장음표시 사용
221쪽
tum Deseistantur hi plurimum , unantea dixi , candore latinitatis, amant cpurum scribendi genus ς : quod tamen in j udiciali sermone, nescio qua consuetudine, aut opinione ducti, heglia gunt. Quocirca hi mea quidem sententia longe graVius peccant, quo ma jor est in foro eorum ipsoruis a uetoritas: cum aliis dare videantur ansas ad forensis munditiani orationis jure ali quo reprehendendam. Sed hoc omitto. Quid autem est quod ipsi tam humiliter demisseque sentiant de dignitates Juris prudentiae, ut deteriori eam loco ac ceteras facultates esse velint ρ Quis enim populus, quae gens , quae homi num natio memoria nostralest adeo in
culta atque omnis humanitatis tam eXpers , ut , non exhorrescat ac magnopere detestetut foeditatem illam dictionis , quae ab aetate kc moribus barbarorum veluti tabes quaedam mortii se-
222쪽
sera defluens,in singulas quidem sciemtias invaserat8 Hinc proinde fit, ut jam transalpinae gentes , tum etiam Italia sere universa de Dialeetica , de Philosophia, de Geometria , de Medicina ceterisque iis bonis artibus libros scribat lueuienter & singulari quadam proprietate sermonis . Quod igitur
communiter in omnibus aliis iaculta - tibus turpe ac Vituperatione dignum
esse censetur , id injure civili non inhonestum esse videatur At peculiares sunt aliquae' juris formulae, quae etsi
eum castitate latinitatis maxime pus gnant, nullo tamen modo dimitti possunt , aut immutari . Quasi vero id non sit facultatis cujusque proprium . ut quibusdam certis unaquaeque utatur vocabulis, , & suis quodammodo Ι quatur vocibus . Sunt: enim non solum cujuslibet linguae , verum etiam artium singularum propria quaedam, ut
223쪽
ita loquar, id1omata . Habet suas Diarile stica voces , habet Geometria , habet quidem Medicina. Cum itaque abunde satis suerit jam usu atque ese perientia comprobatum, liberalissimas ejusmodi disciplinas ab elegantia latini sermonis non abhorrere; dubitabitisne, quin pari splendore ornatuque verborum de Romano jure valeat disputarit Quanquam ego nunquam in eorum sententia sui, qui si quod verbum ab antiquis minime usurpatum offenderint , aut quod a Cicerone ipse , aut a Caesare, seu primo quoVis
alio ejus aetatis scriptore: non suerit Romana civitate donatum,stomachantur statim', fastidioseque' librum d Ponentes, clamitant auctori diem violatae latinitatis esse dicendam . In hoc autem isti meo quidem judicio faciunt& arroganter & imperite . . Quis enim non rideat, quod rebus novis in-
224쪽
, os Ventis, plura quoque nova vocabula inducere necesse fuerit ξ Quae tametsi olim minime recepta ac prorsus inusitata, tamen haud iccirco nunc minus latina,aut barbara censeri debent: cuni
jampridem ab ipso hominum doetissimorum consen1u auctoritatem & jus quodammodo antiquitatis obtinuisi videantur. Quamobrem elocutionem forensem non puris putis aurei seculi reliquiis usque adeo conflatam Volo , ut quamlibet Vocem non ea aetate n
tam proscribendam sere judicem: sed mihi satis erit, quod ipsa verbis propriis constet iisque dicendi modis ,
quos usus literatorum probarit et quod perturbata constructione non obse retur , quod temperata sit numeris quod denique suavis de quadam cum lenitate profluat . Etiamne hic homunes isti delicatiores cunctantur ξ Αὐhucne animis di cogitatione haesitant δ
225쪽
, Quid vero si stylum gravibus verbisac. sapientissimis sententiis ornat uino postulassem, quali usum suisse vide- , mus Franciscum Hotomannum, aut immortalis memoriae virum Jacobum Cujacium , aut Annaeum Robertum aliosque clarissimos superiorum temporum jureconsultos Insigniter jam splendideque hoc tempore quaestiones suas expediunt plerique medici at que philosophi, de jure autem ac legiρbus nisi inornate , nisi incondite duri iterque disceptari non poterit p i I
At nobis ob maxima negotia tanΦtum otii non suppetit . Nemini sane dubium es e potis , quin serens s vitae genus plenum sit curarum , plenum aboris. Tot enim sunt juris anfraetus, tot latebrae tot veritatis oppugnandae cuniculi , ut quemadmodum bella gerentibus & adeundi sunt asperi colles de munitissimae civitates expugnandae
226쪽
apertoque saepius campo totis viribus decertandum ; sic etiam, qui injudia
ciorum castris versantur, non certa
minis unius incommoda , sed multa de gravissima & quotidiana subeant oportet . Quamobrem magnus ille seri du-Ehor & quasi signiser M. Tullius , qui per summos labores in acie illa forensi
plures unus viis horias , quam ceteri pugnas , numeraverat , illud toties monet . praesertim vero in Orat. pro . M. Coelio, in isto scilicet vitae genere omnes omittendas esse Voluptates , relinquenda studia detestationis, ludum.
