Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

431쪽

Lib. III. Fefi. XXI. Tract. III. Ora

ob nirniam copiam ibidem conculcatur; inserctus autem non solum potest facere obstructionem; sed etiam spiritus vitales suffocando, vitam ipsam, vel in peculiari membro, Vel in toto ipso corpore extinguere; atque hinc

spha celi, S corruptiones membrorum , nccnon quandoque subitae suffocationes , Smortes ex sola plenitudine. Si autem hoc, cui mirum, quod in muliere picthorica, ta bonorum succorum copia repleta , a sanguinis sola Plenitudine fiant vasorum uteri obstructiones, quarum ratione postea sup Primantur menses P Hac autem ratione sunt istae obstructiones; quoniam , venis nimio sanguine a iuuentibus, natura hac copia stimulata , coacerua tim tempore determinato eam transmittente, ' deponente in eius vasa, Obstructiones graues inseri materia copiosa irruens, & ibidem, ob nimia multitudinem conculcata. Quare concludo, plenitudinem inducere mensium suppressionem hac ratione, quod scit. transmissus sanguis copiosus ad

uterum, eius vasa nimium replendo, & inde conculcat ione eius secta, obstruat venas, quibus obstructis, supprimuntur menses. Atque haec de primo . Quoad secundum, qua ratione tolli debeat haec plenitudo, res ipsa docet nam duo in hac efficienda suppressione habemus; alterum, materiae copiam ; alterum vero eiusdem morum ad uterum. Quare duo etiam indicantur , alterum erit copiae imminutio ἱ alterum motus retractio; si venas inseriores ad haec peragenda, secabimus copiae quidem imminutionem quoniam ubicunque sanguis mittatur, & effluat, semper plenitudo imminuitur non tamen motus materis ad uterum revulsionem consequemur ,1 quin imb, ex hac sectione eum accelerabimus; secto enim ipsi sanguini, ab hac, velociori motu, hic maiori impetu irruens ad uterum, obstructiones grauiores, ει contumaciores reddet. Quare statuatur, quod secandae sint superio-Tes venae; tum quia xx his commodiusquam ex caeteris omnibus plenitudo tollitur; tum quia ex hac sectione motum sanguinis ad uterum coercemus ;quo firmato, & plenitudine imminuta, facile suerit obstructiones iam factas per sectionem venarum inferiorum postea remouere, simulque impetu sanguini dato, ad uterum menses prouocare. Nec est quod duos motus oppositos, unico, S eodem tempore, quod inutile est, nec usurpandum, tente. mus; quoniam non ijsdem diebus secandae sunt venae superiores, & inferiores; hae enim proximh sub purgationum tempus, ut docuit Galenus , aperiendae sunt, & quidem ea tantum intentione, ut inde dato motu sanguini,&reseratis obstructionibus, prouocentur menses; illae autem longius ante, Scin eum finem, ut imminuatur plenitudo, & motus irruentis sanguinis ad Vierum coerceatur: quod docebat Paulus Lib. 3. Cap. GI. dum dixit, talem sectionem furi debire per I odies post purgationum tempus ; tunc enim docebat, quomodo curationem moliri debeamus, in his mulieribus,quibus ob alique internum assectum, & non ob solum laborantcm uterum, purgatio menstruas stitur; quo casu, si veniat mittendus sanguis, monet secandam esse venam , post decem dies a stato purgationum circuitu. Quod non aduertentes Medici, alij ipsum Paulum damnarunt; alij eum de venae sectione in partibus inferioribus facienda locutum esse censuerunt; quorum tamen

neutri veritatem assecuti sunt; illi quidem, quia scopum Pauli non intelle-

432쪽

414 petri Salis Divers in Avie.

xerunt f i sti autem, quia non animaduerterunt, quod cum auctores simpIiciter de venae sectione loquuntur, semper de venis cubiti intelligendi sunt; cum enim de inferioribus sermonem habent, semper, vel poplitis, vel tali, vel crurum, ad rei distinctionem, addunt. Quare iuxta sententiam Pauli, post decem dies a tempore statuto purgationum, ad tollendam plenitudinem, Scoercendum motum sanguinis ad uterum, secandae sunt venae superiores spost io autem dies, intelligatur intermedium tempus circuitus menstrualis, non rigide, post decimum diem, quasi undecima die sit secanda vCncta ;sed post decimum diem minimum; quoniam breuius tempus, quod intCrC dit purgationes menstruas, est tempus dierum M , cum quae plurimis cliebus purgantur, γ, & 8 absoluantur. Unde pro ratione temporis naturalis menstruationis, in muliere erit obseruandum hoc, ut inter medio tempore se centur venae superiores, quo sicut maximo usui esse pollunt, ad tollendas has suppressionis causas; ita nihil detrimenti inferre queunt prouo Cationi mensium; cum eo tempore secta vena, nihil, quoad mensium revulsionem facere possint. Illud enim adiunctum malum, euacuationes ex cubito,

