M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

I N O E C o o M IAE A A R I S T. . asriam: ut ille rem quaerat foris, atque domum importet: haec intus sit, dc importata conservet. In opere autem faciundo , quum sit haec inermior, quam quae foris agere, & in iis quae sub dio fiunt, iuersari possit ;constantius tamen tesse domi quam vir , & in eadem sede permanere potest. Ille ad Opera. quieta minus aptus, ct ad res laboriosas,l molestas , operosas , roboris est atque temperamenti salubrioris ; liberos. communiter procreant , non item communiter educant , seae in eos propria sunt huius, dc illius adiumenta.Λlere matrum est , erudire patrum . ' . CAPUT IV. . .

ΡRimum igitur sibi leges 4mponat Nir de uxore tractanda , ct illi ne faciat, iniuriam ; sic enim fiet

ut ab ea nullam patiatur ipse . Nos ad hoc & lex communis hortatur , ut aiunt Pythagorei , minime oportere videri iniuriam facere cuiquam , quemadmodum supplici, & quae a .lne sit abducta. Violat autem iura coniugis Vir , cui sunt eX terni concubitus . De congressione lex altera , ut nec egeant praesentes , nec ab sentibus quiescere non possint : sed ita assuescendum , 'ut praesentiam & absentiam coniugis aequo animo sorat . Hoc autem praeclare suadet Hesiodu Set . Ut moresi doceas pulchros , tibi virgo fit u or . . , . Nam morum disimilitudo dissociat amicitias . De Colporis ornatu sit haec praeceptio . Ut ne moribuS quidem superbis & arrogantibus inter se coniuget uti debent , ita neque immoderato vultu & ornatu . Cone gressus autem iste exornatur ostentatione gloriosa , nihil ab eo differt , qui es, in scena tragoedorum . i

452쪽

IN iis autem rebus quae possidentur , illud quidem

est primum , maximeque necessarium , quod optimum , quodque principatu . dignissimum . Hoc vero homo est . Primum igitur danda opera , ut serroseisiciamus bonos . Servorum autem 'duae sunt species a dispensator, & operarius. Quoniam igitur videmus iv uenes , prout educantur, tales evadere ; necesse est ¶re & alere eos, quibus liberaliora munera mandanda sunt. Cum servis autem dominus ita versetur , ut neque improbos fieri atque petulantes , neque licentia

dissoluta , & immodica libertate diffluere patiatur : &iis quibus est animus liberalior , honorem ; iis qui vilioles dant operas , alimenti copiam tribuat. Quod

autem vini potus non servos modo , verum etiam libe ros, petulantes & contumeliosos efficit multaeque nationes liberae vino se abstinent , ut militiae Carthaginenses , perspicuum est aut nihil eius aut parum servis esse tradendum.Et quum tria ad illos pertineant, opus, castigatio, alimentum ; si castigatio laborque deest, alimentum vero suppetit, contumeliam gignit ;labores autem & animadversiones sine alimento, vim afferunt, & omnes adimunt vires; superest igitur ut dominus operas atque labores imponat , dc alimenti quantum satis est suppeditet . Nam fieri non potest ut iis imperet, qui mercede careant: serv autem mereces , alimentum . Ac sicut alii, si meliores meliora non capiunt, nec ulla sun d praemia virtutis , dc vitii supplicia , deteriores fiunt, ita quoque servi . . Horum igitur habenda ratio , .& unicuique pro dignitate. partienda, atque plus minusue laxanda sunt haec, alimentum , vestis , intermissio laboris , castigandi modus . imitandaque tum verbo, ima re , medicorum facultas:

453쪽

IN OECONOMICA A R I S T. 627 qui in ratione medicamenti illud quoque considerant alimentum , quia semper idem suggeritur , non esse medicamentum. In servorum autem genere optimi ad opera facienda sunt habendi , Rui neque plus aequo timidi sunt , neque plus satis animosi. Neutri enim quod iustum est faciunt. Etenim plus aequo timidi nihil subire audent. Animosi vero non facile dicto sunt audientes . omnibus autem certus finis terminusque constituendus est. Nam iustum est ac utile, esseiraemium propositum , libertatem. Dabunt enim libetiter operam atque laborabunt , cum praemium i fuerit propositum , tempusque definitum . Suntque procreatis liberis quasi pignoribus obstringendi . . Nec Phi res gentis eiusdem , ut in urbibus, sic & tu aedibus habendi, Atque propter servos potius quam liberos sacra faciunda, & huiusm'. di laetitia , atque voluptas fruenda , Plura enim habent eorum, propter quae haec lege ac moribus recepta

sunt . ' ν λ

. CAPUT. VI.

