Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

401쪽

Lib. III. Fen. XXI. Trach. I. 393

ciens,dolorem soluit. At si haec est ratio;igitur hic dolor post partum inua-

Iescere nequaquam deberet; cum diuturnitate temporis, frigida loci dolentis intemperies, nouem scit. mensibus, ad calidum alteratur, sublata, &remota esse deberet . Quamobrem in aliam ego sententiam seror, scit. quod pars dolens ante conceptum, & post conceptum doleat; in partu autem nequaquam , ob excrementa ad eas partes demandata, quae tempore conceptus absumantur; ante autem, & post iterum abundent. Quod potissimum probatur in dolore coxendico; cuius expreta mentio fit ab Avicenna; quoniam ea excrementa,absente conceptu,recipiuntur in ore uteri,quod a m

teris copia distorsionem patiens,illabitur ad coxam,in qua dolorem,& cruciatum inuehit.Dum autem adest conceptus, materia non in uterum ipsum,

sed in laetum absumitur, & inde coxae dolor cessat. Quoniam autem magis ex Conceptu masculino, quam ex seminino, cum ille calidior, hic frigidior existat,absumuntur excrementitiae superfluitates;ideo iure subiunxit Hipp. Ioc. cit. Lib. 2. Epid. peperit igitur masculum; quoniam si seminam concepisset, sorsan dolor non cetasset ι cum scelus semininus sit frigidior, nec ita aptus ae masculinus illam materiam absumere. p. XII. Illis verbis. Et militer aetas adolescentiae, absque pueritia, fidi senectu videtur alludere, ad id, quod pueri etiam habeant semen foecundum; cur comparatiaE locutus, velit, quod aetas adolescentiae potius generet mares, quam aetas pueritiae. Sed sciendum est, quod Avicenna hic improprid locutus sit, per pueritiam, puberem aetatem incipientem intelligens, ad mentem scit. Arist. Lib. q. de Generatione Animal. Cap. a. dicentis. Novella enim, r senescens aetas, magis q amforens feminas generat s in altera enim calor nondum perfectus est; in altera deficit. Quibus verbis Aristot. vult, primo pubertatem ,

ει aetatem senilem potius seminas, qu m mares generare; e contrario autem florentem magis mares, quam seminas procreare. Cap. XIlI. Ea mala, quae dicuntur attestari conceptum semineum, sunt signa incerta, nec vera, nisi ut plurimum: nam concipiens marem potest

pluribus malis succis abundare, & inde plurima pati mala i prout ex opposito, concipiens seminam potest abundare puriori, & benigniori sanguine,

ει inde immunis esse ab enarratis malis. Nec hoc refragatur his, quae dicuntur de causis generationis masculini, & semining s, quoniam haec sequuntur sanguinis temperiems illa autem puritatem, & impuritatem, seu eius beni. gnitatem, vel malitiam. . Cap. XIV. Hoc regimen competit naturis intra terminos caliditatis exi. stentibus, & ad frigiditatem declinantibus; nam calidiores ab his laederentur, absumpta, & exiccata genitura. Cap. XVII. Signum illud desumptum a rugis, seu a nodis imbilici, vidi obseruatum ab obstetricibus antiquis, quae ex his praedicebant numerum filiorum nascendorum, & quidem cum maxima mulierum,& adstaotium

admiratione.

Cap. XIX. Ia signis debilitatis scelus, non meminit Avicenna gracilitatis

mammarum; de qua HipP. Lib. 1. Aph. 37. N I I.

402쪽

394 Petri Salii Diversi in Avie. .

Fen Vigesima Prima Tractatus Secundus Cap. L '

Cap. I. I ss Irum,cum Avicenna dixerit, in quibusdam regionibus non vi-1 L uere octimestres partus, non etiam obseruauerit in quibus. dam regionibus esse vitales; prout in AEgypto, Vt testatur Arist. Lib. 7. de

Animal. Gener. Cap. q. Cap. II. Inter vitanda a muliere praegnante, recenset Avicenna coitum propria. Cuius sententiae videtur etiam fuisse Auctor Lib. de Superlaetatione, dum inquit, quod si mulier grauida non coit, partu facilius liberatur. Quasi dicat, mulierem utero gerentem debere abstinere a Venere, ut a partu facilius, & tutius se expediat. Quae sententia intelligi debet de tempore praecedente tempus partus; nam cum hoc appropinquat, tantum non noxius Veneris usus s quinimo & utilis existit; nam cum primis mensibus, & usque ad ultimum, Venus agitans pudenda, ac proinde uterum,possit esse causa, vel rei

xationis uteri, vel eius descensus, ut inde fiat abortus,est noxia; quod idemessiciens in ultimo mense, prope partum, eum potius facilem reddit, ac proinde est utilis. Ideo dicebat Aristot. Lib. I. de Animal. Gener. Cap. q.

