Aristotelis Stagiritae Organum, seu libri ad dialecticam attinentes, ad optimorum exemplarium Graecorum fidem nuperrimé post omnes alias editiones recogniti, ..

발행: 1547년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ie uideatur.Et,si unam numero gramaticam esse, tibiaorum etiam artem unam esse probabile erit. Sin plures - gramaucae,plures etiam artes esse tibiarum. Haec enim similia dc cognata sunt omnia. Itemq; ea quae probabio rei' libus contraria sunt,modo disparatorum, si proponano tur probabilia uidebuntur. Si enim hoc probabile sit,4 ιιι r infficiendos esse beneficiis amicos,illud etiam probabit te erit. De amicis non esse male merendum. Atqui contrarium est,male merendum esse de amicis. disparatum uero,no esse male merendum. Similiter,si de amicis be ne merendum sit,de hostibus non est bene merendum: . quod in numero eorum contrariorum est,quae disparata dicuntur.Contra tum enim est,Bene merendum esse de hostibus. Eadem est ratio caeterorum. Ex similitudio ne euam probabile existet,contrarium de contrario. Si enim de amicis bene merengum est, de inimicis etiam male,quorum illud,Bene de amicis merendum est,contrarium est huius. De inimicis male meredum est. Vtruautem id uere dicatur,nec ne,deinceps cum de cotrariis disseremus,docebimus .Hoc autem pspicuum est,sentelias Omnes quae artibus consentivi, propositionibus iis quae dialecticae sint,attribui oportere.Licet enim ea proponere Omnia, quae probantur iis : qui in illis artibus uersati sunt ueluti ea quae medicina tractat,ut medi ci,ea etiam quae geometria continentur,ut geometrae Officio

fungamur. Quod de aliis iudicandum est eodem mos do. inritio autem dialectica,est quaestio aut ad exoretendum & fugiendum, aut ad ueritatem cognitiosnemq, pertines,uel per se uel adiumentu afferens ad aliquid aliud eius genetis, de qua aut neutram in partem, aut contra plerique ac sapientes sentiunt, aut sapientes contra ac plerique,aut utrique ipsi secum discordant.. Sunt enim quaestiones quaedam ad persequedum quid G a Ndeclinandum: cuius generis haec est, Utrum uolusii u , Pta est, nec ne. Aliae sunt solum cognitionis

O suentu ut si quaeratur, Sit, nec ne sit mundus, se

22쪽

LIBER I . Iopitemus. Quaedam ipta per se ad neutrum horum uaν

leni,habent tamen uim ad id essiciendum. Multa enim sunt,quae per se ad cognoscendum nos non mouent,nisi aliorum causa, ut per ea alia discamus . Sunt etiam , quaestiones,ex quibus ratiocinationes contrariae consis is ciuntur. Vtrum enim sic an ne secus sit,quaestio est,pros Pterea quod in utranque partem rationes probabiles

suppetant,& de quibus quia magna ta ardua sunt, diseserere non potamus,rari dissicilem esse causae explicaotionem.quo ex genere haec est,utrum mundus aeternus

est,nec ne.id enim incidere potest in disputationem, Ac propositio quidem & quaestio expositae sunt. Proposi= . Ttum autem sententia est admirabilis, contraq; opinios nem omnium,alicuius eorum quorum in philosophia illustris est M peruagata fama.ueluti non posse contradici, ut placet Antistheni uel,moueri omnia, Heracliti

sententia.uel unum esse omnia,quemadmodum ait Melissus . nam curare quae quiria contra opinionem dc sententiam omnium afferat, amentia est.) aut ea de quishus cum sint contra opiniones,disputamus: quale illud oxst.Non omne quod est,aut natum esse, aut sempitero νι on 'cfWnum,ut sophistis placet. Eum enim qui musicus sit,eso se grammaticum,cum nem natum sit,ne sempiternus.