Ρ Artes autem oeconomi in pecunia sunt quatuor ,

etenim debet habere quaerendi facultatem , atque servandi , alioqui inutilis esset quaerendi ratio . Hoc enim est aquam haurire , colo &, quod aiunt, do Dum perforarum . Praeterea scire debet suo quaeque I co & ordins decenter, 'S apte disponere : & quum tempus est, utenda depromere . Nam propter haec illis egemus. Discrimen autem statuendum est inter gernera bonorum; & plura fructuosa, quam quae fructum non ferunt , habenda . Negotia atque operae sic partiendae sunt , ut non una periclitentur universae . Ad rem familiarem tuendam prodest institutis uti Persicis,& Laconicis'; & , Attica iuuat oeconomia Λthenie Uses enim vendentes emunt, nec in minoribus oecod.ί miis

454쪽

mis penum reponunt , ae recondunt. Persica sunt instituta, ut paterfamilias ipse omnia statuat , omnia invita id quod & Dion de Dionytio tyranno dicebat . Nullus enim sic aliena curat, ut sua: Debet igitureniti, ut omnia quae potest ipse curet; scitum enim

est quod Perses quidam , quodque Libys respondist

dicitur . Rogatus ille , quid opimum pinguem quem a. xime faceret equum , oculus domini , inquit . Libys, autem, quum ex eo quaereretur, quod stercoris genus optimum putaret , domini vestigia , respondit : sunt igitur alia videnda; curandaque viro , alia uxori , ut huic,& illi munera sunt oeconomiae distributa . Idque raro in oeconomica exigua tenuique ita ciendum saepius autem in ea , quae aliorum diligentiae committitur . Nam nisi qui praeit, id quod alii sequantur , ne diligenter monstret, nec in a Iiis rebus, nec incommissa procuratione fieri potest, ut bonos atque diligentes habeat imitatores; sic fieri non potest , si domi sint improvidi & negligentes , ut eorum praefecti rem

diligenter curent. Haec. aut em quum honesta pulchraque sint , & utilia ad rem & augendam , & tuendam, domini prius expergisci quam servi , & posterius. m-mum capere debent : nec unquam domum magis quam magistratus urbem , si me custbdia relinquere : nec aliqquid eorum quae facienda sunt noctodieque praetermittere . Idque bonum , de nocte e lecto surgere : propte-hea quod hoc utile est.&ad bonam valetudinem , &'ad oeconomiam , & ad studia philosophiae . Ac parvis qui flem in rebus Attica: ratio administrandi fructus est utilis: in magnis alia , divisis fructibus, & quae in annum , & quae in mensemsconsumuntur , separatis. Neque aliter in vasis supellectilique faciendum , sepo- sitis iis quibus utendum quotidie, ct iis quae raro sunt 'usui . Haec tradenda praesectis . . Praeterea subinde me intervallo, quae redon dideris ἱ invisenda , ut quid saluum

455쪽

IN OECONOΜICA ARIST. 629 salvum & integrum , quid perditum & imminutum sit, sciatur. Quum autem domus aedificatur . habenda ratio , dc rerum quae possidentur , & Valetudinis ratque hominum commoditati iucunditatique prospiciendum . Habenda ratio rerum , ut videndum qui locus aedium fructibus, reique vestiariae commodus fuisturus sit , qui fructibus siccis , quique humidis : & in

diverso genere rerum , qui animatis, quique inanimis, servis dc liberis, mulieribus dc viris , peregrinis & civibus Ut hominum commoditati iucunditatique & valetudini prospiciatur , domus ita statuenda , ut aestate salubres ventos, hieme liberum solem facile admittat . Talis erit , si antica ad meridiem , postica ad septentriones , habeant latera longiora. Ubi autem magnae administrantur opes, ianitor , cuius in aliis rebus nullus sit usus , videtur utilis, qui quae importantur , &exportantur, observet . Ad expeditum promptumque

supellectilis usum pertinet Laconica dispositio. Instrumentum enim quodque suo poni loco debet. Quod Onim sic est in promptu , non requiritur .

456쪽

ARISTOTELIS OECO ΝΟΜ ICA

ANNOTATIONES.

