Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

321쪽

pERDIN. DAUALI PISCARII LIB. II. 31 roppugnatio nequaquam territis Gallis videretur; in laeuam ad Tici num urbem deflecterent, ut propinqua & copiosa urbe ad gerendum bellum potirentur. Iam enim eo Marius Motanus Ticinensis episcopus cum ala equitum aduolarat, & singulari Ticinensum studio urbe atque arce dudum deserta a Gallis, fuerat receptus. At Lotrechius ubi multos ex Helvetiis quibus iam minus fideSat, quod apud hostes maior eius gentis multitudo militaret; passim dilabi,& se peditatu inferiorem elle conspicit,ut minore circuitu urbem defenderet, subumbana aedificia ignobili & plane barbaro consilio succendit,Gritto UGDeto Legato id maxime comprobate, qui superiore Maximiliani Caesaris bello, quit Triuultius atque Borbonius copiis Gallicis praeessent,

opportune factum fuisse meminerat. Erat res summae plena crudo litatis lugente populo ea aedificia sponte concremare, quae pulchritudine insignique frequentia, vel ingentis urbis speciem aequarent. A singulis enim fere urbis portis longe lateque intercedentibus horiatorum delitiis exporrecta lateritiis propugnaculis, o magnis undique fossis atque munitionibus cingebantur. Quum a Laudens via modico flexu ad Ticinesis portae suburbana exercitus duceretur, nem que prodiret,sumantibus iam tectis ignotus, nec postea usquam visus vir agresti vestitu Iulio Legato apparuit,nucians Gallos timore & de speratione praeperditos, iniecit se domibus ignes & fugam parare, intentosque esse ciues ut iniuriam vindicarent;proinde laeto animo peringere maturarent,quando omnes indigenae cuncta Gallis aduersa,ipsis vero tanquam patriae liberatoribus secunda & prospera precarentur.

Itaque Prosper & Piscarius Iuliusque legatus & Cardinalis Sedunensis

Helvetiorum adhortator caeterique Duces circumductis in coronam equis coeunt; eiusque sententiae sunt omnes,ut quid ad munitiones hostium agatur per equites exploretur. Praemissi equites reserunt in itinere neminem occurrisse, segnemque admodum, quod pluuium esset

caelum sibi videri hostium stationem . Erat iam serum diei,& lenta inpluuia, lutulentoque maxime itinere, nulla solita alacritas in exercitu cernebatur,quod tormenta impactis coeno curribus, aegre perduci ad

munitiones expugnandas,& nisi expugnassent, sub diuo, & palustri in in solo frigida & longissima brumali nocte, foret quiescendum . Eo modo lenta spe deliberantibus . Quid opus est verbis Z Piscarius inquit, explorabo ego certius quid animi ,& virium in defendenda

munitione hostibus supersit, vi in eorum cubilibus omnino pernoctemus. Vos date operam, ut Germani quibus tum primum astmen contigerat, per P m mature subsequantur; Hispana iuxta It lique succedant, Helvetii vero tormentorum custodiae relinquantur, leuis armatura equestris quae pedites primos subleuet & cuncta exploret, mecum antecedat. Hoc dicto cum Nicolao Ualentino & Uola

sne desumptis sibi non amplius octuaginta sesopetiariis summae asili.

322쪽

311 PAVLI IOVII DE VITAtatis atque virtutis,ad munitiones cotendit; mirum dictu Hispani per lubricos aggeres in summum munitionis enitunturi,sclopettoS repen te displodunt, lentamque & raram stationem improuiso impetu per turbanti resistunt tame Helvetii tumultuario adcursu,sed minime densatos in aciem Hispani facile propellunt; lesilit intra munitionem ipse

