Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

32 Tractatus

in Galliis quasi alter S. Benedictus suo tempore habitus fuit: praeterea S. Dunstanus, S. Anselmus, B. Lansrancus, atque alii innumeri. Igitur a Regula non desciscimus dum ad studia incumbimus: sed potius cum ea facimus, & consentimus, sanctos viros imitando qui eamdem professi sunt. Rationes a Studii & operis manualis mutua repugnantia desumptas, quae nobis obiiciuntur, in processu diluemus.

De quorumdam orianum cin utionibus, ct de Regula Sancti Francisci. MIror unde sit, ouod cum Canonici Regulares Sancti Victoris P

risienses Regulam S. Augustini profiteantur, non ea nobis, sed illorum potius conuitutiones obriciantur. Quod si hae Constitutiones. quae studiis haudquaquam favere dicuntur, ea introducere & stabilire poterant, quamvis S. Augustini Regula eadem silentio praeterierit; αnihilominus approbantur: Quidni approbantur etiam Constitutiones Reformationum ordinis S. Benedicti trecentis abhinc annis factae, quibus expresse studiorum praxis injungitur λ Maxime cum Concilii Uiemnensis, ac Summorum Pontificum decreta illis robur addiderint, Mmajorem conciliaverint auctoritatem. Si revera tamen S. Victoris Constitutiones studia interdicerent, lateor aliquo jure nobis obtrudi possent. Ninime vero. omnia huc redeunt, quod neque is primis neque in se adis Constituriambus ussa fiat studiorum niretis. Si ergo nulla silentii ratione habita tum Regulae S. Λustustini, tum Constitutionum S. victoris. studia in hae Abbatia jam inde ab initio exculta suisse comperiremus; liqueretum. Regularum silentium, quod hic nobis obiicitur, ineptum esse

contra studia argumentum. Id vero itatim patebit. Quod attinet ad tertias K Victoris Constitutiones, e tum per illas studia laualescere, a firmat Dom. Abbas . adiiciem, ito esse comparatum . is cuyctae res Polauius a suis primordiis recedun , immuetemur edi is deterius ruam. AEquius cc verius dixerimus, initio quidem necesse non suisse studii normam αleges praescribere, cum Superiores ad illud satis propensa cernerent i genia; excursu vero temporis cum primus servor remisisset, studiaque nimium negligerentur, fuisse necessarium, ut prisca reficeretur discruplina, & regulae circa studia traderentur. Et eo magis rationi conse taneum est sic judicare, quod notum sit, hanc Abbatiam virorum sanctitate aeque ac doctrina praestantium jam usque a primordiis semina. rium fuisse: inter quos Ven. Hugo& Lichardus, quorum docta V piae Opera Omnium manibus teruntur. Haec res Iacobum de vitriaco Cardinalem compulit, ut in sua occidentali Historia testaretur, hanc S. Viactoris Domum ninius a principio Parisiensibus Magistris, viris literatis S b

Omnia

52쪽

De Studiis Monasicis.

omnia haec nos per conjecturas conficere, fortasse quis dixerit: coterum valde esse credibile, doctores celeberrimos, de quibus locuti sumus, scientiam assecutos fuisse, antequam in Abbatiam se conserrent. Sint sane omnia conjecturae: Ad certissima atque e Xtra omnem conistroversiam posita momenta in medium serenda expediti sumus . Gilliel mus Campicensis postquam Philosophiam in Universitate Parisiensi docuerat, secedens, hujus Abbatiae tundandae occasio suit. Age videamus quem ibi de ratione studiorum ordinem & typum constituerit. Abaelardus ejus discipulus haec memoriae prodidit: Nee tamen bis suae conuersationis babitus aut ab urbe Parisiaca , aut a consueto Plato opbiae stim. io etim revocavit: seae in ipso quoque Movasterio, ad quod se religionis causa contulerat, statim more solito publicas exercuis Icbolos. Ibi non solum Philo. sophia, Led&ars Rhetorica tradebatur, ut idem Auctor fidem facit: ipsemet Gulielmus in eo secessu suos sententiarum libros composuit, de quibus dixi alias. Quid hoc testimonio clarius ac certius 3 Nonne ex eo evidenter colligitur, studiorum usum in Domo S. Victoris usque ab initio viguisse, ut ut primae & secundae ejus Abbatiae Constitutiones&ipsa etiam S. Augustini Regula omnino studia siluerint. Hinc denique Patet, quam minimum pondus habere possit ratio ex Regularum qualicunque silentio desumpta, quam tanti facit Respontionis Auctor. S. Augustini Regula illud mihi in memoriam revocat, quod alicubi in Responsione dicitur: videlicet S. Augustinum . qui ut Gentilium in.

