Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Hoc autem quo facilius consequainini, habetis in hoc Romano Archigymnaso publice constitutos eruditissimos homines , qui vobis in hoc itinere duces optimi esse possint: quorum labori quotidiano ac diligentiae ut pari respondeatis industria, certe Vos non tam oratio mea, quam dignitas vestra, nomen atque existimatio cumulatius cohortantur.

182쪽

ADVOCATIS

Arebiumnasii Romana Sapientia RECTORIBUS,

NANNI FRANCISCO FAGNANO DEcA-- ALEXANDRO CASALIO AN .rio FELICIANO MONTECATINO. DEsIDERIO SPRETO. IACOBO SARDINIO. PROSPERO LAMBERTINO RQτosti DapudiFERDINANDO DE VALENTIBUS PETRO POMPONIO DE VECCHIS. CAROLO MARIAE SACRIPANTI. ANTONIO SERLUPIO. BONIFACIO SPRETO GADIU

183쪽

smo Collegio merito tam praeclare seuserim quam qui maxime ' baiud eorte mirarῖ diaetis . si oratio

haec mea in Iucem Ax at memo poti 'mum nomine comm cndata . Unde enim

mihi praefidium magis firmum contra sere

moneso voculas malevo orum, ΤΠαροπ

que futurae sης , quam Ulagulari sive '

sapientἰa . gravitate , constio atque assectoritate Τ Nemo sane quicquam potς σδε inmtisio ipsus ora tionis detrahere, aut alivia eT 'repebet creo Τηust politam quoque ac latinam serisendi rationem , Euam in Tobis prae ceteris I pi

184쪽

eimus , reprehendat. Ego equadem non ignorabam dijule omnino esse, ut vir suactissimus Hieronymus ait, senum murare tinguam . Sed argumenti hoc genus

iccirco maxime scribi , ut forens juvea

fruti consulerem , eique Himulos admoverem , ut vix .e 'carcerisus prope dicam

emiFP Halim optimo ferisoni acuesi emo quantum fleri possis, as intolewabibilia dicendi sarsarie restiret. Id quod etiam in causa fuit , cur mihi persuaderi

potuerit, ut haec ipsa oratio spis edita per Uulgaretur . Nam quod munus Re

publicae , inquit Cicero lis. i. de Di . a ferre majus meliusve possumus , quamsi

docemus atque erudimus Iuventutem pDubitari autem mix potea, quin inde eonsequuturus sit fructus minime paenitendus , si adolescentes noctrae civitatis v Hro perquam sapienti judicio , tum etiam . quod magis e B, exemplo , hoc ipsum or xioair propossum probari intelligant. Vos

185쪽

ergo , in altiori iHis dignitatis gradu eouocari juventutem ipsam freψ discriptinae addictam Audio Iaudis virtutis inflammare debetis , libentibus gratisque animis argumentum hujusmodi excipite. Guod quidem vim , quam ad suadentam

ais ingenii mei tenuitate, habere non potuit , longe majorem , ut spero , ab auctoritate veHra obtinebit.

186쪽

DE FORENSI

LATINITATE

EXPURGANDA .

ORATIO V

Habita Kalendis Decemsris, anno

ON ignorabam profecto si de latinae linguae bar-- . barie, quae jampridem forum occupaVit, libere dixissem , quae quidem dicenda esse videntur , pem multos fore , qui me laboremque meum pro dignitate ipsius seri, tum etiam pro Communi nostrae civitatis bono susceptum reprehenderent. Satis enim intelligebam, quod etsi res tota , de qua agerem , a nemine vocari pos-

187쪽

I68set in dubium, eorum tamen, qui impolitam illam scribendi rationem publice; defendunt , tantam sere ubique esse frequentiam austoritatemque , ut si ex adverso stetissem , quasi Contra fluvium ire voluisse viderer. Itaque non immerito suspicabar, propyer dissipatam adeo in vulgus ea deire opinionem me Vim nullam in dicendo esse habiturum; nec profuturum magis , quam si surdis , ut sunt, scopulis canerem . Illud quoque me vehementer urgebat, viX fieri posh, ut res tam , caute moderateque pertractaretur quin magnam seri si irem invidiam ; . cum multi hoc ipso argumenti genere quasi actionem quandam in se coiistitutam fuisse putarent: proinde minimme defuturos , qui me nisi temeritatis,

at imprudentiae certe Coarguerent,

quod ejusmodi genas hominum maxime morosum & irritabile nulla neque

188쪽

privatim , neque publice laesus injuria lacessissem, quorum nec dignitatem ignorare, nec sapientiam aspernari debuerim . Quae quidem singula quanquam me commoverent plurimum, tine impeditam adeo dicendi provinciam susciperem , etiam atque etiam deterrerent; vicit tamen omnem sive metum, sive pudorem mihi natura a tributum incredibilis animi dolor,quo

Carere non poteram , Cum viderem

in hac tanta literarum luce tantaque disciplinarum omnium cultura sere neminem esse , qui de veteri splendore civili scientiae restituendo cogitaret. Dolebam igitur & acerbe serebania,

venerandam legum majestatem. non

modo ab antiqua illa dignitate descivisse , sed etiam partim sominum imperitorum ignorantia , partim malevolorum pertinacia, partim quoque quorundam culpa, qui populares esse Y aut

189쪽

aut videri volunt,in diem ita deprimi, ut pristini vestigium nitoris in ea jam

plane nullum recognoscas. Quamobrem contemptis, quicunque de me

tandem suturi essent, hominum istius. modi sermonibus, constitui eam h dierno die de stylo forensi orationem , fhabere , unde & lectionum mearun, auspicium es set, & honestissimi juvenes, qui ad amplissimam Juris facult tem in hoc Romanae Sapientiae GD Imnasio daturi sunt operam, tempesti- lve intelligerent quantum de dignitate '

sori gloriaque Iuris prudentiae detrahant, qui in j udicialibus cauilis emem l

datam 1cribendi rationem minimi putant . Quocirca etsi non ignoro, me smihi plus oneris, quam revera ferre possim , imposuisse, si non modo rem universam ac penitus , sed ex parte complecti voluero; illud tamen, quod animum relevat meum , est jucundis-

190쪽

simus iste hominum sapientissimorum conspectus , eX quorum auctoritateis praesidium satis firmum mihi sore confido . Multos enim adesse video tum summo ingenio ac doctrina , tum a s rensi usu atque exercitatione maxime commendatos , quibus lutulentam , ejusmodi dictionem non solum non probari , sed ab eisdem vix magno cum stomacho eam tolerari certo scio.

Quorum quidem judicium , si qua in

parte vel orationi meae robur , . Vel susceptae caussae deerit patrocinium, instar teli mihi erit, quo & adversari

rum audaciam eXultantem reprimere ,& civilis scientiae dignitatem sustinere

conabor.

Animadverti autem fore mihi in hac caussa cum duplici hominum genere negotium. Quorum alii ea sunt austeritate ingenii, vel odio in optimas disciplinas,ut in foro non aliam omni- Y a no

SEARCH

MENU NAVIGATION