Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ia Tractatus

cta enumeratione , subdit . ista satis esse nos solum ut distat M AHquidquid illum scire decet, serum etiam ut ad majorem quam ipsius flatus p stulti eruditionem assurgat; oene 'ses quidem n. Porres Bam. Gis . . mum , Augustinum tanea Uclaruisse doctrime. Subinde vero lectionem quoque permittit Caieebismi Concilii Tridentini, bstitutionum P. Bellarini, aut aliorum bubusmodi, nempe ut Religiosi tirones Fidei dogmata ac verit tes doceantur, tres ad summum menses: A quibus adiiciantur nunnulliis tractatus S. Augustini, simul cum explanationibus, S. Scripturae, , veluti de Doctrana Cbristiana, de Moribus Ecclesitae, iis tantummodo is praetermissis, quae scripsit in materiis pcdemicis, quae ad Monachosa, non pertinent.

Hae fere sunt lectiones, quas Monachis in universum D. Abbas imdulget; qua super re nonnullae dissicultates suboriri possunt. Primo, quod ille Catalogus Iectionum cum illius principiis parum cohaeret; vult siquidem, ne, quod ad lectiones spectat, a textu Regulae S. Benedicti minimum discedamus. At Collationes Gratianopolisame, Luciorem fis S Petragoricensis divit fis eirca casus Conscientiae, in eonumero librorum quos S. Pater a suis Λscetis legi permittit, non comprehenduntur. Quod si quis reponat, S. Benedictum nullam horum tractatuum . qui tanto post tempore conscripti sunt, rationem habere potuisse; ceterum si nostro seculo vixisset. horum lectionem probaturum suis e r Nox

quoque pari ratione dixerimus, S. Benedictum suis Ascetis indulsisse eas lectiones, quae tunc temporis doctis& piis Ecclesiasticis permitte. bantur; at si usque ad noli ram aetatem processisset, haud egre conceia suram eis fuisse eadem studia, quae illis Ecclesia non modo permittit, sed etiam praescribit. Deinde cur censet D. Abbas Patres legendos restricte quoad eorum

Expositiones S. Scripturae, ac Moralem disciplinam: eos vero tractatus qui de Dogmatibus atque polemicis materiis agunt, eAcludit: cum S. Benedictus nullum librorum aut tractatuum M. Patrum excipiat. ut postea latius patebit: ait enim alicubi: suis liber Sineiorum Catiatico-

p. 73. mm Parrum boc non resonat, in recto cur1uperisniamus ad Creatorem nostrum JTertio non plane fit compertum, quare reiiciatur studium Dogm tum aut Controversarum, quae a patribus pertractatae sunt; quidve impediat quominus legamus Apologias, quae illi pro Christiana Reliagione composuere. Mirum esset prosecto, si cum vulgus Christian rum digne & utiliter legere eas possit. Monachi easdem legentes crimiane obstringerentur. , Postremo quare interdicitur Monactis quarumdam scientiarum si dium eo praetextu quod sint ultra eorum institutum; dum illis interea. permittitur lectio multorum librorum, ex quibus non modo addiscere possint quidquid illos scire deceat, sed etiam majorem consequi erudiationem, quam eorum status postulat, uno verbo talem qualem cons

quuti sunt SS.Joannes Chrysostomus& Augustinus. Id mihi perobscurum videtur, &intellectu duficile. Verum haec ad progressum dispu

32쪽

De Studiis Moua sicis.

coianam discrimen intersit inter Domini Abbatis opinionemor nostram circa oditiones Monachorum. Superiores proserenti dissicultates non id mihi propositum siest, ut a

D. Abbatis sententia longius recedam: cum gaudeam contra, eum ad nos propius accessisse. Quod si antea quod censeo recte pervidisset. non putasset operae pretium esse me restitere, ubi adeo modicum dissi. dium reperitur, ut subeat mirari, eum contra tractatum de Studiis Monasticis tam vehementer exarsisse. Iam enim ille omnibus Religiosis eas multiplices lectiones, quarum meminimus. indulget, neque aliunde dissentit, posse Superiores lis qui dotibus quibusdam eximiis ceteros antecellunt, lectiones & studia permittere eorum ingenio accommodata , cum sit haec quaedam, ut ipse ait, exceptio Regulam firmam . Hoc igitur ab eo positum videtur, ut Monachis in universum Iectio permittatur omnium librorum, quos in sua Responsione memoravit.

