Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

3co INSTITUTIONES PHIL . in divinae providentiae ordine eontinetur, ut

eam adhibeamus diligentiam , quam prudentia , rectaque ratio dictant , & deinde in providentia divina conquiescere deh muS , atque animo tranquillo ferenda , si quae nobis eveniant mala . Tandem quod ultimam spectat objectionis partem, miracula scilicet , res paulo fusius explicanda est . Miraculum definitur e estus aliquis

singularis , cujus ratio in universati cau-yarum natiaralikm serie non continetur . Ita

dum sanctus Ρetrus Act. 3. homini claudoiolis verbis, soloque imperio gres um restituit, ita ut exiliens statim ambulaverit; f

Etum illud in universa motuum naturalium uerte non continetur ; neque enim Verba , quae protulit S. Petrus, ullam in pedum araticulatione mutationem producere potuerunt. Probe obtervanda est haec miraculi notio, ex hua patet, impiissimam esse miraculi d finitionem, quae profertur a Spinosa in ex Crando opere, cui titulus eth : Tractatus Theti sic Politicus: Miraculum definit Spinosa effectum aliquem, cujus causam naturalem explicare non possumus, ita ut miracula in opinione dumtaxat, meraque igninrantia polita sint: Spinosse definitionem amplexus est Lohius in dissertatione de miraculis, ubi miraculum definit sensibilem quamdam Operationem, quae .cum captum spectatoris transcendat, ab eo pro divina habetur. Naturae leges necessarias omnino esse , &immutabiles amrmant Auctores illi , ae proinde omnia negant miracula. At eX n stra definitione patet, dari veri nominis miracula. Et certe quis unquam somniare pin

312쪽

ΜETA PHYS. PARS II. CAP. IL Horterit, aquam vali infusam jussu alterius per aliquam naturalem motuum legem in vinum transmutari posse, & nostrae ignorantiae tribuendum , quidquid portenti invenimus in miraculo Chri lii de aqua in vinum conUe fa Z Qui maximo miraculo Mundum cre Vit , perpetuoque miraculo conservat, atque gubernat ; is leges naturae, quarum ipse Auctor est, pro sua liberrima, &omnipotentissima voluntate immutare potest, atque suspendere . Neque haec legum generalium perturbatio divinae providentiae repugnat, qui imo specialem erga homines providentiam, summamque clementiam demonstrat , atque manifestat. Sunt enim miracula luc lentiisimum religionis testimonium. Et quidem cum miracula in causarium naturalium ferie non contineantur, omnem natum vim excedunt , aω proinde latus Deus miracula patrare potest, ipse miraculorium omnium causa eii primaria , creaturae autem sunt dnmtadcat cauta luserumentales, atque occasionales. Porro repugnat, a Deo summe v raci , & bono patrari miracula ad erroris confirmationem , hominumque perniciem. Sunt ergo miracula evidentisIimum credibilitatis motivum , divinamque providentiam magis, ac magis confirmant. Si a

tem Deus , a gentilibus, improbisque viris prodigia patrari aliquando permiserit, ad majorem erroris confusionem , veritatisque confirmationern id factum est . Ita Μagi

AEgyptii aliqua Moysis miracula imitati

sunt at cum ad quartum perventum esset prodigium, hic imbecilla, atque desperata stetit Μagorum ars, & eXclamare eo

313쪽

cti sunt o digitus Dei est hic . Hanc do- 'Etrinam fusius explicare nostri non est instituti; obtervare satis erit, ex miraculis, legumque generalium perturbatione nullam in Deo argui posse mutabilitatem ; Deus

enim opera , nec consilia mutat, cum Omnia decreverit ab aeterno. Dum autem

diximus , miracula in caularum naturalium serie non contineri , id in eo sensu intelligendum non est, quasi miracula ipsaφ rerum essentiam violarent, ut ait Spinosa. Effectus corporum naturales dicimus, quisier ipsum partium nexum , earumque qua-itates, & regulas motus explicari pollunt. Contraria ratione effectus supernaturalis a pellatur, qui per mutuum partium neXum, earumque qualitates, & leges motus eX-plicari non potest. Itaque patet , miracula corporum eis entiae non repugnare , atque essentiarum immutabilitate perperam abusum fuisse Spinolam , ut miraculorum possibilitatem labefactaret . Et quidem si per

