Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

aiunt Iantis qui est in quinto gradia, po

test ducere Annam amitam maximam.

Sed cum amita maxima sit Iano loco matris , profecto contra legem naturae fuerit Ianum, Annam connubio iungi, id quod lo sibgraphus licere ex regula male intellecta statuit Putat enim cognationem Pauli in ano desisse, hoc est, non extendi cognationem stra inepoteS. Sed error, ut fit, errorem parit. Quid ergo dicendum Regula integra est insipicienda , haec videlicet Quot gradu remotior distat a communi stipite, eo dein etiam a quolibet per aliam lineam descendentium distat. Si ergo Anna descendit per lineam alterius lateris , recte concludunt, qui regulam impugnant. At si non descendit, nulla est illorum conclusio, ut quae cum regula qua nituntur, pugnet,

Quis

92쪽

DE CONIUGIO.

Quis enim quaeso vere dixerit, Annam ab altero latere a stipite descenderes Nam sit Annam consideres respectu stipitis, an non in recta linea ascendentium inuenitur Recta enim linea a filia ad patrem ascenditur, ut vicissimi patre ad filiam, perpendiculariter descenditur. At si respicias Annam respectu descendentium a latere, nequaquam in numero descendentium eius lateris censenda est, cum sit stipes descendentium in eo latere, ilius eius primus descendentium , Nepos secundus, Pronepos tertius, atq; ita deinceps Proinde Anna: Iacobus, neq; respectu mutuo, neque comparate ad stipitem dicuntur laterales, sed propter aliud, hoc est, quia sunt stipites collateralium, ex quibus laterales descendunt. Ex quo factum est, quod quidam ex veteribus, filios eorum, qui sunt primi in oppositis lineis , in prima generatione posuerint. Cum ergo dicitur in regula a quolibet per aliam lineam descendentium, is qui est proximus stipiti manifeste excluditur, ut qui a stipite recta linea descendat, a quo prognati descendunt quidem recitalinea, sed laterale dicuntur, quia opponuntur aduerso lateri. Non ergo ex hac regula sequitur, quod Ianus possit An

93쪽

nam ducere. Non enim est initi mero descendentium, si latera opposita respicis. At i ita videmus regulam accommoda tam instituto eorum, qui ipsam primi tr diderunt, ex omni parte constantem, firmam esse, modo non ab eius vero sensu, quem vel ipsa grammatica suppeditat, discedam US, Cceterum clam haec regula vulgo utilata allegatur hoc modo : Quot gradu remotior distat a conannini stipite, toto gradu inter se distant, teneralius quam voluerunt, qui illam tradiderunt, accipitur, videtur sata sua generalitate primum etiam gradum alterius lateris a stipite communi complecti, ex quo faetum est, quod ni ulti hanc regulam impugnauerint. Exemplum esto, HAbraham.

Hic quia Sara distat secundo gradu stipite communi Abrahae iuncta est secundo gradu. Hoc exemplum sanctissimae memoriae praeceptor noster Philippus Melanthon ponit, neq; tamen regula ita accepta, modo commoda adhibeatur interpretatio falsa erit. Nequaquam enim vult haec

94쪽

haec regula, ut est italiter il stipite vel inter se distare putentur remotior a stipite vicinior stipiti, quod quidem sentire absurdissimum esset. Sed hoc solummodo vult regula, quod remotior a stipite non propius attingat quemlibet eorum , qui ab altero latere desccndunt, quam stipitem ipsum Ponamus exempli gratia hoc schema. A

Hic Ionas, qui est in tertio gradu, non propius attingit Petrum viciniorem stipi ii videlicet in secundo gradu, quam stipitem ipsum. Nec idem Ionas propius attingit Annam , quae est in primo gradu a stipite, quam ipsum stipitem, etsi Ionas est in tertio gradu od tamen suspica ri quis posset, cum Anna Iacobus sint in uno gradu a stipit , nempe primo. vult ergo regula, ut discernamus inter gradum simplicem, duplicatum. Bre uiter, Si exponimus verbum distat, ut res ipsa postulare videtur per remotionem , seu negationem contrarii, ut distat ponatur pro non propius attingit, regula nihil habet

95쪽

DE CONI vGIO. 81 habet incommodi, tametsi satius est eam reuocare ad pleniorem illam regulam , inde eius interpretationem petere. Sed haec placuit breuiter adiicere, ne regulam istam truncatam , tanquam absurdissimam cum quibusdam abiiciamus , compossit commoda interpretatione adhibita recte defendi, Mutiliter retineri. Porro quae hactenus diximus, de regulis illis tribus Canonicorum, quae seruiunt supputationi graduum , eo tantum referri volo, ut rect eas iuxta Canonicorum sententiam intelligamus h accommodemus legibus diuinis lumanis, delicitis de illicitis nuptiis, ad quas modo nobis transeundum est.

LEGEM DIVINAE DE

, o NIVM Deus nominem adsim ginem suam condid(t, vult hanc imaginem in homine uetere. Huius quaedam; neamenta sunt virtutes, quae in Deo sunt perfectissimae, inter quas primum locum, modo recte iudicauerimus, Occupat camstitas, quae in scripturis sanctitas saepenu

mero appellatur, ad quam Deus ipse in-F a uitat,

96쪽

ma DE CONIUGIO,

uitat, cum ait : Sancti estote, qtria ego sanctus sum. Ab hac enim ut manant caeterae ita quoque ad eandem tuendam conseruandam referuntur omneS: Ex quo factum est, ut Graeci callitatem aptissimis

vocabulis , nunc a forma et rcetnetae, Uncora te risita, ab effecit nominent. Nam