Id enim N si uni alicui non probatur, tamen probabile Midem quod ratio 8c argum etatio probabilis in prona . /Ptu sit.Ac propositum quidem etiam quaestio est, non omnis quaestio propositui quandoquidem nonnullae quaestiones sunt eiusmod i , de quibus neutram in p rorem sunt sententiae. Propositum autem esse quaesti

nem,hinc perspici potest,quod necesse est, ut dixi, aut multos de .pposito 1 sapientibus, aut quoquo modo a se ipsos dissentiret quippe cum .ppositu sit sentetia contra opinionem omnium. Q uanq autem oes fere djaleo eum quaestiones hodie .pposita uocantur,in nihil res ret quocuo nomine utamur.Necit enim hsc Ita distinximus usi nomina construere uelimus, sed ut ne ign*

23쪽

nuas quae sit eorum distinctio.Nec uero omne propositum,omnem te quaestionem nobis ad disputandu proponere debemus,sed de qua quaerat aliquis eorum qui rationem desiderent non poena digni sint, aut sensu caorent. l am 8c qui quaerui,Sint,nec ne sint dii colendi, ec amandi parentes,supplicio coercendi sunt.& qui,sit ne alba nix,nec ne: sensu carent.Nec de iis etiam quaestios nibus Sc propositis disputare debemus, quorum fides uicina est, ta facilis explicatio, aut nimium remota dedissicilis: quoniam illa nullam dubitationem afferant,

haec maiorem quam ut eam ferre possit exercendi consuetudo. His autem expositis,deinceps quot sint gesnera argum etationum dialecticarum,dicendu est. Est autem una,quae Inductio: altera,quae Ratiocinatio nomio natur. Ac ratiocinatio quid sit iam diximus.Inductio autem est,ex rebus singulis ad uniuersas progressio: ut sin 'me suberna'or is demum sit optimus , qui peritus ec dooi ra , -- , i RS,itemqi auriga: in quam etiam re qui sit peritus M exercitatus omnino sit optimus N praestantissimus. Indi imo quidem plus ualet ad faciendam fidem, aptio Urq, est,sensuumq; iudicio familiarior ta notior, ac satopius in populi ore uersatur.Ratiocinatio autem magis urget,ad eosq; qui cotra dicunt, refellendos potentior est. Ac genera quidem e quibus argumentationes duocuntur, ea sunt quae diximus. Rationes autem quio hus magnam ratiocinationum argumentorumq, cooPiam comparabimus, sunt quatuor: quarum una est in propositionibus eligendis,altera in distinguendo, quot modis quici dicatur,tertia in differentiis inueniendis, , quarta in similitudinis cognitione N scientia. Sunt eua quodammodo eorum trium propositiones . Licet enim ex unoquom eorum propositionem ducere . ut

. . .. expetendum esse uel quod honestum est, uel quod tuo cundum est,uel quod utile:& hoc inter sensum 8c scientiam intereme,quod si scientia amissa sit,rursunt compa

rari potest:senius semel erutra di amissus no Potastici

24쪽

LIBERI. IrespLEt quam rationem habet id quod emit bonam ua

Ietudinem ad bonam ualetudinem, eandem habere id quod firmam constitutionem facit ad firmam costitutionem. At qui prima propositio est ex iis,quae multis modis dicuntur . secunda e differentia. tertia ex similitudione. Propositiones igitur eligendae sunt, quot modis XII. de propositione diximus,ut uel omnium sententias se re o st Iigamns,uel plurimorum,uel sapietum:atm eorum uel omnium,uel plurimorum, uel eorum in quibus ualet opinio sapientiat.uel eas elia quae contrariae sint iis quae ex disparaus fiunt,ut ante diximus. Hoc etiam utile, in iis eligendis non solum probabiles sumere,sed eas euaquae ad earum similitudinem accedunt. ut eundem ensum in contrariis uersari,quoniam etiam ars M scientia uersatur:itemq; nos cernere aliqua re in aspectum in ' tromissa ta recepta non inde eiecta 8c emissa.quoniam eodem modo audimus, gustamus, M olfacimus. Quod idem fit in caeteris. Iam ea pro initio dc propostsito alsumenda sunt,quae in omnibus, uel certe in pluo rimis rebus intelligantur.Dant enim,qui non fasis amore inspiciun in aliqua re non ita reperiri. Delectus etiam ex iis argumentationibus habedus est,quae scriptς sunt, ' , j13δε eled descriptiones ita faciendae sunt de quoq; genere,ut leparatim proponamus tueluti de bono,aut de animantibus,ac de omni genere bonorum, initio facto a quae Ilone natura .Notandae edam sunt omnium sententiae, ut placere Empedocli,quatuor esse corporum lassia Melementa. Dictum etiam clari hominis proponamus u cet. Propositiones autem dc quaestiones in partes tres hWυ-- odistributae suntipartim enim ad uitam 8c mores .partim ad naturae obscuritatem, partim ad disserendi radoonem pertinent. Ad uitam 8c mores, quales hae sunt, Slt ne parentibus potas parendum,an legibus,si discrepenti Ad disserendi rationem hae , Vtrum eadem ars in contrariis uersetur Ad naturae obscuritatem, ut,