Porro ne mihi quidem, si de Monachis in universum loquamur, Ii-bctet plura concedere; quod multoties prosessus sum. is Ex libris spiti ritualibus sunt qui mediocri ingenio ac intelligendi acumine praeditis j . Aia abunde lassicium: qui vero perspicaciori pollent mente, altioris quin p. , i ,, que doctrinae pabulo possunt enutriri. Sed de hac re postmodum plin

Verum enimvero satendum est, seriem lectionum, quas D. Abbas Monachis indulget, prorsus esse rationi consentaneam; & paucos es.se, quibus eae non sussiciant. Addo etiam, supra communem Monachorum captum esse . nisi alio adminiculo juventur, quo capaces redis dantur , atque inde proficere valeant. Ratio in promptu est. Nam plerique eorum qui Monasteria ingrediuntur ut iis se addicant, sunt ferme adolescentes, literarum rudes. Λd Trappam quidem concesse. runt viri in seculo iam exculti, atque omnibus numeris absoluti, sed ceteris ejusdem observantiae dom ibus haud perinde contigit. Magnus horum numerus parum Latine sciunt. Si tradas istis legenda Sanctorum Patrum OPera, quorum Elenchum paulo ante recensuimus; similiter seceris, ac si in manus adolescentis artis ignari , ct instrumentorum ine mis, nitidi frustum marmoris tradas, ut simulacrum essingat: aut te. lam & pigmenta sine pennicillis ad exprimendam imaginem. Denique infantibus, qui lacte egent, panem dederis; imbecillioribus valentissi. mum cibum, quem vincere non possint. Scio ad haec reponi posse, Praepositorum prudentiae esse, ut lectio. nes ad uniuscujusque captum accommodent; sed istud pro re certa statuo, plerosque illorum Monachorum ne Sanctae quidem Scripturae ut, liter legendae fore aptos, nisi in vernaculam linguam translata, Plan, que&dilucide ad ipsorum captum explicata illis sorte tradatur.

Viri intelligentes, atque optimarum artium studiis eruditi hujusmodi

anguis

33쪽

r Tractatus

angustias minime experiuntur. inum nullibi haereant legendo, sed

cuncta obvia ac facilia deprehendant, & pura suorum animorum oblectamenta ex ea lectione percipiant: vix adducuntur ut credant ab illoqui secus assicitur culpam abesse. Prosectodivina criptura nullius caiapacitatem excedit, omnesque ex illa haurire poesunt, quo se enutriant Sed sit opus sit, ut aliquis in ea lectione peculiarem operam & diuturis num studium collocet; nisi paratus accedat, atque iis praesidiis instructus, quae ad connexionem rerum omnium aisequendam necessaria

sunt, dissicile colliget quemdam quasi succum qui inde educi posse Quadi hic dico experientia nituntur: audivi enim ex plurimis illiteratis Moenachis, haec praesidia sibi deesse, quibus adjuti. ex ea sancta lectione

quantum velint proficiant. Magnum hoc absurdum a principiis Dom. Λbbatis sequitur. Ille quidem solitariam vitam agentibusPermulta legenda tribuit; at illos non ita expeditos reddit, ut ea legere valeantis aut lectione proficere. ut huic incommodo occurreret, constituit E clesita, ut Monachi in primiticis scimus, nempe in Grammatica &. Phulosophia studium impendant. nequid dicam de ceteris scientiis divini& humani iuris. Congruenter huic praescripto in omnibus Reforma. tionibus quae trecentis ab hinc annis factae sunt hic quoque artieulus ili diorum insertus est, utpote quae initaurandae regulari disciplinae , & re. cto ordini restituendo apprime visa fuerunt necessaria. Ceterum ego n. , hoc studium non nimis extendo relate ad plerosque adolescentes, qui ι, vel Scholasticae disciplinae parum videntur idonei, vel ad ipsam nihilis ferme inclinant. Sat superque seret simplicem quamdam ac myeno is diariam Theologiam iis tradere. vel 4 ridentini Concilii Catechi Lmum ipsis explanare, quo minus temporis in cassum terant in con-- scribendis amplis speculabilium scientiarum tractatibus L quos Pt is rumque nec legunt nec intelligunt in Inter meam & D. Abbatis sententiam hoc alierum discrimen int rest, quod ipse studium Dogmaticae Solitariis huic studio idoneis permi tere nolit; ego vero oppositum censeam, Persuasum habens, non minus in amore & deliciis Monachorum esse debere Religionis veritates.

quae speculatione, quam quae practica morum S Regulae disciplinae

comprehenduntur ..

