Dissertatio iuridica De vera indole litterarum obligationis et exceptionis non numeratae pecuniae, quam ... sub moderamine d. Godofredi Ludouici Mencken ...die 21. febr. ... 1749. publicae eruditorum disquisitioni submittit auctor Erasmus Gottlob Iac

발행: 1749년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

sessus cst se debere, nulla nominatim pressa caussa, propter quam debeatur. Indiscretae rite vocantur ex L U. f. su. D. ' . de probat. et praesΠnt. Verb. et indiscrete loquitur, quod verba sequentia magis declarant: nisi ipse specialiter qui cautionem erapyuit, caueas explanavit. Quam ob caussam etiam in L II. C. de non num. pec. opresse dicitur: eamque caucam specialiter promissor dixerit ; Caeterae, pergit v IN NIVS, stil. . quae certam debendi caussam continent, utiles quidem sunt, sed non omnium una est vis idemque esseclus: Harum etenam quaedam ad probationem tantum eisdem rei gestae valent, ad obligationem nunquam, quqedam vim habent obligationis, nunquam solius probationis. Ac ad prioris generis reseri chirographa,

grapha de credita pecunia tradita. Haec si probe seiunxeris, nunquam contra principia litterarum obligationis illides.

Practerea adcurate noteS l. F. et II. C. de non Num. pec.

In priori lege manifeste satis dicitur: exceptionem non numeratae pecuniae ibi locum habere ubi quasi credita pecunia petitur. Igitur non in alio chirographo, nisi quod mutui caussam com tinet, obtinebit. Quod si te forsan ambiguum teneat l. r. n. de reb. cred. ubi creditum, in generaliori significatu, pro omni negotio in quo a terius fidem sequimur accipitUr . . et hoc nomine creditae pecuniae significationem facili negotio do commodato , deposito et reliquis eius generis contractibus intelligi posse credideris; Sequentia ver, alleg. leg. reuocabUnt in , mum ad constantiam, in quibus ita dicitur: Cum autem Ex

PRAECEDENTE CAVss A debiti in chirogrraphum quantitas redigitur, nori requiritur an tum cum cauebqtur numerata

, At,

32쪽

ni T. Iam omnes reliquos contractus consideres, siue verbis, - siue litteris, siue consensu colligati sint, iam antecedit caussa, Cum persectus sit contractus, postea autem antecedens scriptura rei gestae tantum memoriam tradit. Igitur litterarum obliga- tio nihil ad roliquos contractus pertinere potest. Colaspirat cum his a me dictis l. 13. C. eod. in qua goneraliter sancitum est:

in f quid scriptis cautum fuerit pro quibuscunque pecuniis

EX ANTECEDENTE CAUSSA defendentibus, eamque

eausiam specialiter edixerit, non iam ei licentia AE caussae probatimem si latorem exigere, cum suis confessonibus adquiescere

debeat. Non est quod obiicias, etiam in chirographo, in qu Iitterarum Obligatio descendere debet, mumi causam antece- dentem adesse- et in scriptura primi; Numeratio facta non est, hinc mutui caussam antecessisse inconsulto diceretur. . Remctiam luculentius probat IUSTINIANVS l. I . C. de nounnui. pecvn. ubi dicit : in contractibus in quibus pecu vae vel . aliae reae numeratae vel datae esse conscribuntur. Quibus ver hiς imperatorem omnes fungibiles res in quibus mutuum com stitui potest designasse eo certius redditur, quod in g. r. eiusd. Q. expresse in deposito certarum rerum vel pecuniarum, ne anteposita verba scrupulum iniicere possint, constituit, 'talem eaeceptionem, id est tanto priuilegio omatam, qualis contractes litterasi obiici potest, locum non inuenire. Illud autem mihi Uatellexisse videor, plerorumque errorem in hac materia inde promanasse, quod in omnibus negotiis in quibus eaeceptio non' numerata pecuniae opponi potes , litterarum obligationes se, esse sibi persuadeant. Quod, quam peruerse cogitetur, oppido patet, si consideramus exceptionem hanc et contra apocham

