장음표시 사용
201쪽
rensis; neque nunc ut olim in subselliis eloquentia dominatur, sedjura. Habeant igitur veluti landum suum grammatici & verborum censum &opes elegantiarum. Nos quidem non de verbis , sed de patrimoniis , non denominibus , sed de legatis , de vendiatione bonorum , de successionibus jure nostro agemus. Illi se politos dicendi magistros de Ciceronis schola evasisieci omnes lepores, Tulliana omnia myrothecia consumpsisse glorientur. Praeclarum satis quid' nobis esse videbimur, si multo labore multisque vigiliis contigerit nos haud longissime abesse ab Accursit, a Barioli, aut Baldi gloria , qui tamen grammaticorum judicio gothice magis quam latine sicripserunt. Rerum sane, non VerbΟ-Tum nos urgeat oportet solicitudo. Neque decet caussidicosum sermonem rebus tam gravibus occupatum juncturis
202쪽
& quasi syllabarum numero insistere runoque Verbo , sic a nobis de jure , scribendum , ut nec diligentiori vocare bulorum studio judicum torqueantur ingenia; neque sit, qui sensum omnem orationis nostrae liberius & sine artificio excurrentis non probe omnino percipiat . O acutam excusationem l odessensionem singularem l Enimvero id primum libere dico, eos frustra conari praeclara illa Bartolorum ac Baldorum nomina quasi murum nobis opponere, ut ex tam magnis auctoritatibus habeant firmissimum inertiae suae propugnaculum. EXcusant quippe illos tum etiam alios ipsamet tempora, quibus non modo omnis latina lingua interes. derat,sed quod magis dolendum,quodque omnes deplorant ejus aetatis hist riae, talis pervaserat in omnium animos stupor, talis dementia oblivioque literarum, ut de iis temporibus nihil
203쪽
i8 omnino extet hominum memoria dignum . Quapropter in summis de eo genere viris , qui certe in civili scie
tia sunt longe omnium principes, si sermo rudis & gothicus, si historiarum literarumque ignorantia deprehendatur, condonanda prosecto sunt illis pro
temporis ipsius ratione: cum praesertim istiusmodi errores pura exactaque R mani juris notitia, quam diu sepultam nobis immenso labore restituerunt,Cumulatissime compensaVerint. Quaenam itaque, malum, est ista amentia in tanta nunc literarum luce gothicam ejus seculi barbariem pugnacissime tueri Velle , quam revera Bariolus ipse si revivisceret, jam omnino detestaretur
summoque studio expurgaret 7 Et sane quid est , quod teterrimum illud i quendi genus minime sibi retinendum
sere putaverint quotquot proXime consequenti aetate pari judicio , acu-
204쪽
Hine ingenii & sifigulari industria de eivili jure scripsere Z Imo vero quid purius, quid luculentius, quid suavius ea oratione , qua quidem usi sunt viri illi eivilis scientiae consultissimi, Aiaciatus , Pancirollus , GoVeanus , Cu-jacius, Budaeus , Duarenus, Tiraquei lus , Contius , Hotomannus , BrisIhnius aliique complures , qui ad jus
Romanum exornandum tantam literarum ubertatem attulerunt , ut ex
eorum vigiliis maximum eidem acceia serit ornamentum 8 In hos prosecto solertissimos & quasi majorum gentium doctores intueri, hos sibi duces proponere homines nostri deberent ; non autem ignaViae suae ab eo praesidiunc, quaerere,quod temporum potius quam hominum culpae . tribuendum esse vi
At multo vehementius commovet me , quod unt, in sero non verbo- A a rum s
205쪽
tudinem . Itane nos amentes , aut immperitos judicant, ut minime intelligamus qualis rerum , qualis verborum debeat apud ipsos esse solicitudo Non
aequalem utramque contendo . At nego alterutram pCsie negligi . Curae enim omne jus aut in Verborum interpretatione , aut aequi pravique discrimine positum sit , . quotus. quisque non Videt, quantum momenti habeat verborum sensus optima vocua ipsarum intelligentia ξ Sunt tibi res pecuniaeque nostrae curae atque solicitudini. Esto: at voces , quibus res ipsae Continentur , earumque sunt indices, minimi putas Non illum ego mehercule optimum statuerim imperatorem, cui sane certamina , aut obsessio. murorum maXime cordi essent, intereae Vero nulla de commeatu , nulla de delectu militum cura teneretur. Quo-
206쪽