Tertium discrimen in eo situm est, mi ' in ex una parie totius dAvinae Scripturae lectionem Religiosis indulgeat: ex altera nonnullis seu potius plerisque vetus Testamentum legi non sinat; cum ego contra Purem.hanc Iectionem nemini jure adimi posse nisi si quaedam adeo pec Bares circumstantiae id postulentia ut privatim admonere necesse sit non ut generatim illud praecipiatur, aut eorummomentorum, quae in Responsione afferuntur, ratio habeatur ia artum discrimen interestia quod cum Expositiones Scripturae V

rerum Patrum. &Tractatus Morales tam veterum quam recentiorum. amplectatur; novos tamen Scripturae Commentarios minime probar. adeone minus utiles horum Neotericorum Commentarii, quam ceterie umdem Tractatus esse creduntur λ Maxime quum illos habuisse

34쪽

De Studiis Monasticis. Is

constet exquisitiorem linguarum notitiam , quam habuerint veteres; re ad intelligendam Scripturam faciliorem aditum reserasse. Omnes hae distrepantiae a me allatae sunt, eo fine tantum, ut pateat, nullam fruturam fuisse circa studia Monastica concertationem, s utriusque no. serum sensa recte intellecta invicem fuissent; aut saltem rem totam habituram fuisse tranquilliorem exitum , nullamque proximi offensionem. Certe termonibus vulgi, quibus plerumque solet, inter se pugnantes impune carpendo,animum remittere,nequaquam materiem praebuissemus.

Fortasse quis dixerit, me huic contentioni ansam dedisse, utpote qui contra D. Abbatis opinionem ultro venerim; atque adeo neminem praeter me in culpa esse, quod ille quaedam paulo aspera in nostrum ordinem , aliasque recentes Congregationes coniecerit. Λd id reponam a. Quod ipse me lacessiverit Prior, morem a toto S. Benedicti ordine constanter ubique servatum damnare aggressus in iis Lucubrationibus quas olim edidit. a. Ego quidem ejus sententiam re. sellere antea non cogitaveram. Diu enim est cum Superiores ordinis me

ad proponendam Monachis nostris aliquam utiliter ac religiose studendi methodum impellerent. Quod aliis scriptionibus intentus facere distuleram. Postea tamen cum essem minus Occupatus, aequis eorum flagitationibus statueram satisfacere. Verumenimvero Dom. Abbatis opianione perspecta, qui Monachorum lectiones nimium restrinxerat, eosqque ad studia scientiarum nequaquam adhibendos enixe contenderat; Putavi meam omnem operam in concinnanda methodo irritam suturam, nisi ostenderem, studia Monachis jure esse concessa. Mihi igitur tunc necesse fuit. in Monastica historia hujusce instituti usum quaerere: cumque mihi persuasum laret, traditionem omnium seculorum studiis lavere, animum induxi posse, non improbata Trappae consuetudine, ostendere, studia sodalitatibus Monachorum quodammodo necessaria esse, ut sustineantur ac vigeant. De studiorum ergo necessitate non nisi data occasione disserui: neque mihi consilium fuit hypothelim oppugnare D. Abbatis, quem extra concertationis aleam aperte posueram, linsum atque ipsius sacrum caenobium prorsus honorifice discernens. Sed ut quis plenissime convincatur, non unice Operi meo dandum, suod ille quaedam asperiora in me contorserit: legat quae ipse affert in suis Illustrationibus circa Monachorum studia: ibi vero eadem omnia deprehendet, quibus Responsionem aspersit. At ego Illustrationes non legi nisi post susceptum hujusce operis laborem. Id nonnulli fortasse vix credent hac ducti ratione, quod magnopere consentiant quae ego agens de Opere manuali disserui, cum iis quae de eodem argumento in his illii. strationibus leguntur. Mihi ipsi ea res admirationi suit: verum quod quisque voluerit credat; prosecto res ita se habet; nec attinet de ea plura loqui. Denique etiamsi priora illius Opera, in quibus tam angultis finibus

