Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

' autem crediderit, Deum optimum, qui vi Iissimorum quoque animalculorum actiones providentia sua gubernat, in re maximi momenti genus humanum neglexisse, diyi- . numque cultum uniuscujusque levitati, &in

constantiae reliquisieὶ Tandem quod spectat ultimam objectionis partem, jam demonstra vimus , Deum , pro hominum officio , soli non post e, si divina ignoremus beneficia, si nesciamus quid sperandum, quid timendum, si alia multa ignoremus doῖmata, quae sine

divinae revelationis beneficio cognosci non possulit. Porro sela ratione hic contra incre- dolos pugnaemus; cum autem fidei dogma sit, fidem, ac proinde & revelationem esse Beces ariam ad lalutem, quaestio tota statim in

per ipsam revelationem dirimi potuisset: sed maxime inculcandum est Ecclesialticis viris ,& iis praesertim, quibus fidem tueri, atque

a calumniis vindicare incumbit ex vitae ratio, ne, & instituto, ut nullis utantur argumentis, nisi ab adversariis vel sponte, Vel probationum vi fuerint concessa. . Antequam hanc disputationem absolvam, a Theologia naturali alienum non est genuinos saltem praecipuos revelationis characteres exponere. Quamvis revelatio plurima contineat mysteria , quae supra rationem longe eminent, nihil tamen contra ra-

. tionem ' potest continere. Hujus characteris abusus est non satis deplorandus apud supe bos, impiosque homines, qui sibi facile persuadent, rationi H esse contrarium, quod ipsi non intelligunt. staque ad reprimendam ingeniorum proterviam ipta revelationis auctoritate cunilare omnino debuit supremus,& in-

332쪽

recit controversiae, nulla auctoritate finiendae, ac proinde nulla esset revelationis utilitas. Hanc autem auctoritatem ad Ecclesiam pertinere, in Theologia demonstratur. 2. Licet revelatio veritatibus necessariis, quarum falsitas contradictionem involvit, repugna - , re non possit; contraria tamen esse potest veritatibus contingentibus , quae non sundabiolute necessariae. Exempli causa: divinare delatio docet , Uirginem concepisse sine

commercio cum Viro. H.ec Veritas contra

dictionem involveret, niti apponeretur conditio, quod nempe conceptio non fiat naturaliter. Porro divina revelatioHocet, hanc concebtionem supernaturaliter, seu per mi raculum factam esse , ac proinde contradictio eli tantummodo apparens. Ex praecedenti ratiocinatione evidens eis, iudicium de Veritatum necellitate , dc contingentia ad nullam austoritatem. privatam perti Gere. R. Revelatio nihil continere debet Theologiae naturali contrarium . Etenim in Theologia naturali tractatur de divini, nitributis, quae sunt veritates aeternae, Sc necellariae, quibus proinde repugnare nou potes regelatio. Praeterea Theologia naturalis generatim demonstrat ossicia hominis erga Deum , erga seipium, & proximum. Cum autem OL ficia illa ex infinitae Dei perfectione, ex illius infinita bonitate , atque ex supremo Dei in creaturas dominio profluere demonstrentur; patet, revelationem nihil docere posse, quod sit his ossiciis contrarium. Tan- .dem cum ossicia hominis erga Deum praecipiant, ut singulas actiones ad periectionem

333쪽

dirigamus revelatio nihil potest praecipere , quod morum sanctitati , atque perfectioni

adversetur; imo cum ex legis naturalis in hominum mentibus corruptione demonstrarasit revelationis necessitas, legis naturalis lumen in nobis accendere debuit revelati , corruptos Iomines at castam morum doctrinam revocare generi humano suam originem demonstrare ultimumque finem, su- remum nempe bonum ostendere. q. Re V alio divinω sibi ipsi contradiaere non potest, hoc est, modo aliquid tanquam Uerum docere non potest, modo tanquam salsum reiicere : id enim divinae veracitati repugnat. Quamvis autem revelatio divina sibi ipsi contradicere non possithobscura i men revelationis dogmata nondum definita

