장음표시 사용
211쪽
sed levibus minimisque rebus redun-.dans. En quam praeclare sentiant deis: ingenio studiisque ipsorum judicum hominum sapientissimorum,quos quidem aut in literis hospites omnino judicant , aut sic in illas infestos , ut te- terrimum Verborum paedorem sincera electaque dictione jucundiorem ipsissere arbitrentur. Percommode tamen in eos cadit iniqua ejusm'di opinio atque injuria . Haud immerito luunt dicam magis aperte id, quod sentio indulgentiae suae poenas . Nam quoties sibi illepida ista ac perturbata afferumtur , ad quorum ambages expediendas est non minus quam labyrintum Cretensem ingressis laborandum, quid est per Deum immortalem quod eadem omnino ab se non rejiciant, & ad Orbilii serulam tam malos grammaticos non dimittant ξ
. At quaerunt quo pacto fieri possit ,
212쪽
ut id temporis siter in foro quis scri-hat; cum talis scribendi ratio sit jamia, omnium usitatissima, cum ubique consuetudinis jus quoddam obtineat, cum postremo non secus hodie plerique omnes saciant . Mente jam recreor, quod aliquid tandem in medium attulerint , quod non leve omnino Videatur . Excusandi sunt plane : communi quodam usu & necessitate peccant,
non animo ac voluntate. Inurbane
scilicet impoliteque scribunt , quia
nesciunt elegantius . Parcius autem vellem nobis de consuetudine verba facerent. Quis enim est tam medioeriter in re forensi versatus , qui non intel ligat, quam tenue sit & infirmum, quod ab ipsa consuetudine petitur, argumentum p Multa sane conveniant necesse est, ut aliquid illa valeat.Quod si sorte fuerit varietate temporum interrupta, neque apud omnes ita rece-
213쪽
I9 pta , quin iis contrariam quoque par tem adversentur multa,Vim habet tum mehercule nullam . Cum itaque juris scientia ab ipsa originis suae vetustate suerit semper, ut satis jam Vidimus , cum omni literarum genere Conjunctissima : cumque extiterint viri gravissimi atque omni laude digni, qui vix reversis postliminio optimis disciplinis in expurgando statim, ornandoque Romano jure magnopere desudarunt, cum denique per hanc aetatein videamus, quod in hac ipsa Urbe homines summo ingenio & i gravitate praediti humanitatis studia ad legum exercitationem adhibent; frustra nobis usum gentium Commuiaem objiciunt, & consuetudinem istam antiquitate Venerandam tantopere praedi
cant. Sed plerique non longe secus scribunt. O praeclaram defensionem dQuid ρ multitudinis exemplum , quod qui-
214쪽
quidem seneca omnium pessimum pronunciaVit argumentum, praesidio sibi esse volunt i Enimvero indigna semper visa fuit optimo quoquo Viro vox istiusmodi atque consilium . Ponderanda sunt hominum j udicia , non autem numeranda. Esto pauci sint per hos dies, qui literarum latinarum studium ad sorensem usum traducant: nonne . horum paucissimorum judicium, Virtus , gravitas & sapientia pluris apud te esse debeant, quam C terorum omnium plurimorum barbaries atque insantia e Neque enim ne
gare quis poterit, quin hi pauci multorum sint instar imperatorum qui primos in foro ordines ducunt: Cum ad ipsos gravissima quaeque caussa deseratur , Cumque hi ceteris non modo scientia praeluceant, sed ingenii quoque fama omnium maxime floreant . Quae cum ita se habeant,quis sequo' . B b a ani-
215쪽
animo ferre possit legul os illos , homines infantissimos , qui Cum Omne s1iteraturae genus nihili prorsus faciant, praeterquam quod poetas , Oratores , philosophos, mathematicos tanquam viles animas & inutile terrae pondus Contemnunt, eos praeterea derident sapientissimos viros, qui de jure venuste latineque scribunt, quasi in sorodesiperent, quod non barbari, quod non illorum similes esse studeant ξ Hositaque sessivi isti arguti appellarea per risum & jocum audent homines
Ciceronianos , aut sesquipedalium a verborum consectatores , aut etiam ,
quod multo indignissimum est, levia ac Ventosa capita, quae haud satis ratione constent. Ita prosecto ipse ego viro in hac nostra civitate tum juris doctrina & literarum humaniorum , elegantia , tum etiam librorum editorum gloria clarissimo ab aliquo nescio
