Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

351쪽

branis retulisse, quibus Prosper cum summa rerum gestarum commedatione, Imperator a Caesare fuerat appellatus. Ea res animum eius ab recenti praesertim gloria ad honores amplissimos anhelantem, v

hementer perculit,& iusta quadam ira succendit. Sperabat enim sicuti pari semper potestate, diuisum ex aequo imperium in castris exercuisset, ut nunquam sibi Prosper anteferretur:quado suis,& peditum praesertim spectatis operibus strenue pugna do parandoque insignes victorias, non aequare modo eum authoritate,& florenti laude, sed illo inui pugnacis animi vigore,plurimum anteire videretur. Propterea

existimabat obtrectatorum verbis ac literis, rerum ab se gestarum famam maligne eleuari ac imminui apud Caesarem,qui uti plane iuuenis neque ullis adhuc interfuisset bellis, neque unquam Italiam vidisset et in qua propter varias, & inexplicabiles principia voluntates, ct factionesciuitatum,n5 modo magnis opibus, sed summis etiam artibus ciuilis, ct militaris prudentiae, lingularique animi magnitia dine fuerat bella dum . Quibus de rebus in Hispaniam proficisci, & Caesarem coram

adire costituit,itaque accitis ad te cohortium omnium praesectis atque

signiseris,qui iam dissusi per Galliam Cisalpinam in hyberna concesserant,docuit quam sibi necesse foret,ad retinendam dignitatem vel brumali tempestate,in Hispaniam ad Caesarem nauigare, rogat ut se absente uti Caesar iuberet, Prospero pareant, neque ob priuatam contum ham reipublicae desint. Nec multo post ab Genua conscenso nauigio Tarra cone aduehitur, & in Ulteriorem Hispaniam ad Ualleoletu ubitum subsederat Caesar contendit exceptus est tanto Caesaris, & procerum omnium studiis,ut quum ad euitandam inuidiam, ne officii causiprodeuntes moleste distineret,noctu esset ingressus, singuli totius aulae resuli ad eum salutandum eadem nocte innumerabilibus accensis sinalibus conuolarint. Caesar tartissimo vultu eum suscepit,& quod paucissimis ante concesserat, honoris causa, propter se pari in sella assidere iussit: nec multo post, consumptis mollioribus colloquiis, ingressus in

grauissimos sermones Caesar praeoccupata excusatione Piscarium odi. lacrauit,ut aequo animo ferret, quod primus in exercitu locus Projero fuisset attributus. Quando id aetati S pristinae nobilissimi viri dignitati , veteribusque meritis potius quam nouis rebus gestis omnino tribuisset satis sibi ac omnibus prospectum esse, eas, quas Dii immorta les dedissent,victorias, magna ex parte manu atque virtute Pilcarii esse comparatas: divisaque gloria utrunque large atque feliciter potiri. Ipsum hercle esse iuuene, & Columniae familiae affinitate coniunctum, ct ob id,a Prospero filium vocari proinde non esse ducendum ignominiae loco,s iuuenis exactae aetatis seni, & parenti filius primum honoris Iocum concederet,non enim defit turam occasionem, ut summa dignitate honestaretur,postquὶm eo spledore testatae virtutis,ante alios duces omnes cluceret. Piscarius ad ea respondit se nequaquam inuid

352쪽

3si PAVLI IOVII DE VITA

re honori Prosperi, scuti ille crescenti virtuti suae semper inuiderit , non libenter tamen se facere honoris existimationisque iacturam, pro qua vel extrema quaeque sorti animo ferre decreuiset,verum sibi ina niseste cessisse dedecori, quod ei,qui semper ipsi in imperio fuisset e

aequatus, tum demum tot aeditis verae virtutis operibus, parere cogeretur : proinde se aequo iure postulare vacationem honoris, & prae -cturae totius peditatus,quam obtineret,quam diu Prosper esset Imperator,paratum tamen se quum opus foret, priuati militis nomine sortissimam operam praestare,ut alienae ambitioni potius cessisse,quam volutati ac officio militari defuisse videatur. Mansit demum in Hispania aliquadiu Caesari maxime carus, singulari vero in honore ab omnibus regulis habitus: nam regio sumptu atque apparatu epulantem, S nihil unquam nisi cum illustri grauitate,& liberalitate incredibili cum priuatis tum publicis in rebus admittentem, certatim Hispani & Belgae stilodiose colebat. Discedenti vero id Caesar indulsit, ut vacatione uter