credulitatem & haereticorum pertinaciam revinceret, Monachorum sanctitate quasi quodam telo usus est, non alia iis officia adscribere quam laborem, orationem, contemplationem, & S. Scripturae lectionem :at de studiis ne verbum quidem. Verum quid refert, studiorum memtionem non fieri in eo libro, qui hic citatur de Moribus Ecclesiae Catholicae, modo alibi S. Doctor suam mentem patefecerit. Nunquid ea pr*termisit in libro de Opere Monachorum, ubi bonorum largitiones commendat ac probat, quibus fideles Monasteria juva Sant, indigentiam sublevantes infirmorum, aut eorum necessitati sus supplentes qu i erant Ecclesiasticis iunctionibus occupati, atque ad iludia incumbebant, propter eruditionem doctrinae salutaris. Et ut perspicuum sit, de gravi illum& serio studio loqui, haec inibi subjungit: Ad Me enim S illa bona opera delium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ni borae quibus

od erudienisum animum ita eatur , ut illa corporalia opera geri non possim, non opprimam egestate. Verum enimvero necesse non erat studia Monachorum commemorare in libro de Moribus Ecclesae Catholicae,ibi enim opponenda erat tantummodo eorum continentia, continentiae Manichaeorum, quam nimis ambitiose praeseserebant. Nihilominus tamen vel in hoc libro S. Rugustinus idoneum reliquit testimonium studii Coenobitarum, qui in commune vivebant, & in orationibus, lectionibus, atque Collationibus dies agebant, civentes in orationibus, in lectionibus, in Dilputationibus. Hujus postremi vocabuli prout a Patribus usurpatur, hunc esse sensum,

eoque significari Colloquia seu Collationes, quas inter se solitarii inire Volumen oli. E iste-

53쪽

Tractatus

lebant ad elucidationem praesertim sacrarum Scripturarum , eerta prorsus est atque explorata. Tota illorum Theologia huc referebatur.&,d hunc scopum reliquae illorum lcctiones & notitiae collinea trint. At D. Abbas non putavit a se transferendum esse postremum istud ver bum , haud secus ac illa quae inferius sequuntur: H, wro Patres nou s tam si 'simi moribus, sederam diυina doctrina excellentissimi. Nobiliori

sane praeconio sanctissimus & doctissimus Monachorum ceIebrari non VPostquam locuti sumus de studiis, quae in S. Victoris Domo in usu

suere, aliquid etiam dicendum est de iis . quae apud Fratres Minores semper exculta sunt. Mirum est prosecto, quod m. Abbas, qui hos μοι re Fratres non secus ac alios Regulares, quibus Ecclesia ins imbus E ct tw. elasiasticis uti coquetis, ab iis qui vere atque ex instituto sunt Monachi. alicubi secer r, & propterea eorum scientiam approbat; alibi tamenia acerrime horum Fratrum studia Perstrinxerit, aperte Pronuncians, v

tu ge S. Fria ritum in suuit rem, oe Miuisse iliis . ne quem Iibrum taberent ;chiope qui serebatur ne is tr aliquanao cupido incesserer suggestum conscendendi. Et post multa, ad ostendendunt quid emmiisanctitate inride studiis ae do.