laeuae paulo ante partum concumbunt, facilius pariunt. Ex Hippocrate monet, Vt mulieres a conceptione cibum desiderantes, sumantsauichin aqua, idest, polentam ex hordeo , quae licet fit tuosa, stamen melocis nutrimenti. At Hippoc. nequaquam hoc dixit, nec polenta est admodum opportunas cum sit cibus refrigerans, & pauci nutrimenti; ut

habet Galenus Lib. I. de Alimentis Cap. proprio. Cum autem si frigidae temperaturae, quomodo potest esse velocis nutrimenti ΘEleetuarium illud de margaritis penes me suspectum est in utero gerent cum plurima recipiat medicamenta calidiora, apta, & venas aperire, ta

menses prouocare.

Cap. III. Crassa alimenta suspecta habet in puerperis; quoniam ex his timet

debilitatem irtutis alterativae in hepate, ersitis multiplicationem; quorum ratione dubitat mulierem Θdropicam euadere posse. Sed haec suspicio hydropis in puerpera est satis remota a casu enixae; nec forsan, hunc vidit Avicenna ;consulo tamen abstinendum esse a cibis crassis; quoniam hi obstructiones inducentes possunt esse causa retentionis mensium, & sebrium putridarum , ijs succedentium. Cap. IV. Licet satis distincth doceat Avicenna curationem nauseae, volniatus, Sprauae appetentiae in praegnantibus; curationem attamen per proprias indicationes non distinxit;quae in his tribus consistunt, scilicet in euacuatione humorum peccantium; in remotione eorundem ab ore Ventriculi; necnon eorum contemperationes nam cum haec symptomata accidant ex

prauitate humorum,ad os ventriculi,& ventriculum ipsum decumbentium, prim5 hi erunt evacuandi, vel vomitu, vel alia via; quod si non possint cvacuari, vel stat evacuati maiori parte, remouendi sunt ab ore ventriculi, per abstergentia, & aliqua leuia deiectoria; quod si nec his excernantur, ad contemperantia descendendum erit ι his enim contemperatis, facile sedabuntur

403쪽

huntur omnia. Ad quam intentionem praescribit Avicenna, amulum, in his

mutieribus , qua lutum appetunt; quod medicamentum optimum est in hoc casu, & cum patientes picam, appetunt terram, & gypsum etiam ἱ quo medi- , -- camento non tantum in mulieribus; sed etiam in pueris picam patientibus iis feliciter usus sum; quod exscripsit Avicenna ab Aetio Lib. I s. Cap. I o. p. V. Per hoc verbum, casachan, intelligit Avicenna cardialgiam , idest, oris ventriculi morsum, quod exemplo Graecorum vocat cor ι quoniam ab eo cor facillime compatitur; & ideo, inquit, quod hic assectus prouenit propter communitatem oris stomachi, gr causa humoris in eo exist nus. Cuius curatio, inquit, est multoties sorbere aquam calidam, εν exercitium leue, praecipitans illucquod est in ore sumachi ; idest, remouens humorem peccantem ab ore ventriculi. Quae curatio exscripta cst ab Aetio, Ioco citato, quo haec habet. Morsus enim, o stomachi puncturas mitigat, praeitrea calidam aquam, non tamenseruidam

sidue absorbere, orsensim assidue obambulare, σαCap. VI. In superfluo mensium fluxu, in utero gerente, docet, quae adstringentia sint in usum localium medicamentorum reuocanda; quae tame irruente fluxione non sussiciunt, nisi revulsiones, & caetera uniuersalia opportunE administrentur. Cap. VII. Medicamenta tradita ab Avicenna, satis opportuna sunt, pro discussione materiae fluxae, huiusmodi tumorum causae; sed conuenientior curatio fuerit, si Medicus dirigat scopum ad curandam in praegnante alimenti, & humorum persectam coctionem; nam hi tumores non fiunt nisi ex crudioribus humoribus, qui in his mulieribus, propter vitiatam coctionem,

congeruntur.