quemadmodum corpus homini in eburneo sepulcro conditum , non putrescere putatur ita anima hominis, donec in vera castitate naan et a putredine victorum immunis est tuta conscruatur ut ergo homines hanc virtutem hominis excellentia dignissinnam magis cxpeterent, amarent, Uerentur, Deus legem coniugiorum .in natura impressit tapostea eande suo testimonio confirmauit, quam naulta etiam barbara natione ignarae Dei agnouerunt, tametsi proh dolor, inueniuntur, qui omni exuta humanitate, a diabolo impulsi , tanquam frenetici aduersus hanc legem ferantur. Sed hi non tam homines quam immanes bestiae dicimerentur. Huc accesserunt Imperatorum Constitutiones, Episcoporum decreta, nationum instituta , quibus ex naturae impressa, de castis coniugiis fulcitur, munitur conseruatur , ne homines instar

bestiarum in obscoenas ruant libidines, quibus

97쪽

quibus imago Dei veluti inducta abole tur peritque Hinc facile est iudicare, inquanto preci sint apud Deum casta coniugia, quibus tot limites praefixi sunt, ut lex naturae, testimonium Dei, religiosorum Imperatorum Constitutioncs ian Oiones Episcoporum, de nationum instituta, de quibus ordine dicemus, ac primum de lege natura Ctestimonio Dei, quo non noua lex conditur , sed oliminentibus hominum impressa repetitur

decuratur.

tantum igitur ad legem diuinam, quae cadem natura est attinet, obseruandula est inprimis, a quorum nuptiis Deus velit nos abstinere Vult autem nos abstinere ab ijs, qui nos proximo attingunt consanguinitate, affinitate, quorum certos gladus limites a statuit , addidit poenas, i quis hos limite contu maciter transgrediatur, idq; ideo , ne vel ignorantia boni , vc peruersitate mali, hanc legem violaremus. Dicamus ergo prinatim de prohibitione graduum iuxta legem Dei laturae.

In prohibitione graduum propinquitatis seu consanguinitatis, tria sint nobis ordine ex verbo Dei spectanda videlicet, lex generalis, definitio propinquitatis,

declaratio utriusq;. o Lex

98쪽

8 CONI vGIO. Lex uniuersalis, ex qua particulares suunt, in Leuitico ad verbii haec est, cap. 18.

in Cir ad omnem propinquitatem carnu sua non apes propinquabitis.

Id est, non appropinquabitis unusqui que ad propinquitatem carnis suae, hoc est , Latina phrasia, nemo ad propinquana carnis sua accedat, id est, ducat in exo rem, cum ea rem habeat, seu, nemo iungat sibi propinquitatem carni, suae. Hanc legem, quae caput est particularium prohibitionum, si recte intellexerimus facilis erit omnium aliarum legum, quae ex ea concluduntur, intellillcntia. Prinatim ergo in hac obseruandum est , quo pertineat parti cula uniuersalis. Deinde quod non dicat lex, nem accedat ad proximam suam aut consanguineam suam, sed adpropinquitatem carnis suae, seu ut propritis inae reddidere septuaginta interprete , et Hic neges cree et , hoc est, domesticam carnis suae. Propinquitas autem carnis meae est, quae me sine interuallo attingit, id i vel superne vel inferne, vel dextra aut sinistra, hoc

99쪽

hocis , ad latera Supra me proxime sunt paterin mater Ad latera, hoc est, dextra&sinistra, fratresin sorores. Infra me proxime sunt filius ilia. Ergo hac lege generali prohibentur parentes taberi contrahere, me consequenti, omnes qui in illorum loco sunt. Item fratres torores. Reliquis lege Dei liberti relinquitur. Potest ergo , inquiet, auus cum nepti contrahcr Nullo pacto. Ideo adieci, qui in horum loco sunt. Nam si non licet filiae patri nubere, multo minus licebit nepti auo nubere, qui illi patris locus est. Siquidem maior reuerentia naturae instinctu debetur, exhibetur remotioribus parentibus , quam propinquis. Si ergo non licet contrahere cum proximis in recta linea, neq; cum remotioribus licebit, quorum reuerentia maior est,in dilectio arctior, sicuti storga in omnibus bonis testatur, ,experientia confirmat. Ecce totum negocium de prohibitis gradibus consanguinitatis, hac uniuersalsis legis expositione expedivimus, xpotest haec cxpositio prudentioribus, quantum quidem ad legem diuinam attinet, satisfacere. Hanc nostram legis generalis enarrationem, clarissime ofirmat definitio propinquitatis a Mose Leu ri tradita, ubi iri

100쪽

DE CONI vGIO.

hanc sententiam loquitur Moses. Super anima nullusi scilicet Sacerdotumo contaminetur in populis suis , nisi super propinquitate sua, hoc est, propinquo suo nempe super matre sua, super patre suo, super filio suo,&super filia sua, super fratre suo , super sorore sua. Sub

hac numeratione continentur Milli, qui in horum numero sunt. An non haec definitio propinquitatis , per omnia congruit cum enarratione nostri Proximus enim supra me est pater mater , proximus iuxta me est frater, soror Proximus infra me est filius insilia Patrueles ergo consobrinita consobrinusi amitina sub

hac lege non comprehenduntur. Nam patruelis mea consobrina mea, aut amitina mea, non sunt mihi proxime , neque supra me, neq; iuxta me, neque infra me.

Proinde lege diuina non cogor ab illarum nuptiis abstinere, sed de humanis legibus suo loco dicemus, qua nemo pius

contemserit.

Maximilianus Imperator patruelem filiam in uxorem duxit , quae res tametsi imperitos offendit, tamen culpa caruit. Nam principes ne a communi lege , iussi quantum ad iusticiam attinet sit nemini contra leges fiat iniuria tenentur, neque

illor una

SEARCH

MENU NAVIGATION