immutabilem rerum ordinem intelligantur Veritates aeternae nulli mutationi obnoxiae, si intelligantur ipse rerum elsent in omnino invariabiles , iam ordinis , miraculorumque notio pervertitur . Et certe Deus facere non potest , ut spiritus, quandiu spiritus manet , non sit intelligentia praeditus , ut corpus , quandiu corpuS manet 4

non sit a spiritu distinctum . At quod Sol

in certa a Tellure distantia constituatur, quod certa periodo Terram illustret, quod . praescriptus corporum ci testium ordo, jubente Deo, luspendatur, atque turbetur, quod corpus aliquod moveatur, Vel qui scati

314쪽

ΜETA PHYS. PARSII. CAP. II. scat, quod homo infirmus sit, vel sanus, mortuus, an Vivus; tales effectus ad rerum essentiam non pertinent. Neque rerum essentiae contraria sunt miracula, quae ex S. Scriptura affert Spinosa.

Quod ignis vim comburendi amiserit, &juvenes naebraeos in fornace i ntactos reliqum 'rit, quod corpus nullum gravitatis signum cemonstret, ita cum Christus Dominus super aquas ambulavit L haec & alia similia

immutabiles rerum essentias minime perturbant. Etenim Deus temperare, vel sistere omnino potuit ignearum particularum motum, quicumque sit , in quo consistit ignis actio . Sub pedibus hominis aquam, Vel

aerem indurare potuit Deus omnipotens. Quamvis autem divina haec prodigia essentiarum immutabilitati non sint contraria; univeriali tamen rerum ordini contraria sunt, N. vera sunt miracula. Patet ergo, Spinosam miraculorum essentiarumque notionem

omnem pervertisse, & falso divinae immutabilitatis praetexta in divinam Omnipotentiam injurium fuisse. Quae autem de mi r culorum notione tradidous, apprime comveniunt cum doctrina sancti Augustini lib. 6. de Genes. ad liti. cap. 13. Non enim ij acum fiunt contra naturam , fiunt nilli nobis,

315쪽

ARTICULUS

De Deo Domino, ab hominitas colendo. I. Eo competit dominium in omnes s I creaturas , estque proinde earum Dominus. Etenim Deus hunc Mundum aDpectabilem, omnesque creaturas ex nihilo liberrime produxit, & ita conservat, ut celsante actione divina, in nihilum reciderent omnia. Igitur Deus pleno in omnes creaturas dominio. fruitur, ac proinde de toto universo, & de qmnibus creaturis poteit pro suo arbitrio disponere, cum nihil iniit creaturis, quod non habeant a Deo; disponere igitur potest: de liberis hominum acti nibus. Itaque voluntas Dei debet esse homini loco propriae voluntatis ; atque hinc patet, quid sit abnegatio propriae voluntatis; propositum firmum, nil quicquam volendi, aut agendi, nisi quod sit Divinar voluntati

conforme.

ΙΙ. Deus vult, ut homo actiones suas luberas ad sui, aliorumque hominum perfectionem dirigat. Cum enim Deus sit summe bonus erga homines, ita ut nulla major bonitas concipi possit, bonus Vero erga lalios ad aliorum perfectionem promoVendam pronus sit; neri non potest , ut Deus non velit hominem actiones suas liberas ad sui, aliorumque hominum perfectionem dirige-