Cap.,VIII. Inter causas primitivas abortus, enumerat Avicenna passiones animales s quas primitiuas vocat, quia loquitur de his, quae a causis eximia

secis proueniunt. Has autem inquit esse, mel iram mehementem, mel timore πω,

mel tristitiam. Galenus autem Lib. de Theriaca ad Pisonem, testatur , mulieresgrauidas ex seu tonitruo audito , st horribili quodam spectaculo mise , infantes

eiecisie . qui etiam Lib. 3. Epid. Sect. a. Com. 3. dixit, quod si subito horrendi

quid conspicatae timuerint mulieres, abortum consueuisse pati. Quod non alia fit ratione, nisi quia ex subito timore, facta omnium humorum, &spirituum subita, & vehementi intro concentratione, a nimia copia, vel suffocatur foetus, vel vasa nimium repleta disrumpuntur.

Inter Causas abortus, recenset repletionem me mentem. Per quam, tum cibi tum humorum intelligenda venit;quoniam utraque ad hoc apta est. Ventriculus enim a plurima ciborum copia nimis extensus, facit compressione supra uterum, quod maximὶ contingit in ultimis mensibus, quando scelus est maior, & ampliorem locum desiderat. Quod testatur etiam Hipp. Lib. r. de Mul. Morbis II q. dicens. Nam cibus, lusique multus crebro ca sa est, misertus perdatur. Nimia autem humorum copia, ut in his, quae menstruis abundare solent, apta est suffocarescetum, potissimum primis mensibus scuius ratione alias scripsi me nonnullas praeseruasse ab abortu, per sola sanguinis missionem. Cum addit, nauseatiuam satietat posse abortum causam, quoniam Lec corrui

404쪽

tio.

39s petri Salii Diversi iii Avie.

pit nutrimentum fatus,casus est clarus, & ad mentem Gal.qui loco cItato Lib. 3. Epid. dicebat, quandoque mulieres abortire, non ex causa extima, sed ex mitio corporis; addebatque, ex insigni cruditate posse abortum subsequi. Vt plurimum, inquit Avicenna, abortus,qui contingrent secundo, mel testis mense, sunt, aut ex mentositate, scilicet cruciante, & ligamenta disrumpente ν aureae humiditatibus super Orificia menarum matricis exigentibus, ct inde ea most ea tibus. Et quidem ad mentem Hipp. Lib. s. Apli. 61. dicentis . a cunque

mediocriter corpora habentes abortiunt, secundo, aut tertio mense, sine occasione manis fla, Vs acetabula mi eri plena mucori unt, nec pessunt prae pondere fartum continere ,

sed disrumpuntur. Quam eandem sententiam admittit Galenus. At praeter has causas, addit Hippoc. alteram, scilicet angustiam, & paruitatem uteriis de qua Lib. de Super foetatione dicebat. Simulὰν concipiat quidem, sed bim prem, aut trimestrem, aut quadrimestrem frium perdat, hoc inde fieri, quod mlerus minor est, quam quod conceptum maiorem continere queat. Hoc idem scripsit Lib. de Mul. natura, H Lib. I. de Morbis Mul. affirmabat murum parmum

facere ad abortum. Qui Auctor non solum hanc assignauit causam; sed etiam docuit modum, quo huiusmodi uteri curari deberent. Ueruntamen haec causa, cum eius nec Galenus, qui operum Hippocratis diligens est perscrutator, nec Avicenna, nec Aetius, nec Graecorum ullus meminerint, videtur forsan suspecta, & reijcienda, potissimum verδ, cum contrarium rati suadeat, paruitatem scit. Vteri facere quidem ad paruitatem foetus squ niam locatum loco proportione respondere debet, sed non posse tollere ubtam; quoniam parui laetus diu vivere possunt; et quoniam paruitas arte eu- Tata , vitam non tollit r nam exemplo patet, catellis paruis vasis inclusis , magnitudinem, non vitam auferr i, Ssructus intra parua vasa immitas,non augeri quidem y conseruari tamen in multum tempus. Si tamen hanc re diligentius perscrutabimur, nouerimus verE ad mentem Hippoc. uteri paruitatem facere ad abortum. Nulli squidem dubium est, corpora magna, si

optime consormata sint,membra etiam singula magna; corpora autem parua, parua habere. Veruntamen aliquando contrarium contingit, videlicet,

ut corpus ad paruitatem declinans, magnum aliquod singulare membrum habeat. Vnde vidimus pusillos. qui caput magnum, & ingens habebant 3 e contrario, corpus ad magnitudinem vergens quandoque habet aliquod singulare membrum satis parvum; quiles erant illi, de quibus Galenus Lib.