studia concluserat, mihi prae oculis tuis lent; nullatenus coniicere Poleram, eum in sua Responsione ad nos propius accessurum. Quod cumisceret, optandum erat, ne eam dicendi rationem sequeretur, quae

35쪽

16 Tractatus

aliorum animos graviter commovere, atque essicere potest ut ii quos refellit amplectendae ejus sententiae minus Propendeant, quamvis cum A, disi veritare consentiat. Ron ospere quamum existimo , ηon duriter . nos modo. iti imperioso ista tolluntur e magis docendo quam iubendo: magis mundo quam

minando.

Utrum studia ct Scientiae Monactis permitti possint.

Homines scientiam studio sbi comparant. sed non omne studii genus scientiam parit. Studiorum leve quoddam genus est, quod.dam mediocre, quoddam denique exquisitum. Suus cuique generi cignitionis gradus respondet; ceterum 1cientia gravi atque improbo studio dumtaxat acquiritur. Nemo est qui ambigat, sacrarum rerum scientias, de quibus in alte. ra Tractatus Parte sermonem feci, esse de se bonas, quamquam compertum sit posse homines illis abuti. Illud unum discutiendum superest. an Monachis quibus est ad illas adipiscendas aptum ingenium, interdici debeant. Quo quidem posto sequitur, ut earum quoque studium sit illis interdictum. Si vero constet nihil esse cur ejusmodi notitiis prohibeantur , profecto tanta utilitate fraudari non debent. Interdicendi Monachis scientias Eccletiasticas duplex tantum causa

esse potest; videlicet quod persectionis Monasticae, quam tibi illi metam initio proposuerunt, ossiciat; vel quod in eorum R egulis talis inhi.

bitio reperiatur.

Atqui scientiae Ecclesiasticae persectioni religiosae de se non opponuntur . Persectio spiritus bene ordinata persectioni cordis nequaquam est contraria. Utramque pari studio proiequi debemus. magnopere enim conveniunt inter se, atque alia ex alia pendet. Corde perveris corrum- Pitur ingenium, & vicissim tenebris atque errore intellectus pervertituri is/i ,1 animus ac di solvitur . Propterea incensum veritatis amorem indidit in Un. Deus homini, ut nullam rem vehementius appetat. Quid fortius desim cim derat anima quam υσι mem y ait D. Augustinus. Alio loco idem sic sta. D it. 9. tuit: A studio, cognoscendae writatis nemo prolabetur, quod ad laudabile peris ' tinet otium. Huc spectat S. Gregorii Nazianzeni praeclara sententia: Ni- ω. bil apud Deum ita amplum o magnificum est, ut doctrina perpurgara, ct ani-1,. ma Deritatis dogmatibus inseructa ac perfecta.

Denique scientiae & studia sanctitati Monasticae professionis ideo adversari possunt, quod nos ab ejusdem professionis fine dimoveant, &assequendi finis rationibus sint inimica. Religiosi instituti pariter ac vitae cnristianae finis est charitas, ad quam universi Christi fideles, laici, Ecclesiastici ac regulares adstringuntur. Si ergo scientiae & studia sunt huic fini contraria, sequitur ab illis Ecclesiasticos & seculares perinde ac Monachos abstrahendos esse. In Deum assurgimus. Deo incumbu