tione militaret .concessit quoque,vi Alsonsus Uastius patruelis in limreditate oppidorum ipsi succederet, quando nulla ex uxore Victoria proles sesciperetur:Ipsumq. Vallium Caesar alae cataphractoru equitii quae M. Serdanii fuerat praefecit:prosecutus est etia abeuntem dece miliu aureorum donatiuo, quanquam Hispania atque id totu iter ei a plius viginti milibus stetisset. Piscario felici nauigatione Neapolim reuerso, Fraciscus Rex Galliae, renouato vetere equitatu, Helvetiisque a Germanis mercede conductis, habitisque tota Gallia peditum delecti-

tis in Italiam transiret, ratus ducibus suis aut peritiam, aut fortuna omnino defuisse,quii ipse vel solo resto nomine, animas opes summaque aut horitatem eo bello ad non dubiam victoriam esset allaturus. Sed eum a proposito, coeptoque itinere inopinata desectio Caroli Bor nil deterruit: de quo nomine qui Galliae ac Italiae dirus & funestius extitit,operepretium est,ut strictim aliqua referamus. Is erat Galliae Rogulorum opulentissimus,sanguine coniunctus regiae domui, Magisterque equitum a Francisco fuerat appellatus:qui honos sicuti militiae in Gallia summus habebatur, ita illum uti nimiae suspectaeque potetiae formidandum tacita lege superiores Reges aboleverant. Fuit ei pater Gilbertus Monpenserius, qui Gallorum imperator victus ab Aragoniis

apud Baias interiit. Duxerat uxorem ex sorore Caroli Regis genitam, unde ei dotali nomine Borbonii principatus accesserat: ea morte su lata,& ob id cum socru cotracta simultate, ad Heleonoram Caesaris sororem oculos adiecit. Interim Ludovica Fracisci Regis mater,qubdex eadem Borboniana domo maternu genus duceret,non ambiguo iure ea oppida quibus Carolus Borbonius haereditate crevisset c5testatalite repetebat, Tu vero Borbonius tanta iniuriam deprectri, obsecra

353쪽

FER DI N. DAVALI PISCARII LIB. III. 31 re Franciscit,ut matre oppidorum suoru iniqua cupiditate deflagrante copesceret, quando sibi nihil magis esset absurdu, quam in iudiciis cuambitiosa,& longe potentissima muliere,atq. eade Regis matre, ad nodubiti litis euentu colluctari. Rex eu ut bono animo esset, hortabatur. nec de summa eius litis omnin' dubitaret; in eo tamen perseuerabat, ut cotrouersa senatus iudicio finiretur, ne maternu animum ulla prorsus offensione perstringeret; quandoquidem inchoata iudicia quae libera & incorrupta esse uellet, impedire nefas arbitraretur. Caeterum si oppida matri essent adiudicata ingenti liberalitate se ostensuruna pollucebatur , quantum uirtuti ipsius ac dignitati, egregia animi prepensi ne tribueret;ueluti qui eadem aut certe multo opulentiora oppida post diiudicatam atque aesti malam litem, benigna compensatione esset redditurus. Sed Borbonii animo semel alienato,&cuncta aequo grauius aestimanti, alia contumelia accessit; nam ea die qua in finibus Nerui rum ad Ualentianum oppidum, Francisco Regi cum exiguis Caesaris copiis ad certissimam spem uictoriae fuit confligendum, primae aciei cura quae Magistro equitum debebatur, Alanconio Regis sororis marito fuerat attributa: quod adeo iniquo animo Borbonius tulit, ut iam instructa acie & conspectis hostib. non modo copias suas Scaldam

amnem, ponte quo Rex antecesserat, non traduceret, sed etiam mah - ne.cunctando Lodovicum Normanniae Senescalchum cum ala nobitum equitum impigre transeuntem in ripa sua importuno consilio re istentare conaretur, Octo enim milia peditum & peramplam equitum manum, ex Arvernis & Bois clienti b. suis armauerat. Quibus coactis