Artis Med. quorum alter habebat ventriculum parvum; alter vero vesicam paruam. Paruitas igitur alicuius membri particularis duplex eriis altera proportionata corpori; altera Vero improportionata. Proportionata, vel est in corpore satis exili, & paruos vel in corpore, paruo quidem, Verum intra terminos naturales, &iustae magnitudinis. Quae autem improportionata, vel insignis paruitas, vel mediocris existit. His suppositis, dico quod paruitas uteri, si improportionata quidem corpori, sed mediocris sit, facere ad paruitatem tantum scelus; quod item astero de proportionata, in corpore intra terminos naturalis magnitudinis cxistente; quoniam huiusmodi uteri possunt quidem concipere ι sed non possunt laetum ampliorem nutri re , aut producere i cum enim locatum loco necessario proportione respon-

405쪽

Lib. III. Fen. XXI. Trael. II. Ur

deat. si uterus parvus est, parvum nutriet foetum; cum magnum continere nequeat. In tanta autem paruitate uteri solet serE esse perpetuum, ut *tus languidi, & imbecilli, ac graciles edantur ; ut habemus sub s nem Lib.

de Genitura Pueri: nam cum scelus non habeat locum satis amplum ad incrementum, nec carnosus, nec validus esse potest. Si autem paruitas uterist proportionata, sed in corpore satis exili; vel proportionata quidem, sed

satis insignis, talis paruitas necessario erit causa ab ortus; quoniam in hoc casu tanta est paruitas, ut dum crescit foetus vltra secundum, aut tertium, vel ad summum quartum mensem, non possit contineri ab uteros quo ex distensione male affecto, & inde dolente, insurgit virtus expulsiva ad eum ex- rellendum , unde abortus sequitur; nam cum uterus excitetur ad ei ciendus erum, ut habetur ex Gal. Lib. 3. de Naturalibus Fac. Cap. I a. docent , teriam excitari ex tribus causis,scilicet, a mole, a pondere , g ἀ morsi. A mole , ει magnitudine conceptus ν quoniam cum amplius distendi uterus nequit, succedit partus, si uterus sit parvus, ut dictum est, nec amplius tertio, aut quarto, aut quinto mense, ob eius paruitatem extendi queat, necessario eu-cit scetum. Nec valet, si dicatur, quod uterus consorinatus est eius naturae,

ut extendi possit Vsque ad persectionem foetus; quoniam haec extensio seritantum potest in naturali, & bene formato utero. At in paruo admodum , non potest fieri huiusmodi extenso; quoniam prius dilaceratur totus Vtexus, quam possit peruenire ad tantam extensionem, ut eius ope possit continere situm iust s magnitudinis; immo propter Iacerationem, insurgit in tem pestiue ad chciendum stium;quod exemplo videmus in animalibus pusillis, nam catellae minimae dum concipiunt, frequentius perdunt situs, vel si non ver dunt, ante statum tempus saltem emittunt, ut inde sine pilis se tus plurimum nascantur. Quare ex his, censeo cum Hipp. locis citatis, paruitatem uteri facere ad abortum; non tamen cum eo centeo talem paruitatem curationem absolutam suscipere; cum sit desectus ex principijs naturae,qui erro res plurimum tunc inemendabiles. Tales autem abortus, ex hac causa procedentes, solent fieri statis mensibus, & aliquando diebus; quoniam paruitas est etiam uniformis; quam tamen paruitatem non arguat Medicus ex unico euentu; sed s pluries hoc contigerit ,& eisdem mensibus, nulla praecedente manifesta causa, vel interna, veIexterna.

Cap. IX. Mortuo fartu, inquit Avicenna, infrigidatur sumen. Quam sententiam exscripsit ab Hipp. Lib. de Superstratione, ubi inter alia fgna, distinguentia situm vivum a mortuo, hoc recensebat, dicens. Si mortuus es, poseas gescit; se mimus calescit. At quoad hoc frigus, duo notabo, quae maxime aduertenda sunt; alterum quidem,quod st tu mortuo, non semper refrigeraturimus venter; nam primis diebus mortis infantis, adhuc calidus permanet y hoc autem solum contingit in progressu, cum insecerit propria qualitat partes circunstantes; alterum, quod vivo existente sce tu, non semper calescit venter; immo aliquando ita refrigeratur in quibusdam, ut tactu corpus mortuum repraesentet; quinimo ob tantam frigiditatem, aliquando vocatus ad curationem harum mulierum, persensi frigidissimum ventrem, nullo apparente motu laetus; qui tamen Vivebat, & has curans per calidi sina, '