Piscarius praelioque miscetur,suaque manu confosso Duce Helvetio, teris in fugam coniectis Veneta etiam castra capiuntur. Iam magnus omnis generis militum numerus, audito redditoque clamore se se munitionibus intulerat. Germani ad turrem veterem quae Imperatoris dicitur subter fornices aequeductus, quum Helvetioru & Gallorum globus ibi aliquandiu impigre restitistet, multis acceptis vulneribus irruperant. Theodorus Triuultius Venetarum copiarum Dux,qui inermis & penulatus, ut fugam suorum s steret, mula prouectus adcurrerat, ct iam vulnus in latere id stulerat, ἁ Piscario capitur, ipse Grillus e mediis hostibus elapsus,cu ala Epirotarum, Laude transuersis itineribus profugit. Capitur & in fuga Mercurius, sed mox dimittitur; adeoque res fuit improuisa, ut Ueneti quaestores qui sorte in stipendiu pecuniam militi numerabant,aureae argenteaeque m netae cumulos in mensis, rapientibus Hispanis reliquerint. Nusquam ullae copiae sordiore euutu memoria nostra fuere profligatae. Gallicus interim equitatus magno capto circuitu,ad arcem se proripuit, reliqui per mediam urbem quadrato agmine ad aream arcis nihil se ad arma populo commouente,contendere. Parua profecto caedes pro tumultu est aedita. Caeterum ingens captiuorum & equorum impedimeniatorumque praeda parta. Iam totus ferme exercitus munitiones erat ingressus, Prosperque secundissimo successu laenis, quod suburbanis tectis ad statuenda castra potiretur, contentus esse videbatur; utpote qui ea die,nocte praesertim ingruente munitiones manu capi posse,iacita cogitatione desperasset; quum multorum nunciis affertur Pisc

rium Romana porta ingressum, proximam portae & Triuultianis aedibus regionem, cohortium praes diis firmauisse, Gallos estugisse ad aracemn Mediolanenses expositis undique luminibus, nihil magis opi

re quam ut pacato, victor exercitus amicam urbem ingrederetur. Emdem quoque tempore Astor Uicecomes & Pustertius nonullique alii exules, urbem ingressi; propinquos & Gibellinae factionis principes

excitarant,ut portas aperirent,victoresque reciperent. Itaque de s

cunda vigilia Prosper, Iuliusque legatus,vi Mantuanus, Ticinens portae succedetes laeti is imis Mediolanensu animis recipititur,coeuntque omnes in Cri belliana domo quae est contra nobile Diocletiani templum a Christianis diuo Laurentio dicatum; summa quidem securitate,sed magno tamen periculo, si Galli de sita latum salute cogitantes, re cognita ad eos comprehendendos facillimo ausu couolallent. Sed res aduersae sicuti animos caeco metu perterrent, ita consilia vel sum

323쪽

FERDIN. DAVALI PIs CARII LIB. II. 3umae facilitatis S rationis eripiunt, Venit in eam domum etiam Pisca rius qui quum alios salutaret, Iulii legati dextram exosculans S per blande arridens;non ne mihi, inquit,legate,pro his quae hodie gessi,aliquando gratiam es relaturus e Id verbum,quasi ipse unus totam victo riae laudem usurparet, Prosperi animum adeo alte pupugit,ut iracundiam vix sustinens extenta ceruice,acore admodum agresti interrogaret,quid nam id esset quod solus omnino gessisset. Ad id feruida bile

concepta Piscarius valde commotus, gladii capulo dextra copraehensis contumaci vultu ironice, nihil se gestilli respondit; haud dubie atrox facinus aediturus nisi iracundia puncto temporis inducta ratione resedisset.& legatus interposita dextra, pacificatoris habitu ,ambos congesta utrinq. laude pacavisset. Ab ea die nunquam postea inter eos quanquam militari ossicio coniunctos,adeo syncera fide amicitia constitit,

quin alter alterius gloriae ct dignitati haud obscuris inuidiae stimulis

obtrectaret. Eadem nocte Lotrechius qui nihil earum rerum con tempto hoste, accidere posse putauerat, ct tot magnis circum se ducibus eum Italis tum Gallis salutaria sirpe monentibus, se cuncta vi res in tuto essent, egregie prouidisse responderat,animo fractus Comum

profugit: tanta omnium moestitia,tantaq. itineris atque agminis deformitate, per angustos munitionis exitus educto equitatu, ut per tene is