ut habet Gal. Lib. de Cur. per Sang. Miss. Cap. r 8. tantum sequitur, si fiant tempore me strualis purgationis ; reliquo siquidem tempore ab hoc sunt immunes; quod fi non foret, nunquam liceret in mulieribus secare superiores Venas; quia semper periculum immineret suppressionis mensium, quae sem per cauenda in muliebri sexu. Si autem Gal. solum in casu suppressionis mensium, locutus est de sectione venarum inferiorum, ne verbo quidem facto de superioribus, haec fuit causa s quia de prouocandis mensibus agebat hic tantu. Prouocatio autem ex missione sanguinis habetur solum ex sectione Venarum inferiorum; non vero superiorum, nisi ad tollendam causam, si haec sit plenitudo. Sed notandum est, quod praeter casum plenitudinis, i mulieribus,quae non menstruantur, potest etiam pluribus alijs de causis haec sectio con uenire; scuti in quibus hepar calidius, sanguinem,uel biliosiorem, vel adustum generat; atque in his, quae colluviem omnium succorum in Venis congerunt; illis etiam, in quibus partes aliquae superiores assectae Concurrunt ad suppressonem inducendam. Qui casus, quorum ratione secandae sunt superiores venae, cum snt plures; ideo indetet minath loquens, nec ad unam causam spectans, Paulus dicebat. Quod in his, in quibus horum ratione mittendus sit sanguis, venam, scilicet cubiti incidere oporteat. Et haec de secundo quaesito. Quo autem ad tertium, quomodo se gesserit Galenus , & quid docuerit saciendum, praesente plenitudine, & suppressione mensum simul, dico, quis d cum Gai. respexit plenitudinem, semper secuit venas superiores, & easdem secandas monuit, licet suppressi essent menses. Hoc Vero patet ex historia ab eo enarrata Lib. 6. Epid. Sect. I. Com. 29. damuliercula, cui iam octo menses purgationis menstruae suppressione laboranti , secta vena, ad tres libras sanguinis, tribus diebus eduxit . Nec est quod dicas, sectas fuisse in seriores venas; cum absolute Galenus loquatur, nulla adhibita distinctione de sanguinis missone; quo casu, semper de superioribus venis, ut iam dixi, intelligendum est. Hoc idem habere possumus ex eodem Lib. q. Reg. Acut. Com. iii. quo loco examinans Auctoris sententiam.

433쪽

Lib. III. Fen. XXI. Trin. Iv. gir

tentiam, proponentis, in hydropis scci euratione , venae sectionem in

brachio, inquit, hanc conuenire tantum in Anasarca ,ex retentione, mel hamos tabi dis, mel mensum, mel ex alia miti pleturica causa incipiente. Quo loco claro apparet, in plenitudine,cum mensium retentione, Galen qna probare sectionem venae in brachio: cum de ea ibi loquatur, ad mentem Auctoris; hancque conuenire, si magna sit plet hora, quamuis mensium adsit suppressio; qui tamen prouocari, & foueri debent a Medico . Sed quid plura Zadep hahet Galenus plenitudinis rationem, ut in Synocho, ea praesente, siue menses erumpant, siue harmorrhoides recludantur, si copiosa non fiat per hac Cuacuatio,iubeat mitti sanguine ex cubito, ea copia,ut ex coniunctis ambobus habeatur persecta euacuatio; ut habetur Lib. 9. Meth.Cap. I. quo JO-Co Clare docet, mensium tempore, si non sat evacuatio tanta, quae suffici ad copiae sanguinis, simul etiam mittendum esse sanguinem ex vena cubiti; d qua speciatim ibi agit. Quare clare liquet, Galenum, praesente suppressone mensium, S plenitudine simul, non abstinuisse a sectione venarum supe-xiorum y immo eam probasse. Quod S agendum esse experientia quotidiana testatuta nam imminente mensum tempore, quoties ratione morbi praesentis, secantur venae superiores s quibus sectis, tantum non comprimitur mensum fluxus, quin potius postridie erumpunt, & quidem frequentius; quod non alia fit ratione, nisi quia per eam venae sectionem nimia copi exoneratur natura, quae postea sortior facta, & inde supra sanguinis quod superest, insurgens, cam euacuationem molitur. Quod s hoc quotidiana comprobat experientia, num censendum est, sanguinis. missionem in cubito nunquam conuenire, deficientibus, ac suppressis mensibus ξ Quare concludo, sententiam Aetij amplexandam esse; cum ratione, dc experientia satis comprobata sit, nec Galeno repugnet, qui de sola sanguinis missione, ad prouocandos menses,& tollendas suppressionis causas semper locutus est . Atque haec de tertio quaesito. l' i

Fen Vigesima Prima Tract. Quartus Cap. I.