406쪽

398 Petri salsi Diversi in Avie.

medicamenta, ita Vt ad olea, admisto castoreo, euphorbio, pyrethro, &milibus medicamentis, addita aqua ardenti deuenerim, vix potui pristinam restituere caliditatem, qua reuocata, simul it foetus motus deprehensus est, qui vivens, postea tempore partus naturalis prodijt vitalis. Quare dicO,sententiam illam Hippoc. N Avicennae, de frigiditate ventris, non uniuersaliter veram esse, sed It in pluribus. Quapropter Medicus, sentiens in utero

gerente ventrem frigidum, non arguat necessario foetus mortem, ne inde, importuna administrans medicamenta vivum foetum interficiat, ec abo tum inducat; sed omnia circumspiciat, praesentiaque, ac praeterita Optim animaduertat; ab his enim certiorem coniecturam, quam a calore, aut frigiditate ventris capiet. Cap. X. Inquit Avicenna. Ex temporibus magis timendis de abortu super em Ioanem, est illud, quod es apud principium conceptionis. Sed duo circa hoc notanda sunt; alterum, quod abortus proprie non dicitur de his, qui ante quadra inta dies perduntur, Vt habetur Lib. de Septimestri st tu; in quo haec scribum tur. Nam abortus, in quidem plurimi, per hos dies fiunt, qua ejuxiones dicuntur, non abortus. Alterum est, quod propriε non dicitur embryo, ante secundum mentem; It docet Gal. Lib. i. de Sympi. Caus Cap. 7. ubi halc habet. Aprimis duolus mensibus , partim sanguinis in fartum attrahitur , .utpote antic minimum; cum scit cet, quod in muro es hoc tempore, nec embryon graece evocetur, sedci

ma adhuc, scilicet, uteri gestatio. Cum docet Avicenna, pro conceptu, mundisicandum ess anguinem, di m rum perisIstoriosupponenda, non ad os, sed intra collum editeri; si hoc agendum monet ante conceptionem,documentum alienum est ab hoc capite; si autem tempore coceptionis id faciendum praecipit,prsceptum hoc est praeter Omnem rationem; cum per huiusmodi suppositoria, videlicet, quae apta sunt Purgare Vterum, & sanguinem , prouocentur etiam menses, quibus fluentihus, ne cellarao ab Ortus succedit.

Cap. XI. Hoc caput inseruit ad praeparandam mulierem ad conceptum, ex purgando corpus,& Vterum, &smul etiam eidem tonum conciliandosnequaquam autem haec conueniunt, si mulier conceperit.

Cap. XII Cum inquit Avicenna', quod quandoque necessarius est a re r in qu busdam horis, de quibus es illa , quae es cum praegnans es puella parua ,supra Pomtimetur mora ex partu; intelligendum est, istam necessitatem esse ex parte mulieris concipientis, idest, quod ut salvetur haec mulier ex partu,necessarium est ut abortum faciat, pcrdens stium, ne hic ad debitam magnitudinem excrescens, adueniente naturalis partus tempore, sit causa mortis Matris; non autem intelligendum, quod haec necessitas si ex parte Medici, ita Viquandoque sit necessarium Medico, pro salute Matris, perdere se tum y quo niam hoc facinus est impium, scilicet, velle viventem situm interficere, ab ortum curando quod iureiurando Hippocrates obstrinxit se nunquam facturum; cum tamen gentilis esset, nec Dei praecepta nouisset. At dices, periclitabitur mater ex partu y igitur ad praecauendam mortem Matris, s stus est perdendus. At scimus ex Diuo Paulo, non esse facienda mala, ut eue niant bona. Sed nonnulli, ad tollendum omnem scrupulum, dixere,ant:

407쪽

Lis. JL Fen. XXI. Trin. II. 399,

formationem stius licere prouocare abortum y quoniam tunc corpus no cst organi Zatum, nec animatum anima rationali. Quae sententia explodenda est; quoniam qui hoc tollit, tollit hominem, si non actit, saltem et nipotentiayroxima, quae sere ea de est ac suus actus. Praeterea, ignorat Medicus tepora illa determinata. Quare consulo, ut nunquam Medicus hoc agat Quod

si Graeci, & Arabes descripsere remedia foetum interficientia, hoc ab illis factum fuit; quia legem nostram, vel non obseruarunt, vel non persecte cognouerunt.