viribus elatior factus,minime despiciendus videri posset: nec ideo moderari linguam sciret, quod insanus & imbellis, in honorem foeminarsbi praeferretur. Nec defuere demum amici & clientes, magnaque pars equitum insignium lingulari studio eius nomini dedita qui sponte

commotum & fluctuantem, turbidis sermonibus exagitarent. Erant hercle in Borbonio multae praeclarae uirtutes supra Regii sanguinis nobilitatem, & decora militiae; perennis nec astuta liberalitas, militaris uigor ,& vultus blanda grauitate ad alliciendos homines accommodatus. Caeterum ingenium eius repentinum nulla stabili ratione vel disciplina confirmatum magnopere perurbabat animus immodicus in ister uarias spes temper anceps, ct nouae gloriae appetens, vel f ea turpi

facinore pararetur, ob id in omni consilio aestuosus & praeceps euaserat, & quod insaniae proximum fuit in tota domesticie disciplinae ratione , atque ordine usque adeo intempestiuus & dissipatus, ut aemulatione Regii splendoris propter inconditos silmptus, multo aere alieno premeretur. Quibus moribus facile fiebat,ut primam secundum Regem in Regno Galliae fortunam fastidiret aut certe contemneret. m do uel leues iniurias etiam cum turpi labe nominis ulcisci videretur.

Itaque nefario suscepto consilio, cum paucis, S iis quidem leuissimis

354쪽

H PAVLI IOVII DE VITA

hominibus coniurat, Caesari & Henrico Britanniae Regi pollicetur se

Galliae Regnum cum Franciscus Alpes transierit, excitatis ad arma clientibus, adiuuantibusque Regulis qui una conlpirassent, protinus invasurum . Erat hoc factu nequaquam difficile, quoniam Franciscus

nihil de fide subdubitans, eum Galliae praesidio cum Regia potestate

relinquebat. Sed quum esset in itinere Franciscus, indicante Argutio quodam ex coniuratis, insidiae deteguntur. Constabat enim Hadria num Beurenum Belgam mercatoris habitu per Sequanorum fines in Arvernos ad Borbonium penetrasse, initisque consiliis Eleonoram Caesaris sororem,quae Emanuelis Lusitaniae Regis uxor fuerat,in matrimonium despondisse . Ad eum quoque e Britannia missus ab Henrico Rege Rosellus Anglus agresti babitu uenerat, qui initae coniurationis pacta sanciret . Nec mora Franciscus magnis undique contractis praesidiis ad Molinum quod erat Borbonii oppidu sianimae amoenitatis ad

Elaverim amnem contendit . Eum ex aegritudine animi, corporis morbum finitio pallore simulantem alloquitur, docet quibus de causis nihil temere de ipsius fide sit suspicandum, quando eius dignitatem longa beniuolentia & sanguinis necessitudine confirmatam, omnibus uel certissimis indiciis praeserret; nec in animo inducere posset, in homine longe nobilissimo, in Gallia secundum se facile primo, summis honoribus praedito, fortunis atque stipendiis cumulate adaucto perfidiae scelus & proditoris nomen posse reperiri . Quo si eum existimaree

tam nefario scelere contaminatum, non dubitaturum quin protinus in eius caput more maiorum animaduerteret . Tum uero Borbonius perfidiae conscientia commotus, uoce tremula Regiam manum saepe

exosculans appraehendit; supplex orat, ut nihil temere de sua fide iudicet, quando obtrectatorum malignitate esset circumuentus; Agit de mum gratias Diis immortalibus, quod talem sibi Regem dederint, qui vel in magnis de salute suspicionibus, nihil de naturae se lenitate penitus remittat. Parceret tum sibi si maiestatem Regii nominis, asperioribus aliquando sermonib. offendisset; se enim in officio & fide perpetuo mansurum, neque Regiae humanitatis & clementiae magnitudi nem, ullo unqulim tempore memoria deleturum. Discedens ambiguo vultu Franciscus imperat ut se in Italiam euntem subsequatur; sed Borbonius aliquandiu simulato morbo, & mora itidem interiecta,n ctu profligit, auiisque tramitibus calonis habitu, comite Pompeiano cui uitam antea seruarat, in Sequanos & Caesaris fines peruenit: atque