Ar se erint Monaciarum. qtii ad illa nequaquam sunt destinari , histo riam prolixe narrat Fr. Joannis de Estitia Provinciae Bononiae Provincialis, qui in hujus Civitatis Conventu. - inscio nec Permittente Sanis cto Francisco, studiunt erexerat, quo mox Sanctus Franciscus -- ditus abstulit, diris tandem devovens hunc ProVincialem, qui subi ., tum studium redintregrare ausus fuerat. Cui subiungit aliam narrationem de quodam Agnello ejusdem Ordinis in Anglia Provinciali,nui cum in Conventu Oxoniensi scholas erexisset, Fratresque an Deus esset disputantes audisset, scholas illico clauiit, di interdixit,'' duo talium Disputationum cursus interVerteretur. Ouis non putet, audiens istacitari, ac tam in speciem luculentas narrationes adduci, luce clarius esse, quod S. Franciscus studia, imo re Praedirationem Fratribus suis interdixerit, primique ejus ordinis Superiores hac super re Institutoris spiritiam secuti sint. Nihilominust men in ejus Regula caput integrum legitur de Praedicatoribus, quibus monita quaedam suggerit, quo suo muneri ut par est satisfaciant. Prae. terea constat, S. Antonium Patavinum Theologiam Fratres ex illius praescripto docuisse, & S. Bonaventuram idem munus obiisse Parisiis paulo postquam e vivis excesserat Sanctus Patriarcha, quo adhuc vivem te A texatura Halensis in eadem civitate docuerat. Haec quae adeo aperte sibi invicem repugnant, quomodo cohaerere possint, facile ostendemus. Primum objectionis caput innuit textum Regulae S Francisci, quae artic. IO. haec habet: Et non curent neseientes lueras, literas discerer haud enim puto, Scriptorem, quia D. Abbate in Responsione citatur, alio digitum intendisse quam ad haec Regulae verba. Eadem olim S Bon venturae tempore occasionem nescio cu i dederant propugnandi. Fratres Minores, qui Mastigerii lauream adipiscebantur . a suamet ipsorum Regula desciscere, qua cautum est ne studeant. Cui respondensS. Bois

navem

54쪽

De Studiis Monasicis.

naventura , intelligendam esse ait Regulam de Fratribus Laicis , qui antequam Religioni nomen darent, literas haudquaquam didicerant: minime vero de Clericis, de illis scilicet qui antea studuerant. Diso σοςtiod Regula non istat studium Heratis, sea illiIeratis S laicis . Atque ut ostendat hunc esse Regulae sensun : addit S. Franciscum lectione miris ce delectatum fuisse, quamquam in seculo vix legere didicisset; ac ni a. ni fecisse Religiosos doctrina & eruditione praestantes, prout mort proximus signincavit admonens Fratres, ut singulari obsequio colerent

Doctores Sacrae ScripIurae, ceu ouaedam organa, quibus Deus ad annunciandum illis verbum vitae utebatur. Videnda quae affert S. Bonaven. tura in vita hujus Patris Seraphici, qui Fratrum studia probavit, modo salva orationis exercitatione studerent. Quod ad historiam pertinet F. Ioannis de Estitia; Wadingi Annales referunt, S Franciscum abolevisse Collegium Bononiense tribus ex cau-ss, i. quod Frater Petrus Ioannes de Stiachia quo modo ibi nuncupa.tur inscio neque probante S Francisco hoc Collegium fundaverat. 2.quod nimia in aedificiis magnificentia splendesceret. I. quod sundator multa constituerat quae viros doctos potius quam pios reddere possent. Sed aperta demum inobedientia ad ejus facinus in cumulum improbitatis accessit. Nihil ista contra itudiorum rationem faciunt. Narratio de Agnello nihilo magis lavet D. Abbatis sententiae. Neque enim ille Oxoniense gymnasium penitus sustulit; sed Theologici studii loco, Ius Canonicum ibi deinceps tradi voluit, praeferens id studii genus acerrimis re metaphysicis scholae quaeltionibus. Arbitror ista esse satis, ut perspicuum fiat, S. Franciscum studia suis Fratribus numquam interdixisse, sed&probasse potius; cum in ejus ordine aeque ac in illo S. Dominicci revera semper viguerint. De Regularum silentio ideo susius disserui, quod in illo Dom. Abbas pravissimum collocet argumentum, totaque ejus Respontio potissimum nac ratione nitatur. Sed ego mihi videor ollendisse, Regulas antiquasso studiis satis aperte loqui, Benedictinam praesertim illis patrocinari; c quamvis in ea nulla neret studiorum mentio, nihil ex hoc silentio confici posse adversus perpetuam ordinis traditionem . & majorum exempla: quomodo intelleximustilentium Constitutionum S. Victoris non obfuisse quominus studia in ea Abbatia usque ab initio exculta fuerint . Hactenus de Regulis, quae prima esse possunt dirimendae hujus controversiae ratio, & primum principium. Ad alterum discutienduin veniamus, quod in Traditione positum est.