36쪽

De Studiis Morasticis. I7

mus atque illi adhaeremus non minus agendo & cogitando, quam coris da pie erigendo, si utrumque ex charitate proveniat. Vitae integritas ad quam studio deducimur, ad eam disponit puritatem, quae necessaria est ut ad Deum accedamus. Peculiares rationes, quas Regularis status suppeditat illius finis asse quendi, ad quem ipse respicit, sunt Vota, & Exercitationes a Regulis praescriptae. Atqui viri literis dediti animo esse solent a rerum cupiditate abalienato, quae insignis est nota paupertatis. Scripturarum notitiam sectare, a jebat D. Hieronymus: iam quidquid puritati adversatur, oderis. Denique quis docibilior, quis aequi S boni amantior, quis jubenti Superiori paratior eo religioso viro, quem decorat scientiae lumen, α cujus ingenium ac pectus gratia cum scientia insormavit ΘQuod attinet ad regulares Exercitationes, in sequentibus Articulis sermonem de iis habebimus, atque ostendemus, Regulas, illam praesertim S. Benedicti, non modo studiis haudquaquam esse contrarias, verum etiam illis favere . Non opinor me hic t radere periculosam opinionem, cum ea doctrin an S. Thomae, aqua periculosum est discedere, prorsus consormis sit . In oris Pluribus locis statuit S. Doctor, studium religiosos viros decere, non eos tantum, quorum vivendi genus in actione consistit & ad proximi salutem resertur, sed & illos qui suae vitae rationem in rerum divinarum contemplatione posuerunt. I. quia studium & scientia lucem intellectui

asserunt: χ. a scopulis & erroribus arcent, quibus expertes literarum obnoxii sunt. 3. animum a cogitationibus carnis retrahunt, vim cupiditatis imminuunt. & voluntatem ad obedientiam praeparant. In res ponsione vero ad tertiam obiectionem, ait, inter Philosophos seu doctos seculi, atque illos qui Religioni nomen dedere hoc interesse discrimen, quod illi tantummodo inscientiis profanis operam impendant; hi vero in studiis defixi quae ad pietatem reseruntur, aliis scientiis non vacant nisi in quantum ordιnamur ad sacram dot trinam. Omnes itaque scientiae, de quibus in altera Tractatus mei Parte sermonem feci, quum ad hunc finem commode dirigi possint, si cum quodam moderamine recte. que dispositi ad illas religiosi viri incumbant, ut illic monui, propterea certus sum, me de hoc argumento nihil in ea Lucubratione tradidisse, suod non cum S. Thomae doctrina prorsus concordet.

Sed illud mihi videtur hanc litem dirimere, quod Doctor idem Angelicus studiorum nostrorum Apologiam jamdudum consecit s& cum

eo Sanctus etiam Bonaventura: in opusculo adversus Gulielmum de S. Amore. In hoc opere ejusdem Gulielmi argumenta diluuntur, quin rum praecipua deducta erant a veterum Regularum silentio; ab exemplo S. P. Benedicti, qui in eremum secedens studio humaniorum literarum olim valedixit: a debito, quo tenentur religiosi viri in labore manuum se exercendi, humilitatem sectandi, di a curiositate abstine di. Quarum serme rationum pondere i pse Responsionis Auctor hodie innititur. Praetereo alias objectiones Gulielmi de S. Amore, quae ad Regulares mendicantes peculiariter reseruntur, iis contentus, quae nobis cum illis Volumen ait. C c--

37쪽

Laer.

Tractatus

eommunes sunt. Utrorumque enim tutelam s. Doctor in citato opustulo pariter suscipit. Clemens vero Papa IV. qui huiusce infensionis provinciam ei demandaverat, doctrinam Postea probavit, adversarii ''Magna hujus praejudicii auctoritas vel apud D. Abbatem valeret opt-nor , si rem serio perpenderet ; maxime cum ipsis oculis perspicere queat, S. Thomae Apologiam, licet Gulielmus de S. Amore ordines

Mendicantium praecipue oppugnasset, generalem esse pro omnibus Religiosis, demptis quibusdam capitibus, quae singillatim ad Mendican. tes pertinent. Respontiones S. Thomae ad praecipua objecta quae superius retuli, in progressu adducam; interea satis habens cum eo dicere, non esse serendum, quod quispiam velit. tranquillum vitae genus atrue ab omni strepitu remotum, quod Religiosi profitentur, O quo stitis ac scientiis aptiores fiunt, idipsum esse propter quod ab illis prohibendi sint. Ridiculum es dicere , quod aliquis a doctrina repellatur, per quod magis quietus ad vacandum studio ct doctrime redditur. Prosecto videmus, nunquam defuisse in Ecclesia sanctitate excellentes animas, quae cum se Deo unita mancipassent, in Sacrae Paginae studio assidua fuerunt, ut inde non solum morum doctrinam, re Mysteriorum scientiam haurirent. Verum etiam ut magni momenti dissicultates perscrutarentur. Huiuimodi censendae sunt sanctae iIlae mulieres.