Cap. XIV. Hoc caput intcgrum exscripsit Avicen. a Paulo Lib. 6 Cap. 7 q. Verum cum deuenit ad eam partem, in qua tractatur, quomodo λtus , vel magni capitis, vel magni thoracis, Vel magni ventris sit extrahendus, non

ita aliae in ultima parte consentit Paulo, qui haec habet. Porro situmus menter, mortuo fretu fit insatus, mel aquam subter cutem collegerit, eadem ratione, ac mi. eum euacuare , cum θ' interaneis aggrediemur . Avicenna autem inquit. Te si fuerit inferius mentris apost obum, o Iartus mortuus, aut mimus, oportuit

tu me etiam leuacuetur ,sicut narrauimus cum eo, quod est in concauitate eius. Quae

sententia Avicennae diicrepat a Paulo; quoniam Paulus solum loquitur dosor tu mortuo; Auic. autem vult idem agendum ene, etiam si istus vivat; &hoe forsan, ne Mater periclitata in partu pereat,& cu ea pariter istus modiriatur. At haec sententia Avicennae explodenda est; quoniam necaretur infans vivus. At, periclitabitur Mater. Dico, ob periculum matris non esse necandum stium; sed cxpectandum , an istus arte possit educi, V l a prodeat a seipso; cum enim prodierit, tuta erit tunc operatio Aliud est ani maduertendum circa sententiam Pauli,& Avicennae id ellccti pes iubent, aperto ventre educi intestina, & viscera omnia; quae Paulus visco nomine, interanea appellauit; quam candem sententiam habemus eidam Lib. de Supersstatione, in quo dum haec operatio explicatur. haec habentur. Deinde

in m num cogens mentriculum perforato, placideque, j cvm intestina extrahito. At

huius oppositum habemus apud Hippocr. Lib. I. de Morb. Mul. qui cun

docet eandem administrationem, prohibet etiam omnino vcntrem ess aperiendum; inquit enim. Neis mc remseces, caveto', nam mentriculus cum intestinis , er olero exiliret; Si quid enim horam excidat, maius negotium facessit. Cuius sentcntiae haec potest esse ratios, quoniam magis lubricus cst fg tus ad exitum, si interanea non exierint, quam si educta sint. Quae tamen, sententia non aduersatur Paulo, nec Avicennae; cum hi loquantur de stiuventrem naturali ampliorem, & satis tumentem habente. Hipp. autem sermonem habeat de naturali situs statu, idest qui habet ventrem reliquo corpori magnitudine proportionatum; qui tamen paulo infra locutus de his stibus, in quibus venter imus tumidior est, pariter monet, perforandum esse ventrem, non tamen adeo, ut detur exitus interaneis, sed solum inquit, ut quantum possit, vel flatus, vel aqua, quae fuerit causa tumoris, educi; &ideo inquit. Nam reliqua pos haec facile prodeunt, ni a menter eius tam in meat; quod si fiat, melius est Iettus ntrem leuiter serare ; nam flatus raηtsi, tumor e e men. rι- culo exibit, citi0 P facilius sic prodibit. Quae sententia est max ime aduertendas quoniam si Venter tumeat ex causa morbifica, vel erit flatus, vel aqua ;

408쪽

466 Petri Salii Diversi in Avie

quorum alterutro, facta leui perforatione, facile exeunte subs debit venter; ex quo facilis etiam patebit exitus si tui; atque in hoc casu sat erit leuis perforatio. Si autem non ex his causis; sed quia turgidior sit venter ex bono n trimento s Vel quia admodum carnosae, vel amplae sint natura, vel ex ap stemate, partes illa: ventris inserioris, tunc aperiendus erit venter, & interanea omnia extrahenda erunt, Vt detur sttui facilis exitus . Et sorsan iuxta hunc sensu locutus est, Lib. de Superstiatione. Quae disserentia in situ est aduertenda, ut sciamus quando leuis perforatio in ventre, & quando maior sectio sit sacienda. Cap. XU. Facto abortu , suffumigia haec non veniunt administranda, nisi i

casu, vel mensium, vel secundae retentae, alias possent, vel uteri descensum, vel sanguinis menstrui nimiam enacuationem inducere. p. XVI. Si Chorion retineatur, id primo considerandum a Medico fuerit, an os uteri sit apertum, vel non. Si sit apertum, leuior erit casus. & sacilius omnia descripta a Medicis, secundae extractionem iuvabunt; si autem sit clausum, casus est dissicilior, nec praescripta ad secundae retentionem possunt esse iuvamento, antequam os uteri aperiatur, & ideo hunc casum considerans Avicenna, inquit. Et se fuerit retentio eius, proprer et e hsmentiam oppi- Iationis, s constrictionis oris matricis, ingenietur ad dilatandum ipsum, aut cum digitis, aut cum est sane etanguentorum calidorum, mollisecantium. Ex quibus habe