55쪽

; si Tractatus

Secundiam Principium . Traditio stadisrum numquam in Coenolsis

intermisa . - m virorum az Sanctorum exempla . Quid

adsersus bane Tradisicinem atque haec exempla Responsorus Amctor excipiat. Cujuslibet ordinis Traditio masi quaedam Regulae explicatio semis per habita suit, atque in iis Disciplinae capitibus, de quibus nihil

cautum in Regula, ipsius Regulae vices passim supplevit: eo sere momdo quo se habet traditio Ecclesiae ad Scripturam. Eadem ceteris paribus de Traditionibus ordinis S. Benedicti ratio ineunda est, ouae de Apostolicis . ., Illa quae non a singulis Episcopis ait S. Augustinus is definita, sed toto orbe terrarum servata & tradita custodimus, damis tur intelligi ab ipsis Apostolis commendata&statuta retineri. Similiter quae in ordine S. Benedicti servantur non a singulis quidem Abbatibus definita aut introducta, sed sibi a majoribus fideliter tradita & ubiaque servata, dantur intelligi a S. Benedicto commendata & statuta ro

Fac esse exploratum, quod in priscis Regulis nulIa studiorum nae mentio; s studia propterea reiicimus. studiorumque in Ordine Mon uico ac speciatim S. Benedicti, traditionem nihili facimus: erunt quoia rue improbanda ac reiicienda Ecclesiasticorum & omnium fidelium stula, quandoquidem nulla horum studiorum mentio fit in Sacra Script ra, quae utrorumque communis Regula est. Nam si Tertulliano & alii, compluribus fides esset, humaniorum literarum dc Philosophiae sim dium a Christianis scholis penitus ablegandum soret. Non de alia enim. Philosophia locutum putat D. Paulum, ubi Colossenses admonet ne γ.- ιι per philosophiam & inanem fallaciam decipiantur. Quid ergo Athe-δε Pr sc - nis ait & Hierosolymis quid Academiae & Ecclesia λ videtint qui . is Stoicum & Platonicum & Dialecticum Christianismum protulerunt is Nobis curioiitate opus non est post Cbristum Iesum, nec inquisitione, post Evangelium Cum credimus, nihil desideramus ultra credere..ia Qui apprehendit illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet in is venit, & finem qiuerendi secit. Quod si aliud putamus requirendum is quaeramus in uoltro, hoc est in Ecclesia, & a nostris de nostro, id- is que dumtaxat quod i alva regula fidei potest in quaestionem devenire Quid fortius ac melius contra Monachorum studia dici posset. NihiladeC apertum & acre inveniri puto in tota D. Ahiatis Responsione, ubi adversum eadem studia tam multa congessit. Alia plura Tertulliani l ca sicile esset asterre nihilo minus valide ac diserte studiis Christianorum adversantia Ethnicae Philosophiae atque eruditionis.s --, verum enim vero ab ipsis etiam Ethnicis scriptoribus contra istiusmo mi ad. vi studia laepe reclamatum est Suave est d isputantem audire Senecam a verius

56쪽

De studiis is sicis. 37

versus Humaniores literas, pulcherimaque eruditione utentem ad conis uellenda liberalia studia. δε Quid quod ista inquit liberalium artium eon sectatio molestos, verbosos, intempestiυos, sibi placentes facit, ct ideo a di

scenies necessaria quia supervacua di iceruηt. Magno impendio temporum . magna alienarum aurium molestia laudario bisec constate O bommem literatiam