inde in Italiam est profectus. Igitur Franciscus in Gallia sbi pernianendum existimans, ne se absente aut nouae, aut non adhuc plane detectae coniurationeS erumperent,opportune substitit; nam nonnulli illustres,

conscii sociique Borboniani sceleris prodebantur; & ante alios Ural dus Heduorum episcopus, ct Pictauius a Santo Valerio oppidi Regulus, qui nobilium Regiae custodiae equitum alam ductabat, ct Hema

355쪽

rus Prieus uetus equitum Praesectus, qui compraehensi sunt. quum minores Lorsinius, Aleria, Piscinius, Pelusius,& Motta Anoierius variis itineribus Borbonium secuti, feliciter esiugissent. Guliermum Cosserium cognometo Boniueitum subtili ingenio, summa facundia, pacis & belli artibus abunde instructum in Italiam mittit; eum a Praefecturae maritimae nomine quam obtinebat Ammirantem vocabant. Fuξre in eius exercitu Triginta milia peditum, equitatus ingens, m gnusque tormentorum numerus. Enimuero Veneti totius Italiae precibus expugnati a Gallorum amicitia discesserant, inierantque foedus cum Caesare, quo Cisalpinam Galliam ab iniuria Gallorum defende re tenebantur. Siquidem Iulius Medices qui Florentinorum Rempublicam regebat, ipseque Hadrianus Pontifex firmissimo studio Caesa ri fauebant, Federi cumque Gonzagam Principem Mantuanum Pontificiis S Florentinis copiis praefecerant. videbaturque omnibus defessae tot bellis Italiae pax reddi, si Francisco S rtia Mediolani constituto, Galli qui toties bellum intulissent, ab Italia penitus arcerentur . At Boniueitus ab Alpibus descedens adeo graui celerique impetu Nouarientium fines inuasit, ut tormenta nauibus impolita, quae S fortiani ex arce Nouariae detraxerant, ab antecursoribus raperentur, & Galli ponte, ratibus , pluribusque smul uadis amnem transirent, pellerentq. Germanos ac Hispanos, qui aduersam ripam perpetua custodia se tueri posse crediderant. Prosperenim graui atque mortifero concepto morbo, lectica vectus, eo usque castra promouerat, ita ut mox consilio locoque depulsus dum signa couertit,tardeque gestatur,instantibus Gallis, haud mediocre periculum subiret. Constat Ioannem Medi cem qui Iulii cardinalis precibus expugnatus ad Ssortianos superiore

anno redierat, cum duabus tantum alis equitum prima Gallorum agmina sustinuisse, pugnandoque incredibili virtute, & uehementi impetu saepe hac & illac intercurrendo, spatium Prospero pedestribusque copiis quo se reciperent, summa cum laude praebuisse. Prospero intra

urbem Mediolanum coniecto. eoque magnis munitioni b. moenia praecingente, Boni uetius ad Ticinensem & Romanam portam castra promouit. Interim & eo forte die, quo Galli Ticinum traiecerant, H drianus pontifex moritur, grata eius mors Boniueito extitit, quoniam

summae authoritatis socius S fautor amplissimus Caesari morte su tractus este uidebatur. Iamque ipse Profiper adeo pertinaci ualtitudi ne uexatus extabescebat, ut iudicio sensuque deficeret, & per Termineum Regulum & A larconem bellum administrare cogeretur. Car

dinales quoque in factiones diuisi, quum Iulium Medicem, qui candidatus ante alios illustris pontificatum petebat, tanquam Caesarianum repudiarent, seditiose comitia in multos dies extrahebant. Cuncta banturque subinde Veneti, neque auxilia suppeditabant, quum eXpectarent cui nam Caesarianae an Gallicae factionis, cardinata, Pontifica