jocum , conVivium ac sermonem pe ne familiarium deserendum . Itaque si homines nostri tam magna ingenii contentione tantoque animi impetu ad
sori negotia incumbant, i ut omnibus sibi voluptatibus,omnibus ludis inter dictis, vix spiritum & vitam ducant rconcedenda quidem etapsis aliquas
227쪽
2o8monis incuria:neque valde curandum, si non accurate eleganterque scribant . Sin autem tam multis negotiis occupati , totque caussis susceptis et quanquam nolo hac de re curiosius inquirere . Esto per nullam parVam moram eisdem liceat esse otiosis , imo Vero semper occupatissimi Vivant; an com nanda erit iccirco ipsis levitas illa, ne dicam insania orationis i Quae tanta eosdem quaeso necessitas impulit, ut plures reciperent caussas, quam dicere
accurate possint & cum dignitate sustinere t An tueri cupiditas 3 At si majorem vim apud eos pecunia habeat. quam nominis fama, aut existimatiosori , quid est mediusfidius , quod a talibus hominibus metuere non debeamus t Quod facinus , quod scelus ab
Corum manibus abesse poterit Z Certes extria contentionem ratio mihi habenda eget cum iis . qui hoc pacto uti
228쪽
litatem honestati anteponendam etais arbitrantur , illud primum ab ipsis quaererem, utrumne per eam scribe di socordiam e re sua sese facere putent At enim diligentius scribendo multo pauciores causias eXpediremus. Sit sane ita.Num quis ignorat,adamantem quanVis unum & pereXiguum , saxis tamen multis Zc ingentibus longe pretio atque aestimatione antecellere Haud valde sapit , qui vel unam auri massam compluribus serramentis pretiosiorem esse non judicet. Rem planius agam. Longissime quidem a proposito aberrant, dum sibi persuadent , ab iis quaestus non uberrimos feri,qui pure emendateque caussas dicunt . Hi prosecto clarissimi solis instar usque adeo sero praelucent , ut mnium oculos ad se convertant , aut imperatorum sortissimorum similes es.se videntur, quorum consilium in conis
229쪽
sultationibus , quorum sapientia injudiciis , auctoritas in subselliis maxime dominetur. Equidem incredibile dictu
est , 5 quam magnum nomen asserat vel unius caussae patrocinium ex ipsis studiis humanitatis splendide & luculenter pertra natum; ut proinde mirum esse non debeat, si haud raro videamus in foro homines adolescentes iis palmam praeripuisse , qui in judiciis diu versati prope inter subsellia consenuerant. Nam oratio est quoddam animi nostri speculum, in quo non adumbra tam modo, sed etiam veluti expressam humanae sapientilae imaginem intuemur . Hinc accepimus Socratem , hominem sane sapientem , ad explorandum suorum ingenium .penitus quo inspiciendum. aliud nihil ab illis postulare consuevisse, quam quod loquerentur . Vix enim fieri potest, ut certum quoddam sapientiis, aut stultitiae
230쪽
intus latentis vestigium non ex ipsa-met oratione soras erumpat atque ,
appareat. Jejunitas enim illa elocutionis misera atque insulsa indicio haud obscuro esse solet levioris animi, sive hominis si non aetate , at certe judicio adolescentis. Quapropter Horatius in praeclara illa ad Pisones epistola statuit, ibi duntaxat repertum iri redietascribendi & principium sontem,ubi existeret mens & sapientia . Cum igitur proprietas integritasque sermonis
tam uberem existimationis frustum pariant; cumque ex earum negled tu facile soleant in summum discrimen adduci ingenii fama, judicium, gravitas atque consilium ; tantum abest,
ut nitide politeque scribentes aliquid de judiciario quaestu deperdant, ut ad ipsam 'dicendi elegantiam spe lucri amplissimaque pecunia vel maxime incitari videantur. At fortasse plus Dd aequo