Simus Me titulo rusticiore contenti: o virum bonum 3 At post adeo incitatam declamationem demum fatetur, liberalia studia animum expedire, at. que ad aeeipiradam tantirem praeparara; Et tota denique haec Epistola eo redit, ut damna & incommoda patefaciat, quibus obnoxii fiunt qui liberalium artium studio unice tenentur. Haud aliter fere contigit in hac nostra concertatione. Dom. Abbas quidquid habet ingenii, fervoris & eloquentiae, adhibuit ut magna ab. surda atque incommoda quae in studiis, sive ut rectius dicamus in pravo studiorum usu, occurrere possunt, ostenderet. Nihil ibi niti dissipatum aut confusum, omnia ad disciplinae& pietatis ruinam vergere, ubi vigent studia, contendit. Ad ultimum tamen suomet exemplo palam facit , studium quandoque necessarium esse; sine cujus ope non modo adeo egregia opera elucubrare, sed etiam adversus studiorum rationem scri bere non potuisset. Nam quo pacto tot antiquorum Patrum gesta, tot praeteritorum secu lorum eventus, in suo Iibro coacervasset, nisi ad id

Historiam Ecclesiasticam pellegisset y Quomodo pulcherrima Titi Liviilaea excripsisset, nisi ejus Decadas revilisset, aut saltem in memoriam revocasset quae jamdiu conatur oblivisci λ Ecquid tandem in medium attulisset ex Capitularibus Dom. Baluzit, ex notis Dom. Lucae Λcherii. nisi eadem prius consuluisset Quid ergo causae erat, cur studio adeo

vehementer reclamaret

Dom. Abbati & Senecae idem mihi videtur u venisse, ac diviti cubpiam viro de divitiarum vanitate, periculis, atque contemptu. felici quadam elocutione dicenti, qui nihilo minus divitiis interim fruitur, easque in usus suos nunquam desinit adhibere. Profecto credibile non est. hujus hominis oratione pauperibus persuasum iri, nihil magni opes esse; sed putamus dicturos, pronum esse ac facile in laudes egestatis

erumpere, atque opum vanitatem dicendo amplificare, quoties vitae Commoda pariter suppetunt, & nulla re egetur. Ego quiaem pro certo habeo, permultos religiosos viros, qui studii stactu carent, quamque illo egeant sentiunt , prorsus sic assici legendo D. Abbatis Responsionem. Οyod ad nos attinet, Traditioni nostri ordinis constanter adhaerentes, Monastico habitu quo amicti sumus indigni nobis videremu r. nisi depositum nobis a majoribus commendatum sollicite servare stude.

remus.

Redeo Iterum ad ea quae antea dicebam. Q amquam Regulae M

nasticae nullam studiorum mentionem facerem, sola traditio omnium temporum ac locormn satis de se studiorum causam tueretur. Istiusmodi traditionem in meo Tractatu luculenter asserui; &, nisi salior, de ejus veritate & constantia tam apud Orientales, quam apud Occidentales nullatenus ambigi posse, liquido demonstravi. Novi equidem, sum-

. ma

57쪽

38 Tractatus

ina dexteritate usum fuisse Dom. Abbatem , ut ad exempla quae attulὲ

responderet. Videndum tamen, num momenta rationum quibus e

rum vim eludere conatus est, sint aeque solida ac in speciem ingeniosa.& num ipsemet aliquando veritati Traditionis subscribere cogatur. Eimnim si illam reiicit, & silentio Regularum indivulse adhaeret; sequitur proculdubio, ut dicebam modo, a studio prohibendos esse ipsos Ecclesiasticos; brevi, omnes Christi fideles: eo quod in Evangelio, comm ni omuni in R egula, altum de studiis silentium. Neque excipere juvat, Concilia approbasse, imo& sanxisse Ecclesi sticorum itudia; nam eadem Concilia, atque Pontifices etiam de st diis nostris Ordinationes edidere; eae vero quae ad Clericos reseruntur, ad nos quoque pertinent: quippe Monachi Clero&Sacerdotio insgniati, eorum jura sibi vindicaverunt, ut postea patebit. omnia in utrisque sere paria sunt; Traditio vero aeque pro nobis ac pro illis concludit. Huic principio nequaquam reluctari videtur Dom. Abbas, ubi ait :Si. Si quod Iuvetii indicium, uiae quid super bac re semiendum sit certo agnose

mus id erit textus priscarum Regularum, o memoria rerum gestarum au iis prodita qui de Monacbfnra Orientis scripserum, memiseruntque exercitationum atque consuetudinum , in quibus residebas vere M Monachorum luestituIum .