mus duos modos dilatandi os uteri. Alterum per diritos obstetricis; alterum per infusionem unguentorum. Sed ad hanc dilatationem tentandam, notandum, quod si recens sit ista oris uteri constrictio, videlicet stati eiecto se tu, tuta est illa per digitos illico tentanda dilatatio; quoniam nondum facta est magna eius conniventia ,& omnes illae partes adhuc madent; at si spatio temporis, vel hoc fiat, vel haec apertio tentetur, frustra erit per digitos operatio; quin imo hac lacerarentur illae partes. Quare, ad alterum auxilij genus ab Auic. propositum descendendum erit, scilicet ad infusionem unguentorum calidorum mollificantium. Sed dicam ego, quod consueui in hoc casu,maxima facilitate praestare. Nam secunda retenta,cum oris uteri adstrictione, cum haec educi non possit, nisi eo aperto, non tantum laxantia olea, & unguenta, quae omnia odorata sint appono, tum extra, tum

intra eius pudenda; sed & infundo clystcres ciusdem facultatis. At praeter haec, descendo ad infusa intra uterum; nam per siphonem iubeo immitti, Vel decocta, vel olea, ab obstetrice perita, quae ad os uteri pertingens, nouerit intra id cannulam sphonis insinuare; nam hoc me nunquam frustratum est 3 cum hinc reserationem oris uteri, & simul etiam secundae eductionem obti

nuerim. l

Educta secunda iam putrefacta, ad contemperandam caliditatem illarum partium , administrat oleum ros At hoc, cum ratione adstrictionis possit via praecludere, ac proinde menses intercipere, mihi valde suspectum est. Quapropter in hoc casu, ego deuenio ad usum olei violati. Cap. XVII. Integrum hoc caput, quoniam valde obscoenum est,&prauos mores inuehit, ac cedit in mulierum dehonestamentum; hinc enim non ri mentes conceptionem, Veneri illicitae tutius operam darcnt, indignum est,

409쪽

Lib. III: Fen. XXI. Traist. II. Ool

vt Inter Medicae artis praecepta connumeretur. Quapropter, vel reijciatur ab opere Medico; Vel a prudentibus prematur Medicis, eadem ratione , qua modi conficiendi venena celantur.

Cap. XVIII. Scie dum est,molam propria significatione sumptam, nil aliud

esse, quam carnem informem, in utero conceptam y ut habetur a Gal. Lib. I . Meth. Cap. IT.&ab Arist. Lib. q. de Generatione Animalium Cap. 7. de qua alias scripsi, & notaui, quomodo dicatur insormis; cum tamen semper aliquam habeat sor mam. De hac tantum in hoc Cap. non agit Avicenna, Cum permolam, hic non tantum intelligat molam pro pue dictam; sed etiam uteri duritiem, conceptum flatuosum, aquosum, ex humoribus conflatum, S sanguineum. De vera mola agit, cum inquit. Et quandoque est alia quid oberitieiin matrice tota. Et quando inquit. Et quandoque disy nitfrustumca nis, cuius est forma quaedam, cui species non comprehenduntur. De duritie, cum

inquit. Et quandoque es cum hoc durities quaedam. De conceptu fiat uoso, his verbis. Et inflatio mentris. Et pauid post. Et quandoque est illud, quo egreditur,

tantum mentostar. De conceptu aquoso, sex humoribus, ac sanguineo, sic.

Et quandoques vis persi states aggregatae. Euare egrediuntur cum sanguine plurimo, ex eo qui retinetur. Qui casus ultimus sepius mulieribus contingit; unde putantes se concepisse, cum menses amplius non fluant, tandem unico e Dsuxa excludunt, vel copiam humorum; vel sanguinis, qui erassor, S conglobatus sere, dum primo emuit, apparet; unde manifeste deprehendunt, non verum conceptu se tulisse, sed collectam illam materiam in utero praebuisse speciem veri conceptus y quem casum nostrae mulieres vulgo appel- Iant, la raccolla. Ex quibus patet, Avicennam, per molam varia conceptuum genera intellexisse. Quo autem ad signa verae molae, satis differt Avicen. ab Hipp. cum Hippocrates Lib. I. de Morb. Mul.& Lib. de Sterilibus, dicat, in tero nihil moueri in his, quae molam gerunt. Avicenna autem dicit, quod motu movetur in tara

quadam, deinde post illam non mouetur. At haec disserentia sensu, non disputationibus tolli debet. Scripsi alias, molam moueri in utero, di sensu, ac tactu ipso pluries deprehendi y praeterea, mola ipsa statim a partu movetur, saltem motu constrictionis, & dilatationis , ut in quibusdam obseruaui; si' autem post partum mouetur, quid prohibet eam moueri in utero λ Quare , non est quod Avicennae auctoritas explodatur. Ad Hipp. autem, dixi, molam non moueri ad ipsius mentem,non quod nullo pacto moueatur; sed quia