MAgni sacienda sunt praecepta politices : sed

ne ea quidem quae ad rei familiaris rectio. nem pertinent, negligenda : fortassis etiam eo cognoscenda studiosius ; quod, ut veteres dicebant, non euiuslbet hominIs esse Corinthum re : ita non omnium est ad rempub. accedere, at omnium est regere samiliam suam : neque eius rei ratio fine certo ac praesenti damno ignorari potest. Atque id in privatis quidem hominibus dubitationem non habet: de regibus, aepotentibus viris aliud forta me senserit aliquis; illi enim domesticam curam, tanquam magnitudine sua in s riorem , & humiliorem solent aliis delegare ac committere : ipsi gravioribus curis , ac cogitationibus occupantur ; sed tamen ut reges ipsi solent interdum deposito auro ac purpura ingredi privatorum domos , & curiose inspicere quid a quoque agatur ; ita non est alienum maiestatis ipserum, scire, ac cognoscere , que madmodum tenuiores similiae administrentur, & recte dictum est a veteribus . regum quoque ac satraparum pr priam quandam oeconomIam esse . Acquandam Aristoteles alicubi negat , reges ae tyrannos prodigos esse pos

457쪽

1N OECO No M I C A A R I s T. 43rse , quod immensain illam , ct infinitam opum copiam largiendo, & faciendis sumptibus , superare non queant e notum tamen est, quosdam ex eis, immoderatis largitionibus , & temere profundenda pecunia', eo redactos esse , ut & fraudare creditores , & adversus dignitatem suam multa facere cogerentur . His certe usus aliquis praeceptorum oeconomiae profuisset ; neque alienam esse hanc facultatem a regibus , iudica-hat Cicero, qui Deiotarum , non tantum ut tetrarcham nobilem , sed & ut optimum patremfamilias , di diligentissimum agricolam , ac pecuarium laudat. Quod si Agricultura recte in oeconomices parte numeratur : non esse eam indignam regibus , declarat Xenophon , qui sub Cyri minoris persona , ostendit nihil sibi videri tam regale , quam studium agri colendi. Sed & Priscorum regum Hieronis , Attali , Philometoris , Archelai, Iubae geoponicon libri, qui saepe

citantur a veteribus, non mediocriter eos hac oecon

mices parte delectatos eme declarant. At certe ut qui duorum scalmorum navim gubernare nesciat, ridiculus sit, si se ad quinque remos, aut alia maiora navigia gubernanda idoneum profiteatur : ita qui gubernandae domus peritus non est, multo minus ad regendam civitatem , aut provinciam idoneus sit , necesse est. Fatendum igitur est , oeconomices precepta di- na eme, in quibus cognoscendis aliquid operae ac si ii collocetur. Prodiderunt ea monumentis litterarum duo apud lGraecos nobilissimi scriptores , Xenophon de Ari flo-. teles . Xenophontis librum Cicero in latinum sermo. .

nem converterat, quae interpretatio si exstaret , non in alio potius harum rerum auctore nostra hoc. tempo- tre exerceretur industria . Aristotelis librum unum huius argumenti habemus , eumque decurtatum ac mutilum et nam qui duo ei praeterea tribuuntur, di si con-:

458쪽

temnendi non sunt, longe tamen abhorrent ab Aristoteleo disputandi genere; quod si veterum artificum statuas quamlibet truncas, & mutilas , in pretio tamen esse, & studiose conquiri videmus: debemus eu nos multo magis amare has qualescunque praestantium ingeniorum reliquias : ut qui famelici, & esurientes ad coenam prope consumptam veniunt , tanto iis quae supersunt, avidius vesci . His igitur paucis diebus hoc fragmentum oeconomicorum Aristotelis interpretabimur: deinde cum primum licebit, institutam politicorum interpretationem persequemur. Distiplina Proemium est , quod tribus partibus conistinetur . Primum , quia magna est politices , dc oeconomices similitudo , donec quid inter eas intersit. Recte . n. monemur in primo Topicorum , quaerendum

eme quid intersit inter : & quid

simile sit inter διεςωτα deinde tradit quiddam utriusque commune : quo ipsae a plerisque aliis disterunt. Postremo cum domus sit pars civitatis, ostendit, prius de ratione gubernandae domus, quam de ratione tractandae Reipub. disserendum . Non solum tam differt in Adversus sententiam Socratis , qui apud Platonem in Rivalibus, & in politi eo , & apud Xenophontem tertio commentariorum tradit , nihil inter politicum regimene, & inter patremfamilias interesse , nisi quod illi pluribus imperant , hic paucioribus , omnemque esse civitatem nihil aliud quam magnam domum ; domum autem parvam civitatem ;quod & primo Politicorum refutatum esse meministis . Ad unius imperium)- οικία - αγρεσατα , ait ipse iis eodem, libro , & alibi,