356쪽

336 PAVLI IOVII DE VITA

tus fortuna deserretur. Quibus de causis,Carolus Lano ius Belga,qui erat Neapoli Prorex cum reliquo omni exercitu, Mediolanum euocatur. Is Piscarium obsecrat, ut secum proficisci velit, causaque Cisa ris , contumeliarum & contentionum omnium obliuiscendum putet eum ipso iura imperii se liberali animo diuisurum: essecturum q. apud Caesarem, ut perquam mature nouis honoribusIotiretur. Piscarius

qui nequaquam alienum ab ipsius existimatione fore iudicabat, si Pro regi pareret, facile Lanolo id obnixe petenti atque imperanti est obsecutus, ob id maxime quod Didacus Figarola ab Hispania missus id vefaceret nomine Caesaris postulabat . Sed nihil animo belli S gloriae

maxime cupido, grauius accidere poterat, quam si id bellum tantis undique opibus excitatum, ociosus in segni militiae uacatione despectaret. rebatur etiam uirtuti suae militarique prudentiae confisus cum im perito externoque homine se non modo consortem imperii, sed re rum bellicarum consiliorum'. omnium moderatorem futurum, Prosperoque demum, quem senum ex morbo deficere didicerat cum vita excessiliat, militari arrepto imperio successurum,quando sibi omninois honos cum suopte merito,ium iudicio Caesaris Lanotique praesentis grauissimo suffragio deberetur. Interea Bomuetius qui Mediolanum obsidebat, diuiso exercitu Baiardum & Bozolu ad oppugnandam Cremonam misit. Ii quum arcem introrsus egregie circumuallatam fuisse reperissent, maiora tormenta moenibus admouerunt, ab ea parte quae arcis turribus erat subiecta. Sed Cremonenses administrante S repugnante Salamonio Siculo, qui Parmam superiore anno defenderat, suDitariam munitionem contra arcem nocturnis operibus extruxerunt,

tanta altitudine ut facile tormeta Gallica uitarentur, intromiserat alam equitum & cohortes Mantuanus, duce Ludovico Firmano,quibus a xiliis confirmati adeo profecerunt, ut Galli desperata prius quana tentata oppugnatione discesserint. Iam Boniueitus circiter duos menses in obnatone,lutulentissimis in locis haeserat, sicque omnia frustra tentauerat, ut iam plane spe concepta decideret . nam is erat amplissimae urbis circuitus, ut non facile uno atque altero exercitu posset obsideri. Nec intra urbem mirificus deerat equitatus, qui saepius diuersis portis erumperet, frumentatores exciperet, & late ad recipiendos commeatuS itinera tueretur, uniusque ante alios opera Ioannis Medicis eminebat, qui saepe Gallorum alas frumentatoribus praesidio longius a castris prouectas ex insidiis fuderat. Hispani quoque pedites, quibustum Piscarii loco praeerat Alarco, saepe interdiu noctuque Gallorum castra inuadebant. Adulta demum nyeme, supra assiduos, imbres coenosaque itinera,tanta uis densissimae niuis castra operuit,ut non modo iumenta, sed homines foeda illuvie deformati, frigore & rerum omnium inopia conficerentur. Quibus de causis adductus Boni uetiusi eatio castris egressus ab obsidione discessit, tanta sestinatione, ut tabernacula