316쪽

ΜETA PHYs. PARs II. CAP. I. ΤΟ rigere; id ergo Deus vult. Hinc ut nomo voluntati Divinae conformiter agat, non sufficit, ut suam promoveat perfectionem, sed requiritur quoque, pro virili aliorum hominum perfectioni in Ierviat, nec quicquam faciat , quod ad aliorum imperfectionem qu modocumque tendat; & ideo non vult Deus, ut homo bonum suum promoVeat cum malo alterius. Itaque ex iure Dei in creaturas

fluit haec hominis obligatio; nempe ut suasamones liberas ad gloriae divinat, divinorumque attributorum manifestationem , hoe est, ad sui , aliorumque hominum perfectio nem dirigat; atque ex eodem iure fluit Dmor Dei, amor sui ipsius, hoc est, pro- /priae perfectionis, & amor proximi. Praeterea cum amor sui ipsius, & amor proximi fuant ex Dei dominio, ex infinita Dei perfectione, illi utque bonitate infinite summa; patet, Deum super omnia amandum esse, nosque ipsos, & alios propter Deum esse du

III. Iure dominii Deo competit iustitia

vindicatιυa; nam justitia vindicativa dicitur , qua poenae decernuntur, & irrogantur male facientibus, seu divinam volunt tem violantibus. Poena autem est: malum

hysicum ab eo, qui alterum obligandi jusaabet, immissum ob aliquod malum morae. Igitur ex supremo Dei dominio fluit jultitia vindicativa . Itaque timendus est Deus, sed timore filiali, nempe justitia Dei vindicativa non ' debet influere in de terminationem voluntatis , nisi quatenus ex. ea colligitur, hanc esse Dei voluntatem , ut hoc faciamus, illud omittamus. Et quia dem

317쪽

3 6 IssTITUTIONES PHILOS.dem cum Deus super omnia amandus sit,

timor, quem Deo debemus, est timor fili lis; nempe sollicite cavendum est, ne alia quid faciamus, quod Deus fieri non vult, nec omittamus, quod vult fieri. Timori filiali opponitur timor feret iis, si nempe nae metu quis adactus aliquid fecerit; timor servilis non est ossicium erga Deum, sed medium cohibendi voluntatem malam, ac proinde utilis est, & bonus. Haec sunt fi cundissima Theologiae naturalis principia , ex quibus derivari possunt prima legis nat ratis praecepta. At particulares casus, &h rumve principiorum usum fusius explicare ad

Ethicam pertinet. IV. Cultum tum internum, tum exte

num dominii jure Deo deberi, manifeste patet. Cum enim Deus in liberas hominum amones tum internas, tum externas

Plenum habeat dominium , non solum actiones internas, sed etiam externas ad m, ni festationem gloriae divinae dirigere debemus ; sed hoc est Deum colere, cultu nempe interno si in actionibus internis consistat, & cultu externo si consistat in acti

nibus externis; ergo actibus internis, a que externis Deum colere debemus. Deum ergo debemus invocare, Deo grates agere& cum tota hominis vita moralis non sit, nisi actionum liberarum complexio; quae quidem actiones ad gloriae divinae manis citationem , rectumque finem dirigi debent: hinc tota hominis vita perpetuus cultus divinus esse debet; ita ut homo Deo Vivere, & mori debeat. Ex his omnibus evidens est, dari Religionem, nempe modum

318쪽

METAPHYs. PARS II. CAP. II. 3oycolendi Deum . Si Religio ex principiis rationis, seu ex iis, quae in Theologia nat rati demonstrata sunt, definiatur, tunc Religio dicitur naturalis; si autem ex revel tionis auctoritate definiatur, reυelata appellatur. Religionem naturalem dari, iam de- monstravimus, sive Deum actibus internis, atque externis colendum esse: quod quidem a nemine negari potest, nili Deum ipsum negaverit . Quia vero Religionis revelatae necessitas ex Theologiae naturalis principiis

demonstrari potest, ideo sit

CONCLUSIO.