Sit ne mundus sempiternus t Eadem est ratio quaesti

25쪽

irum . tranquam autem quae singulae sunt earum quas diximus de iis dissicile est certum at quid tradere,tamen diligenua nobis adhibenda est,inductionis cousuetudi=ne,ut ex forma,quam praescripsi quae sit, quaeq, intelliogamus. Ac instituto quidem philosophoriim . ad ueritat. - tem:dialecticorii,ad opinionem M uerisimilitudinem, haec omnis de iis dirigi debet disputatio. Sumedae sunt

autem quam maxime uniuersae omnes propositiones, ta una in multas distribuenda est.ut,eadem arte contraἰrsa contineri, deinde aduersa, tum ea quae cum aliquo coferuntur. Eodeq, modo hae in partes diuidedae sunt,

i, - .e m ι quoad diuidi possunt. ut bonorum N malorum eandeelse artem, alboru 8c nigrorii,frigoris N caloris .iteq; ines iii caeteris lariendum est. Ac de propositione quidem saσι' tis multa dicta sunt. In illo aute,quot modis quid Ddicatur,non solum uidenda sunt quae alio modo dicuntur:sed danda etiam opera est,ut rationes afferantur.ueluti non solum explicandum est,bonum alio modo disci iustitiam 8c fortitudinem,quam id quod ad firmam affectionem corporis, ta id quod ad bonam ualetudionem etficiendam ualet:sed etiam illa hoc ipso, quod aff fectiones quaedam sunt 8c qualitates:haec ob eam cauosam , quod uim habeant efficiendi aliquid, non quoa ipsa sint qualitates. Quod in caeteris omnibus uidenodum erit diligenter, An autem specie multis modis,ueIuno modo aliqua dicantur,ex his perspici potest. PrisA . mum ex contrario considerandum est,an multis modis dicantur,siue specie,siue euam nomine discrepet. Sunt enim quaedam,quae statim nominibus aliis atq; aliis differant . ut ei quod acutum est in uoce, contrarium est graue: in magnitudine, obtusum. Perspicuum est igio. tur, id multis modis dici quod acuto contrarium est. Quod si ho etiam quod acutum est . utriusque enim

ratione alterum erit contrarium: quoniam non idempcutum obtuso M graui contrarium futurum est. vi

qui utrique acutum est contrarium.Rursum grauitati iu

26쪽

nore contrarius est acutus sontis,in magnItudine, levi tas ita grauitas multis modis dicitur . quando quidem

etiam eius contrarium. Itemq; quoniam honestum in lanimali,turpe contrarium est indomo uitium,fit,ut ho= ρ mi , i

nemini sit homonymum. In quibusdam cum nomina non sint uaria, tamen aperta speciei distinctio est, ut in albis: V nigris contingit. Vox enim N clara,& fusca discitur itemq, color albus ec niger. N on igitur nomine cois dilcrepant . cum interImperspicua speciei aut generis declaretur differentia INon enim eodem modo colos fuscus, ta uox susca appellatur. Atm etiam in sensu id perspici licet. Quuae enim eiusdem sunt generis, eidem sensui subiecta sunt: de eo aute quod in uoce clarii est,ta album in colore,non eode sensu iudicamus,sed hoc aspectu, illud autibus. Itemq; eius quod acutum est Mobtusum in saporibus 8c magnitudinibus, non in eodesensu iudicium est:sed huius in tactu illius,in gustu.Neoque enim haec nominibus discrepant,neque ipsa per se,

neq contraria. quippe cum obtusum utrim sit contrasrium .Praeterea uidendum est, uni ne quid sit contrariti,

alteri nihil sit omnino .ut uoluptati quae ex potione capi tur, contrarius dolor est, is quem sitis affert: at hvie quae ex cognoscendo dc discendo capitur, diametron ustateri incomparabilem esse, nihil contrarium est,ita uooluptas multis modis dicitur. Cunam amare ex animo Nodisse contraria sint, amare autem, ut ad amonem a na corporis referatur, nihil habeat, ob eam causam amao ιre multis modis dicitur . Hoc etiam considerandum est qm iis inter quae media interiecta sunt,utrum aliquorum sit medium, aliorum nihil sit: aut sit ne utriusque, nec tamen idem medium, ut inter album dc nigrum coo M a larem , fuscus est interiectus: inter uocem claram Ecfuscam , nihil nisi forte rauis interiem est, ut placet squibusdam, raucam uocem esse interiectam: ut sit alobus in homonymis itemq; niger. Praeterea hoc etiam