357쪽

pERDIN. DAUALI PISCARM III B. III. Is bernacula & magna pars castrusis apparatus aegreque multi calones &s dites in lubricis viis linquerentur. Summotis liostibus, Prosper Corana uti supremo assectus gaudio migrauit e vita, vir ab innata cunactatione firmitateque iudicii & perpetua semper aut lioritate grauissi mi ducis nomen allecutus: eo autem quod terrae Patriae fuistet antantissimus celeberrimis exequiis & multis Insubrum laesarymis funerato ιCarolus Lanotus atque Piscarius qui expirantem nec adeuntes hebetatis sensibus agnoseentem viderant, exercitum accipiunt, de bello ge tendo in consiliis deliberatur . Ueneti etiam qui cunctatius Caesari nos adiuvabant, Franciscum Felirium Urbinatem cum iusto exercitu . vi Gallos bello pertequatur, in Mediolanensem agrum mittunt, hindem enim diebus, Iulius Medices Clementis Septimi nomine assuma pio, Ponti sex suerat creatus, qui Caesari magnopere fauebat, neque tum 1 scedere, quod Hadrianus inierat multis de causis discedendum arbitrabatur. omnibus igitur aduersus Gallos intentis Piscarius non multos dies per brumale frigus in rerum ac tempestatum obseruatione uersatus, memorabile facinus aggreditur. Erat in Rabecca Vico iuxta emissarium ex Ticino amne Baiardus inter Gallos duces pugnacissimus cum equitibus utriusque armaturae circiter mille, ct tribus peditum vexillis, quatuor fere miliarium interuallo, a maioribus disiumctus castris; nam Boniueitus Abiato in oppido consederat. Qua fietus propinquitate castrorum Baiardus per se vir impiger & elatus validoque innixus praesidio, ut plerunque strenuis accidit, negligentius excubabat. Hunc cum opprimere statuisset, tria milia Hispanorum delecta Mediolano de prima vigilia educit. iis imperat, ut tunicas linte. as thoracibus superinduant, ut eo candore per tenebras, ab laostibus, dinoscantur. Ioannem Medicem virtuti hominis confisus sibi adiungit. Porro Carolum Lanotum monet ut instructa acie cum reliquis copiis ad sextum usque lapidem diluculo subsequatur, ut si Boni uetius Baiardo auxilium ferre velit Hispanis ad integram aciem detur recept r& iusto demum praelio cum lumma spe victoriae dimicetur. Itaque

Piscarius noctu consecto itinere, paulo ante lucem Rabeccam peruenit, Ioannem Medicem cum equitatu uias egressusque omnes ita obsidere iubet, ut silentio equites ad Abiatum excurrant, ne Boniueitus siquid fortasse senserit, ad serendam opem improuisus adueniat. Ipse ante alios scuto gladioque contentus stationem adoritur, Galli Semi

somnes arma capiunt, ad portam tumultuariae munitionis. Egidius Cortonensis o vexillo Corsorum impigre resistit. Sed dum frenatur equi, dum e stratis tuba exciti sese equites eiciunt, & in omnes vici partes discurrunt, irrumpente Piscario Egidius interficitur, caeduntur Corsi, Galli inermes foeda fuga undique dilabentes capiuntur. Baiardus uti erat discinctus relictis signis militaribus euasit, reliqui serme omnes equites, aut in vico capti sunt, aut in Medices turmas dum prolago.

358쪽

pΑVLI IOVII DE VITA

rent,inciderunt,nunquam tantum equitum ex alis ueteranis minore c5tentione uel caede ullo in bello aetate nostra fuit oppressum tanta re, sisene suorum uulnere patrata, Piscarius ingenti captiuorum agmine per ducto, Mediolanum triumphanti similis est inuectus. Per eos quoque dies Ioannes Medices circiter trecentos Helvetios, cum uina cadis exportarent, in uilla deprehensos & nequiqua salutem deprecantes,quonia treis insignes ipsius equites interfeci sient, semidiore occupatus ira trucidauit, oppugnata est etiam infelici eventu, magna cum impensare caede multoru et inter ceteros Pomeroi tormentoria praefecti Arona oppidum,quod est ad angustias Uerbani lacus.Quum eo missus es.set Rentius Ceres, & contra , Michaele Corso impigre defenderetur.

inibus acceptis detrimentis Boniueitus noua auxilia, ut bellum maiore ut renouaret a Francisco postulauit.Iamq. aliae atque aliae cit Helu tiorum tum Rhetorum legiones,in Italiam regia pecunia conductae ab

Eporedia atque item Sebino lacu descendebant,quum Caesariani suadente Piscario Ticinum amnem transire statuerunt. Disserebat enim in consilio Piscarius, cunctis adscitis ducibus,eam esse expeditam atq. rectissimam conficiendi belli rationem e quando hostis tot attritus incomodis, spe atque animo debilitatus aut praelio confligere aut omni exutus dignitate relictis impedimentis se se ad Alpes recipere cogeretur.Quod si Abiato in oppido opperiri auxilia uellet,ipsos traducto exercitu, Nouariam atque Uiglebanum & amissa quaeque oppida recuperaturos,Neque debere existimari Gallis adeo foede repullis tantia animi superesse, ut Caesarianis Ticinum transeuntibus Mediolanum.