O bentura, alterum est conceptio; alterum exitus mensium. Sed quoad men- rses, cum nouerimus, mulieres, Per venas, quae ad uteri collum pertingunt, aliquando sanguinem excernere, ut in grauidis saepe videmus; quod deten tur Galenus Lib. 1. Aph. Com. Go. cur non fieri poterit, ut clauso Vtem, per has venas sanguis menstruus expurgeturὸ Sed forsan intellexit Avicenna, menstruorum exitum naturalem, qui per venas ad uteri cauitatem pomtingentes fieri debet, prohiberi. Cum autem non in omnibus mulieribus, veme illae ad collum uteri pateant ad sanguinis effusionem y ideo normam generalem proposuit Avicenna; qui tamen non negaret, hanc purgationem per illas venas quandoque fieri posse, ut alias testatus est. Quo autem ad prohibitionem conceptionis, videtur sibimet aduersaris hic enim ait, ex fac clausura impraegnationem prohiberi; paulo autem in serius, inquit, quandoque mulierem clausura laborantem retinere conceptionem, or feri praegnantem. At sicu-

434쪽

4: petri Salii Diversi in Avie iii I

si prior sententia est admodum rationi consentavea; clauso enim Vtem nihil intra ipsum admitti potest; ac proinde nec semen s ita secunda omni ratione caret ; cum seri nequaquam possit, ut elausura maneme, uterus f men intus suscipiat. Nec est, quod dicat Avicenna, glauso, ob panniculum utero,dupliciter id fieri posse, scilicet, vel quia mebrana illa sit rarae texturs, ex qua possit transmitti semen; vel quod habeat plura soramina parua, Per quae possit ab utero attrahi aliqua seminis portio, licet minima; cum ad sesemationem, S foecunditatem suffciat sola virtus maris, licet non habeat ritu Itam materiam; ut videmus in auibus, quae solo calore, S spiritu ipssim pertito oua subuentanea foecunda reddunt; quoniam primo casu, semen transudat , quasi per cribrum; quare totum semen diuulsum erit, prius quam recipiatur in utero. Si autem divulsum; ergo in ecundum quoniam spiritus conseruantur in semine, dum unitum, & simul conglobatum est, qui statim dissipantur, cum diuellitur, vel in plures partes dispertitur. Secundus autem casus est ad mentem Arist. qui mares active tantum concurrere , impertiendo vim effectricem, opinatus est, contra Galenum, & veritatem, qui docuit, semen maris non taptum essective concurrere ad generationem; sed etiam materialiter, cum ex eo omnia seminalia membra efformen

tur; quare, si semen masculinum ad hoc requiritur, quomodo minima eius dem portio, quae non sis sciat pro formatione membrorum, potest sussicere ad conceptionem ΘQQuapropter dimittatur Avicenna in hac sentCntia. ρ doceat assinem ,& licet Aetius; sed magis probabilem Lib. I 6. Ca P. 93.

ubi agens de obstructione uteri , dicebat, obturari ruterum, mel ex miceratione praegressa, mel ex inflammatione inaurata 3 ex quibus os teri aliquando ad coam

ctatur , mi semen , mel non adm ttat , mel receptum m a retineat 3 cum ob cou

tractam duritiem, contrahi non possit. Aliquando lautem , subdit ipse, semem admissum, ct intra a gustissimum os contentum , fatus es causa. Verum haec con ceptis mcrtem infert s cum ob nimias locorum augustias foetus prodire non pos

pl. Qui casus Aeti; equidem potest contingere; quoniam os, & collum ute ii est parvum, non clausum,& effluxum semini i et angust tm pstabittat, nec eius divulsionem, & disiunctionem escit, ac totam eius molem admittit; quod tamen postea tempore partus, ob causam praedictam, reserari, & dilatari nequit , unde, & foetui, & matri discrimen impendet. Atque ad hunc sensum intelligendus est locus Him Lib. de Natura Mus . cum inquit. Q i-bus mulieribus conclusum est os iteri, aut nou concipere, aut mori in partu. Quoniam

Hipp. non de imper ratis; sed de his quibus ex aliqua causa occlusum estos uteri, sermonem habet. Cap. II. & Ili.,Dixerat Auic. Cap. z. quod disserentia inter sphar, b di carnem in incisone est, quod phac non sanguinat; caro aut sanguinat. Attamen, hoc 3. Cap. in incisione siphac membranae, inquit, Considera in primo cκm scindit, si egreditur sanguis paucus, tunc penetra in operatione tuasne timore; dis multipli-eatur fluxus sanguinis, tunc finde paulatim. Quare, non semper ex panniculo

non profluit sanguis, &si fuit, non semper paucus . At forsan panniculus quandoque non est simplex; sed est carnosus; quo casu , multus effluere potest sanguis.