Nonne qui illa dicit, fatetur. certoagnosci quod itudia Monachis oriemtis fuerint permissa , si constet ex historiis Monachos illis operam dedisse λ Et ideo si agnoscererem velimus num eadem studia in Coenobiis O cidentis jure sint constituta. opus est ut, quid nostri Scriptores de prisco Coenobiorum usu memoriae prodiderint, inquiramus. At passim reperiemus, de nulla re erebrius eos loqui. quam de nostri ordinis Academiis, & de insignibus viris, qui doctrina praestantes in Monasteriis evaserunt. Neminem latere potest . quid ex hac ratiocinatione se.

Neque responderi posse arbitror, ex historiis dumtaxat Orientis serendum esse nac de re judicium; id enim Monachis occidentis nimis imiuriosum Bret. Et cum historiae Graecorum non minus quam illae R manorum pro studiis militent: quid causae est cur ab oriente leges accupere debeamus perinde acu Monachi incidentales nihil imitatione nostra dignum praeseserunt. Nonne utrobique propriae leges& consu tudines vigueriint λ Si secus esset, usus carnium aegritudine detentis i terdici deberet intra incidentis Monasteria, prout apud orientales verum probabilius autumamus. Regulas & Historias a Dom. A tate in unum colligari, ut utraque idem principium constituant, em quo de studiis Monasticis sententiam serre quis possit. Alibi enim suam circa Regularum silentium mentem adeo luculenter aperuit , ut de elus opinione ambigendi locus non sit. Age itaque videamus, quid ad exempla . unde traditio studiis favens consurgit, ipse respondeat.

Omnia ad haec tria capita reseruntur. I. Vel facta quae memora unus, Praeter communem consuetudinem accidisse. 5 singularia existim nlaudem merentur. 2. Vel Regulae transgressiones esse, si improbari

58쪽

sunt. t. Vel totum hoc studium intra Sacram Scripturam laici conelu.sum. Haec tria porro capita singillatim expendamus. LIN primis latetur , aliquos omni aetate Monaeses extitisse, doctrinae laude consipisuos: Ied id praeter morem oe fortuito pene evenisse ; a particularibus vero mbit sequi, juxta axioma logicum. Nihil aliud ista mihi signifieare

videntur . nisi quod non omnes solitarii doctrina excelluerint , neque omnesad multam sibi doctrinam comparandam aliquo Regulae prς-cepto obstringerentur. Si haec ille signincare velit, invicem conveni. mus, ac frustra inter nos digladiamur. cuid tu i exempla afferre , alibi inquit ἰ sunt cidelicet illa pectiliares eismus , qui nibis aliud conficiunt, nisi quod aliqui extiterint Monaria bis escientiis dediti. Sed nisi ostendatur , antiquas Regulas Ree studia seiunxisse . -I a priscis Institiaionibus praescripta fudse , cetera frustra obiiciemur . quae iam refutata si m. Facta omnia particularia esse quis nescit λ sed nihilo tamen minus studiorum consuetudinem probant. Si hunc ratiocinandi modum admit' teremus, idem de Ecclesiae traditione dicendum seret; nimirum parti' cularia esse facta quae ad eam probandam asseruntur; ac propterea ni hil novi, & quod reselli non possit, adduci, nisi demonstretur in Pagi nae divinae libris ea de re scriptum esse.

Cum triginta vel quadraginta numero fuerint Monacti, quor finiatas vias

praetergressos fuisse cognovimus, hoc est studio operam dedisse: reliqui in b minum ignoratione o claustrartim flentis Uersati ou quadroginta millia , quid narro P ad decem centena millia oe iamplius fuerunt.

Non facile id nobis persuaserit Dom. Abbas, Monachorum doctrina

praestantium adeo exiguum numerum fuisse. De sanctis Monachis in universum ait S. A ugustinus: Hic vero patres non 'lum sanctissim moribus, sed etiam diυina dodirma excellentissimi. Non de quibusdam Tabennaecce.

nobilis sed generatim de omnibus loquuti sunt Philosophi illi qui ad S.