uti praesidio nudatum regredi uelint. Quid enim stultius aut miserius illis suturum quam protinus premi in tergis, S demum intercipi si ad portas populosssimae ac insensissimae urbis redirent Z Erant in consito duo Caroli Lanotus atquae Borbonius ad quos imperii suma respiciebat. Sed Francisco Felirio Urbinati. Uenetorii Duci propter eximiam rei bellicae peritiam singularis consilii exactaeque prudentiae authoritas

inerat. Is quum Piscarii sententiam omni cum uerborum honore laudasset, Mediolani relicto praesidio, ad Ticinum amnem est peruentum, loco quinque milibus passuum a Gallorum ponte distante firmissimis

nauibus biduo ponte eis ciunt, eius capita,lunatis prealto aggere prinpugnaculis cingunt praesidioque militum S tormentis dispositis egregie communiunt. Id ubi Boniueitus certius cognoscit, Abiatum & ipse cohorti ii quatuor praesidio firmat, trangressusque amnem in Novarie sim agrii copias reducit, commeatus in munitiora oppida convehi iubet,eaque praesidiis impositis egregie communit, omnique ratione bellum extrahere & Helvetiorum auxilia expectare constituit. Enimuero fama erat Helvetios ut propinquis S ciuibus suis,quos difficili implicitos bello audiebant, opem celeriter asserrent,magnis intineribus aduentare,quibus receptis auxiliis, Galli pranio demum confligere minime dubi-

359쪽

FERDIN. DAUALI PIs CARII LIB. III. me dubitarent. At Caesariani ubi se se in liostilem agrum esudere coistraria ratione bellum gerere coepersit equestribus enim praeliis sepe laecessendo,auertendo commeatus infesta populatione longe lateque euagado magna detrimet a Gallis inserebant. Accidit enim ut Piscariu turmas duas cataphractoru equitum, fortissima Ioannis Medicis Pa lique LuZasthi opera usus, mirabili arte compulsas iniquum in locum finderet,& ex his supra quadraginta nobiles equites caperet. Nec mesto post,ea oppida quae Galloru praesidiis tenebantur, diuisis copiis sunt

adorti. Piscarius Uiglebanum manu cepit,quo oppido antea in praemium uirtutis a Francisco Ssortia fuerat donatus. Sarti ranam quoquo Ioannes Dorbinus expugnauit, Garlascum uero profiuida fossa S ualido praecinctum muro Corsorum cohortibus Duce Balista Leca inter Corsos nobili regulo Hieronymoq. Matthaeo Romano egregie se tuentib. quod maioris molis erat ipse Felirius cum Ueneto exercitu sum

psit oppugna dum, accessit & in partem laboris & laudis Ioannes Medices summaque ui& tormentis oppugnatum est, ct singulari militum

audacia captum, maiore tame cum laude Veneti Ducis, quam laetitia.

Nam ibi supra Ducentos milites,ct in his aliquot nobiles,qui equis descenderant, amisit. Quum enim Felirius concionabundus unum quenque nominatim,ut strenue subiret propositis praemiis accenderet, cunctis certatim adnitentibus postremae cohortes adeo primos ordines in

tergo irrumpendi studio premebat, ut promptiores qui in fronte erat, desperato receptu,uehementer impulsi & praecipitati in fossas in a P Iibus S profundis gurgitibus mergeretur, in his fuere Scipio Pallauicinus Balthasar Signorellus e Perusia & Hieronimus Angelius a Patauio alae Mediceae uexilliseri,& qui Feltrianis cohortibus praeerant Carolux Eugubius & Sebastus a Narnia honoribus militiae insignes. Ea res Gallorum animos coludit ma ne l. circusessis oppugnatisque ab hoste praesidiis suis ope serre nisi quod erat maxime deuitandum, praelio decertarct,neq. tot amissis oppidis re seu mutaria quae in dies erat angustiorisatis abundare poterant,ut tanta alerent multitudinem,quae uel tu erat in castris uel ab Alpibus statim aduetura nutiaretur. Igitur Boniueitus iaplane non modo uirib .sed Fortuna etia inferior, Nouaria se recepit, ut milites urbanis copiis recrearet, donec Helvetiae legiones aduentarenena vulgus militia calones lixas l. praesertim morbus adeo seuus, ct pestilentiae sinistis, a foeda corporii illuvie, contagiosiis inuaserat, ut ni nilia Duces solitae alacritatis in milite cospiceret. Publicae quoque & priua ex pecuniae magna erat inopia, deerat comeatus, & ut saepe accidit, duFortuna belli vertitur, Guel forum etiam studia refrixerant,quorum S deli fortique opera Galli ab initio laetis belli successibus utebantur. Gallis intra Nouariae moenia compulsis, Piscarius cum esset in cosilio, tenemus inquit Duces, ut sepe eis euenit, in cauea Gallos, sed nobis mature cauendum est,ne protinus euolent. quod certe ab his comm

