장음표시 사용
191쪽
no dimonem, nisi insuavem illam,
rudem ac semilatinam usurpari oportere contendant. Alii vero etsi in ceteris rebus munditia sermonis dele- ' antur plurimum , in caussis tamenta, id aut minus necessarium putant, aut
de industria negligunt, ne sertasse dedicatiores esse videantur . Quibus ut ordine utrisque respondeam ; vos primum appello , severi legum interpre- , tes, qui caput in foro neminem extol- lere posse censetis , qui literarum ele- gantia studioque bonarum artium teneatur Quam tandem juris regulam , quaenam edicta praetorum, aut de Caesarum scripto sanctionem in medium asseretis, qua quidem caVeatur , ne quis in jure dicundo utatur verbis propriis , significantibus & ab eorum, qui latine loquuntur ,. consuetudine s non abhorrentibus p Contra ego nullo. negotio vobis planum facere potero
192쪽
castitatem sermonis dicendique proprietatem , non modo ab usu forensi alienam non esse, sed summis auectoriatatibus diuturnaque temporis praescriptione eam ipsam quodammodo praecipi atque mandari Z Nam quis ignorate quonam sonte ad nos primum defluxerit universa Romani juris scientia pNonne de summa virorum doctissimorum sapientia , qui xi I. Tabularum is interpretationi ea dod trinae laude praeerant , ut eorum domus , ut ait M. Cicero , haberetur Veluti totius oraculum civitatis Z Imo apud omnes in eam existimationem. ac sapientiae s mam Venerant , ut cum a Graecis priamo , tum deinde a populo Romano non alio quidem nomine , quam Sapientes appellarentur. Quis igitur sibi persuadeat ejus ordinis homines indeis in vulgus tam praeclarum nomen fuisse
assequutos , quod de jure rusticana aci
193쪽
plane inculta oratione populo responderent λ Aliud prosect o fuit nominum Graecorum ingenium. Nae amabant illipolitam dicendi rationem: oblectabanintur maxime suavitate1ermonis. Proin
de Homerus haud visum iri putavit Nestorem summae prudentiae Virum , neque Ulissem maximum imperat rem , nisi singularem utrique in dicem do laudem tribuisset. Quid vero deis populo Romanoρ Cui sane emendatum scribendi genus ita placuisse accepimus , ut quos complures ediderat de Juris prudentia libros C. Trebatius eques Romanus, homo tum M. Tullii similiaritate , tum etiam C. Caesaris consuetudine atque amicitia celebratissimus, minimi secerit, quod non admodum eleganter conscripti fuissent.
Neque probavit magis , quae in Elius Tubero de publico & privato jure acute dc subtiliter scripsit, quod nonnihil
194쪽
vetustiora & sere absoleta verba affectaverat. Contra Vero quanto honore sunt habiti Publ. Scaevola, Mutius, Gallus Aquilius , L. Crastus, Ser. Sulpicius, M. Cicero aliique plurimi, qui ad juris civilis scientiam non mo do summam eruditionem, sed etiam verborum delectum mirumque latiniatatis candorem addunxerant ρ An vero quod nobiliori stylo ac ratione minus vulgari scriberent, iccirco aliquid de dignitate juris eos detraxisse quisquam sanae mentis judicavit Atqui illud de Ser. Sulpicio , ut ceteros mistas faciam , proditum est memoriae, eum, latinae linguae studium tantopere e luisse , ut quandoque M. Varronem de germana vocabulorum significati ne non secus quam de summo negotio
At enim aurea suerunt ista latiniatatis tempora, quibus Romae non -- do
195쪽
do curia & sorum, sed theatrum, sed balneae , sed popinae quoque ipsae mul- lto sane felicius, quam nos, latine & i telligebant & loquebantur. Neque sillos aetatem plurimam, ut nunc nobis usu venit, ad unius linguae notitiam traducere necesse erat, sed eleganti res dicendi modos de nutricum sinu cum lacte prope ipso accipiebant. Mirum itaque videri non debet, si id temporis , quando scilicet non tam prae- Harum erat, ut ipse Cicero ait, scire llatine, quam turpe nescire, homines lsummo loco ingenioque ad juris, quod profitebantur, intelligentiam singularem pariter sermonis elegantiam ad-. jungerent. Fac ita esse omnino. Neque .enim me longius oratione abduci patiar, ut doceam , non eam omnem , t
qua illi tantopere praestabant, dicendi ilaudem ita suisse natura partam, ut dialigentiae ac labori locus haudquaquam
