hoc Θmpo um , dubitare nos vetat Hieroumus, qui eos. 79. do. libri de Scripi. EccI. memoriae prodidit, Lactantium sICCAE, quσAfricae Urbs erat , Arnobio usum esse Magistro . Vide supra g. V. cx seqq. , quam pesuma fide laaec dicta sint; &. memento ipsum Heum annum verbis suis q. superiori relatis professum esse , verbum illud Siceae in Hieronymi tex
54쪽
tum irrepsisse, & ab aliquo mille addom . Certe Raphael sa) Volaterranus verba Hieronyn i exscribens ait de Lactantio ta Scri s o sescenculus Sst ossum ; ct
rieae OGNOricon ex Africa urique MDomediam hexametris ver bus. Ex quibus verbis Africanum iter scripssise Laetantium , ac simul SImpossum eruitur quidem ; nullum autem ex his operibus concludi potest in Africae , scriptum esse . IX. Praeterea , nescio an cum Laetantii nostri adolescentia componi possit Arnobii Magisterium ; Primo quidem , quia ipse in eodem Symposii Prologo diserte ostendit, Magistrum suum tunc quendam fuisse Sextum nuncupatum . Me me Sexte doces , in te deliro Mugisro : Secundo , quia i Quamvis Adolescentuli aliqui , praecoci donati ingenio , possint Rethorices precepta audire, non tamen mos erat antiquis , eos statim Rethoribus tradere, nec Rethores eos suscipiebant, literis oratoriis instituendos , ni si prius sub Grammaticae Praeceptoribus prosecisi sent, aliarumque distiplinarum studia ingressi saltem suissent , ut Quintilianus, oc Cicero ostendunt, de iis luculenter agendo. Tertio demum , quia, quum ex Hieronymo, & Eusebio , in extrema senectute Lactantius Magister fuerit Crispi Caesaris , ante annum aetae vulgstris CCCXUII., ut nos infra demonstrabimus O , quomodo adolescens poterat esse Arnobii Discipulus , s & hic eodem tempore , quo Lactantius senex libros suos contra Gentes scribebat,oc ipse elucubrabat suos contra easdem Verba utriusque proferam id clarissime asserentis . ArnObius lib. I. pag. mihi III. col. a. Trecenti sunt anniferme minus , vel Alus aliquid , ex quo caesimus esse Grisiani , ct Jerrarum in Orbe censeri e Laetantius vero in Epit
55쪽
me Divin. Insti cap. 43. seg. i. sed ne pus fortest apud
te hae talio , cur eum , qui ante mundum ex Deo naturis , Iesum Chrisum appellemur , qui ante annos CCC. natus ex homine es &c. X. Certe haec non sunt a Lactantio scripta, ut sa) infra demonstrabimus , nisi in extrema senectute ; ergo si eodem tempore , quemadmodum allata verba ostendunt, scribebat Arnobius , alterum ex iis dicendum erit , scilicet; vel quod Laetantius adolescentulus , adolescentulo Arnobio usus sit Praeceptore , vel quod scribente Lactantio in extrema senectute , decrepitus jam Arnobius idem praestaret . Quorum quodlibet quum sine solidissimis rationibus , atque authoritatibus , omnino gratis asserendum non sit ; necesse erit alium Magistrum Laetantio adolescentulo tribuere , & quidem, eo ostendente, Sextum nomine , non autem Arnobium .