33쪽

dari; litterarum vero obligationem ex apocha nasci, tam im tum cst d tu quam cogitatu. Ita quoque latelliges contra depositi bitamen tum eXCeptionem non numeratae pecuniae, quae deposita in instrumento dicitur, vel eXceptionem non asimpleti contradidis, quae in omnis generis contractibus fere asplicatur, opponi posse- sed inde pessime consequeris Contractim depositi realem declinasse in contractum litteralem, et scripturam constimere obligationem. Nec aptius concludis hanc non numeratae pecuniae exceptionem priuilegiis iisdem esse flupatam, ac si contra litteras opposita ellat. Quod si quis meae instantiae obstare crediderit, ipsam l. I . C de non 'u. pec. quae

υidetur, doleo quod ipsi videatur, mini d la H non ubdetur, cum talis tantum, scilicet priuilegiata antecedentibus legibus, exceptio non inueniat locum.

f. XIX.

Quum vero' nihil sine ratione sit statuendum , tradam eam, quae mutuo tantUm accommodat litterarum obligatio- .nem Et nostrarum aetatum experientia docet, quam improvide saepe, et plerumque necessitatibus pressi, in Constando aere alieno versentur homines, quam credulique sint, timentes'. ne di indentia quadam creditori se suspectoS reddant, et eum a proposito ipsorum angustiis medendi avocent; et quam frequenter croditores hac debitorum adflictione abutantur, chirographuque, numeratione nondum facta, blandis persuasionibus cos circumscribentes, subducant. Quotidiana haec quasi Romanis suit eiulatio, quotidiani et hodie sunt fletus. Idcirco tam dandum cst imperatorum consilium, debitores ad prouidemtiam, creditores ad fidem exercendam excitans. In aliis autem

contra

34쪽

contractibus circumspectiores plerumque, ac tantis necessitat, hus non urgentibus, proniores ad dissidentiam, quam nimiam confidentiam homines reperies. - . 3 XX. Causas meae sententiae recensui, videamus quid dissentientes obmouere soleant. Longum, immo inutile sorct sing. los commemorare. Adducam in praesenti tantum Perili. s A M. DE COCCEII in turri civ. controu. Adserit Vir Celeberrimus ad Tit. D. de reb. cred. qu. 2o. toties adesse litterarum Obligationem, quoties animus scriptis se obligandi et cauendi adsit. Quae si

vera essent, non opus sane seret quatuor genera Contractuum revsium, verbalium, litteratiunt et consensualium. efformare. Dicem dum suisset Oioncs contractus reales verbales et consensuales ii

terses quoque fieri posse. Quod quemadmodum principiis consentiat, non perspicio. Addenda igitur suisset demonstratio, quae tamen nec ex ipsis pilegatis legibus quadam ratione adparet. L. 38. D. de oblig. et action. valere dicit quod scriptura significatur. Valebit autem tanquam medium probandi, neut, quam tanquam medium perficiendi contractum. Quid vero .verba g. vn. I. de littera oblig. sic si ut et hodie, dum quaeri noupotes, scriptura obligetur; probare possint, non coniicio. Speciem haberent veritatis, nisi antecedentia verba et hanc obscurarent, eaque coniungere contextus requirit. Mutro minus actseri potest cum ipso, in emtione ex scriptura obligationem orbri, si hoc actum sit. Id quidem lubens fateor, partes ita coim uenire posse, ut contractus emtionis per scripturam demum perficiatur, quod docet pr. I. de emi. vendit. Nego autem exscriptura oriri obligationem, sed oritur ex consensu in rem pro cςrio ptatio transferendam, qui consensus nisi in scriptum ais E a - esset,