ματρις οἴκω. Itaque Lacedaemonius quidam Atheniensis qui statum popularem monarchiae anteponebat, Infi . tuito igitur eum , inquit, domi tuae: est igitur & hoc

discrimen inter Rempub. & privatam domum , non id

459쪽

INOE COMENICA ARIST. εἶ 3Αc sunt quidem Haec prooemii secunda Pars est ,

in qua docet , artem efficiendi aliquid , de artem eo scienter utendi , pia erumque distingui: Αt oeconomicen , dc politicen utriuique esse. Nam illa quidem familiam , haec vero civitatem , & a principio optime fundare , atque instituere : dc instituta iam optime uti potest ; esse autem plerumque aliam artem , quae quid parat dc conficit , ab ea quae confecto atque elaborato utitur , copiose docet Plato in Euthydemo . Ergo civitas quidem in Haec est tertia pars , in qua

docet prius tractandam esse Oeconomicen , quam politicen . Idque hoc modo; quae ortu priora sunt , prius etiam tractari debent : oeconomice ; autem ortu prior est quam politice : Priore igitur loco tractanda est . Assumptionem probat allara desinitione ei vitatis : ex qua cognoscitur , domum esse partem civitatis. Parrtes autem ortu priores sunt , quam totum . Prior ergo est domus civitate; quare di artium ipsarum eadem inter se ratio est.

Civitas quidem in Definitio civitatis ducta ex materia , & ex fine. Paulo subtilius in politicis, ex mul tis domibus pagum, seu vicum constare ait ; ex mul

tis vicis civitatem .ii ἐκ πλειοινων κωμῶν κοινωνία ηδει πιέμες περας της ἀυταρκείας.

Constat autem ita esse in eum eme, quem dixit, finem civitatis , probat duobus argumentis , quorum prius est : etiam homines qui ad vitae societatem convenerunt , ac congregati sunt , distrahi ac dissipari , cum satis magna earum rerum copia non suppetit , quae necessiariae sunt ad bene vivendum . Quo igitur sublato dissociantur, eius causa societatem coluerant. Plenae autem sunt historiae talium exemplorum: cum populi , qui ad eam multitudinem excreverant , ut silus ager alere eos non lposset, alio commigrarunt et aut cum partim eorum domi mansssent , alios aut

460쪽

miserunt. 3

Atque etiam in Alterum argumentum . ait ipse primo Polit. opus & finis idem: πυτα δὲ λειμώριζαι τῆ δμήμει - ενο ortu priorem Natura, prior civitas, sed Mσει prior

domus, sic & octavo Ethicorum: τουτερον, νοτερον ἰὰν φυσει. libro r. maiore Perfectum naturae prius. Primo de coelo, & secundo istis τI- τῆς της ηαας. τὰ si υτερατ - άτερα τ&ὐ φυQν-. η τὸ τῆ νέσει τελἀλαῖον - οὐ γαρο α πλύνθων Dεκιν , α τσῖτα τῆς σιώας. Sic της το λογαον, postremum homini γιπιαι. Sieminem φυ- ἀνωτιτον - , postremo loco creavit Deus . Itaque Oseelare, posterior est ceteris animalibus, ,- , prior .

Domus partes hinc incipit de re proposita disputare . Ac primum docet quae sint partes domus . Dein de de illis pauca quaedam tradit --τυπεν . Postremo de singulis accuratius, & λενεηορεςερον disserit . Homo & rea quae possidentur Hominis nomine intelligit virum, & uxorem, & liberos; servi autem numerantur in iis , quae possidentur. Natura C. R. Μ. IN PART. SP. si e & in Politi

Primum Aedes , &c in ita citat hunc versum etiam in politicis . Hesiodus tamen ancillam non ,uxorem intellexerat , addit enim ς . τητωυ , ου γαμετι- , ἀτις η βησὸν ε ποm.

Id est :

Empta tamen non nupta, boves quae pone sequatur. Sed pene suspicor hunc posteriorem versum esse , & παρεμοῦ , : tum auctoritate Aristotelis adductus : tum quia cum superiori,si quis diligenter animadvertat , non satis belle cohaeret .

Debet

SEARCH

MENU NAVIGATION