XI. Attamen ne Hieronymi aut horitatem parvi sacere videar , qui Arnobii discipulum Lactantium suis se tradidit , dicam quid sentio . Nimirum Arnobii Rethoris fama tractum juvenem Lactantium , Siccam , vel Romam se contulisse , cum audiendi caussa, vero similius esse puto , quam Civem Civi coaevo se instituendum tradidisse adolescentem . Quis enim nesciat aetatem illam ; praesertim si magno , atque excellenti ingenio se praeditam noscat, numquam cedere velle pari r Turpe siquidem ingeniosi adolescentes putant, eum pro praeceptore sustinere , quem aemulum , aut potius studiorum imitatorem habere mallent . Quamobrem , ut innuit Ambrosius , primus in eis addiscendi ardor a Magistri nobilitate, maxime si cum senectute , atque aut horitate conjuncta sit, solet plerumque erumpere. Iuvenes vero provectioris
56쪽
aetatis , libentius suppares etiam suos docentes audire consuescunt, ut de illorum eruditione , ac eloquentia periculum faciant , & quemadmodum eos superare possint, callide noscant; quod Philosophos , & oratores tecise , passim apud Historicos offendes . At de Arnobii M& L etantii aetate infra uberius disputabimus. XII. Nunc jam tertium apparet fundamentum . Ex Africa , inquiunt, Itinerarium suum hexametris veranisus Nicomediam urique scribst. Ergo Africanus 7 Ecquaenam arguendi ratio ista est Z orbem universum suis in tabulis describunt Geographi ; Planetarum , Ccelorumque motus Astrononu , maria , stopulos, syrtes , Portus , & litora Nauarchi . Possumus ergo , si quid valet a gumentum hocce , pro eorundem patria Coclum , Terras, maria , & quae in iis continentur, designare , quoties na- eale solum ignorabimus illorum Z Idem ergo& de Lacta tio dicere licebit; si quidem, S. Damaso R. P. teste , Ep. I. ad Hierony. etiam Firmiarius noster plurin a des xu orisis commentaria petieripst . Quod si liaec nimis longo repetita principio videantur', num saliena soli Africani, ex patria terra discedentes , iter agere , aut describere poterunt Nicomediam usque t Nullus. ne in Africae ditionibus advena , nullus hospes , peregrinus nullus, qui ad suos redux, vel alibi pergens, terras illas , iterque suum delineare queat Z Numquid fluvius ille Laethe , quem scimus in Africa circa exstremum syrtium cornu, Berenicem urbem albuere, antequam ad Inferos delabatur, oblivionem advenis transeuntibus solummodo inducit hominibus , solis parcens indigenis i At non est Iieic locus , cui inserantur fabulae . Plistoriis utamur , ut facili negotio explanemus, quam vero simile sit, Lactantium ex Italia in Africam trajecisse . Gratis dato , quod ibidem sub Arnobio Rethore is aliquando litteris operam dederit, oc
57쪽
quod ed discedens Nicomediam venturus , sinim iter deseripserit: Siquidem falsum eli, S. Hieronymum dixisse, a La antio deseriptum esse itinerarium suum ex Africa Nicomeriam urique. I bisum: Ab Isaeo,oc Heumanno additum est . Hieronymus quippe ait, ὀδοιπορικον de Africa urique Nicomediam , Firmianum frigrisse hexametris vergibus rQuod certe fieri ab eo poterat etiam Africa non vlla : vel Nicomedia relicta, in quam fuerat a Diocletiano accitus, ec in Asrieam , quae in divisione Imperii Galerium inter ,& Constantium Clorum tacta, huic secundo contigerat, se recipiens ad persecutionem declinandam ut insta fusius dicturi sumus. a Fac tamen ex Asrica Nicomediam accI tum Lactantium ad docendas litteras oratorias; quid inde eruitur , quod firmam, validamque conjecturam reddat de Asticana Lactantii patriat Nonne testantur omnes, qui Romanam hiltoriam scripserunt, quod ex subacto terra rum orbe , 5c potissmum ex Italia nostra a primo bello Puni eo plurimi in Africam a Romano Senatu, dc postquam illam in provinciam Latina arma redegerant, ante αpolt Lactantii tempora , Proconsides, Praefecti, rribuni, Quaestores , Milites , Coloni, una cum liberis suis sirpe Zpius mittebantur λ Ecquis negat inter eos, Firmanos Cives adhibitos quoque fuisse, quum ex vetustillimis monuin mentis notum sit, atque exploratum, eos, sive prol-pera , sive adversa in Romanam Rempublicam fortuna , i renue semper, firmissimaque fide , in Latinis caltris dimicasse, saltem ab anno V.C. CDLXXXV., quando in hdem Populi Romani Picentum nostrorum tercenti sexaginta
millia , Plinio teste , b) venerunt, & Firmum nova C lonia sodeducta est Z Nemo quippe hac de re dubius hae
58쪽
rere poterit, cui ex eadem historia notum sit ab eadem Gente Claudia prodiise Appium Claudium Cos. , qui de Picentibus triumphavit cum P. Sempronio Sopho Collega , & Appium Claudium a pariter Cos , qui tertio post
hunc triumphum anno , Primus ex Romanis adversus Afros arma movit , ac fretum ingredi audaciter est au
XIII. Sed age : clarius gentis nostrae historiam repetamus ; eaque dure , propius ad Lactantii Proavos , non solum in Italia , sed etiam in Africa claros , accedamus . Quam strenue adversus Romanos sub primo Sempronio se gesserint Picentes nostri. Livius, Florus , Eutropius, Appianus , aliique gravissimi Historici testati sunt: dc Orosius ingenuus eorundem Compilator lib. iv. hist. M Trister: adeo , inquit , id bellum tuit , ut merito dicatur , tan-α tum humanum sanguinem susceptura , etiam cum gemi-α tu horrisono iunc terra tremuiue . Romani , pauci a α modum eo presio , qui evaserunt , vicerunt G Quanta 'autem fide , quanta sortitudine , ac gloria iidem postnν dum pro Romana Republiea pugnaverint, non solum laudati Histolici , sed etiam argentei nummi ex S. C. in memoriam rerum a Picentibus gestarum,statim ac pro Populo , Senatuque Romano bellare coeperunt, luculenter ostendunt . Inter eos ille principem locum tenet , quem Golia ius in Fastis pag. 39. ad Α.V.C. CD-νι. Vulgavit adc Stephanus Vinandus Piglitus in Hist. Rom. ab Andrea
Schotti Antuerpiae an. ΜDCXV. edita , tom. I. Pag. 656. de Q. Caedicio loquens , qui in Consulatu eodem vino mortuus est,& Qua lor Militaris suisse dicitur,Publ. Sempronio Sopho Appio Claudio Coss. , quum de Picentibus triumpharum est , hisce verbis describit. α Expressit Ea igi
a Mor. l. r. C. XIX. di 1. II. C. u.