435쪽

Lib. III. Fen. XXI. Trin. Iv. qir

lin sine Cap. inquit. Et quando incisio accipit carnem naturalem, tunc forta ii accidit cursus irime, qui non curatur. At quomodo, incisa carne sequitur in- cisio vescae insanabilis; cum vesica sit membranosa, & non carnosa ὸ Sedi Avicenna, per carnem naturalem, potest intelligere omnem substantiam nal turalem, quae non sit addita. Quare sequitur. Facta sectione membra1ne addit tae, si miterius procedat incisio, esicam morsus, simul inciso pudendo, δ' substan- tia . Desicae, sit micus insanabile. cap. IV. Quod ex clausura contrahatur, & adducatur uterus, habetur ex Hipp. Lib. de Natura Mul. quo loco habet, quod ibi muri os sit conclusum , t indurescit iterus ad instar fruetus caprifici. Quod etiam propter apostemata calida, & dura fieri, nulli sit dubium; cum saepius partes inflammatae, ex mala curatione contrahantur, & indurescant. Quae utriusque horum curatio

dirigitur ad propria capita. Cap. V. His omnibus causis, quae ab Avicenna enarrantur, ex Hipp. in sine Lib. de Sterilibus, addendum est. Si mulier ps partumstatim laboret, mel si

cum miro in puerperio, dormiat. Hinc enim descendit facile uterus, concussis, et laxatis ligamentis; atque ex Aetio addendum, si musculi, gr ligamenta te.

rum sustinentia resolutioncm patιantur. 1

Cap. VI. Inter symptomata consequentia uteri procidentiam, enumerat G-ρνessionem, ct in ultatem rinae s & quidem, quia matrix comprimit meatus fa cis,st rinae. Pro quo sciendum est, hoc tantum consequi, si uterus intra pudenda tantum descendat s s autem extra perueniat, solet guttatim stillare lotium, & quidem cum maximo ardore, & molestia, non ratione colli vesicae, aut ratione urinae, quod ea sit male affecta j sed quia stillatim emuit

sit pra uterum procidentem, ex quo excitato morsu, ob sensum exquisitum. uteri, fit urinae excretio, cum magno ardore, & cruciatu. Cap. VII. Duas conditiones assignat Avicennacius procidentiae, quae curari potest. Prima est ut si iecens; secunda ut sit in Iuvencula. Unde concludens sermonem, inquit, quod nonsuperatur curatio, ut peius, quae recens est, in

adolescentia; quasi statuat, in caeteris aetatibus, licet recens sit procidentia, hunc affectum non suscipere curationem. At Aetius longe melius scripsit, hunc affectum a principio curari posse; & potissimum aetate vigente; nam aetate prouectioribus restituitur quidem; sed ex leui occasione rursus prolabitur. Quare non negat Aet. in alijs aetatibus, praeter vigentem aetatem, posse restitui uterum; sed proponit dissicultatem conseruationis, si noua incidat occasio procidentiae. Unde patet, quod, in quibus non admittitur error, sanatio sit possibilis Quod notare volui, ut audeant Medici, alia etiam aetate,quam vigente, aggredi hanc curationem,quam tuto perficient, si recens sit affectus, & Medicus causas amoueat, & mulier errorem no 2 committat; ut mihi saepius hoc teutanti feliciter successi. Cap. UlII. Reclinationis muri ad alterutram partem causas expressit Avicenna, ne quidem verbum faciens de causis ascensus ad partes superiores; quem, tamen affectum saeph uterus patitur. At causae reclinationis uteri ad alte rutram partem, si utrique parti, tam dextrae, quam sinistrae communicetur,

set uteri ascensus. Quare iisdem causis hic ala sus adscribatur. Cap. IX.

