Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

. MAGNI CONSALUI CORDUB. LIB. I. Ddunt. Constabat enim Neapolitanum Regnum, quod pari prope aestimatione Reges Gallus S Hispanus inter se diuisistent, in quatuor Praefecturas, ita partientibus antiquis Regibus abiisse. In campaniam scilicet quae magna ex parte Leboria terra dicitur, extenditque sese nouo Regni limite a Fundano saltu ultra Sarnum & Sylarim Picentino iarum extremos amnes v'. ad Laum, Lucaniam a Brutiis diuidentem; cuius prouinciae caput est Regia ipsa Neapolis ubertate rerum omni um incredibili, prospectuque maris perio cundo, ct quod animis vel tristibus perpetua hortorum viriditate semper arridet. Post Campaniam incipit Aprutina regio olim Praecutina: haec ab Apennino per Samnium ad Hadriatici maris oram protenditur; cuius caput est noua urbs Aquila, ex antiquis Amiterni Forconaeque ruinis aedificata . Reliquas porro duas, Λ leua Apuli Salentinique obtinent, a Gargano scilicet monte,ad Iapygiti extremum desinentis Italiae promontorium. Quarta autem regio Brutiis attribuitur, quibus hodie perperam Calabriae nomen est inditum, quum contra Calabri ii sint, qui circa Brundusium Apuliam ad mare Superum incolunt. Brutiorum caput est Cosentia. Ita Brutii sub falso Calabriae nomine li Sylari ad fretum usque Siculum extenduntur, comprehensa quidem ad Ionium Magnae Graeciae ora, eaque parte Lucaniae simul intercepta, quae inter Laum ho die Lainum S Sylarim Tyrrheni maris litus attingit. Brutii itaquest Apuli Hispanis, Campania omnis cum Aprutina regione Gallis obuenerat. Intererant autem duae exiguae ct nouae quidem appellationis regiones, Capitanata scilicet di Basilicata, abscisis proculdubio ab Apulia atque Lucania, quum vetusti Reges noua semper diuisio ne gauderent, ut benemeritis Proceribus quorum numerus aequo amplior offerretur, donatiui nomine praefecturas largirentur. Capita Datam complectuntur amnes duo Fronto scilicet, qui hodie Fortoris

nomen induit, & Aufidus in siticulosa Apulia nobilis. Basilicatam autem Hirpinorum S Lucaniae fines includunt. IgiturTripalda quod est oppidum in Hirpinis parato, sed nondum coepto bello limen aperuit,quum Galli ea occupata superuentu Hispanorum qui eam

tanquam suae ditionis repetebant, commisso cruento

certamine infeliciter dimicassent. Ab hoc enim, quanquam leuis pugnae pro spo

ro euentu, totius obuenturae

victoriae non dubium

FINIS PRIMI LIBRI.

T ii ii

212쪽

DE UITA ET REBUS GESTIs CoNs ALVI FERDINANDI CORDUBAE COGNOMENTO MAGNI LIBER SECUNDUS.UU M haec in Hirpinis gesta essent, Galli vituri

iniuriam, tanquam turbata pace, sese in Hispanos e proximis praesidiis effuderunt, certatumque est per multas caedes de possessione oppidorum, quae ambigui iuris esse viderentur. Sed

Concaluus quod dispersis per lilberna copiis suis , valido paratoque laosti esset in serior, iure &legibus quam armis disceptare malebat, testabaturque legatis ad Namurtium missis, id sordus quod inter Reges