Ecclesiae auctoritate illustrari posIunt, δc definiri , nunquam vero immutari . Nec tamen perpetuae revelationis veracitati contrarium est, quod: Deus pro temporum, &ci cumstantiarum varietate leges . abrogare , aliasque substituere possit ; talis enim variatio ao oeconomiam dumtaxat pro Vario homi m. statu pertinet. Ita lex. vetus fuit bonas Lex

quidem sancta, mandatum frenesium , jinnm , bonum p inquit Apostolus ad

Rom. T. Lex autem nova non differt a v teri , quantum ad finem ultimum, sed tantum quoad modum. 3.. Recensitos revelationis characteres negat iSos appellare licet p

at positiyum, & luculentissimum divinae revelationis testimonium praebent miracula, &prophetiae . de quibus cum antea iam plura dicta suerint, superest, ut varia, quae in his institutionibus dispersa leguntur ad demon

334쪽

ΜΕ ΑΡΗYs. PARS II. CAP. L 3 3. - strandam religionem argumenta, hic brevisissime colligam, & sub uno veluti aspectu e hibeam Absurdissimum est, ex fortuita partium

congerie, tumultuarioque conflictu pulche rimum hunc mundum, universumque rerum

Ordinem prodiisse. Rerum omnium Auctorem esse demonstratur ens a se, infinite perfectum, infinita intelligentia praeditum . Ecquis autem sibi persuadere poterit, Ens illud sapientissirmuri, quod creaturaς e nihilo eduxit, illas deinde caeto fato relinquere , ill agnihil curare , & omnia ad ultimum finem non dirigere Igitur supremus rerum omnium Auctor res omnes sapientissime regit, atque

gubernat.

Nemo sane, nisi sensui intimo renuntiata Verit sibi in animum poterit inducere, emroneam , & sallacem esse propriae libertatis conscientiam, nos esse pura, putaque aut mala sine ulla potestate. Quis sibi persuadebit , bona vel mala, actione perpetrata, senon potuisse hanc committere, illam omi tereὶ Igitur homo liber est . . Nemo nisi barbarus crediderit, inter moraleg hominum actiones nullum esse discrimen ,.sed actiones omnes esse indifferentes ; ita ut amico nobis benefico , vel crudeli mana . mortem intentare, vel gratum animum significare aequa laus reputari debeat . Suni igitur actiones morales intrinsece bonae, i la-star, honestae, ac proinde ex illit lex naturalis. Repugnat autem perfectissimi creatoris'

bonitati , de justitiae, ut bonum sine pra

mio, malum autem sine poena maneat -Ab-

lardum ergo est cogitare, hominem a De

O 6 ita

335쪽

324 IusTITUTIONES PHILOs. n hac vita ad breve tempus fuisse tonstitutum tanquam fortunae, casusque ludibrium sine ulla spe, sine timore ullo. Igitur alte ea vita bonis speranda, malis autem pertimescenda. His fere gradibus ad Religionem naturalem perducendi sunt increduli homines, qui dum magnum , & singulare ingenium ostentare volunt , suam imbecillitatem , atque impietatem demonstrant . Jam ad Religionem revelatam gradum faciamuς Lege naturali tanquam basi fundata e tReligio revelata. Per drversas revelationes minime tamen sibi contrarias Deus voluntatem suam hominibus manifestavit, ipsumque proprium Filium humanae salutus Reparatorem se Religionis trepidem angularem constituit . Haec dogmata continentur in libris, quorum

veritas non solum testimoniis fide dignis ,1ed etiam splendidioribus miraculis fuit confirmata. Quis sanae mentis sibi persuadebit, Judaeos, quibus commissum fuit divinarum promi Isionum depositum, dolis, fraudibusque fuisse te ductos, atque in eam inductos falsam opinionem, se nempe liberatos fuisse exs ypto in nrrnu forti, oe brachio extenso , infensissimos illorum hostes aegyptios variis flagellis. fuisse oppressos Cananaeos fuisse exterminatos, ut Judaei .possiderent terra m entem lac, o mei, atque in toto hoc tempore Deum populo Haebraeo suae Praesentiae,& protectionis illustria , atque pdrpetua amgumenta dedisse ' Quis crediderit, Iudaeos