436쪽

41s petri Salii Diversi in Avic si

Cap. IX. Facta iteri reclinatione an naparte, monet Auleen. Oeandam esse

venam oppositi lateris, Ut si declinet ad dexteram, secetur sinistra; si ad sinistram, dextra.WAt s e directb ex Hipp. mittendus est sanguis,& secandae sunt venae, quid iuuat secare oppositas P Ego h directo secandam esse venam

censeo; quoniam peream materia morbi causa euacuatur ν cum euacuatic

fiat a loco assecto ; oppostam autem rcijcio y quoniam licet imminuat materiam, S aliquam te Vulsionem faciat; non tamen d loco assecto euacuar. Quare,vel parvum,Vel saltem tardum asteri iuvamentum. Unde in hoc Aui-cenna, qui Lepius hanc venarum in opposito latere sectionem probauit, dimittamus, & Hippocrat. Vna cum Galeno sequamur; qui unanimes docuerunt, in secanda Vena,rcctitudinem loci assecti seruandam ese. Haec autem expresse habetur ex Gal. Lib. a. ad Glauc. Cap. a. quo loco sermonem habens de indicatione desumenda a stia partis assectae, N speciatim loquens de utero, dicebat. Et siquidem in parte dextra locorum passio fueris, ά dextra manu, aut crure detraxeris sanquinem; si ero in lyra, a men ris, quae ita e dirdcto sunt; quod enim ab ipso Hipp. cat ex in dicitur, est secundum rectitudinem . Cap. X. Inter causa sinoammationis uteri, recenset Avicenna abundantiam seminis, cum inquit 'Et quandoquesunt propter eleuationemspermatis. At difficile est explicare, quomodo seminis abundantia postit inflammationem ex- .citare; cum semen, nec si sanguis, nec possit venas Vteri, per quas materia, inflammationem faciens, fluere debet, permeare. Nis sorsan ex copia st- minis, sanguinem exuperare cpnijciamus. At haec causaestet nimis remota Cap. XI. Si apostoma, inquit Avicenna, fuerit calidum, erunt omniaaccidentia edi hementia , cum seire inflammata. Circa quam sententiam notandum est, quod licet plurimum inflammato utero, febres aestuosae, quas vocat Avicenna, inflammatas, succedunt; cum ad iteri inflammationes, ut habet Cal. Lib. G. Epid. Se t. I. Com. z. consueuerint subsequi febres B chi; attamen hoc nomsemper velum est; quoniam aliquando suboriuntur leves inflammationes, quibus ctiam leues succedunt febres; & ideo ab eodem Lib. 6. Epid. Sech. Com. Iq. iure dictum est In flammare enim et tero, haud semper febres aestuosae. adueniunt. Quo spectans Aetius dicebat simpliciter. Febres accedunt. Et paulo post subiungit. Inflammatione adhuc magis aucta , seires augescunt, delirant, g dentibus Irendent; quae sunt signa concomitantia febrem ardentem . In quacunque parte sit repsema, inquit Avicenna. declinat matrix ad contrariueius. At Aetius,&experientia ipsa oppositum docent; nam inflammata uteri parte posteriori, totus declinat ad posteriora, S inde comprimit lumbos, &intestina; cuius ratione suppri inuntur faeces'; inflammata autem anteriori, totus declinat ad partem anteriorem, unde urinae diis cultates, &stillicidium succedunt, ob vesicae ab utero compressi cnena. Cap. X II. Inflammato et tera, monet Auicenna duplicem me . section inue alteri ex basilica I alteram ex sapiana Iaciendam e . In hoc sequultus Galenum , qui Lib. a. ad Glauc. Cap. 2. loquens de indicationibus definiendis a situ partis patientis, & docens ad mentem Hipp. fluentium sitimorum re u limrum ιeorum autem,qui memόrum ossederont,deriuationem mouetamnse, subiunxit. k tru que autem c acuationisgenus, por communes menas feri praecipit; et eluti in locis -