ictum esset, se nulla ex parte violaturum, nisi ad summam iniuriam sibi vis in serretur, ne temere sumptis armis, inexpectatum ambobus Regibus bellum excitaret, quod demum nisi luctuoso rerum exitu finiri non posset, seris utique remediis ad repetendam pacem, quum Fortuna temet alterutrae partis causam vel leui rerum inclinatione so-uendam suscepisset. Ad ea Namurtius respondebat, nihil se omnino ex his regionibus appetere,quae diserte in foederis tabulis Hispano Regi adscriberentur, arbitrari autem quae praetermissae videri possent, Capit anatam scilicet S Basilicatam, ad se potius aequissimo iure pertinere, quam ad eos qui feraciores frumentariasque Prouincias ex ru di vel astuta diuisone consecuti, Gallis demum praeclaro haereditatis iure, in eo Regno potioribus Pelignorum , & Praecuti norum , steriles atque asperos montes reliquissent. Quum eo modo intentis utrinque armis de interpretando foedere, aequitateque diuisi Regni disputaretur,Consaluus atque Namurtius in colloquium deuenerunt,apud templum Diuo Antonio dicatum . Id erat religionis causa percelebre inter Atellam & Melphim . Constitere igitur ambo duces consecrato in loco, ad aram maximam, ubi solennia sacra peracta sunt, dictisque sententiis in utranq. partem aliquandiu de ratione finium explicati neque foederis contendere. Sed is disceptationis exitus fuit, ut oppida, de quorum possessione dubio iure certaretur, interim communis Imperii forent, erectis scilicet a roborum Regum vexillis, donec e Gallia pariter & Hispania exploratis Regum voluntatibus, quid illi in pe scribendo foedere stilussciat intelligimue vellent, incerpretatione legitima referretur. Nec multo post milites quibus a certa spe praeda ,bellum niaximet utile & concordia semper inanis & sterilis fuit, ipsique

duces

213쪽

MAGNII CONI ALVI COR B. LIB. II. Di duces ingenio astuto ambitiosoque bellicae laudis atque potentiae per cupidi, male auspicatas inducias sustulerunt: adeo turbare ut Con a saluus non temere sibi timens , quod Gallicis praesidiis undiq. circumuentus videretur, ab Atella auiis atque nocturnis itineribus ad fallendas suspectae gentis insidias prosectus, per Butuntum atque Andriam Barolum contenderet bellumque pararet. Reges enim artificio sinulationis impliciti pari libidine id totum & integrum quod ex belli Fortuna parari posset vehementer assectantes , adeo perplexe & obscure resipondebant, ut se tanquam ignaros earii regionum nequaquam ad exactae diuisionis rationem , in concipiendo foedere, condiciones ex pendisse faterentur, proptereaque integram tractandae asserendaeque concordiae facultatem ad ducum arbitrium , callida dissimulatione reiicerent quibus tamen ex arcano praescripsssent, sicuti postea cognitum est, vi nihil ex controuersia diffinirent. Sed uni tantum commo do vel extra ius S aequum inniterentur: ac eam quae magno certoque usui foret gerendi belli occasionem arriperent. Eo modo quum utrinque ab astutis ingeniis belli causa iactaretur, nec tuti credi volebant)aequitatis atque ivlliciae simulatio diuturna esse posset, nudatis utique animis bellum erupit, grauiore quidem impetu Gallorum; qui paratiores non ea modo quae ambigui iuris videri possent; sed iam plane Hispanis adiudicata Apuliae oppida urbesque inuadebant, egregie quidem res stentibus Hispanorum praesdiis , atque his saepe erumpenti. bus, ita ut quotidiana praelia miscerentur, incolarum vero opes viri isque militi praedae essent, & Apulae pastionis vectigalia fugatis pastoribus & direpto pecore everterentur . In apricos enim atque tepentes Apuliae campos, ex algidis Apennini vallibus deducta ingens maioris atque minoris pecoris multitudo, quotannis hibernabat, magnoque id Regibus erat emolumento, quod inde supra centum milia aureo rum nummum portorii nomine penderentur . Consaluus quum degerendi belli sede consultaret; ct nonnulli Proceres Lucaniam alendo militi trahendoque bello aptiorem, firmioremque putarent, cohor tante Prospero Apuliam & Barolum urbem caeteris omnibus praetulit ibique maritima usus opportunitate,commeatus & auxilia certius at q. commodius expectare constituit; scilicet ut initio vehemens Gallorum impetus mora ipsa S perutili cunctatione seangeretur. Urbs Baro Ium ab Heraclio Imperatore aedificata fuisse fertur, idque facile indicat aenea pedestris eius statua, quae in foro erecta conspicitur. Portum habet iacta mole manufactum: sed iustae classis minime capacem nec Coro Aquiloneque perflantibus omnino tutum triremisus tamen paucis , mercatoriisque nauigiis opportunum . Ex aduerso Na- murtius quum aduocatis in concilium ducibus de administrandi belli ratione sententias exquireret, quod in unum minime consentirent.