360쪽

:PAVLIO IOVII DE VITA de fieri non poterit,si inter Nouariain & Uercellas positis castris sugieti hosti frontem,& terga Alpibus obvertamus. Nec mora omnium suffrigus probato consilio, Pitcarius ad Arcum Marianum medio inter duas urbes itinere contendit. Is est locus in lata planitie C. Marii ui ctoria de Cimbris parta, seruato adhuc vetusto nomine insignis .ita ex opportuno loco quicquid frumenti & reliqui commeatus ad subleuandam inopiam ex agro Vercellens importari poterat, perpetuis equitustationibus obsessis viis est interceptum. Interea Helvetii auxiliares ab Alpibus delapsi trans Sesidiem amnem in Gallinaria vico conseia

derunt, eo tamen consilio, ut amnem nequaquam trafrent,ut pote qui

suos tantum ciues excipere, & toto eius belli periculo liberare vellent; neque sibi tutum fore putarent ad Boniueitum proficisci, sine equitaniti sine maioribus tormentis . Quibus de causis postulabant, ut Boni Mettus propius accederet. quod ii faceret, tum demum coniunctis c piis , omnes in unum de belli ratione consulturos. Galli auxiliorii adauentu cognito,qui iam inopia commeatus, & plane uulgatis morbis pestilentia laborabant, eundum ad Helvetios censent . paret Bonmetrus necessitati, quae mortalibus leges imponit: quantis tamen potest ingenii artibus, consilium & tempus profectionis tegit, ne in itinere praeoccupante hoste, sibi sit necesse, iniquissimo tempore dimicare. Nam recentes Gallorum equitum alas,quar Duce Rotelino nobili Regulo per Alpes iam ad Sebulium oppidum peruenerant, expectandas esse censebat. Sperabatque simul Rentium Ceritem quem ad Grisonos cum pecunia miserat, eius gentis auxilia per Bergomatem agrum Laudem Popeiam esse perducturum. coniunctisque uiribus cum Federico Bo zolo, Mediolanentibus terrorem adeo latum incussurum , ut Caesariania tergo Imperii caput respicere,& Ssortiae opem ferre cogerentur.Sed tarditate equitum Alpinam glaciem,& praealtas nives aegre superantiit, ct Grisonorum longiore mora, factum est , ut Boniueitus sta deiectus spe, secus ac putarat, hostium celeritate uinceretur. Itaque praemisia

impedimentorti parte, diuersis Subalpinis itineribus nomi siletio egreditur, ut Romagnanum pergat,quod est oppidum in citeriori Se this

amnis ripa,contra Gallinariam,ubi pontem faciundum curauerat, quo

Helvetii mature reciperetur, aut si id ab his minime impetraret, ad eos ipse continuo traiceret. Vix dum egressis Gallis primus omnium Pi lcarius per speculatorem, quem diu in hostiis castris aluerat, de eorum profectione cognoscit . Duces statim in consilium aduocantur, docet eos tam & si hostes abeant urbemque deserant, nihil ad uictoriam omnino profecisse, nisi illos celerrime persequantur: ut priusquam no uis auxiliis coniungi possint, dignum eius diei occasone euadentibus Inserant detrimentum,quando nihil magis esset alienum k negocio c fictedi belli, quam peruulgatae insistere rationi, quae uetere ignobilique proloquio suaderet, fugienti hosti, pontes argento atque auro conste

SEARCH

MENU NAVIGATION