196쪽
suerit. Satis sit quod hae de re Qui
tilianus copi6se ornateque disseruit Sed antequam respondeam, illud monendos vos esse Video, veteres illos , quos nominaVi paulo ante , viros eloquentissimos jurisque peritissimos me non iccirco in medio proposuisse , ut ad eorum amplitudinem homines nostros eiungerem proxime, aut undique conformarem. Illos enim singulos , ut de uno M. Tullio Plinius pronuncia-Vit, eXtra omnem ingenii aleam posutos esse perspicuum est . Sed ut petita a vetustissima juris origine sapientissis morum ejusmodi ruirorum exempla os tandem occluderent iis, qui palam dictitant serensem hominem a studio& elegantia literarum alienum esse , oportere . Age vero , occasum interiatumque suum Romanae linguae splendor obierit ; & aureum illud latinitatis seculum aetas deinde ferro deterior Z lon-
197쪽
I78 longeque corruptissima consequuta suerit. Verum in hac ipsae literarum caligine quonam quaeso scribendi genere in judiciis homines usos suisse putatis p Dicendine rationem puram &emendatam usurpasse , an Vitiosam, an sordidam de triviis haustam & plebeculae mores olentem Equidem si maturius id , quod res est , perpendamus, facile quidem erit comprehendere ,
tunc summa dicendi proprietate ma-rimoque Verborum ornatu de universo Romanorum jure conscripsisse &C os & Paulos & Ulpianos & Papinianos & Tribunianos aliosque complures, qui per eam aetatem, intermorqtua jam prope omni latini sermonis Iuce , se forensi operae addixerant; ut eos Certe non mediocris notae scripto
res , sed omni literarum praesidio bene munitos suisse dubitari nullo modo possit. Quantam enim esse constat ve
198쪽
nultatem orationis atque elegantiam , quam sane continent Pandectae , Codices , Institutiones Novellaeque Constitutiones , & si quae alia sunt ab ipsis digesta de universo civili jure volumina8 Quamobrem Laurentius Ualla Romanorum omnium scriptorum censor acerrimus, non modo eos censoria illa
virgula sua mul stare ausus non suit,sed etiam libere fatetur, se quidem perlegisse quinguaginta Digestorum libros ex plerisque jure consultorun voluminibus excerptos, & relegisse cum libenter, tum vero quadam Cum admiratione . Primum quod nescias . inquit , utrum diligentiane an gravimtas , prudentia an aequitas , scientia r rum an omnis dignitas praestet, & majori laude digna esse videatur. Deinde quod haec ipsa ita in unoquoque illorum omnia egregia sunt & persecta, ut vehementer dubitari possit , cui uuis
199쪽
sit praeserendus. His autem nihil est , ait, mea sententia, quod addi adimive posse videatur tam eloquentiae , quam latinitatis & elegantiae, sine qua caeca
omnis doctrina est & illiberalis praesertim in jure civili. Quid planius,quid
sapientius, aut quid accomodatius diei poterat ad jugulandam omnino hominum nostrorum audaciam Z Quid i ne- gabuntne il los summam in foro laudem fuisse assequutos,vel eo dicendi genere forensis ossicii muneri non undique s tisfecisse t Hoc autem praezerquam quod dignitatem eorum ipsorum,qu rum isti sese interpretes elle & dici v Iunt, & quorum auctoritatem in judiciis non minus quam aras & socos tuentur, magnopere offenderet, longe
alia certe suit semper, quam sapientissimus quisque habuit de talibus viris, opinio. Illos quippe clarissima juriia prudentis lumina, ornamenta legum,
200쪽
judiciorum propugnacula & humanae societatis firmamentum appellant Antonius Faber,Balduinus, Cujacius aliique plures. Imo Balduinus ipse, homo perquam acri ingenio , nec postrema apud eos , qui in foro versantur, auctoritate, in commentariis suis , quibus institutiones juris ornavit, illud primo loco admonet , ut singularem Dei Opt.Max. providentiam suspiciamus,qui quemadmodum olim eos sempiternae memoriae viros Iosephum in Egypto , Danielem in Babylonia , Athenis Periclem , Lacaedemone Lycurgum aliosque alibi, ita postea Romae Papinianum ad conservandam humanam societatem & justitiae splendorem excitaVerit.
At mutata est j am, inquiunt,omnis illa vetus judiciorum ratio. Destivit ab elegantia orationis ad formularum quarundam angustias pompa illa so-