Eustochium & Paula, aliaeque, quibus S Hieronymus multas sib ab eisdem oropositas dissicultates enodat. Sic educari volebat Sanctus Doctor Paulam juniorem, utque ei post Sacram Scripturam, opera S. Cypriani , S. Athanasii, S. Hilarii, atque aliorum Ecclesiae Patrum lege n.

da traderentur, inculcabat . ri

His etiam annumeranda B. Silvania, quam laudat Palladius, eius austeritates & poenitentiam narrans. Sancta illa mulier cum docta admodum esset, noctes convertebat in dies, ut studio tempus relervaret neque solam Scripturam lect itabat, sed& omnes Commentarios. curiisque ad illud tempus prodierant, Origenis. S. Gregorii, S Bali. lii, Stephani, Pierii, atque plurimorum aliorum sedulo evolvebat: ovibus lectionibus ita serio vacabat, ut non esset eadem semel legisse contenta, septimo usque ac octavo exactissime repetens; ut per has lectiones ipsius mens ad Jesum Christum extolli promptior redderetur.

Mulierum potius exempla quam Virorum ideo recensui, ut eXPIOraritum fieret, non instituti aut officii debito eas studio se dedisse, sed quod expertae didicissent, hoc studium rite peractum quemdam gradum elle posse, quoad Deum evehamur. His ita positis, sertasse quis dixerit, non debuisse ergo me eam lententiam proserre, quae initio Tractatus legitur: is Tantum abeu ut lin, la cupiditas humanas acquirendi scientias maiores nostros impulerit ad Caenobiorum Monasticorum fundationes, ut potius econtra alle-2 verare possimus, ipsas met scientias sub contemptu qui dereliquis r bus habebatur, ab iisdem fuisse omnino comprehensas . Et revera D. Λbbas hunc mihi locum pluries objecit, afferens vix te intellibere posse,

38쪽

De studiis Monasticis. I9

posse, quomodo cum hoc principium tam evidenter & conceptis verbis probassem, resilire inde potuerim, S contra quam mi bi ipsit persu umsis pri. 3. Itierim, Monactas ad studia oe scientias incumbere, quae Institutaris prima νώ, υidelicet Psu Cisisti consilio oe voluntati prorsus adversantur. Cui rei primum respondeo, minus aequum in me esse D. Abbatem, qui credat. posse me contra ac sentiam aliquid scribere. Novi equidem me non esse ita affectum, ut id quod nullatenus mihi persuasum esten unciem; & spes me fovet, nunquam a Deo eousque me desertum iri, ut ad opinionem contra animi mei sensus propugnandam quadamassentatione aut iacilitate compellar. Possum in errorem impingere, sicut ceteri homines; etiam contradictionibus Obnoxius sum; sed, ut contra scribam, quam egomet convictus sim, id mihi nunquam Deo amxiliante eventurum confido.

Deinde, ut ad objectionem revertar, nihil vetat, quominus scientiae humanae sub contemptu cadant, quamquam relate ad res sanctas ac vi tutem utiliter adhibeantur; quomodo divitiis ad subsistendum&elee. mosyna juvandos pauperes utimur, licet eas ut Christiani & religio si contemnamus. Fulgorem gloriae ac plausus, qui humanas scientias sepe comitantur, spernimus. Vigiliis&studiis nostris nullatenus laudem ceu metam proponimus. Iam non illas propter se ipsas quaerimus, ut antea, hominum corruptelam perosi . Sed id non impedit, quom nus juXta Dei eorumque, a quibus regimur, praetcripta propter fines potiores iisdem bene utamur.

ARTICULUS V.