35쪽

DE vERA INDOLE LITTERARVM OBLIGATIONI s

esset, nulla plane subesset obligatio ex emtione venditione. P ne enim exaratam esse hanc scripturam de emtione venditione, . et subscriptam quoque a partibus, emtorem vero Urgere, se numquam consensisse in ea quae scriptura continentur, et dolo inductum esse ad subscriptionem 3 Aut denegas emtori hoc auxilium, et nihil, credo, dictu esse iniquius, nec lex hanc iniquitatem aue probat; Aut admittis eum ad hanc probationem, et certo defluit non litteras sed consensum csticere obligationem.' Si comtra me urgere placet, quod et in chirographis ideo obligatio ii, sit, quia dicit debitor sibi numeratum esse. Habes me iure re- fragantem. In litterarum enim obligatione non quaeritur, quod numeratum. sed quod scriptum est, de quo supra. Legis I . C.

immorabor in eius distolutione, neque legi a. f. tu M. D. de doli mali et mei. excepi. diutius inhaerebo, quippe quae non de litterarum, sed de verborum obligatione loquitur, nec etiam aliam nisi creditae pecuniae caussam exhibet.

Perili. Vir in quaest. 23. defendere studet in omnibus negotiis, quibus quis traditione obligatur Id rellituendum, excoptionem non numeratae peCuniae locum habere, Cum endem aequitatis militet ratio, quod spe accipiendi scripserit. Pace autem tanti Viri, error omnino in eo latet, quod exceptionem non numeratae pecuniae generalem, cum illa quae speciatim priuilegiata est confundati Cumque hoc priuil gium et exorbitans ius ad consequentiam trahi non debeat, ad reliqua negotia, excepto mutuo, tanto minus pertinebit, quo certior discriminis ratio ex superiori Iractatione patet. Ad leges ab ipso adlatas me verto. Legis V. C. de non num. pe'

36쪽

etin. explanationem iam dedi; Lex Vero I. C. Si pigri. cmuent. numerat. non secuta si nec speciem adsert. Scimus contractum pignorati tum cit'que obligationem iure accessionis censeri, nec consistere posse nisi principale debitum adsit, hinctam in leg. adleg. quam in l. r. C. de non num. pec. Auae eadem cum priori est dicitur: nam intentio dati pignoris, nec numera- isse pecuniae, non aliter tenebit, quam de me debiti constat. Quod si itaque ipsum casum pignoris ob mutuum dati coni, deramus , facilis est conciliatio: Ante biennium, olim quimquennium, in litteris debito scripto, de fide debiti nondum Constat, ergo pignus repetere potest, nisi pignus possidens

Creditor alio modo probauerit veritarum. Post - hoc bienniuiu aurem elapsum, de fide debiti ex ipsa scriptura siue Cautione Constat, ergo pignus petere nequit debitor, nisi debiti vinculum- fuerit ditatutum. Eademque ratio habenda, si pignus debitor possideat, et contra actorem inceptione non numeratae. pecuniae Utatur. De actione qua debitor ex hac lege experiri queat, disputare non huius est loci, neque tamen verba: in rem poteris experiri me dubitare sinunt, quod rei cindicatio locum sortiatur. Coniectam iam controuersiam crederem, nisi exemplum, quod de dote attulit, spem retineret. Noli leuiter hoc argumentum rem tangit. Omnes fere conspirant, consessionem acceptae dotis in litteris, litteramna obligationis specioni habere, et in tot. tis. C. de dote cauta nori numer. tutum praesidium quaerunt. Re autem, a, curatilis pensitata', ipsorum .castra derelinqUere cogor, neC Uerum litterarum obligationis vesti num inuenio. Pruno ex tot. tit. C de rei uxor. adf. m ex stipui. acit. transfus uberime adparet,

nullam aliam actionem pro repetenda dote, niti ex stipulatu

37쪽

33 DE vERA INDOLE LITTERARUM OBLIGATIONI s

. - . . .