bras foedae fugae iter simile, nihil etiam persequente hoste videretur. Id ad summam Caesarianorum victoriam defuit, quod non statim sessi equites, qui perpetuam noctem in equis velut in acie stetissent,ad persequendos Gallos educi potuere; ea quidem sorte,ut tot Gallorum alae in summum adductae discrimen,non ducis consilio, sed torpentium hostium secordia seruatae viderentur. Nec deerant Galli insignes qui Lotrechium in ea calamitate intemperater accusarent, quasi nimia superbia in suos, ct in Insubres crudelitate cuncta penitus euertisset. Erant herese in ipso Lotrechio multae virtutes egregiae vel antiquoru ducum morib .pares,Vt pote qui in extrema Aquitania ad Pyreneos saltus summo loco natus, exultantem illum Gallica naturae vigorem solerti Hispanorum grauitate condiuerat; verum ingenio & spiritu adeo erat elatus, vel longo succella arridentis Fortunae, vel amicorum adulatione. cui magna pars hominu immodicis capta votis facile deseruiti ut in rebellica spretis aliorum consiliis, errare quam doceri malle censeretur. Canerum Comi biduo tantum moratus,ne tantus equitatus Lario lacu N perpetuis montibus inclusus, inutili mora, paucis dieb. pabuli ino pia conficeretur, Helvetiis domu redeuntib. Leucum contendit, quod

est oppidum ad exitum Abduae amnis, ubi lapideo ponte antiqui operis uniuersas copias in Bergo matem agrii Venetae ditionis,incolumes

traduxit. Comi autem praesidio est relictus cum ala equitum &quatuor peditu vexillis Uandenesius vir exiguo corpore, sed singulari animi promptitudine inter Gallos admodum illustris. Dum essent in

324쪽

D PAVLI IOVII DE VITA

Bergomati Gallorum copiae afflictae omnibus malis,& li Fortuna de-

sertae, Lotrechio oblata eli occasio recuperandae Cremonae, Nam Cremonenses qui dudum victoriae cesserant, sibi satis virium ad reprimendas Gallorum eruptiones, quae ex arce fiebant, esse putarent, nulla e ternae gentis praefata recipere voluerant, Ingruente inopinato adueniatu Lotrechio, frustraq. petitis e Placentia Helvetiorum cohortibus,

portas aperuerunt,Quti pauid ante Uarolius & Palavicinus Gibillinae factionis principes, supplicii metu profugissent. Lotrechius opulenta

recepta urbe recreat us, dum Cremonensium leuitatem imperata in

genti pecunia,ulciscitur,puncto temporis illudente Fortuna, Parmam amisit eodem enim ipso δie, Federicus Boxolus desperatis rebus cum praesidio urbe excesserat, relicto ibi Roberto Sanseuerino sororis filio. ut iuuenis Mediceae familiae affinitate coniunctus, praeclaram deditione urbis gratiam apud Leonem mereretur. Sed Robertus successii Lotrechii cognito, ancipiti cura anxius, cui nam Gallo an Pontifici retenta aut reddita urbe deseruiret, vehementer haesitabat. Iam enim Pa menses ad Iulium legatum oratores miserant: S ipse auunculi fidei. veluti deposito accepto, iure quodam illigatus esse videbatur. Euicisset

tamen omnem alium pudorem Vnus auunculi respectus in eo iuue

ne cuius Pater & Patrui Gallicae factionis semper extitissent, nisi Vi tellius valde timens ne Parmam, Galli e Cremona Pado ponte iuncto peruolarent, e Placentia celeriter adcurrisset. Successere ad portam Alexander Vitellius & Hieronymus Columna promptissimi iuuenes cum singulis equitum vexillis ipso seniore Vitellio ad tertium lapidem cum cataplaractorum ala subsequente, ambiguis adhuc portae castodibus nec eos tamen admittentibus, Sed duces ut oportuit consilio repente capto, duos equites maxime strenuos loris equos trahetes per speciem solae ferreae discalciatis equis reponendae, intra portam fmulanter insinuant, illi repente gladios distringunt. Custodes obtruncant, succedunt alii, porta occupatur, inferuntur signa, singulari . demum totius Ciuitatis studio potificis maximi Leonis nomen inclamatur. Dii