blando illo, ac vivido motu, quo naturalis scelus, non mouetur. Praeterea non mouetur determinato tempore, ut si in naturali conceptu, qui tertio, & quarto mense, ut plurimum incipit moueri, & inde usque ad partum; mola autem non habet tempus hoc determinatum; sed ante, & post mouetur . Insuper, stius sanus, post tertium, aut quartum mensem persenti tura Matre saepius,&singulo sere die; at Mola raro mouetur. Nam inter eius motus plurium dicrum intercedit interuallum; Sideo recth dicebat Avicenna , non mouetur nis hora quadam y deinde post istam non mouetur y &quidem sorsan, quia mola non continuat suum motum, prout stius naturalis; ideo iure dictuin est ab Hippocrate non moueri. Quare ex his liquet, an

410쪽

46i Petri Salii Diversi in Avie

mola m obeatur, di quom do dictu in sit ab Hippocrate,quod in habent;bur mo

lam, nihil in itero moueatur.

Addit aliud signum Hippocrates, de quo nihil Auic. R est, quod in h4-

ω - bentibus molam, lac in mammis non gignitur. De quo alias notavi, me vidisse ilia

hisce mulieribus l*c apparuisse; quod sorsan negauit Hippoc. cum potius in bis i chorosa, &laeti similis materia appareat, quim verum lac; sed quid

etiam prohibet in his posse verum generari lac 'cum testetur Galenus Lib. 3. A ph. Com. 39. las pos egen rari in muliere nongrauida; quod si, cum multor similem venarum repletionem, ex menstruorum retentione habuerit, illi, quae utero gerenti contingit; si quiem lac potest generari ex sola mensiunia retentione, si adsit plenitudo susciens, licet mulier utero non gerat, potiori ratione, cum adsit similis dispositio,poterit generari in muliere,quae mO- Iam conceperit. His addo, quod i ' maribus potest etiam lac generari y vehabet Arist. Lib. i. de An sinat. Generi Cap. i a. & Lib. 3. eiusdem Cap. 2 o. quod lac ver h lac est; nam ex hoc caseus fieri potest, ut narratur ab Aristotele loco citato de illo ςa pro in Lemno, ex quo tantum lactis emulgebatur, ut Colostra inde conficerent; si autem in maribus hoc fieri potest, quod de mihi experientia eompertum est, in viro m mmas satis turgidas habente , ex quibus pro lubitu emulgebat lac, quid prohibet hoc fieri in muliere hujusmodi mammas, sed magis fungosas habente;& prster hoc,utero conceptum, licet non naturalem gerente, quem, & retentio mensium, & plenitudo ου--, venarum, qualis fit in tero gerente sequitur ξ Quare credo, quod & vidi , posse in habentibus molam generari lac; quod sorsan negauit Hippocr. vel quia has non viderit 9 vel quia talis poneratio lactis non in omnibus appa-1et; vel quia existimauit hunc succum non esse verum lac, & aptum nutri-

Quoad causas molae, duas assignat Avicenna; quarum prima est multituri

materierum essusarum ad WVterum, cum caliditate mehementi. Secunda est, coitus ille, in quo semen mulieris, ab νιe semine mirili, receptum intra murum, ab eo com

prehenditur, ist fouetur. Ex quibus causis putauit Avicenna, deficiente viri te masculina, non seri quidem ςonceptum naturalem, sed molam; quoniam natura semper quod melius,agit. At Hippocrates locis citatis,longe veriorem assignat causam,dicens, mola generari in mulieribus, cum plura menstrua insunt; pauculum mero sitsemen, ac morbosum. Nam cuni virtus sermativa pendeat ex semine; semen autem in hoc casu, non solum sit paucum, sed etiam morbosum, id est, intemperatum, nulli dubium, quin hoc semen non sit aptum ad impertiendam vim sormativam; nam cum in unoquoque genere detur maximum ,& minimum; ita etiam in semine datur determinata quantitas, quae vel maior, vel minor est extra naturae limites. Vnde cum paucumst semen, id est minori quantitate, quam opus sit foecundo semini; & praeterea hoc sit etiam morbosum, idest, intemper tum, nequaquam erit aptu ad sormandum foetum naturalem. Quo casu, si hoc semen etiam obruatur animia materiae copia, videlicet, a menstrui sanguinis abundantia, eo minus aptum erit ad formationem impertiendam; cum a nimia copia omnes virtu-xes labefacientur. Quapropter iure quidem succedet conceptus quom inqua:

SEARCH

MENU NAVIGATION