Luid super sudis oe doctrina Monactorum Domino

Abbati videatur. STudii ac doctrinae Monachorum adeo immanem picturam exhibet

nobis D. Abbas, ut hominum animis ab eorum instituto abalienanis dis , ingerendoque lethali odio aptissima sit; quin&nonnullos ad illud deserendum quadam vi impellere valeat, si in eorum Monasteriis studiorum usum vigere contigerit. Quis vero hodie locus est ubi illa non sint λ quibusnam coenobiis rectius etiam ordinatis exulare studia reperies λ dummodo Trappam & pauca similia excipias. Lubetne ipsam picturam hic intueri λ Ecce tibi. Sudium destradi bumilitatem, cui religionis

flatus unice imisitin. Selemia Monactarum conditioni pabulum est adventisium.' φGrum animiis ineluctabiliter nocet; eosdem pervertit, letaliter ascit, atque illud pietatis, simplicitatisWpuritatis fundamentum diruit, mi ad ret illorum

sanctificatio. vir doctus in sodalitio regulari, secessus, silentii. orationi 39I-i6Miorum, υigiliarum, amenti.e ad oseia nullam amplius rationem habet. Aegula, ordo, constitutiores, discipisa atque aedificatio ibi euidere . ubi conis 3IRstituta sunt studia. Stadiis Irientiarum in claustra introductis, abit jam mellis

3M collactis, inolescit distractio ; domus pacis e solitudim in tumultuantes Aca. C a demias Diottiaco by Corale

39쪽

2o . Tractatus

- . demias eoπυσι fur. Praeterea status θ Priscipes qui illas regus, subsidiis orationum quae olim apud solitarios sibi comparabant. destituuntur. Poputi

exemplum bonorum operum, quod is rotam dimanabat Ecclesam, intra Caen

bis videre desierunt. Hinc mamalis laboris laudabilis usus sublatus es , proes x. Θ quo otium 6 Luxus irrepsere. Denique Monachos studiis admovere nihil seq. aliud est quam illosa Dei ordinarione diisllere, S c Ira ejus aeterna consilia agere. Uno verbo, baec est compendiosissima re certissima ratio, qua Claustra 77 religiosis legibus 1μυantur, Monacis proprii officii sensu potius exuantur, issiae Erelisiastico spiritu , ianure ac merito, Ecc ne sertatio mancipemur. m. Huic tabulae coronidem apponamus ex eo quod alio loco dictum reperitur: nimirum quamvis nonnulli in solitudine degentes olim Ecclesiae sua eruditione & doctrina inservierint; innumeros alioqui Dyse qtii eigravissima damna intulere, es profundis vulneribus noη m au banc diem coalescemribus, susque ad mundi exitum cruorem emissuris eam consauciarunt. Iam ne

vides quam atris coloribus expressa, & quo sub lumine collocata studia Monastica exhibuerit nobis Auctor, & quam magnum legentibus instituti nostri horrorem & contemptum ingerere possit λPost adeo enormem studiorum & lscientiae picturam , jure merito

subdit, neque Deo neque bominibus probari possie, quod exercisiatio iudicio Sam lorum rejecta e dam ta, sit is ea bominum coxitione familiaris , quae solemni consecratiore ad Iesum Cistum pertinet. Hoc quippe consectarium ex iis principiis quae modo congessi, necessario colligitur. Hinc prorsus a

legancla sunt studia ex iis Coenobiis, ubi sunt recepta; aut ea Coenobia perpetuo claudenda; quod de omnibus sere intelligendum , exceptis Trappa& duobus vel tribus elus similibus: ne vitielicet status non m do periculosus , sed aeternae 1 aluti insociauilis adolescentibus pateat Quae enim spes salutis ibi esse potest, uude humilitas. Oratio, pietas, animi collectio , simplicitas , puritas, prorsus exu Iant λ Ubi neque bonorum operum exemplum, neque sanctitudinis odor, neque Ecclesiae aut populi utilitas amplius inveniuntur λ tibi denique homines a Dei

ordine declinant, ubi contra ejus aeterna con filia operantur.