haec geruntur, Piscarius ad oppugnandu Comum est profectus;postisque,a meridie ad Pentagoniam turrim maioribus tormentis, moenia

praealto intus aggere munita ita attriuit & perrupit, ut effractis sit cib. ingens ruina muri corruetis per decliue in Asiam ederetur, qua haud

difficilis praeberi poterat ascessis. sed sossa quae intercedebat prosundis

plena aquis,& tormenta quae propugnaculo turritae portae in dextrum latus emittebantur, milites ne alacriter S minore cum periculo subirent, magnopere retardabant. Iam enim Nicolaus Ualentinus inusitate fortitudinis selopellariorum praesectus,& Peralta Centurio tormentis discerpti, quum audacius ante moenia versarentur cum maximo Piscarii dolore perierant. Uandenestius quoq. uti erat intrepidus, in summis estracti muri ruinis, vinaria vasa,plena cespite collocarat, . l . ratru-

325쪽

pERDIN. DAVALI PISCARII LIB. II. mextruebatque aggerem introrsus, ut disposti in munitione milites ab hostium stlopetiariis tegerentur. Erat ante fossam contra Gallicas munitiones, ubi maxime certabatur, sacrata aedes Hospitalis, cuius fastigium Gallorum aggerib. aequabatur. Itaque Piscarius sublatis aliquot tegulis,culmen adaperit,& introrsus conscendere selopellarios iubet, praecipit ut quum signum dederit, procellam pilarum in hostes etan dant, Imperat etiam tormentorum magistris, ut libratis ictibus muni tionis dolia diverberent. Tum vero dato signo, cuncta, uti in terrae motu accidit, cum fragore cocuti, Gallos & Helvetios superfusa pilarum grandine perturbari; multi cadere, alii saucii locum sine pudore de serere. Aderat suis Vandenesius adhortator S propugnator egregius Hispani tamen fossam minime transcendebant, quamobrem locus ea die haud paruo accepto incommodo, a Gallis praesertim cataphractis est defensus, qui quanto doliis propiores erant, tanto tutiores ceu posteriore acie magis detecta, in opere di loci defensione versabantur. Erat adhuc integra spe Uandenesus, quum nauigia a Leuco, uti Lo- trechius se transmissurum promiserat, sulfureo puluere, pilis, tormentis, ct milite completa singulis momentis expectaret. Sed Piscarius ubi ea didicit aduentare, Gusmanum virum sortem & rei naualis non ignarum cum classicula Gallicis nauigiis obuiam mittit, ita medio Laerio in lacu commissa nauali pugna, Galli superantur. Uerum Gusmanus iam plane victor, dum in hostilem nauem transcendit, & pede labitur, lacu est. summersus. Haec ubi Comi nunciata sunt Uandenesus consumpto omni puluere, ct desperatis auxiliis Piscario deditionem facit, iis legibus ut ipse incolumis cum equitatu totoque reliquo praesidio, impedimentis'. & vexillis ad Lotrechii castra deducatur,& nulla Comensibus inseratur iniuria. . Accipit laeto animo conditionem Piscarius, solennes tabulae conficiuntur, ipse Uandenesus armatus ex muro descendit, & claues portarum urbis, de manu, spectante exercitu , Piscario tradit. Eo modo compostis rebus, Ioannes Dorbinus castrorum magister perrupti muri custodiae imponitur, ut Hispanos ab ingressu urbis arceat. Comenses soluti metu spectatum in castra exeunt, iurant in verba Piscarii, & foederatorum nomine cacramento

adiguntur. Erant deniq. omnia quod Gallos externos grave'. dominos expulissent,plena gratulationis atq. laetitiae,sed dum Galli collecti sarcinis profectioni se se accingunt, passim totis castris Hispani predarauidi in eoronis S coluberniis seditiosis sermonib. coqueruntur,quod minime necessaria et prorsus inutili copositione,Galli & Comeses in deditione essent recepti, qui facile expugnari,iureq. diripi postquam tot tormetorum ictus expectassent,omnino potuerint,si eo modo bellu geratur,ex victoriis premia & dstus solis ducib. porro labores & vulnera militib.obuenire, quod iam superesse oppidum ex hoste , quod virtute expugnent,ut aliquando diteatur, di no speratam modo iad pro