Theodorum S. Pachom ii discipulum olim accesserant: Ea de υobis fima percrebuit, quia Monacbi sitis , qui multa e subtilaer intelligere, o sapiemier profari Wisitis. Erant Tabennae Doctores adolescentibus doctrina im. huendis deliinati; inter quos Theodorus Alexandrinus&Ausonius hoc munus obierunt tempore Sancti Λbbatis Theodori, qui suerat S. Pacho. iiiii discipulus. S. Isidorus Damia tensis in quadam Epistola conqueritur, quod sua aetate, quinto scilicet seculo, Magistrorum numerus Taben-

Iaae nimium excreverat. De priscis denique Nitriae Solitariis haec memoriae prodidit Rufinus: Scripturarum vero dicinarum meditationes o intest rius, atque scientiae dicinae nusquam rama cidimus exercit ad ut si raspere eorum oratores credas esse in diυina sapientia. Vocabulum, meditationes hic

Ioci aisue alias saepissime , innuit acerrimum quoddam studium ; &vox, Exercitia, senium vertorum Rufini satis determinat. Si huic cre. dimur ,

59쪽

Tractatus

dimus. Scholae Alexandrinae in quibus ipse studuerat. Scholis Nitriem

tam Anachoretarum inferiores erant: scientiae divinae squam tanta viis dimis exercitiae haec vero scientia adeo erat Persecta, ut singulos . ne oratores efficeret. In hac Nitriae solitudine multa millia Sanctorum Anachoretarum vivebant, reserente Palladio . Majus haec quiddam sunt, quam singularia facta, certi is mam vero continent auctoritatem, ut credamus. studiorum usum apud illos Sanctos Anachoretas omnino

Idem prorsus dicendum de Occidentalis Eecleis Coe obiis., Bedae exemplum. ait D. Abbas, siqgulare est. Fateor id quidem: verum cum iisdem seientiis, quas ipse in Coenobia jam inde a puero versatus dici. cerat, suos fratres erudierit, liquet jam non de facto quopiam singula. ri. sed de communi & certa Monasterii consuetudine rem esse. Haud aliter de S. Bonifacio Germanorum Apostolo dixerimus, qui cum religioso instituto quinquennis mancipatus fuisset y Grammatucam, Poeticam, Historiam, ac S. Scripturae scientiam in claustro ad. didicit, teste S. Wilibaldo, a quo ejus vitam.conscriptam habemus. S. Paschasius Radbertus, Rhabanus Maurus. B. Lanseancus. S. Amselmus scientias meditati sunt, di docuerunt. inaedam istae sunt quasi publicae voces, quae secundum studia decernunt, & sua illis iura misiam asserunt, minime vero singularia iacta quae nihil probent. . Sed fuerit sane quantumlibet,exiguus doctorum Monachorum numerus, spectat iliorum numero, qui in obscuritate & ignoratione hominum vixerunt. Nunquid sequitur, intra Coenobia studiorum praxim minime viguisse Hodie in Monasteriis studia vigere certum est: non omnes tamen Religiosi doctrina excellunt. quod apto ad sciemtias ingenio non omnes polleant, nec pariter omnes ad studia voemistur. Sic ex Secularibus, imo ex Clericis pauci docti, plerique indocti, Iicet utrique conditioni studia convellaut. . i Ex eo quod Sanct quidam se crimέ ait D. Abbas et M scientias -- applicuerim. non incitur, aes imisari eos dis am si ae studio , ut illi. operam dare et Viros illos Deus quodammodo se regatar, o a commosi inexerim regulis, singularibur osciis atque Dinionisus admovens, in populis δε--mento et exemplo , Ecclesiae Hillisati, argae incremento' est. Mi i

Illud saltem efficitur, ut illosamitari, & similiter ut illi studere possimus, quandocumque idonei studio sumus, aut apposite id fieri mistant Superiores, ad praebendum populis virtutis exemplum, & ad Eoclesiae utilitatem. Frustra nobis exempla Sanctorum, atque majorum proponuntur, si illos imitari non licet. Novi equidem, multa esse in