437쪽

it tribus, in contrarium trahens, si eas, quae in cubitoθnt, enas secueris,aut mamillis cucurbitas apposueris, mel manus concalefeceris, ct fricueris, atque alligaueris. Deriualis autem,si eas, quae in poplitibus,aut tali menas secueris,sest cucurbitas coxis applicueris, ct crura calefeceris,qperfricueris, er alligaueris. Si autem Gal. Lib. I 3. Meth. Cap. I I. N Lib. de Cur. per Sang. Miff. monet, utero inflammato secandas esse venas in seriores, hoc docuit, ad materiam tantum firmatam in utero; non ad fluentem respiciens. Haec enim revulsone, illa deriuatione tolli debet. Re vulso autem fit per sectionem superiorum, cum fluxio ad partem aliquam in seriorem irruat 9 diuersio autem fit per sectionem in seriorum; quoniam haec educit materiam ab ipso utero. Quapropter,suente materia, secentur primo superiores venae s praeterquam in puerperio,& abortu, in quibus seruandus est naturae motus , firmata autem materia , secentur in seriores, ut materia uterum occupans diuertatur. Nec est quod censeat Gal. Lib. de Cur. per Sang. Mis s. p. I 8. in inflammation uteri damnare sectionem venarum inferiorum, eo quod dixerit, quod quae ex cubito fiant evacuationes, aliud etiam habent adiunctum malum, nempe, quod pumgationes menstruas cohibeant, sanguinemque ad superiores corporis partes retrahant. Quoniam nen ea est Galeni mens, ut damnata in utero inflammato, venae cubiti sectione, quia menses cohibeat, & retrahat, venarum in crure sectio nem, quia prolebet menses, probet ; tum quoniam Vtero inflammato no sunt prouocandi menses, ut docet Gal. Lib. I 3. Meth. Cap. II. & Vt monet Aetius, in fine Cap. 83. tunc enim temporis, loci sunt, ob inflammationem conclusi, nec fluxum sanguini concedunt; tum etiam quia modus traditus a Gal. nequaquam conuenit in inflammationes non enim tempus statum me. sum , urgente morbo, expectare possumus; nec ea calidiora ad prouocandos menses in hoc casu sunt administranda; sed haec Gal. mens est, ut probet, cur uteri inflammationes magis quam renum, iuventur a Venis in crure

sectis; cum enim locutus de renibus, dixerit, quod renes inflammati, si recens st phlegmone, er copia adsitsanguinis, quae duo irruentem fluxionem testantur, quandoque misso ex cubito sanguini a cultant, quibus tamen in nephritide, in qua esos sectorfine fluxione , assectis, eam quae in poplite est, aut certe quae in malleolo, meis

nam secare expedit. Subiungebat. In comparatione eius renum essectus, in quo non

est fluxis, quod tiri inflammationes, quae etiam sine fluxiona intelligendae Iunt, quoniam comparatio proprie fit interea, quae eadem specie sunt) magis

etiam, quam renum, a taenis in cruresectis iumantur. Quod hoc sit verum, ex eo probat, quod sectio menarum inferiorum, magis quamsuperiorum respicit mrerum;

nam in seriores venae apertae mouent menses, de inde educunt ab Utero,quod nequaquam facere pollunt Superiores; mense Sςnim tantum non prouocat,

quin potius cohibent, & reuocant sanguinem ad superiora, non qui ad uterum transmisIus est, sed qui posset ad eunt fluere. Quare statuatur, quod haec sectio non sit apta aliquid ex utero educere; quod contra faciat sectio venarum in seriorum; Vnde sequitur, quod haec euacuatio sit valde accommodata ad demendam materiam ex utero; quod cum non fiat in renibus, clare patet, uteri inflammationes, firmata Buxione, magis quam renum, iuvari ex venis in crure sectis. Quae sectiones venarum inseriorum magis a etiam

438쪽

43o Petri Salii Diversi in Avici

etiam iuvant in inflammatione uteri, quina in assectibus renum; quoniam firmata fluxione, quo tempore debet sectio haec administrari, fieri potest

ut succedat mensium purgatio, qua maxime uterum subleuare queat; quae particularis euacuatio nequaquam ex renibus sperari potest; tum quoniam repugnat ipsorum naturei tum quia ex hac sectione derivavionem maximE, Seuacuationem a loco a flecto, per naturalem excretionem, eadem opera habere non possumus. Haec autem mensium prouocatio non est damnanda, firmata fluxione, quae ea irruente, non est tentanda; quo sensu Galenus, di Aetius eam damnarunt , cum eo tempore uteri vasa sint conclusa, nec praebeant sanguini aditum; quibus cedente inflammatione, laxatis, & inde dato sanguini motu, per sectionem venarum inferiorum facile menses prouo cantur, cum summa utilitate, cum ex his leuetur uterus mole sanguinea, unde magis materia peccans discutitur, S resoluitur. Quod autem Avicenna metuit phlebotomiam basilis quoniam retinet menses, est praeter rationem; sicuti & quod probet saphenae sectionem, ad eos mouendos; tum quoniam mensium suppressio non est curanda in inflammatione uteri; sed incumbe dum potius fluxioni, si irruat; unde secanda venit tuto basilica; tum quoniain seriores verue non sunt secandae, ad prouocandos menses: sed tantum ad derivandam materiam ab utero; quod si ab his postea prouocentur menses, hoc per accidens sequitur; nam leuato utero copia grauante, per sangui sex cruribus millionem, insurgens natura in residuum, potest, laxatis venis ab illa euacuatione , menstruam purgationem prolectare. Quare rationes

