Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

dc dignitatem , quod vobis sella siti. ltunatumque sit , jure aliquo aspirare l

242쪽

DE USU ET NECESSIT E

ORATIO VI

Habita vi. Idus Notembris , anno

IRANTua nonnulli quid caussae sit, quod pro tam in eloquentiae dignitate tantisque proselibrumis laboribus, nequaquam satis multi adolescentes sorti & magno animo inveniantur, qui ad pulcherriamam dicendi facultatem omnem vim ingenii omnemque industriam cons xant Verum i meo j udicio mirentur potius: si quem hoc tempore ad subsellia haec nostra accedentem , quam si

243쪽

324 aut a nobis abhorrentem , aut ipsius

, . . v

.loquentiae studium tanquam Ieve ac minime fructuosum tantemtientemta videant. Nam ut omittam de ceteriis

caussis dicere , hense estrum ignorat , qu nam opinio his temporibus non Ipud barbaras gistes , sed in hac ipsa civitate, in urbe Roma de eloquently statu inveteraverit. Percfe-buit enim ore atque sermone Omnium, eloquentiae usum prope omnem jam dem aio esse sublatum; ejusque sines adeo anguste jam circunscribi, ut si sacrab Conciones , quae ad populum habentur, aut laudationes quasdam, quae ad Principes. fiunt gratulandi cauna vel in eorum laneribus eXornandis eX-cinas , nullus amplior pateat locus , ubi ea satis Valeat eκpatiari Domi- nabatur illa quidem olim, in rostris , latissime regnabat in foro, eaque sere caussa in disceptatione Vinceb , quaes

244쪽

sta spatronum inVenerat eloquentiorem. Nunc autem immutata 1ubselliorum forma, judicia hac nostra aetate itu eXercentur , ut in eis nihil oratorum

facultati tribuatur. Cum itaque ad so-rensem gloriam alius jam tenendus litcursus, alia via ; frustra adolescentes nostri, qui in hac civitate . ad hanc tantam spem aluntur, frustra, inquam, diutius in hac palaestra versantur. Non est sane , cur hi summo studio tantisseque vigiliis in eloquentissimorum oratorum ieectione occupentur e nec laude

digni, qui multum aetatis atque industriae in ea facultate sibi comparanda ponunt, cum qua nulla jam intercedit cum jure civili assinitas nullumque vinculum societatis . Haec sere sutit P. C. ea, . quae plerique de soro homines crebris solent usurpare sermonibus . Haec prope omnium adole- scentium nostrorum de eloquentiae sta-

245쪽

tu una vox atque sententia. Ego vero aut rudis omnino sum rerumque humanarum undique ignarus , aut istius. modi opinionem inanem prorsus stultamque esse & haberi oportere contendo . Nam esto immutata sit vetus illa

judiciorum ratio, esto nunc causis rumactiones contineantur domesticos intra

Parietes ; neque eam populi frequentiam plausumque adsciscant, in quo oratorum studia maxime niti solebant: adhue tamen in hoc ipso , quo nunc utimur , judicandi genere, dico, interdictam hodie sero non esse eloque tiam, sed in judiciis quoque nostrorum temporum suum esse eloquentiae usum. suam vim suamque, ut paucis dicam , necessitatem. Quod quidem totum etsi primo multis incredibile esse videatur , spero tamen scire, ut hac ipsa re nihil verius , nihil rationi magis co sentaneum esse intelligant. Cum a

246쪽

tem in eo orationis genere Versemur ,

in quo de dignitate Romani seri,de liberorum vestrorum gloria maximi fiaque utilitatibus 'agitur , prosecto du-λitare non possum , quin me hodierno die attente libentissimeque audiatis. Quoties autem mecum ipse cogito quam libere nonnulli confidenter quedicant , nostris hisce temporibus ad si