competere, siue promissio in scriptis de restimenda dote sit facta, siue non. Et ipsa actio itaque ex stipulatu demonstrat, ex stipulatione nasci et obligationen, et aptionem. Quo- , modo ergo ex scriptura nasci poterit 3 Deinde audias

I. I. C. de dote cauta non numeT. Dotem inquiunt I M P ERATO RES SEUERUS et Α.NTONINVS,' numeratis

NON S C R I P Υ v R A dotalis instrumenti facit, et ideo non. ignoras ita demum te ad petitionem dotis admitti posse, δε dotem a te R E IPSA datam probatura es. Collige exinde quam leue pondus scriptura habeat, ct te mihi consensurum esse, spero, hanc obligationem ex scriptura osse haud posse. Durum se

. sala Videbatur----d 1cuptura probationem hic subleuare non debeat, sed censuram temperat I S. Iu Tim resis aista ubi

haec ratio scripturae fidem labefactans adsertur: quod peemnias dotales datas esse dotalibus instrumentis conscribi moris A eum adhue nulla datio, sed pollicitatio tantum subsecutast. Durante itaque matrimonio maritus qui spe suturae numerationis in scriptura consessus est se dotem accepisse, licet longo tempore iam fuerit initum matrimonium , maritus Contra promi tentem condictione eae l. s. C. de dot. promisi. experiri poterit, cui actioni si reus instrumentum dotale opponat, nihil probationis ipsi dabit, nisi aliunde numerationem demonstrare possit.

Ivs TINI ANVS vero hunc rigorem quodammodo moder, turus L 3. C. eod. eam dispositionem.ad tempus constantis m, trimonii restrinxit. Sin vero matrimonium vel morte vel diuortio dissolutum sit, post annum, illum qui in scriptis consessus est dotem se suscepisse, exceptione non numeratae pecuniae Ves. do6s plane non audiri iussit. Longe vero commutauit haec. t v s T I N I AN vs in nou. C eiusque e. r. a a. tempora per quae

38쪽

ET EXCEPTIONIS NON NUMERATAE PECUNIAE. 39

quae matrimonium stetit discernens, ita, ut intra biennium matrimonio distracto, per anni spatium; post biennium, inter decennium tamen soluto, per tres menses querela de non numerata pecunia competat. Post decennium vero coniugio finito, nullo modo querelae non numeratae pecuniae aditUS p teat, sed omni eXceptione e tus restimere dotem teneatur, nisi minoremibus restitutio in integrum competat. Nulla vero inde natione cunsecutio valet, hanc ex litteris esse obligati nem. Latius iam dixi et probaui, nullam aliam ad dotem repe tendam actionem competere quam actionem exsistulatu, cuius fundamentum non litterae sunt, sed stipulationis tantum probario; Eaeque post hoc tempus elapsum tum perfecte probant, ut nulla conicarii probatio inueniat lo m. ' Cum adeo scripturam antecedat itipulationis cauisa et actio ex sipulatu fora condietis ex litteris competat, ex scriptis non descendere obibi gationem, Oppido patet. Ac ne subtilius nimis haec a me e cogitara esse, quis suspicetur, quemque ad lectionem praefat. et ' cap. I. dict. nov. C. inuitatum cupio. In praefat. haec verba inueniuntur: et liberare a probatione mulieres tu taliduis ex Augo te ore existimavimus, et in cap. r. dicitur: Vbi enim licet, . in prolixo sc tempore proponere querelam, s taceti elegerit palam est volui se, vel se non accepit dotem, omnino eum aut flos reddere heredes.