nihil quod ad victoriam conducere videretur, suspensa deliberatione

214쪽

in PAVLI IOVII DE VITA

decernebant. Erat in partibus Gallorum Andreas Matiliaeus Aqua uiua Praecutinae Hadriae Regulus. ingenio optimis literis exculto, exercitatoque militiae inter alios Andegavensis factionis Proceres facile primus;cuncti enim fere eius sectae ab Hispanis ad Gallos desecerant. Is nil ut potius ac omnino utilius atque securius ad non dubiam spem

incruentae prope victoriae demonstrabat, qulina admotis continuo viribus uniuersis, Barium oppugnare, in potestatemque redigere . proximam scilicet amicamque nosti urbem: nobileque totius Hadriatici maris Emporium: unde maxima terra marique consaluo detrimenta

in serri possent. Subessetque inde facultas Bytunti copiosae urbis potiundae, expugnandique in ora Iuvenatii, quod olim Iuventus Egnatia fuit. Obtinebat autem Barium Isabella Aragonia Alfonti Regis fialia, hostili animo in Gallos mulier; quod euerso Ssortianae domus Principatu ipsius filium ex Ioanne Galeacio S sortia genitum in Galaliam abduxistent, ut ibi adulescentulus sacris cucullatorum initiatus. captiuoque similis, extra paterni Imperii spem, sacratis in claustris

consenescere cogeretur. Haec uti generosam decebat, gerentemque paternos spiritus, ferre non poterat Gallos rerum dominos, qui duo,

paternae simul & coniugalis fortunae suae Imperia deleuissent, propterea mirifice fauebat Hispanis, a quibus ipsa genus duceret; ipsique

Iraesertim Consaluo :ὶ quo uti saepe Barium adeunte inuisenteque,udiosissime coleretur. Erat id Aquaeuiuae consilium in rem aptissimum: Sed in fatis erat, ut Galli tota Italia pellerentur. Exaduerso enim duo veteres acerrimique duces inter se sensibus affinitateque coniuncti, Ategria atque Palicia id consilium oppugnandae Forminae, tanqulim ignobile sortibusque viris turpissimum improbantes,uniuersas vires Barolo potius admouendas censebant, ubi dux hostium&belli caput, & quicquid floris esset in Hispanicis copiis: praeterea C lumnii tanti nominis duces Gallico nomini insensi, opprimi posse viderentur, 'uando Barolitana moenia per se vetusto aedificandi more debilia , nulloque intus aggere confirmata, nec primos quidem tormentorum ictus ferre possent. Futurum enim esse si egregio nobilique impetu quo Gallicum decus semper creuit, seque super caeteras gen tes feliciter extulit, audendum arbitrarentur, ut urbe capta , deleti Lque hostibus, bello vix dum coepto finem imponerent: aut certe Consaluum priusqukm nouis erectis munitionibus, se permuniret, & maioribus augeretur copiis, ad iniquas omnino pactiones compellerent, Omnique penitus vetere existimatione spoliarent. Ad ea Namurtius, liaec inquit veluti speciosa, maximeque decora auribus quidem: sed nemo sanus tanquam ardua atque aspera factu ad animum admiserit, Neque enim adduci possum, ut acerrimum credam hostem &pro iδlute S gloria propugnantem, tormentis nostris continuo cessu