59쪽
α igitur in istis denariis Caedictus in uno latere Pleum , α Saturni filium , Gentis conditorem , atque ductorem,ta capillis cincinnatis , facie juvenili, decora , quemad-α modum Heroes , quos immortales numquam senesce-:a re credebant, pingere solebant. In altero latere statae Consul , .seu Praetor Romanus , togatus , Magistratusta insigne , securim virgis alligatam juxta se habens , quita Picenti tunicato , dextera juncta , fidem dare videtur. π circumscriptus titulus est .
Quare ex Senatus Consulto in deditionis Picentum memoriam nummum hunc cusum esse , Pighius concludit, illiusque conjecturam Io: Vaillant in numm. Con Iar proponit ut verissimam pag. 2 I. Havercampus vero in annotationibus fuis criticis ad numm. Consul. incertae Dei Huberti Goitzii , ad calcem Thesauri Morelliani alligatis existimat, neque ad ea te ora , vel acceptos in
dem Picentes, sectare nummum ; sed longe sos rufum
fuisse : nempe an. U. C. DCLXIV. quum Gn. Pompejo , dc M. Porcio Catone Coss. iterum de Picentibus triumphatum est. Utraque conjectura veritati consona videtur,quia tamen ut ibidem Havercampus ait , α In nullo denariota Romano vola , vel vestigium est gentis devictae , cuita illum honorem habuerit Populus Romanus , ut stante inta juxta se in nummo , & dexteras jungentem depinge-α ret , atque insuper togatum V aliam typo huic explicata tionem dabo , quae partim Pigbii, 3c Uaillantii opinionem firmat ,. partim vero Havercampi conjemirae favet,& caussam simul summi erga gentem nostram honoris habiti , mirifice explanat.
XIV. Idem Cato in deperditi jamdiu libri sui de Or
Rini9us fragmento , quod nobis Auitus Gellius i. III . N. A. c. p. v I I. servavit , facem priebet ad istius nummi typum Diqilirso by COOste
60쪽
typum illustrandum ta Imperator Poenus , inquit Gellius iam in terra Sicilia bello Carthaginensi primo obviam Ro-α mano exercitui progreditur : Colles, locosque idoneos α prior occupat. Milites Romani uti res. natrata est )m in locum insinuant fraudi , perniciei obnoxium . Tri-α bunus sa) ad Consulam venit; ostendit exitium de lo-α ci importunitate , dc hostium circumstantia . Maturum α censeo , inquit, si rem servate vis , faciundum , ut α CCCC aliquos milites ad Verrucam illain sic enim: M. Cato locum editum , asperumque appellat ) ire j α beas , eamque uti occupent , imperex, horterisque . α Hostes profecto , ubi id viderint , irtissimus quisque, α & prontissimus ad occursandum , pugnandumque inta eos praevertentur, unoque illo negocio sese a ligabunt , α atque illi omnes co proculdubio obtruncabuntur . Tuta interea occupatis in ea caede hostibus , tempus exercidita tum ex hoc loco educendi habebis. Atia, nisi haec, sa-α lutis via nulla est. Consul Tribuno respondit; consita lium quidem fidum , atque providens sibi videri: sed: istos inquitJ milites CCCC ad eum locum in hostium: cuneos quis nam erit, qui ducu ὶ Si alium, inquit Triata bunus , neminem reperis, me , licet ad hoc periculum: utere : Ego hanc tibi,& Reipublicae animam do . Consul α Tribuno gratias, laudesque egit. Tribunus , R G adri moriendum proficiscuntur . mites eorum audaciam de-α mirantur. Quorsunx ire pergant in expectando sunt ; sed α ubi apparuit,ad eandem Uerrucam occupandam iter in-α tendere , mittit adversum illios Imperator Carthagine V sis peditatum , equitatumque illos , quos in exercitum habuit viros strenuissimos. Romani milites circumve-α niuntur, circumventi repugnant. Fit praelium diu a