Avicennae sunt suspectie, quas de duplici venae sectione hinc inde adducit uelicet quoad usum , cum Galeno, in re ipsa, S curandi modo conueniat. Cap. XIII. N XIV. Ea sententia, quod in his tumoribus, si non resoluitur durities, festinant ad cancerositatem, non est usquequaque vera; quoniam plurimi scirrhi perdurant plures annos; ut mihi experientia compertum est, linta mutatione illa in cancros. Quare sententia illa non est absolute vera ,r quae

tamen ita distingui, & explicari debet; ex scirrhis al: qui fiunt, vel ex piatuitosis, & crastis humoribus, seu ex puro succo melancholico; aliqui autem fiunt ex eodem succo melancholico aliquam adustionem adepto. Primi ad plures annos naturam scirrhi retinent y secundi autem nequaqua , sed cito permutantur in cancros . Et de his tantum vera est sententia Aui-cennae, cum ait; quod cum non resoluitur durities in his scirrhis, festinat ad cance-rstatem; quod accidit scit. nisi hi recte curentur, &cito resoluantur. Cap. XV. Aetius, S Paulus monent, secandam este venam, & corpus postea expurgandum csse. At Avicenna solum meminit purgationis, ne lecta Venae sectione. Et forsan ratio magis facit pro Avicenna, quam pro Graecis; cuhabeamus, morbum diuturnum dependentem a materia frigida ; cuius ratione non videtur dari indicatio secandi venam , nisi sorsan sanguine abundante; iuxta quem sensum Graeci exponendi sunt. Si per Vnguentum Rhasis, Vnguetum Apostolorum, ut exponit Interpres, intelligendum est, mala videtur cancri curatio; quoniam cancri, & praecipue in utero, non tollerant adeo valida medicamenta λ quin imo ab eis ex

Cap. XVI.

439쪽

Lib. III. Fen. XXI. Trast IT qai

Cap. XVI. Consentiens Avicenna Gal. in causis presecationis uterins, censet, hanc ex duplici prouenire causa, scilicet, vel ex mensum suppressione; mel ex retentione seminis s quorum alterutrum, ex diuturna mora in proprijs conceptaculis malam concipit dispositionem ex corruptione superueniente; ob quam eleuatur ab eadem materia corrupta vapor pravus, qui ad partes superiores, S principales exhalans, sua venefica, & maligna qualitate hoc tympio ma inducit; quod varium admodum, pro diuersitate partium quas petit, & pro maiori, vel minori corruptionis gradu , atque eiusdem conditione. Addit autem Avicenna , suppres os menses, O semen retentum in his mulieriabus, duas aegritudines causare; ρltera est replitior forum ret teri, per quam assecture terus patitur retractionem,Walseritum con uisioni similem; altera est, quod ex his

duobus eleuatur ille mapotide quo iam dictum est. Quoad hanc secundam aegritudinem, clarissimE Galeno consentit; quo autem ad primam , ab eo dissentit; licet enim Galenus concedat, in uteri strangulatu, aliquando retrahi uterum, & quasi convelli y non tamen hoc in omni praesecatione concedit; sed in ea tantum, quae a suppressis mensibus st; si enim ex retento seminootiatur, Galenus eius est sententiae, ut sine retractione uteri fieri possit. Unde Lib. 6. de LOc. AT Cap. I. licebat. βι- vero citra peruersionem, aut men- fructum retentionem, miduas molestant noxae, hae ob retentumsemen elimire putantum.

Quare Avicenna in hoc dissentita Galeno, quod putat, praefocationem uteri fieri semper cum eius peruersione, & retractione; iuxta opinionem Pauli, ει Aet ij, qui perperam crediderunt, uteri prae cationem esse vulvae adsuperiora recursum, quasi senserint, hunc assectum esse morbum in situ, nec sine loci proprij uteri mutatione fieri posse.

Quoad praefocationem, quae ex mensibus retentis dependet, notandum est, quod ex Galeno, ouem secutus est in hoc Atricen. habetur, retentionem mensium non inducere praesecationem, nisi menstruus sanguis recipiatur, &retineatur in utero; cum enim in hac praefocatione retrahatur, Vel peruertatur uterus, atque adeo peruersio, Vel retractio fiat a mensibus in eo retentis , non fiet praefocatio ab his, nisi ad uterum descenderint, & in eo recipiantur, ac retineantur. Si autem retineantur menses, non in utero; sed quia ad alias partes irrepant, vel in utero non recipiantur, nequaquam hanc suppressioncm sequitur praesecatio; quod superius notaui, dum generatim de menstrua purgatione verba feci. Ad excitandam autem prae cationem, non issicit quod sanguis menstruus recipiatur, & retineatur in utero; sed requiritur ut etiam sit pravus, & malae conditionis; tunc enim facilius corrumpitur, & prauam adipiscitur naturami alioquin enim in omni mensium suppressione haec praeso catio fieret. Sed praeter has duas praefocationis causas, ab Avicenna, Gal. & caeteris Graecis explicatas, videlicet, praeter mensum suppressonem, & retentionem seminis, tertiam superesse, S ratio, S experientia comprobant ι nam cum in caeteris corporis partibus alij humores a sanguine,& semine potasnt, teste ipso Galeno, corruptionem tantam concipere, ut venenatam, id prauam adipiscantur naturam, ab humana prorsus alienam, nil prohibet