rum, aut deditionis nomine quicquam admissurum, quod indignum

pristina

215쪽

MAGNI CoNs ALUI CORDUB. LIB. II. dii; pristina sua dignitate videri possit. Quo fit ut obsidere Barolum quam oppugnare satius existimem, quod hostis commeatus inopia laboret, quod pecunia indigeat, ct quod maximum ad uniuers belli .ictoriam momentum affert, Brutii ultro desciscentes vexilla Gallica singulis in urbibus extollant. In hanc igitur sententiam continuo iere Ludovicus Arsus S Castellio cognomine Formantes, ipseque Ciande ius Helvetiae legioni praepostus. Obegninus enim, cuius post Na- murtium in castris summa erat authoritas , cum tertia sere exercitus parte ex Apulia profectus, in Brutios contenderat: apud quos iampridem nomen eius erat percelebre, qubd superiore bello ex praesectura, moderate di leniter illis semigraecis gentibus imperasset: S bellica demum virtute inclytus ipis Consaluo cum Rege ad Semenariam memorabili pugna superato , opinione omnium caeteris Gallis ducibus anteferretur. Quibus de causis multas amicitias, multasque in illis regionibus haberet clientelas, ex vetere scilicet Andegavensum partium studio,& tum peropportune Sanseuerini Principes audita Regum discordia ab Hisbanis desciuissent. In his erant Bernardinus Besennianus, Robertusque Salernitanus, ct Honoratus My leti comes: quorum maximae atque expeditae opes erant ad conflandum bellum, si eo pergere Obegninus , uti erat multorum literis ac nunciis accer-stust, ct exoptata diu Gallica signa proclinatis ad defectionem Populis ostentare maturaret. Nec properantem opinio de Brutiorum studio non temere concepta usquὶm fefellit, nullum enim oppidum suit. cum ipsa urbe Cosentia, quae aduentanti minime portas aperiret. ipseque eo successu depulsis undique Hispanorum Pr sdiis, ct Magistratibus. prope sine vulnere victor usque ad Messanae fietum deserretur. Interea Namurtius medii atque ideo parum salubris cosilii rationem secutus, diuisis per circumiecta oppida copiis, ex longinquo obsidere hostes, qui Baroli constiterant, subuectos commeatus intercipere, excursones hostium cohibere, infirmiora eorum praesidia tentare, atque expugnare constituit ; sc ut plures dies utrinque milites susceptis ex occasione diurnis nocturnisque expeditionibus exercerentur: leuia tantum praelia fierent; ostentandaeque virtutis causa qua sitis seu stra congressibus Galli dictitarent, strenuos quidem pedites Hispanos videri, equites vero secus; ut pote qui eludendo & in gyrum flectendo equos, robustas Gallorum hastas formidare, concursionesque vitare ignobili fuga consuessent. Non tulere elatis animis verborum contumeliam nonnulli Hispani equites, ita ut responderent, si pari numero, & paribus armis quibus cataphracti uterentur , pro gloria de certare vellent, se patentem in campum prodituros, ut qui nam maxime strenui bellatores forent, Galli an Hispani, nobili spectaculo aedi

to, verum ex collata virtute specimen praeberetur. Non abnuere condicionem Galli, dieque constituta, Venetus Tranii praesectus, uti ex