Tum accomodari nequaquam posse et quentiam,toties sic mecum statuo: aut hos temere damnare , quod minus i

telligunt, qua re nihil turpius, nihil impudentius; aut eos prorsus, in quo sita sit eloquentia non internoscere. Putant fortasse , cum eloquentiam au diunt , facultatem dici , quae quamlibet in partem arbitratu suo ac libidine audientium animos flectat & circun . ducat; quaeque ita sit acris bita vehemens in dicendo , ut non tam verbatati sententias fundere , quam tela de

247쪽

s ulmina undequaque ,ibrare videa tur, quemadmodum de Pericle illo Atheniensi veteres Comici tradide-

runt : Cogitant, puto, oratores homines turbolentos & quasi lymphatos,

qui in id maxime incumbant, ut precibus , clamoribus atque Hulatibus turbas excitent ac tragoedias . Id demum opinantur , omnem dicendi vim usque adeo in concitandis affect ibus esse repositam , ut iis sublatis , eloquentia statim concidat atque intereat prorsus. Enimvero errant, & vehementer quidem errant ejusmodi homines ; nec quicquam recte judicant de eloquentia. Tantum. enim abest, Ut in LXcitandis animorum motibus maxime , Vel solum occupari debeat Orator , ut Contrarium potius , si praesertim de eloquentia , quae , ad seruiti

Pertinet, res agatur, & senserint & pa-Jam docuerinc homines sapientissumi

248쪽

iidemque in a te dicendi peritissimi.

Nam ut omittatis recordari quid olim hac de re gravissimus Areopagitarum fenatus decreverit , qui semper ab hujusmodi lenociniis sic abhorruit, ut ne judices aut dicentis aspectu, aut actione moverentur, sed unas rationes& unum jus aequitatis attenderent, eum in tenebris audire voluerint; difficile sane non erit asissequi, in hac ipsa opinione fuisse Socratem, Platonem , Aristotelem aliosque plurimos. Et quiadem Socrates ipse cum surrimo capitis discrimine reus ageretur, suamque

causi am sic jam egisset, ut aliud nia hil expectasses , quam quod judices

ad misericordiam dicendo CommoV ret; noluit tamen eorum Clementiami plorare, noluit lacrymas adhibere , noluit uxorem , liberos , amicos sordidatos producere : sed miluit honeste mori, quam gemitu ejulatuque m Iie-

249쪽

liebri vitam turpiter deprecari. Plato autem Socraticae doctrinae cultor optimus & propugnator acerrimus quam severe , quam graViter eos saepe reprehendit oratores, qui parum de Veritate soliciti judicum animos, admotis vel uti machinis,blanditiis emollirent, dc a judicii severitate, cui sese jurejurando obstrinxerant, ad lenitatem demisericordiam impellerent Quid demum Aristoteles, qui cum tam multa eleganter ornateque de oratoria facultate conscripserit,ejusmodi animorum motus non modo non probavit,sed eos quoque gravissime maledistis insectatus est quasi labem & nefariam judiciorum pestem Z Et quidem si judicem p .

Cunia Corrumpi, nemo unquam, nisi sorte improbus, praeclarum duxerit;

quis laudaverit artificio quodam judicem ipsum depravari longeque a recta ratione deduci Z Videant ergo, quam

250쪽

saciIe decipiuntur qui putant, animorum concitandorum vi sublata, et quentiam nullo modo posse consistere. uod igitur isthaec judiciorum consuetudo neque populi studia, neque judicum iram,aut misericordiam admittat, sed summam animi aequitatem sum. mamque placabilitatem & quasi vel rem illam Stoicorum α αθειαν postulare videatur, non continuo eloquentiam soro exulare optimo jure quis dixerit .

Aliud est prosecto pugnacem illam &

contentiosam dicendi rationem , quae ad permovendos animos maxime Valet , inveterasse; aliud vero e judiciis , quae modo fiunt, omnem eloquentiae usum suisse sublatum is quis enim nobis nainc res e pronunciaverit fulsita' vestibus interdi stum, quod nemo praemi ta , aut toga , Ves 1 ago pristo m re induatur 7 Praeterquam quod hac ipsa aetate οῦπαρ ιν istam in foro regnare in

SEARCH

MENU NAVIGATION