Sanctis. quae imitanda non sunt. Iure merito temeritatisargueremur,s eorum prooigia aemulari, aut eorum stygredi incaepta velimus. Niis ratum vero audax nunquam fuerit . quisquis eorum humanas actiones studeat imitari. praesertim cum id Ecclesia non vetet, sed potius i beat ut ilios quoad haec imitemur. Hi Λit D. Λbbas. Mia inter nos conuerim msse, domo Moractum quaeramus. gur is exemplum proponatur Se i quibusdam ma risi sinam utriusqucam

60쪽

De studiis Monasticis. I

Iritvi posse esse sententiam: Glutiden. Antonio, Paιbomis, Hilarione, Bais filio m oriente ς in Occidente vero de ra. Benedicto, Bernardo, Romualdo, Stepbano Grandimomense, Columisano. m. Poterat hic meminisse etiam Bedae venerabilis, S. Benedicti finianen. sis, S. Paschasii Radberti, S Anselmi; neque erat cur illos in unum confusos reticeret. utcumque vero sese res fabeat, ne quid dicam de S. Pachom io&de S. Antonio, de quibus alias: nobis certum est exemplis adhaerere Sanctorum Balilii, Benedicti. Columbant, Romualdi, &Bernardi, quos novimus absque ulla dubitatione studio nequaquam suisse contrarios vel exemplo vel auctoritate. Epistolae dogmaticae quae supersunt S. Columbant, ejus contra Arianos Tractatus, ejus Praedi. cationes in Galliis & apud Germanos, Bibliothecae quas Luxovii &Bobii erexit; sane ostendunt ouam sedulam operam studiis impenderit; neque ipse tantummodo . sed&eius discipuli, quorum multi ad Episcopatum evecti fuere. S. Romualdus scripsit Commentarium in Psalmos , cujus Autographum in Magno Coenobio Camalduli servatur. Quid ad haec respondeat D. Abbas, audiamus. Falso colligitur. aliquid sandite oe legitime usurpari. ex eo quod in quibusdam Sodalitatibus ubi vixerunt Sancti, nunc fit aut olim fuerit usurpatum :Noυimtis enim Sanctos non sibi sumpsisse ut omnes pravas confutaudines enim rent: βυe quod non crediderint rem ex sentemia juccessuram ; sive quod Deus propter causas quae nos latent permiseris ut abusus diutius perseverarent.

Supponit itaque D. Abbas, studium non modo non esse sanctum & re. gulare exercitium, sed & quemdam esse abusum. At nihilominus solitarii complures, eximii viri, Sansitatis viam in hoc exercitio sibi aperuerunt; tantumque abest ut cupido illis incesseret hunc falso dictum ata. Is m evellendi, ut potius illum induXerint, vel instauraverint in Monasteriis, ubi desierat. Testis est locuples S. Benedictus finianensis, magnus ille Ordinis S. Benedicti in Galliis&in Germania Reparator. Ip. 1 amet Ecclesia peculiaria pro Monachorum studio decreta identidem sanxit. Ergo dicendum esset, decreta Ecclesiae compulisse Monachos ad rei non sanctae, imo ad pravae consuetudinis exercitium; tantumque abfuisse ut illud Ecclesia eliminaret, ut potius tum maxime cum desierat revocaverit. Hujusmodi enim Ecelesiastica decreta ea tempestate prodiere, qua ignorantia in claustra irrepserat. Ita falsa haec sunt quae consequuntur, ut illa, ex quibus nata sunt, Vera esse non possint. Tota denique D. Abbatis ratiocinatio huc redit, quod sine fraudis periculo dici posset, extraordinario quodam consilio factum esse, Mi Monacbi ali. quando sciemia commendabiles redderentur ; ceterum in bae re illos a trita oecommuni cia recessisse, aut spiritu Dei inos, aut proprio quem sequi voluerunt,

aut demum ex Superiorum praescripto.

Verum qui fieri potest, ut divinus ille spiritus auctoritate sua firmetabusum p Permittere quidem potes pro er causas nobis inexploratas ut abusus perseveret, prout recte ait D. Abbas: sed quod motione sui spiritus aliquem ad illum impellat, penitus absurda cogitatio est, & a religio. si viri animo, ut videtur, aliena. Volumen ait. F Exci.

SEARCH

MENU NAVIGATION