quin i nytero, praeter sanguinem, di semen, quilibet alius humor possit ex

440쪽

431 petri Salii Di ei si iii Avie.

corruptione veneficam, & quasi deleteriam adipisci naturam; & potissimunicum uterus sit tanquam totius muliebris corporis semina, & cloaca, ac receptaculum omnium excrementorum; sitque locus corruptioni, & putredi ni idoneus; quod non solum est rationi consentaneum ; sed& experientia ipsa comprobat; cum plures videamus, quae uterinis prcelacationibus molestantur, dum viri congressu gaudent, & mensum statuam habeant purgationem, indicio, non ex seminis retentione, nec ex suppressis mensibus fieri. Avicenna, hunc affectum peculiariter censetfri, madolescentibus, tor edi ianibus . Aetius autem , iunioribus praesertim, assalacibus contingere. At Hipp. vel

quilibet alius Auctor, Lib. a. de Morb. mulieb. scribit, hunc poti mu eriferi in his, quae Vmere non tuntur, sist potius prouectiordus atate , qtιάm nouellis. Nec ad tuendum Avicen. aut Aetium dicatur, quod hic liber non sit legit mus Hipp. quoniam experientia testatur, ex centum mulieribus, quae uterinis molestantur praesecationibus, nonaginta esse prouectioris aetatis. Ratio est; quoniam in his Vterus magis pronus est, tum ex praecipiti aetate tum ex pluribus fluxionibus praecedentibus, ad Omnem passionem y ex consuetudine enim, & fluxu excrementorum, factus imbecillior, si eadem in eo retineantur excrementa, magis etiam pati, atque eadem in malam qualita, tem permutare est aptus; quae cum non adsint in virginibus , & Iuvenculis ;in his enim uterus nonduin fluxionibus assuetus, aliquid passis est, atqueλbenigniori abundant sanguine, & semine, iure sequitur, ut praefocatio uterina magis propria sit carum, quae sunt prouectioris aetatis, quam iuniorum, licet utrasque promiscue affligat.

Inter causas praefocationis uterinae, recenset Avicenna malitiam complexionis, exiccantis; cuius ratione acta oppilatione in itero,st ori ijs monarum cius, accidit retentio menstruorum, inde teri ri tractio , i peruerso, ad quam sequitur

susotatio. Cuius similem sententiam amplexus videtur Hippocr. Lib. I. de Morb. Mul. dum inquit, murum exinanittim sursum ascendere, mi depasiatur humiditatem, inde modo ad hanc partem, modo ad illam pei meare; ex quo ascensu sunt strangulatus. Quod & videtur sensisse Arist. Lib. I. de Generation Animalium Cap. II. dum habet. Inanes etiam matrices sursum proficiscenter strangulant. At hanc sententiam non tantum Galenus Lib. s. de Loc. AsfCap. s. reprobauit; sed etiam derisit; cum uterus non sit animal errabundum, nec sensum habens; & si haberet; humiditatem captaret a propinquis

locis, nec a remotis hanc quaereret. Quare explodatur haec sententia, nec ullo pacto admittatur . Avicenna autem, dum exiccantem complexionem, tan

quam causam praesecationis adducit, non animaduertit, menses suppressos prae cationem ut iam dixi excitare non post e, nisi sint recepti, & de te ii in utero. Si autem Vterus exiccatus est, & ora vasorum, ob exiccationem, clausa, nihil intra uterum recipitur. Nec est quod dicas, exiccationem Vteri, cum sit neruosae substantiar, & cerebrum omnium neruorum origo habeatur , necessario hoc trahi in consensum, cuius ratione succedit praefocatio quoniam utero patiente, potest quidem cerebrum compati, Ut clare patet in furore uterino non tamen necessario sequitur, ut praefocatio hinc succedat; ut apparet in dictu surore uterino, in quo patiente cerebro, Ob consensum

SEARCH

MENU NAVIGATION