videndum est, sint ne aliquorum plura media alios

27쪽

rum unum: ut inter album 5c nigrum colorem plura sunt interiecta.Coloribus enim multa sunt interiecta: ioci unum raucedo.In disparatis etiam uidendum est, discantur ne multis modis,' c modo: Si enim unius multi sunt modi, etiam contrarii multi modi erunt.ut, si non dii re cerneremulus modis dicatur,uno, priuatu esse oculis. altero,non fungi oculorum OScio: cemere etiam mulo , -- o tis modis dicatur neceta est. Vtrim enim non cernere . t aliqua ex parte opponetur.ut non habere aspectum, re

habere:& non fungi ossicio oculorum, ac fungi. In issia autem contrariis quς priuantia dicuntur, hoc spectandu iismi ' est,Si unum multis modis dicatur euam alterv. v si seno tire animo dc corpore multis modis dicatur, edam mini I D iis modis dicetur nihil sentire nec animo ν nec corpore. Ea autem priuantia esse hinc intelligi licet,quod animaotia nata sunt ad sentiendu animo ta corpore. Iam uero

I'od n coniugadsinspectanda sunt: Si iuste mulus modis dicatur eius etiam quod multa erunt genera.

Ex utram enim iusta re quod iustum est nominatur. Ves iuste appelletur, ex sua sententia iudicare M recte, eoodem modo euam quod iustum est appellabitur. Similio terq, si quod ad ualetudine pertinet, multis modis dicatur,eua accommodate ad ualetudine multis modis discetur.Vt quonia quod ad ualetudinem ualet,dicitur,le quod inciens est ualetudinis,& quod conseruas est, Mquod indicas:sic accommodate ad ualetudinem,uel eis sciendam,uel tuendam,uel indicandam. Itemq; in cςteris,si unius multa sint genera,casus etiam multa erunt:&si casus multa,e iam illius. Atq; euam uidendum est, sint ne genera categoriarum quae ex nomine ducuntur, modem omnibus.Si enim non eadem est appellatio, certeta de quo agitur,ambiguum est . ut bonii in cibo id est, quod est effriens uoluptatis:in medicina,quod efficies est ualetudinis:in animo,affectum esse, ut temperatum esse, i fortem,uel iustum. inrod idem in homine conungit.Hoc etiam aliquoves in categoria. Quando reo

28쪽

LIBERI. t 3 peritur, ut In tempore bonum. Bonum enim dicitur, sto 'quod opportune fit & in tempore. Hoc fit in categoria

quantitatis saepius, ut quod fit modice. Bona enim est mediocritas.quapropter bonum multis modis dicitur. Itemq; cador in corpore color appellatur: in uoce: qa intelligi potest. Eodemq; modo id quod acutum est. neque enim similiter in omnibus idem dicitur . ut uoeacuta est ea quae cita: ut placet iis qui modos Κ concentus in numeris consectantur. angulus autem acutus is

est, qui minor est recto: ta machaera, cuius est acutus angulus. Videndum est etiam, sinesne genera eorum quae eidem nomini subiecta sunt uaria, ne unum ab alstero contineatur. ut ἴνω animal tauas . Eorum enim

uaria est nominis definitio dc ratio . Nam animal quid

declarat, uas quale quid. Sin unum genus ab alio cono tineatur,non necesse est uarias esse rationes. ut corvi Manimal, genus est, M auis. Cum igitur coruum auem cori esse dicimus, animal quoddam esse dicimus. ita de eo utrunm genus dicitur. Itemq, cum coruum animal pennigerum bipes nuncupamus, auem eum esse declaraomus. Ita utrunm genus in coruo, eorum qi ratio intelligetur. In iis autem generibus, quorum unum non ab altero continetur, hoc non contingit. Nem enim cum uas dicimus, animal dicimus: nem uas, cum animal.

Nec uero in eo solii de quo agitur spectare debemus,

an sint uaria genera, quorum neutrum alterum continest

bit: sed ex contrario etiam id perspici debet. Nam si contrarium multis modis dicatur, profecto id etiam quod propositum est, dicatur multis modis necesse est. Vtile est etiam definitionem eius quod concretum est, diligenter ponderare M exquirere. ut alui corporis , reclarae uocis. Sublato enim eo quod proprium est, eaβdem relinqui debet definitio.quod in homonymis non contingit: ueluti in iis ipsis quae a nobis modo prolaota sunt. Superioris enim hare erit definitio: Corpus aubqm, corpus est quod tali est colore affectum . Po.