216쪽

PAVLI IOVII DE VITA professo nemini socius, & utrisque pari studio amicus atque hospes, locum certamini, Veneto tutum praesidio, ad urbis moenia concessit. Ea autem prouocatione Consaluus magnopere laetatus est, quod stu dio parandae laudis milites accendi, exacuique eorum virtutem egregia contentione perspiceret. Undecim ex condicto prodiere Galli, quibus totidem opposuit, ex urna sorte ductos, quum supra centum equites ambitioso concursu nomina dedit sent. Concurrere utrinque

tanta vi, ut nunquam ardentioribus animis, vehementioribusque viribus certatum sit. Plures hastarum impetu deturbati, aut suffossis equis destituti in pedes, tanta pertinacia decertarunt, ut quum sex horis continue depugnassent, omnes sere cum suo , tum alieno cruore foedati, nec fatigati quidem sub tanto armorum pondere in occa sum solis certamen extraxerint, certa iam ad Hispanos vergente victoria: nisi eam quatuor Galli memorabili casu penitus elusissent. Septi

enim equorum cadaueribus, mira constantia felicique virtute, tari

quam ex castrensi munitione repugnarunt, frustra Hispanis equos adigere conantibus, quum eorum equi , aspectu olfactuque stratorum equorum absterriti, sessores ipsos in diuersum a limine victoriae transportarent. Ex Gallis longe fortissime dimicarunt Torseius Palicianae alae legatus : & Mondraco, qui demum Mediolanensis arcis custodiae praepostus, prodigioso ictu fulminis conflagrante turre, cum tota pene conorte interiit. Ex Hispanis autem summam laudem tulere Didacus Garcias Paredius, qui perfracta lancea, excussoque e manu sorte gladio lapidibus iactis, quibus pugnae spatium continuata serie tanquam corona descriptum erat, pertinacissime rem gessit. Et Didacus Uera, aliquanto post ad Algerium in Africa, amissi exercitus infelicitate clarus. Spectatores & Iudices ex Tribunali incertam victoriam fuisse pronunciarunt,ea quidem testificatione, ut apud Hispanos expediti roboris nomen, apud Gallos autem inexpectatae constantiae laus mansisse censeretur . Non videtur praetermittendum salse ct peracute dictum Concalui. Equitib. enim ex eo certamine reuersis. quum Alarco sis pugnae spectator assuerat )unius maxime Garciae Paredii virtutem miris laudibus attolleret, quod hasta, ense, clauaque alio atque alio casu amissis, subitum ex ea necessitate consilium arripiens, collectis ac evibratis in hostes lapidibus longe omnium pertinacissime dimicasset. Non est inquit, cur tantopere mireris Alarco, quod Garcias alioqui vir egregie strenuus, suis peculiaribus ex natura ingenii

fretus armis, ante omnes optime & vehementissime rem gesserit. Ita ut astantibus extemplo ritus sit obortus. Notabatur enim argute faceteque in Garcia vehemens atrae bilis morbus, quo saepe ex inter uallis usque ad insaniam correptus, pugno ferire ouuios , saxaque in turbam iaculari insanientium more consuesset. Exinde Galli Hispa nique aemulatione virtutis accensi, multo quam antea ardentius atque audacius

217쪽

MAGNI CONSALVI CORDVB. LIB. II. an audacius bellum gerebant. Usque adeo ut de gloria potius quam de Regno certare viderentur . Quamobrem necesse erat singulis prope diebus multos capi ac interfici, quod plerunque dispositis inasdiis, & nonnunquam apertis in campis ex occursu iusta pene acie dimicarent. In redimendis autem permutandisque captiuis, crebrae contentiones, querelaeque, utrinque ducum & militum animos exagitabant, quum aequo saepe grauius pretium captiuis imponeretur, neque ullos unquam pares oblata permutatione, militaris auaritia re periret. Quibus contentionibus obuiam eundum ratus Consaluus ,

cum Namurtio egit, perscriptis legibus, ut gregario pediti menstrui stipendii,&trimestris equiti, pretio libertas constaret, cohoriatium autem praesecti atque signiferi semestris stipendii summa mulcta