REVELATIONIS NECESsITAS DEMONSTRA

I. Quamvis universalissima Religionis naturalis praxepta homini sua ratione utenti ita comperta sint, ut deleri nequaquam possint ; eorumdem tamen praeceptorum uius,

conclusionesque particulares ex iisdem praeceptis eruendae concupiscentia , cupiditate , inordinatisque affectibus saepe corrumpuntur. Conclusiones omnes ab universalissimis Theologiae naturalis principiis eodem non ditiant intervallo ; aliae sunt propiores, remotiores aliae, quae non sine multiplici ratiocinationum nexu colliguntur. Hanc Vero longiorem ratiocinationum seriem persequi non possunt rudes , atque illiterati homines. Hanc ratiocinationem suis exponit RThOm. I. 2. quaest. 9 . arr. 6. Ad legem naturalem pertinent primo quidem prosta univer lissima , qua funt omnibus nota.

Secum

319쪽

3o8 lasTITUTIONES PHIL s. Secundario autem quaedam praecepta magis

propria , quae Iuni conclusiones quas propinquae principiis . Quantum ergo ad tua

principia communia lex naturalis nullo modo potes a cordibus hominum deleri in unia initali: deletur autem in particulari oper bili, fecundum quod ratio impeditur applic

re commune principium ad particulare oper hila, propter concupiscentiam, vel aliquam tiam passionem. Quantum vero ad alia prae cepta fecundaria, potest lex naturalis deleride cordibus hominum, vel propter malaspe fuasiones eo modo etiam, quo in oeculatiυis

errores contingunt circa conclusones necessarias. vel etiam propter pravas consuetudines, s hobitus corruptOS.

Tristissima experientia haec ratiocinatio confirmatur. Ex praedictis enim causis, tanquam ex mala radico, pullularunt innumera errorum monilra. Qui ad hoc praeceptum attenderit: alteri feceris, quod tibi fieri -- lis e facile concludet, proximum suum diligendum esse: qui autem attenderit ad praeceptum aliud : alteri ne feceris, quod tibi fieri non vis: facile intelliget, nemini vel per furtum, vel per adulterium, vel alia qualibet iniuria nocendum esse. Ita autem apud quaidam gentes depravata fuere haec

principia, ut furtum, uxorumque communiutatem licita esse putaverint. Apud alias nationes barbaro pietatis abusu parentes senio consecti enecabantur. Si autem tanta sit hominum coecitas, ut ipsas e corde deleant conclusiones, quae ex lege naturali proxime deducuntur; quanto magis obscurare, & d lere facile est conclusiones, quae non sine

320쪽

METAPHYs. PARI ΙΙ. CAP. II. 3O9 multiplici ratiocinationum anfractu colliguntur λNeque barbarae tantum gentes, rudesque

homines in Theologiae naturalis crassa, si pinaque i8norantia versati sunt; sed eadem fere mentis caligine laborarunt ingeniosis tami, doctissimique homines divinae revelationis auxilio destituti. Plato inter antiquos sapientissimus habitus, qui tot, ac tanta de animorum immortalitate egregie scripsit, de hoc tamen dogmate firmitatem habuisse non videtur. In Timaeo enim, cum de hoc sermonem habiturus esset, dixit , satis sibi esse, si in re tam difficili verisimilia diceret. O mni Religionis notione sese carui fle propriis

verbis leuatur Cicero lib. 2. de divinatione: Retinetur atium , s ad opinionem vulgi, ad magnas utilitates rei publicae mos, R

lisio, di lina. In ipsa Dei notione immaniter errasse cultiores quoque veteres Philosophos, cerussimum est. Zenonis, reliqum rumque Stoicorum errores ita exponit Cicero lib. q. quaeae Acad. Zenoni, s reliquis

fere Stoicis aether videtur summus Deus mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi majorum es Genti m Stoicus, Solem dominari s rerum potiri, putat. Itaque ccgimur disensione sapientium Domintim noserum ignorare, quippe qui nesciamus Soli, an AENheri ferviamus. Sed nihil opus est in re notissima diutius immorari. Nemo enim igninrat monstruosa de ipso supremo Numine ,& lege natural Pveterum Philolbphorum com

menta. Quod ergo Philosophi revelationis face illustrati de Theologia naturali tam sancte, & praeclare scripserint, non excellenti

SEARCH

MENU NAVIGATION