326쪽

316 PAVLI IOVII DE VITA

missam laborum mercedem serant, si iam ad extremos Italiae fines sui stra vincendo egestate & fame semienectis in tanta tenuitate stipendii absque ullo predae commodo sit peruentum p Has voces Piscarius Rcommouentis se multitudinis fremitu aurib. accipiebat,nec credebat tamen milites tantu scelus ausuros, quum repete arma capiunt, eo spectante per transuersum muru qui intercedebat, M'. adeo angustu, ut singuli tantum transirent,sessam superant,& per ruinas enituntur. Ioannes Dorbinus & Uargas Signi ser, qui erant chi cohorte in summo muro custodiae praeposti,non modo reptantes & scandentes non arcent,

hastisve retrudunt, sed eos porrectis dextris excipiunt & alacriter in troducunt: ita incredibili celeritate, si loci difficultatem reputemus,Hispani omnes ac demit ipsi Germani in urbem irruperunt. Urbs tota miserabili coditione est direpta, Patritii pleriq. aetate praegrandes ut

maiore pecunia salutem redimerent, vulnerati, alii occisi; Lucia etiam Capellia nobilis & forma aetateq. florenti matrona, Sclopello crudelissime traiecta est,no templi maximi Sacrario, quin vasa altarib. dicata raperet,no Vestaliu virginum sacris aedibus quin cuncta pollueret. Hispanus miles pepercit. tanta auiditate ut nunquam impudentius vel

atrocius si violatam fidem publicam spectes, urbs vlla direpta fuisse.videatur. Unu Piscarius qui cu Vastio fratre satis mature irruperat,diligeter cauit, ut Uanden enu & Gallosseruaret inuiolatos, qui b. equos, arma,veste uti potuit seuera facta coquisitione restituit.tanti &.n. Regis duce, summaeq. nobilitatis & excelsi animi virit iratu & frementem cui

fidem sesellisse vel aliena culpa inexpiabile sibi dedecus futurii esse intelligebat,omnib. humanitatis officiis lenire conabatur. Sed Vandenesius ubi ad castraGallica fuit deductus eam columeliam iracundo ingenio minime serens,per praeconem missis N euulgatis epistolis Piscariuad singulare certa me prouocauit tanquὶm priuatae publica q. fidei violatorem , quod se & Gallos omnib. vexatos iniuriis foede violari & Urbem solemni deditam pactione, non militum sed latronum more,impune diripi permisisset. Enimuero haec prorsus indigna Piscario censebantur,qui adeo religiose, uti decoris cupidus in praeclaro grauitatis & iustitiae nomine famam quaerebat,nam certe hoc admissum scelus, nec ulla doloris testificatione, demum impunitum, ingenti eum inuidia onerabat,haerebam ego eius lateri comes in Iulii Legati comitatu castra secutus, & in eo lugubri spectaculo tanta'. rerum acerbitate pereuntis patriae interitu depraeca Sar,postulado ut ad abolenda ignominiam, saltem in eos militari more animaduerteretur, qui vel primi nefario ausu, captis armis ad murum adcurrissent, vel qui in statione positi locli illis scandentib. flagitiose cosociata perfidia prodidissent. Sed Piscarius quod tanta sibi scelerata militu licetia, ad grauissimam notam inuidia conflaretur, prae dolore se mortem optare, neq. tum aliud posse praestare respondes at, quam ut eos quos indicabam ct ipse probe notauisset sceleris

327쪽

FERDIN.TD A V A L I 'PISC A R M. LIB. I. seeleris authores ad merita supplicia reseruaret. Audiui ego postea