Superest, ut de te io requisito disseram, nempe, ut biennium elapsum μ. De biennio quidem, continUo a tempore chirographi dati computando, a Ius Tl ΑNo quinquennio quod olim erat, surrogato, nemo dubitabit. Aperte docet β. . L de litteri obligat. et L U. C. de nou num. pecuu. At enim

, et Vero

39쪽

vero de hoc copiose et grauiter latis disceptatur, an ante bicimnium litterarum nulla sit obligatio, nullaque actio p . Plero que si euolueris, in omnibus enim compendiiS Circumerrantehac opinionc, inutile foret paginas longa hac enarratione explore, distinctio ante oculos venit inter actionem natam, et cum offectit instituendam. Ante elapsum biennium nasci obligati nem, post illud tempus et scacem demum esse, contendunt: Ne ficta haec videantur, legantur BERGE R. in refotat. LL. obstanti

Au tit. r. IL 2. a Perillustr. de C OCCEII in iure civ. comtrsu. ad . eund. tit. qu. 2I. Si unquam, in hoc namime argumento hanc di itinctionem expellendam duco. Comparemus ipse lem Cons irtiri me , adpar hir non modo boc discrimen non inueniri, sed euidentilliine tolli Primo σοῦ -- Lia litter. oblig. consero. Quid est luculentius verbis' IMPERA- Tollis: Ast, ut hodie, DUM QUUERI NON POTEST,

scriptura obligetur, et ex ea nafitur condicito. Ab opposito ergo valet Conclusio, aut logica in exilium mittitur, intra biem esium queri adhuc potest, quia datur exceptio, quia competit 'querela non nUmeratae pecunia , quia conceditur condictio sine causta, aut causia data caussa non secuta, ergo non scriptura o

ligatur, ergo nec nascitur actio. . Miror sene quod Celeberrimi . Viri textum hunc dilaceratum velint, Credentes verba haec non de nata obligatione, sed de offectu obligationis loqui. GLcunque enim nascitur obligatio, et nasci debet actio. . Atqui, ut supra habes, tunc demum nascitur.actio, dum queri non

potest, sed dum queri potest, nasci nequit. Oppositorum quippe

opposta est ratio. Hinc porro infero. Si non nascitur actio, , HeC Dalaitur obligatio. Neutrum mini separari potest. No scio autem quid stomachetur MARCI Lius ad I. h. t. Male

autem, '

40쪽

autem, inquit, scriptam es hoc pho dum queri non potest, ninu

esse debet: dum queri potest. Cur autem, MARCILI, ita esse debet 3 Rcspondes, ut habent verba tua: emtestatio nempe illa quas querela est l. 8. C. de nori num. pee. Eheul quam tristis rationis adspectust Ratiocinaris, ut, perperam te cogitasse, ratiocinari ipsi possimus. Refutarem haec, nisi iniuriosum me erga lectorem crederem, dubitarem, quin intelligeret com

mentum. - . .

f. XXII L

Pergo in demonstratione meae sententiae. Componumus i. 3. et Ist. C. de non num. pee. Intra tempus quod non numeratac 'Cuviae eXCeptioni est datum, conueniens creditor

debitorem, nec ad probationem uti potest: chirographo, kd aliunde arcessere tenetur probationes, alias reus absoluitur. Ita ergo consequor. Quidquid nec probat debitum, illud nec fundamentum debiti esse potest. Atqui scriptura nec ante tempus constitutum probat debitum, ergo. Hoc tamen non Ο, stante ipsi supra laudati dissentientes hanc l. 3. in sata partes trahere contendunt. Consensum clicere student ex verbis: sex cautione tua conueniri coeperis; Sed in his nihil patrocinii inuenio. Sane si quaevis amo quae instituitur vera et iusta esset, nequissimi omnium mortalium homunciones largam ne, quitiae messem reportarent. Resert igitur, ut sciamus an actio iure competat nec ne. Condietio autem certi ex litteris, quod iam docui, ante biennium iure institui nequit. Forsan hoc erit, quod ipsorum sontentiae fidem dare opinantur: Existimabunt

nempe inde probatu facillimum esse, quod actio summo seu F subtili

SEARCH

MENU NAVIGATION