rentur . Annuum porro legatus alae persolueret. Caeteri ductores ex ordine nobilium, si caperentur, ex semini ducis arbitrio pretium penderent. Edixit autem, seuereque singulos duces admonuit, ut benigne ac liberaliter captiuos custodirent. Hoc enim ad famae decus requirebat, ut Hispani non virtute tantum Gallos, sed humanita te, & munificentia superare niterentur. Per eos enim dies Baiariadus Gallus Hispanum equitem ex nobili Sotona aiore familia , ad singulare certamen prouocarat, quum se Gallus ab Hispano graui assectum contumelia quereretur, quod durius ac illiberalius quam deceret, suisset custoditus. Cognita nanque causa Consaluus seuere hominem increpavit, iussitque certaminis aleam subire, ut animi subagrestis ignominiam Marte iudice dilueret: aut victus, quod gentis atque familiae decus improbo facto descedasiet, meritas turpi vitae exi tu poenas daret. In eo itaque certamine sortuna ius dixit, eo euentu ut Hispanum Gallus non obscuro pudore consusum neque se promptissime ad inserendos ictus explicantem,gladii mucrone per summam iuguli loricam coniecto celerrime consecerit, Hispanis iure cadentem omni contumeliarum genere onerantibus : ut pote qui patriae nomen

turpi antea facto. & mox ignobili morte dedecorasset. Hic est ille Baiardus, qui postea tanquam longe pugnacisiimus opinione omnium existimatus, a Francisco Gallorum Rege promeruit . ut ante alios deligeretur, a quo ipse ad Mediolanum acie victor profligatis Helvetiis, equestris ordinis insgnia susciperet, spectatae quidem virtutis merito vel summis Regib. maxime decora, Quandoquidem nobili in praelio partus honor, vel Regi Imperatorique , praeter id totum quod in his accurate suspicimus maiestatis decus, nouae, propriaeque laudis dignitatem accumulet. Caeterum Namurtius peramplo subnixus equitatu aliquanto essu sius quam Hispani per Apuliam euagabatur, tanta quidem licentia, audaciaque, ut pastoribus ediceret bonane pecus in naerbidos Cerignotae campos, pascendi causa deducendum, Quando ipse eius tractus palliones ab iniuria hostium dispositis praesidias esset de-

218쪽

D6 PAULI IOVI IaDE VITA

sensurus. Ea res uti erat praeconis voce pronunciata, ct a speculatoribus delata ad Hispanos, multos eorum ex proximis praesidiis ad praedam excivit, iere autem eo agminis ordine, ut tertia pars expeditis

armis instructa, pecora simul S pastores inuaderet; reliquae porro duae partes in insidiis consisterent:& essu sum in praedatores Gallorum

praesidium aggrederentur . Nec dolo composito, euentus defuit. Galli enim. ubi primos hostium inuadentes, turbantesque pecoris greges , & pastores in fugam coniectos conspexere, in eos extemplo im petum fecerunt; tantaque vi eos refugere simulantes persecuti sunt, vi in insidias inciderent: ct plerique eorum caderent, ac multo plures caperentur. Sed id ex voto maxime laetum facinus, fortuna dolis libenter illudens, e manibus Hispanorum celeriter eripuit: quum vali-d1 Gallorum manus,quae Canusio ad incertam spem praedae sorte exierat, hostibus fessis, ct in abigendo pecore occupatis, occurrisset. Improuiso enim superuentu hostium Hispani nequicquam expedire arma, componereque ordines & repugnare conati,praeda omni captiuisque relictis , in fugam se dederunt. In ea commutatione sortianae, tenente campos equitatu , nonnulli Hispani caesi, vulneratique sunt. Venere autem in potestatem Didacus Uera unus ut diximus 3 ex undecim pugnatoribus. & Theodorus Boccalus Graecae nobilitatis Spartanus ciuis, qui leuis armaturae equitibus praeerat,& Aloisius cognomento Gordus, quod Hispanice praepinguem significat, cohortis Celtiberorum praesectus. Is est qui postea Rhauennate in praelio