29쪽

TOPICORVM

slario is haec, Vox clara, est uox quae facile intelligio

tur. Sublato igitur corpore dc uoce, non idem in utrCθque relinquitur. At qui deberet si quidem synonymum erat album, quodlin utroque idem esse dicebatur . Et quoniam saepe in definitionibus homonymum, quod conisuqens est, ignoratur, iterum spectanda definitio est. Ut si quis essicientia ualetudinis N indicantia emedicat ea, quae aptam compositionem quandam uale rudini adhibent, non id respuendum est, sed exquireno cum quid in utroque aptam compositionem adhibere ualetudini dixerit . ut si illa, tanta est. dicat, ut essiciant ualetudinem: haec eiustu odi, ut indicent qualis sit ano. Praeterea, illud etiam considerandum est, possintne conferri ex maiore uel ex similitudine. ut uox clara, alba uestis,acutus sapor, ta uox acuta. Haec enim nec eodem modo alba es acuta dicuntur, nec alterum in teIo magis tale. Ex quo fit, ut id quod acutum est,

re quod album, sint homonyma. quippe cum synonyoma omnia ualeant ad comparationem .Nam aut similia dicentur, aut aliud alio maius. Quoniam autem diuero lorum generum, quorum neutrum ab altero cotinetur

alterius generis V speciei disterentiae sunt ut animalis cc scientiae, quoniam eorum sunt diuem dirii entiae uidendum est, an ea quae eidem nomini subiecta sunt, disterentiae sint diuersorum generum, quorum unum ab altero non contineatur, ut quod acutum est, uocis lx magnitudinis. Vox enim a uoce differt, quod acuta sit, item magnitudo a magnitudine . Ita fit, ut acuti uocabulum sit in homonymi Diuersorum enim generum, quorum unum ab altero non continetur diuers in sunt disterentiar. Iam illud etiam spectare debemus, eorum ne quae eidem nomini subiecta sunt, diuersae sint differentia . ut coloris eius qui in corpore inest ta eius

qui in cantibus, uaris sunt differentiae . illius quod ua' et ad separadum aspectum,& quod ad comparadum . huius non eaedem sunt: quo fit, ut color uariis modis

30쪽

μLIBTR I. is dicatur.Earundem enim rerum eaedem sunt differen tia .Postremo, quoniam species nullius differentia est homo enim es bos non innumero differentiarum habentur,cum speciei nomen vimq, obtineant. 'uadendum est diligenter,eortim ne quae eidem nominil suboiecta sunt,unum in specie, alterom in differentia numeretur.ueluti candoris qui accidit corpori, coloris est species: qui autem in uoce spellitur,differetia. Differt enim uox voce. quod clara sit 8c candida . Ac in iis , /.γquae multis modis dicuntur, haec consideranda sunt. OI TUO omnia. Disterentias autem ex iis generibus, quae ad imum quasi caput referunturiperspicere,fc iudicare de . hemus: ueluti quid inter iustitiam 8c fortitudinem ino 3 tersit. M inter prudentiam ac temperantiam . quoniam ' -- haec ex eodem fenere uirtutis nata sunt omnia. Praeoterea,ex generibus,quae diuersis continentur, differenotias rerum intelligcmus, ea inter se comparando, inyter qnat non est ualde magna distantia. ut quid sensus

a scientia differat . In iis enim quae multum inter se discrepant, facile apparent eorum distinctiones &diis similitudines. Similitudo uero in iis spectanda est: qtue

in diuersis generibus collocantur. ut alterum ad alteorum est sic aliud ad aliud: hoc modo. inuam ratioonem habet scientia ad id quod scientiae subiectum est, eandem sensus habet ad id quod sub sensum cadit. Itemq; ut alterii in altero est,sic aliud in alio hoc moοdo. Quemadmodum aspectus in oculo est, fi mens A re snt in animo: M sicut in mari tranquillitas , ita serenitas -- Aest in aere.quoniam utrunque est quies vacuitasq; ueni

torum . Earum autem rerum, quarum magnae sunt

dissimilitudines ta dist inctiones, usus M exercitatis capienda est maxime . Sic enim facilius quae alia' , brum sunt similitudines perspicere poterimus . Atque etiam illud spectandum est, in ea ne omnia quae ad idem genus pertinent,aliquid idem conueniat. ut in hominem, equum,dc canem. Si enim unum M idem

SEARCH

MENU NAVIGATION