216쪽
quo e nugatoribus istiusmodi illudi atque obtrectari,multis de soro plausu comprobantibus', vidi . Nequiorne impudentia excogitari potest, quam
quod ab ipsismet literarum ornamentis , quae maXime commendare deberent , occasionem arripiant homines gravissimos contemnendi atque irria '
dendi Sed in hac parte aliquo pacto
sortasse excusari possunt . Nauseant Deile stulti id , quod ignorant; utque putenturi sapere , caelum ipsum , ut Phaedrus ait , vituperant. Quod Vero longe gravissimum, quodque nullo modo serendum esse videtur , illud sane est , quod adolescentes optimo ingenio & a musis minime alienos abducant ab amore studioque literarum ,& quantum fieri potest , distrahant. Qua quidem iri re quis summam isto
rum fraudem malitiamque non videat Conantur porro in ceteris ea ipsa Vir
217쪽
I 8 tutis semina elidere , quorum uberes fructus sterilitati tuae probro aliquando fore extimescunt. Omnes incultos, omnes balbos, omnes gregis sui simillimos esse cupiunt. Quocirca Vulpeculae illius calliditatem haud inscite imitari Videntur, quae , ut in sabulis est, quo caudae sibi interceptae dedecus alieno cohonestaret eXemplo , Ceteras quoque Vulpes enixe cohortabatur ψ ut eam pariter sibi abscinderent; quippe quae usui non esset, sed oneri. Ita sere solent homines isti fallaci quadam: benevolentiae: specie adolescentium animos nondum satis consilio diratione firmatos aggredi , ,& saepe dugnitatem seri, quod quidem minime reprehendo, ad caelum extollere , saepe de literarum studiis declamare tanquam de . re non modo nihili prorsus facienda , sed quae etiam sortunam h minum sorensium deprimat Nugas
218쪽
ergo dictitant literas esse & delectamqnta puerorum: Pnilolbphiam vero, astrorum notitiam Geographiam Ceterasque ejus ordinis disciplinas otiosi
hominis occupationem et omnia denique isthaec supervacanea ac leviora ab eo repudiari oportere atque Contemni , qui aliquando familiam injure de legibus velit ducere & soro supra ceteros dominari. Itane vero Θ Fieri non potest, ut quis evadat magni nominis jureconsulius, nisi musis, nisi elegantioribus studiis valere jussis, incultam,
Caecam ac rerum pene omnium ignoratione miserrimam vitam traduxerit
O nequitiami hominum plan. Veteratoriamo: Adeone sibi persuadent posita per summamTraudem amoliri ea, quibus ipsi carent, bonarum artium Ornamenta , unde Italiae dignitas , unde nostrae civitatis. splendor . unde Christianae religionis praesidium di firma,
219쪽
mentum constituitu Verum enim- Nero errant, Vehementer errant, si
in hac V rbe , perantiquo Optimarum artium domicilio, per hos cuniculosessicere aliquid posse putant. Habent enim adolescentes nostri plurimos ,
quos Romae intueantur , ' clarissimos viros cum juris, tum omni literarum genere ornatos , quorum judicio atque auctoritate perversas istiusmodi opiniones omnino resutari videant. Habent Pontificem MaXi um anteis oculos , virum sane literatissimum,
cui dissicillima Christianae reipublicae tempora impedimento non sunt, quominus honestissimas disciplinas inadiem amplificet, & quam maXime potest ili ustret. Habent denique saXa . haec ipsa & parietes , qui veteris doctrinae gloriam adhuc spirantes,homitium tam desipientitam Vocibus prope
reclamitant Quibus sane lapidibus
220쪽
utinam vis inesset exulcerata istbrumta hominum capita ad sanitatem , reVocandi, aut saltem sic deterrendi . ut sese tandem silentio contineant: quemadmodum inepto illi apud Petronium versificatori Eumolpo contigisse dicia
Sed longius fortasse , quam par erat, dicendo provecti sumus . Tempori jam consulendum, cujus finibus
reliquam orationis partem ita circu scribi sentio , ut eam breviter dc quasi summatim percurrere necesse sit . Quanquam dc hocsatis Commode ca-.dita neque enim cum tardisseconel malis ingeniis erit nobis deinceps laborandum, aut cum iis, qui literas
e civitate exturbare conentur atque sin exilium ejicere ; sed cum honestis. simis siris , in quibus .cum dignitate forensi conjunctum est maxime omne liberalium artium decus de Ornamen . I C c tum.