haec omnia sine ullo fundamento facit credidisse, cultumque onerosum sine ullasati

ne sibi imposuisse P

Divinum certe opus esse necessum est lon--gam

336쪽

gam Prophetiarum seriem, quae non interrupto multorum laculorum cursu exitum habuere . Oracula illa eventus humanae cogni- 'tioni longe impervios praenuntiabant, JHes.siam clare desi nabant, in Christo adimpleta suere , Clari sto conveniebant omnes Prophetiarum characteres , suam coelestem mi Lsionem factis in omnibus fere naturae partibus miraculis comprobavit, quae nec ab ipsis

crudelissimis hostibus negari potuere . Nulla certe fraudis sulpicio esse potest. Ecquis crediderit, statim appositios fuisse salsos teste , qui supplicia , mortemque ipsam pro mendaciis iubire non dubitaverint λ Nemo sibi persuadebit , humanam esse Religionem ab imperitis hominibus omni humano auxilio destitutis propagatam, a potentissimis Regi bus impugnatam, humanis, inordinatisque

affectibus contrariam, brevi tamen temporis intervallo longe, lateque conseitutam .

Ita pedetentim ad Religionis revelare doctrinam progrediendum est , atque tandem ad infallibilem revelationis interpretem lanctam Catholicam, Apostolicam, & Roma nam Ecclesiam, extra quam nulla salus esse potest, Deo dante, incredulos adducere nonorit difficile ; sed alia dogmata tractare ad Theologos pertinet; brevem doctrinae seriemeX ordine exposuisse fatis fit. AR

337쪽

De erroribus Theologiae naturali adυersis. I. ' Xistentiam Dei vel ex contemplatio- ne hujus universi, vel exanimae no-- strae consideratione, aliisque argumentis plurimis evidenter demonstravimus. Si tamen aliquis inveniris possit luminis naturalis uluita destitutus , vel cupiditatum tenebris ita immersus, ut supremum naturae auctiorem non agnoicat, is Atheus' dicitur. Quae objiciunt Athei ex malis physicis, & moralibus, contra existentiam Dei rerum omnium auctoris, conservatoris, & Domini, iam a nobis plene sellata , ac dissipata fuere invisi is

rationum momentis, per quae confutari , ac tandem- convinci postant Athei, adjuvante Deo. Deis a. , sive Tesa, vel etiam Naturalisa appellatur, qui Deum existere quidem concedit , sed Religionem nullam, cultum nullum profitetur . Religionem omnem, divinamque reUelationem tanquam meras fisulas falsidiose traducunt Deistae , satisque eise garriunt, si Deus in naturae, cordisque simplicitate adoretur . Longe lateque perVagatur haec exitialissima petis omni conatu extirpanda; sed maxime imploranda est divinafratia, ut tantas, & perniciosissimas mentisum ante teuebras depelitat . Solius Theologiae naturalis ope in articulo praecedenti impu- nauimus teterrimam hanc sectam Sacrae Theologiae auctoritate omnino debellandam .. ΙΙ-

338쪽

rum omnium in mundo necessitatem defendit. Fatalismus universalis appellatur , qui absolutam rerum omnium necessitatem ad ipsas' quoque actiones humanas extendit, negata libertate voluntatis humanaru Fatalimus

particularis vocatur, qui necessitatem rerum omnium absolutam ultra mundum materi lem non extendit ἰ concessa voluntatis humanae libertate. Spinosa, & Honesius fatalismum uuiversalem propugnant ; Stoici

Vulgo, creduntur, fatalismum particularem Admisisse. Quia vero demonstiatum est, mundum a Deo liberrime creatum esse, eum esse

S contingens, neXum rerum, ac Ordinem naturae a necessitate absoluta immunem esse, atque animam humanam in volendo, ac nolendo esse omnino liberam ; manifestum est, utrumque, fatalismum, errorem esse absurdissimum .. III. Ant pomorphitae dicuntur , qui Deo tribuunt corpus humanum p & hunc errorem antropomo hismum crastam appellabimus , ut distinguatur ab alio errore , quoe Deo per .