Prosperum in corona praedicantem Piscarium famae suae iure optima fuisse consulturum, si totum exercitum,vel saltem stationis cohortent

seuera lege decumasset. Sic ut multi postea crediderint eum praealtis innixum consiliis in spem ingentis imperii ea vel inique militibus indulsisse ut singuloru redimeret voluntates, ct ob id eos maxime sibi obstrictos, & ad omnia audenda paratos efficeret, uti pinea rebus maximis incredibili eorum virtute feliciter gestis eum non inani iudicio speras se manifeste apparuit. Dicere etenim saepius solebat, nihil iis qui in

bello versarentur, esse dissicilius quam Martem simul & Christum pari diseiplina coluisse, quando mos bellicus in hac corruptela militiae , iustitia & religione penitus auersus esse videretur. Caeterlim Uandenesii literis rescripsit non debere eum, dolore animi vehementiusquam aequum esset incitatum magis de ipso conqueri quam de militi bus, aquibus inopinata seditione fuerit circumuentus,ne fidem, quam syncera voluntate deditis dedisset, exactissime seruaret, quando in ea turbulenta consternatione desectioneque militum, praeclaris operibus ostenderit, quantae sbi curae esset, ut Galli ante omnia inuiolati seruarentur. Proinde non esse alienum ab humanis casibus quos pleeunque vis fatalis importaret, ut rectam conscientiam S egregiam voluntatem, aequissimi homines loco veniae vel excusationis aestimarent. quod vero ullam omnino ab aequitate, uti iracundia praepeditus, excusationem recipere nollet, neque Fortunae vim reputaret, quae cun Mcta remedia improuiso turbine rapuisset, se id certamen, quod osse retur , minime detrectare, oblaturum oue se praestituto in loco arm ci tela. quum persecto bello, in quo ad alienum arbitrium militaret, Caesaris sacramento & publico munere foret exolutus. Dum haec Comi fiunt. Leo Ponti sex leui in spetiem sed atroci intus atque pestifero

morbo non sine veneni coniectura, paucissimis diebus extinguitur. in cuius morte non modo bonae artes α literae,sed copia reru,& publica salus .& denique leta omnia perierunt. Ea nuntio accepto Iulius legatus. & cum eo Sedunensis cardinalis magnis itineribus ad comitia Romam contendit, Lotrechius vero in sipem erigitur belli prospere renotiandi, Veneti quoq. rei Gallicae multo propensius fauent, nec tamen

Caesarianis animus concidit. Parantur utrinque noui exercitus. Franciscus Gallorum rex qui Helvetiis mercede coductis Belgicae Galliae fines vastabundus irruperat, nullaque re memorabili gesta,quum copias Cassaris ad Valentianum oppidum opprimere potuisset, domum redierat, omnes vires ad Italicum hellum intendebat. Pari quoque Caesaris studio ex Germania peditum auxilia mittebantur. Interim Lotrechius mortuo Leone pontifice, nec adhuc in locum eius alio suffecto, Parmam capi posse facile ratus,eo magnam copiarum partem,

Federico Bozolo, Marco Antonio Columna, & Bonaualle. Ducibut

328쪽

reponebant, nequaquam tormentis adductis, tantummodo scalas tu Ierunt; ea re cognita Parmenses audacter praeconibus Gallis respon

dent, se urbem quo ad vires ferrent, Romano suturo Pontifici fideli constantia, seruaturos. Itaque tribus in locis, diuisis trifariam copiis, Galli uno tempore.appositis scalis murum inuadunt, sed tribus pontificiis cohortibus, administrante & propugnante Salamonio Siculo, & Parmenses alaciter arma capientes, Guicciardino urbis praeside vehementer adhortante, moenia defenduntur Gallique omnibus in locis, vario genere telorum obruti detruduntur. quo accepto detrimento,insequenti nocte Galli discedunt, adeo moesto trepidantique agmine i ut quum falso rumore exorto Prosper atque Piscarius ad iter concidendum Padum transisse dicerentur .se se in nocturno frigore via maxime lutulenta, obscuroque admodum caelo, omnem facile foedi metus pudorem exoluente tremendo errandoque conficerent, quibus malis opportuno inuento Marcus Antonius, infixis coeno passim perviae margines cereis luminibus se liciter occurrebat. Tum vero manifeste verum esse apparuit, quod Fabritius Columna militari proloquio dicere solebat , tormenta maiora pro Urbium& Castellorum hostilium clauibus haberi, nihilque tutum vel egregium militiae posse geri, nisi vel in paruis expeditionibus ipsa tormenta quae cuncta protinus aperiant,convehantur. Iec multo post Renatus Bastardus Saba udius Francisci Regis auunculus cum Palicia & delecta Gallorum iu uentute Helvetiorumque legionibus tribus a Uerbano lacu in Italiam descendit,occurrere eis negligenti dissipatoque agmine Mediolanum iter habenti b. Caesariani equites Castriotio & Castalio ducibus, quos