18 Ities autem praepostere concepta Verba
impedimento sunt , quo minus dissicillimae quaestionis nodus praecidatur , quae diu & altercantium sortunas &judicum ingenia torsit Dicet aliquis:
huic etiam incommodo bene ac sapienter majores nostri consuluerunt. Complura per eorum manus Volumina
accepimus , in quibus singula, quae propria sunt juris Vocabula enucle te distincteque adnotarunt . Εκ his statiis intelligas, quid peculium , quid tutela , quid familia , quid usucapio&hujus generis alia sere infinita. Ηabeant :itaque sibi suas grammatici vo
ees , suas ad caelum enerant etymologias, non hercle invidemus. Homines. ut Video, acuti rem plane consectam putant Non ita tamen olim sapientiores illi legum interpretes de hoc negotio judicarunt . Praestantiorem longe aliam de minimo isto gramniati-
207쪽
ωcorum regno opinionem habebant: Quandoquidem non ea duntaXat, quae ad jus civile pertinerent, vocabula eae plorari oportere censebant, sed crebas quoque inter se quaestiones de proprietate latinarum vocum earumque
primaeva significatione agitabant. Hinc ab iisdem mira quadam ingenii Tubib. litate quaesitum, quid vitium differret& morbus , quid. hostis apud veteres significaret, quid manubiae, quid sumidus, quid municipium aliaque fere innumera , quae cum ab A. Gellio tum ab Andrea Alciato & Gulielmo Budaeo elegantissime recensentur Ex hujusmodi enim notitia suturum fuisse, putabant, ut Romano juri de lumen
Atqui rellista vulgi barbarie,si poslitum dicendi genus prosequeremur . paucissimi. jam nostra intelligerent Quid si ad forensem usum rion contor
208쪽
tam & acrem orationem postulo , quae Tullianam amplitudinem exprimat daut nervosam Sallustii brevitatem, nec quae Taciti aculeos emittat; talem Ve To, ut accurata tametsi & distincta plana tamen, inaffectata . aequabilis δρhne fastu fluat Estne quisquam tam plumbeus, aut sic ab humano sensu alienus, qui te stionem hujusmodi non longe facilius perciperet, quam indigestam illam, confusam, desultoriam aut etiam, si Diis placet, soloecismis compluribus aspersam Quae quidem quam absurda plerunque sit, vel illud
argumento esse poterit,ingenuos quos dam , quos ego novi, optimo ingenio adolescentes, qui legum facultati summa spe ac voluntate nomen dederant .
haud multo post perterrefactos ab ipsis
barbarorum castris aufugisse. Cui enim , ut mihi narrabant, Ciceronis
Caesaris, Terentii aliorumque his G
209쪽
milium libris ab ineunte sere aetate educati, latinitatis illius candore ac perspicuitate mirum in modum ten rentur, tam inconditas deinde atque horridas causiadicorum ductorum suo-
rum voces diutius serre minime potuerant: ad quas sane 4ntelligendas novam sibi, ut dicebant, grammaticam,
novos commentarios conquirere nectae erat. At nemini sese obscuros in dicendo fieri velle dictitant. Optime
est Cur tamen ea pariunt Verborum monstra, quae necessario rebus obscuritatem, . non, lumen asserant Illud potius . nobis persuadeant , se operam dare , ut extra serum a nemine queant
intelligi, haud valde dissentiam . Pos.sem equidem hoc loco serensem alia quam ex ista scoria paginam in m dium afferre, quae plus nimio fortassis orationi meae fidem faceret . Sed cum diebus singulis in omnium serme ocu
210쪽
lis scriptiones de hoc genere Versentur,non est, Cur rem iptam,quae nonnihil invidiae & ostensionis habere videtur, verbis pluribus agam . Venio itaque ad argumentum officiorum &observantiae plenum. Verentur nimirum ne elegantius scribendojudices , homines quidem plurimum occupatos , molestia afficiant. Proh Deum immortalem, ubinam gentium sumus. ut indicem talis stultitiae Vocem audiamus Elegantiane sermonis satietatem
affert , quisquiliae vero delicias &voluptatem Z Delectat, credo , judi-ees ipsos siccitas illa & puerilis quaedam dicendi insulsitas , in qua Cum prope nihil existat, quod non obse rum, aut alienissimo loco sit positum, necesse est plane de auctoris sente tia divinare . Delectat ipsos videlicet oratio non simplici puroque stylo com posita , sed verbosa , sed tumultuaria,