Odet tum Lotrechium inclyti nominis Gallorum ducem, multis acceptis vulneribus cruentum prostratumque, ne a commilitonibus qui iuxta eum ipsum Gasionem hostium Imperatorem confoderant, in terficeretur , corpore suo protexit atque seruauit. Hac re ex insperato bene gesta, Galli coactis in unum copiis;ad Baroli usque portas sese effuderunt. Sed ostentata tantum acie retro inde ad Cerignotam repente signa conuerterunt. Cerignota antiquitus Gerionis Calles lumfuit, Poeni Annibalis id temere oppugnantis irrito conatu pernobile. Ab hoc oppido Galli quum murum subissent, Acunia equitum fraesecto, & Zaracte selopellariorum duce sese acerrime defendenti

us cum detrimento ita repulsi sunt, ut non multo post nouis adaucti copiis , conuectoque tormentorum muralium iusto apparatu, ad oppugnandum Canusium conuolarent. Erat Canusi Petrus Nauarrus cum sua Cantabrorum cohorte, cui Collius selopellarios circiter ducentos addiderat, cum hac delecta manu Namurtium prolatis tormentis sternentem muros, ct aliis atque aliis Vasconum Gallorumque cohortibus submissis, praelium magno omnium ardore

Instaurantem, per triduum incredibili virtute sustinuit: haud dubie in ipsisvel frustra de sensi oppidi ruinis honesto interitu nominis sviamae satisfacturus: nisi per occultos nuncios iubente Consaluo

219쪽

MAGNI CONI ALVI CORDVB. LIB. II. ri

ut sibi consuleret. sortissimosque milites conseruaret,parendum esse censiuisset: quando eius salus incolumi cohorte, possessione ignobilis oppidi multo carior haberetur, postquὶm ipse in eo periculo laboranti, opportune opem ferre nequiret, nisi, quod a belli ratione penitus

alienum censeretur, uniuersae pugnae aleam periniqua condicione subeundam existimaret. Iam enim pari consilio, ne iterum salutis periculum subirent Acuniam & Zaractem, Gerione excedere iussos in castra receperat: coniectura iudicans hostes Canusio in potestatem redacto .confestim illuc, ut acceptum incommodum vindicarent, omnino redituros. Itaque Nauarrus quantis fieri potuit artibus summa auers animi obsta natione sinu lata,Gallis non iniquas condiciones offerentibus aures adhibuit; usque adeo tamen grauate, ut truci vultu contumacique sermone condiciones non nisi honestissimas admissurus esse putaretur: quanquam vix tertia pars militum integra superesset: multis scilicet intersectis, & reliquis fere omnibus sauciatis. Nec sbivllam Namurtius moram attulit, quin extemplo transigeret, quod vel iniqua inusitata l. desperatis hominibus, nec inulte perituris omnino concedenda viderentur. Impetrauit enim ea omnia Nauarrus quae

necessariae deditionis casum ad non dubium decus honestarent, scialicet ut ex praesidio decedenti, explicatis vexillis ad tubarum cantum sonitumque tympanorum , ac incolumi demum omni militum subiastantia, Barolum tuto regredi liceret: Gallique item iumenta praeberent,quibus saucii aveherentur: & Namurtius data fide Canusinos ab

omni iniuria inuiolatos, securosque praestaret. Haec quum pepigis set, adeo elatis animis Hispani militari incedentes ordine, oppidi porta agmen eduxerunt, ut eos minime victos esse, sed omnino vicisse crederes :& Galli magnopere mirarentur, tantulas copias maximis

ipserum viribus resistere ausas, tot iniqui Martis incommoda sustin re potuisse. At Con aluus aduentanti Nauarro obuiam egressus gratias egit, laudauitque palam, quod sese ct sortissimos milites quos breui summae victoriae participes futuros speraret, opportuna usus prudentia conseruasset . Referebat enim singularis tolerantiae indomitique animi inustatam laudem, qua audacissimae gentis spiritus fregisse videri poterat: postquam sacto virium, animorumque periculo praeclarE constaret, vel grauissinios Gallorum impetus paucorUm veteranorum constantia superari . Nec diu post Consaluus Nauarrum exigua quiete recreatis cohortibus Tarentum misit, ratus eam urbem ducendo bello paranda que demum victoriae, graue momentum habituram, cui hostis ex propinquo vehementer

inhiaret, maxime valido fidelique praesidio muniendam . Auxit quoque pari diligentia Andriae vetus praesidium summissa recentium militum cohorte, ut id oppidum , septimo lapide Barolo subiectum contra hostes certae opportunitatis munimentum seret . . In hoc enim