.Piscarius exploratu miserat, qui Helvetios improuiso adorti circiter ex his ducentos in Carbonario vico caecidere, Inde castigata licentiae uagandi nequaquam simili temeritate, verum edisciplina consertis ordinibus Modo etiam es peruentum. Ibi Lotrechius cum suo. Venetoque exercitu, superata Abdua cum summa omnium letitia 2 gratulatione se coniunxit. Erant enim ii duces & tales tantaeque copiae, tribus in unum coniunctis exercitibus . ut Mediolanum imperii caput. Gallis praelertim arcem tenentibus in discrimine positum esse videretur . Neque enim tantulis Cesarianorum copiis urbs amplissima facile poterat defendi, nisi, e Germania Hieronymus Adurnus duce Georgio Frani ergo incredibili celeritate per nivosias Rhaetiae & Uulturenae vallis alpes quinque milia delectorum peditum adduxisset. I terea Prosper, atque Piscarius de hostium consilio haud ambigua coniectura iudicantes, nobili inusitatoque opere arcem circumuallare statuerunt, ratione ducta ex Comentariis C. Caesaris qui ad Alexiam binis auersis munitionibus extructis, obsessorum, exteriorumque hostium conatus faeliciter elusisset. Nemini enim erat dubium,quin Gal

329쪽

h, vi suis opem serrent, ad arcem essent instructo exercitu perventu ri, atque ita intromisso commeatu renouatoque praesidio Caesarianis non modo de retinenda urbe sed de tota victoria Soret desperandum . Eo opere nullum vel nostra vel patrum memoria, militiae maius aut

mirabilius suit. A Vercellensi enim via, inclusis priuatis sacrisque sedibus ad Comensis portae extrema suburbia binae perpetuae munitiones lunato ambitu sunt perductae, ita ut inter eas singulis conclusas sessis, latissima via relinqueretur, qua equites armataeque acies & toris menta currulia facile commearent, utrinque ad capita munitionis ingentia erant propugnacula, totoque opere alia minora forinsecus eminebant, cum idoneis fenestellis ut tormentis, succedentium latera peterentur. Arx ipsa ab opere distabat stadiorum trium interuallo, sic demum, ut partima suburbanis tectis, atque his, quos diximus peri petuis aggeribus, partim qua Vrbem despectabat, praesepio regio nun exitu, undique conclusa teneretur. Interim Galli duces producto exercitu , in pratis & viridariis quae ab arce late extenduntur,non longe ab hostium munitionibus consederunt; qui in arce erant singulari assecti letitia& summis turribus suorum castra despectantes id unum. postquam erumpendi facultatem amisissent, intenti expectabant, ut

ab iis magno impetu, Caesarianorum munitiones perrumperentur, gerebatur res omnibus horis nunquam fere cessantibus magnis tormentis, multique interibant, sed plures ex agrestium fossorum qu m militum numero, ipseque Alsensus Vastius pene interiit, quum pilae ict

de fracto quodam pariete cementi frustulis resilientibus . minuta plura vulnera sinistro crure suscepisset. Erat apud Gallos Nauarrus,is more ingenii sui cuniculos instituerat, quibus in medias hostium muniationes erumperet, cauabantur passim fossae obliquae, serratis gyris ad

euitanda tormenta concisae, quibus ad Caesarianorum opera penetrarent : certabatur etiam quotidie extra ordinem ab equitibus, leuisque armaturae pediti b. apud castra Gallorum. Non videtur praetermitte dum Luponi Hispani militis facinus. Is cursu & viri b. tantum valebat, ut ariete etiam humeris imposito velocissimi cuiusq. cursu ad aequaret. Hunc Piscarius quum certiora de hostium coli liis eorumq. praesertim operib. cognoscere maxime cuperet, praeposto praemio impulit,ut ad