modum animae repraesentato tacite tribuuntur limitationes & impersectiones; hunc e rorem antropomor Umtim subtilem vocabimuS.. Antropomorphismum crassum primis Ecclesiae saeculis. amplexi sunt quidam haeretici eumdem olim, Rabbini plures , & hodie ex. Judaeis aliqui defendunt, ea Scripturae loca, in quibus Deo videntur: tribui organa S. actiones humanis similes , proprie , ac perperam interpretati. Porro demonstravimusέ perfectiones. quae animae nostrae insunt, Deo, tribuendas esse in gradu absolute summo , n

339쪽

3χ8 tasTITUTIONES PHILO s. ipsi tribui poste, quae delectum aliquem in-Volvunt; quare patet, antropomorphismum subtilem crassiim ei se errorem . Crassissime errant materialitiae, qui nulla dari entia im- materialia assirmant; demon fravimus enim, -& Deum, & animam humanam ecte entia simplicia, atque immaterialia; & per se litquet Deo tribui non posIe corpus, quin ei tribuantur corporis defectus : Deo autem nulli inesse possunt defectus, ac proinde antropomorphilmus crassus vanissimum est delirium . IV. Ideal Hae realem corporum exi 'entiam negant, sed Dei, & animae existentiam admittunt. Hic error antro morphi imo est omnino oppositus. Duplici de causa realem corporum existentiam negant Idealistae, tum quia corpora impossibilia esse existimant, tum

quia animae cum corpore commercium repugnare judicant. Verum corpora existere, demonstravimus - tractantes de animae spiritualitate . Deinde commercii animae aeum

corpore possibilitas patet ex hypothesibus Philosophorum, quas in Phsychologia expotu mus. Praeterea non totum ex constanti len- suum testimonio, & ex notione attributorum Dei , qui decipere non potest , demonstratur corporum existentia , ted ex veridica,& omnino indubitata Mosis historia mundum

materialem revera a iIeo creatum esse, ostendimus . Idea liliarum error ita manifestus est, ut univerto generi humano inlanire vi- ideantur. ii iV. Paganismus live Gentili mus error eli, squo fingitur, mundum a pluribus Diis pendere live quoad exilientiam , conIervationem s

340쪽

ΜrTApHYs. PARs II CAP. II. 329 nem, sive quoad gubernationem. Porro demonstravimus , Deum esse ens a ie , mundi

creatorem , conservatorem , ac gubemat rem, ac proinde mundum ab unico ente

pendere . Idolatria latiori sensi dicitur cultus omnis divinus enti, quod Deus non est, exhibitus. Unde Molatra est, qui falsis Diis, & Idolis, sive simulachris eum pra stat cultum , qui soli Deo convenit. Quare Gentiles sunt etiam Idolatrae. VI. Manichaelymus error est, quo fingitur mundum pendere a duobus principiis, altero qui der' bono, a quo sunt bona in hoc mundo, altero autem malo , a quo sunt mala physica, & moralia . Hic error est antiquissimus, praesertim apud Persas , &Vulgo tribuitur-- Zoroasiri. In Cluistianinmum Saeculo '. invectus est a Μanete, &sub nomine Manichalismi propagatus. Omium vero inde duxit, Quod illius auctores

sibi persuaserint, mala physica, & moralia summae Dei perfectioni , bonitati imprimis

divinae , ac sanctitati repugnare ; atque ideo finxerunt principium diversum a principio bono, seu Deo. Unde mundum pendere, aiunt, quoad mala physica, & mor lia ab illo principio malo , qu9d independens esse dixerunt a. principio bono , seu

Deo ente summe perfecto . Uerum demon stravimus, mala physica, atque moralia , quae in hac rerum serie continentur, summae Dei prefectioni minime repugnare ac proinde commentitium esse principium malum, evidenter ostendimus. VII. Spinosissimus error est , quo non admittitur, nisi unica substantia infinitis attri-

SEARCH

MENU NAVIGATION