220쪽

tig PAVLI IOVII DE VITA

unum praecipue consilium intentus erat, ut insultantem hostem patientia sustineret, donec auxilia superuenirent.YAb initio siquidem abruptae pacis a Ferdinando Rege postularat, ut nouo delectu in Hispania conscripti pedites & equites in Bruti os mitterentur. Expectabat etiam a Maximiliano Caesare Germanorum quingenarias cohortes septem , quas Helvetiae phalangi tanquam aequalis disciplinae par robur opponeret . Has enim Caesar petenti Philippo filio facile dederat quod Ferdinandi gener utriu'. Regni Hispaniae atq. Siciliae haereditatem aditurus esse videbatur . Efflagitarat quo'. seu mentum c Sicilia quum eius inopia laboraret; mirabaturq. no aduehi quando id peracerbis obtestationib. a Nucia praesecto requisisset: & iam Liscanus cum triremib. Saletinorum oram teneret, ut Siculis nauigiis praesidio seret. aduersus Praeianem Gallum Archipiratam,qui ad Iapygiu promotorium transituris insidias parasse diceretur . Opperiri quoq. se dicebat,ut ad syngraphas nummarias, quae ex Hispania Venetias essent trasinistra mentariis ingentes sibi pecuniae curarentur, qui b. stipendia militib. ubertim exolueret. Hisce sermoni b. tanta spe magnifice proposta, ct multaru rerum tegebat inopiam,& spes hominii mirifice sustentabat:vi milites in summa egestate pecuniae, quod alimenta graui etiam empta pretio deficerent, quod lacera in veste seminudi essent, tot incommoda ini uissimis animis perserentes in officio facile contineret. Nam intrepiae seontis honor. & facundi oris maiestas,ac in peram plo excelsoque corpore vultus alacer, bonaeq. spei semper plenus,tantam promissis dicti'. eius fidem asserebant, ut vel astutasti mi milites, qui pleraque tanquam inani voto sperata, uti nimis ardua ct dissicilia factu laeto successu caritura iudicabant, eum ab occulta vi praestantis ingenii, vel supra rationem sutura diuinare crederent. Nam per eos dies nauigiucum multo frumento e Sicilia vel aduersis saepe ventis applicuit ;cumulauitque laetitiam altera nauis , castrens plena mercimonio. quam Venetus mercator Barolum adduxerat. In ea erant praeter Thora ces & Galeas, aliquot milia ex Laneo panno caligarum, interiorum que tunicarum, multaque item saga, & integumenta capitis, I lin theae tunicae: praeterea calceorum ingens numerus. Quae omnia Consaluus ita coemit, Vt pecunia mutuam , familiarib. secreto acciperet,

ct ditiores praefecti,duces'. minores fidem interponerent: ab I bellaque Aragonia ad omne ossicium promptissima ex numero Barensum ciuium mercatori vades darentur. His rebus magna omnium laetiatia per cohortes turmasque diuisis, exercitum ex diuturna illuvie serdidum nouo cultu usque ad elegantiam adornauit, usque adeo expedite ac liberaliter ,ut quum auri esset egentisiimus, magnam recoditae pecuniae vim habere crederetur: quam opinionem inter milites alere

erat solitus. Nam eos aliquando stipendia nimio plus qu im ips ferre possent disserti conquerentes, allocutus, dicere erat solitus, Estote bono

SEARCH

MENU NAVIGATION