Neve quis dicat, aliquos in Ecclesia Dei Sanctos extitisse, qui into Monasteriorum septa ope studiorum & doctrinae ad sanctitatem contenderunt. Nam qui fieri potest, ut sine humilitate, sine oratione, si . ne meditatione, sine puritate . sine bonorum operum exemplo, sanctus qui se vadat. Quomodo aliquis Deo placere poterit, si ab illius ordine desciscat, & contra ejus leges aeternas agat. Id aeque impossibile est, ac tenebrarum cum luce, coeli cum terra, 1esu Christi cum BeliaIsocietas. Necesse est ergo ut dicamus, omnes Monachos doctrina ill Bes quos ut sanctos colimus. ex albo Sanctorum ex siungendos, &in

Praevaricatorum numero censendos esse . Necesse est ut dicamus, E

flesiam& Pontifices, qui ad erigenda in Monasteriis studia Superiores

Pulerunt, removisse illorum caelum ab ordine Dei, eoque in statueollocasse, qui aeternis legibus omnino repugnat, utpote qui spiritum humilitatis, orationis, contemplationis extinguat. Uno verbo, ne.

Meue est ut dicamus, praeitare militaria inire stipendia, quam Retia

40쪽

De Studiis innasicis.

gionis institutum amplecti, nisi sorte quis ad Trappam concedat. Quae cum ita se habeant, non intelligo quomodo D. Abbas in aliis suae

Responsionis locis dicere queat, veteres Patre= S M ac F, nequacuam νu.isi iti a dedisse alicui solitaris , quod ad omnes bas scientias incumberet , studiaretque Diυinae Scripturae, Fidei dogmatibus, Morali atque Ecclesiastieis di. Di inae; neque putas cuipiam ex illis in dictum earum rerum studium, dum. modo ad illud Iegitima auctoritate destinarentur. Parum intelligo qua ratio. ne decreta adeo inter se contraria conciliari possint: & quomodo ista congruant cum iis Quae alibi de studio Patrum loquens pronunciat; nimi tum , studiis eo itutis, Uam Sanctorum ad sanctificalimem deseri , ct par. 139. prorsus oppositam misi: Saacti Instituti υeritatem labefactari, seu potius ex lingui: demum id perinde esse, ac alia fundamenta ponere Mile, quam quaedicina gubernatione posita sunt. Hujusmodi repugnantiae adeo in oculos incurrunt, ut tantum ingenium in eas delabi potuisse vehementer admirer . Eae certe faciunt, ut nostram de tam immani studiorum Monasticorum pictura judicium parumper inhibeamus, donec principia & momenta , quibus adeo no. vam opinionem ipse confirmat, examinemus; quod in praesentia aggre. Tria nobis principia succurrunt, quae dirimendae huic controversiae inservire possunt: Regularum auctoritas: studiorum in Coenobiis numquam interrupta Traditio; atque his deficientibus immutatio disciplinae, diuturna consuetudine & Ecclesiae auctoritate invecta. Igitur haec tria Principia ad trutinam expendamus, re utrum D. Abbatis systema huic triplici fundamento nitatur, VideamuS.

ARTICULUS VI.

Primum Prinripium, Regulae veteres. An eae Sitidis

Monachorum opponantur.

GRave atque unicum momentum, quo Dom. Abbas suam a comis muni hominum opinione remotam sententiam confirmat, in hoc situm est, quod Regulae tam orientis quam oecidentis, atque illa Praesertim quae a S. Benedicto nobis tradita suit, nihil de studiis memo.

rant aut praecipiunt. Neque enim ab eorum exemplo qui studio operam dedea m. virum, judicium sumere debemus, utrum haec exerestatio illis conveniat nec ne ;sed ex consillio eorum, a quibus Ordiser ac obser xiiae Morasticae institutae sunt, illud quaerendum est: inspiciendae υidelicet Iunt Regula , quas si composuere ;ipsae eηim eorum spiritum ae decreta comment. Igitur si scire velim, aη studium UeMiarum ceu quoddam oscium a Monactis requiratur, sedulo Regulas insp*rio, ur quid de Me fatuavi, certior fiam. Cum Hro ne verbum quidem quod ad kratias o studia periises, ibi reperiam, utut omnes bas Regulas dilige

ιν perlegerim: Me iam tanquam exploratum cogor inferre , illorum ππηι- .

μοι omnibus bis Ordisum monasticon observassis in Ecclesia sestitu dis

SEARCH

MENU NAVIGATION