munitiones Gallorum excurrere, & aliquid ipsius ingenio & solerita dignu referre vellet, quando pernicitati pedum confisus id tuto aggredi posse videretur. annuit Luponus assumptoq.secu fideli selopellario pedite diluculo ad hostium munitiones est profectus, perspectoq. situ,semisopitu vigilem corripuit, procerum sane Gallum eumq. sublato clamore frustra reluctantem, comite in excitos S persequentes selopettudisplodente,ad Piscariti humeris deportauit, ut cuncta sigillatim eo referete proderetur;excepit id facinus cu multo risu uterq.exercitus, Verum Piscario haud vanu illius indiciu fuit,lior q. maxime opportuoa

330쪽

eum delectis cohortibus, hostes in opere occupatos est adortus, tanto Hispanorum impetu & perturbatione Gallorum,ut multis in fossa oppressis & caeteris qui in statione erant cum caede profligatis . tota Gallica castra ad eum tumultum, ut in subita armorum conclamatione, timore & strepitu complerentur. Biduo post quum Marcus Antonius Columna medius inter Ponti remium Gallu m & Camillum Tri

uultii filium ad equitans circunfuss pluribus Helvetiis ducibus paulo

editiore munitionum in parte versaretur,maioris colubrinae ictu cum

Camillo miserabiliter eu discerptus. Vir inter Italos, si ingenii ad omnia grauis a eruditi, ct corporis ingentis, virilisque maxime oris dotes cum fortunae donis computentur, militari laude dignissimus. Prosper uti statris filium & tantae indolis Romanum ducem decuit, verilsimis luxit lachrymis ab hostibusque receptum adhibito funeris honore tumulauit. Ferunt Prosperum conspecto illo hostium globo,

armis & cristis maxime conspicuo, ignarum prorsus cui nam exitium Pararet, eam colubrinam diu suis libratam manibus ut emitteretur

saecepisse. quo casu, reputatione tam iniquae sortis iusto grauior moeissimo P truo dolor inciderit. Nec multo post, Galli duces nequicquam institutis Spersectis operibus quum munitiones hostium se posse perrumpere desiperarent, ad Binal cum Ticinensi via castramoue

runt, occupatisque propinquis vicis, partem copiarum cum Memo arantio & Federico Boetolo trans Ticinum amnem miserunt, ut ad oppugnandam Nouariam debili firmatam praesidio,conuolaret: At Maaeuanus di Antonius Leua, qui Ticini erant cognita Gallorum prose -ctione eis ad Gamb lottam vicum productis copiis occurrunt, sed uanquam ad tormenti iactum, collata signa essent, praelio tamen non ecertant. Ita Memorantius suo innixus consilio Nouariam profici oscitur adductisque tormentis S signo praelii militibus dato seu stra propugnante S defendente Philippo Torniello, urbem capit &diripit:ino irruptione Bocalius Gallus dux equitum est interfectus. Interea Francilius Ssortia qui paternum in regnum reducebatur, b Germania Ticinum venit, eum Mediolanenses incredibili cum laetitia, cunctantem expectabant, testabanturque apud Prosperum atque Piscarium se nequaquam in posterum tantam vim pecuniarum in stipendium esse collaturos, nisi Principem suum Caesaris S Leonis studio restitutum, paterna in sede conspicerent. Deerat enim Caesarianis pecunia , quum sublato Leone Pontifice & Hadriano qui erat se isectus in extremis Hispaniae finibus agente, ipsoque Iulio Medice Florentiae inimicorum armis & domesticis insidiis petito cuncta prope ad alen dos exercitus desecissent. Cupiebat equidem Franciscus Ssortia Mediolanum proficisci, sed alienum videbatur a belli causa, salutem in. discrimen de uocare, ct circumfusos hostes fallere conari, quando aut

euolandum cum paucis ἱ aut si cum valido praesidio lac pergeret, in id

pere

SEARCH

MENU NAVIGATION