Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

De Iuro Patronalus. H5tario requiristir aetas annorum viginti quinque, et presbyteratus ordo intra annum a die collationis sa). Qui commendatasti liberam habent proventuum administrationem, suis subditis dant dimissorias ad ordines , et, licet secundum Ecclesiastias regulas non habeant monachorum Correctionem , ubi tamen in Ecclesia resideant, atque ordinarii Prae lati absint, iurisdictionem in Monachos exercerQPossunt. Illud autem certi juris est, per hujusmodi commendationes fiduciarias regularium beneficio Tum regularem Statum non mutari ; ' quemadmodum divisio Provinciarum non mutat statum Ec

clesiarum sa).. TITULUS XXX. .

Do Iures Patronat .

Ius illud, quod quibusdam competit, nominandi

clericum , eumque ad Episcopum deducendi , ut ab eo ad vacans beneficium instituatur, ante V. seculum in Ecclesia inauditum. Primi sertasse Patres Arausicani an . 44I . Episcopo, qui Ecclesiam in proprio sundo extra suam dioecesim aedificavit, nominatim dederunt ius praesentandi eIericum , qui a Dioecesano Episcopo ordinaretur b). Provocandae porro Christianorum liberalitatis causa

112쪽

114 φ ib. II. Tu. XXX.

idem ius ad laicos fuit productum. Vrincipis au tem receptum ii s illud in oratoriis, quae in agris, et villis Permissum est aedifica I . Tum ab

Oratoriis ad par cias extensum s) , et non modo sundatoribus, sed etiam eorum heredibus concessum. Ceterum in antiquis canonibus Pro patronis fundatores, et pro iure patronatus jussu drationis nominatur. Quapropter si apud Gregoriinti Concilio Cabilonensi , et Τriburiensi vocabo lum illud adscribitur, id Romundo debetur. Jam vero Ius patronatus nihil aliud est, quam jus singulare illis concessum , qui sundaverunt ,

dotaverutit, aut instauraverunt loca sacra, Vel re

ligiosa , quod in certis honoribus , oneribus , et commodis consistit sa). Aliud est ius patronatus Laicum , aliud Ecclesiasticum , aliud Mixtum. Laieum jus Patronatus dicitur, quod proprii Patrimonii ratione, vel iure sundationis, aut Sume sionis competit, sive laicus quis sit, sive clericus. Ecclesiasticum autem appellatur, quod ad Cle

lli conesi. Agaιhens. an. 505. ean. 13. 2 cine. AureIian. IV. an. MI. ean. 7. et M. Qui ante seculum V. jus patronatus in Melesta jamini ruisas montentavi, α veo maalmopere aberrunt. Neque jus illud processionis , quod ex ean. Frigentius et ean. Piae mentis XV. q. 7. nonnulli deducunt, eum jura patronatus quidquam eo mune habet , uti pluribus demonstraea Frane. Horma in Trael. ds antiq. Iur. Patronat. Illud tantum ereto a mari potest , aliquando nomina fumdatorum Melesiis , Orat iis , Xenod hiis fuisse adseripis. Ita in Romana Melesia Mibetur Tuulus Equusi.1Πιulus Rustoris, Titurus Damasi, Tuulus Festinae , riturus L.

113쪽

Do Iure Patronat . 115ricos pertinet ratione Ecclesiae, monasterii, vel beneficii, cui ius patrosatus mi adnexum: 'praesumitur enim ex Ecclesiae bonis sundatio peracta. Mixtum ius patronatus ex lateo , et Ecclesiastico eoalescit, et ab utroque, quod DPtimum in unoquoque est . mutuatur ; Veluti si ex duobus patronis alter ius suum in Ecclesiam transtrilerit si . Ceterum ubi dubitetur, utrum ius Patronatus lai eum sit, an Ecclesiasticum, Pro laico respondendum censemus, tum quia clerici nihil in honis habere praesumuntur ; tum quia Veteres Canones ,

ubi de iure Fundatorum agunt, laicos tantum memorant. Laicum autem jus Patronatus in reale , ac personale dividi tur. Reate rei, seu iundo in

haeret ; ut qui landi dominus est, ius Patronatus

exerceat. Pereonals Perwnae, i. h. Patrono, eiusque liberis, heredibus, Propinquis, gentilibus

eompetit. Ceterum si ius Patronatus svnao adta reat, et seudum in Ecclesiam transseratur, ius illud ex laico Ecclesiasticum non evadit. Ecclesia enim in ea specie laici Patroni vices sungitur. Jus patronatus adquiritur fundatione, seu con- syructione , dotatione, et PraescriPtione. Per sundationom patronatus ab eo adquiritur , qui praedium ad Ecclesiam extruendam Praebuerit sa). Per constructionem adquiritur ius Patronatus , ubi quis Ecclesiam suis sumtibus aedificavit 5). Per dona tionem denique quis Patronus evadit, ubi eon-lii L. Si communem 10. g. Ouemad. servit. amin.

2ὶ Gn. Abbatem L. C. XVIII. q. 2.3ὶ Gn. Monasterium M. C. XVI. q. T.

114쪽

H6 . Lib. II. Tit. XXX.

gruan, dotem alendis clerieis , et sacro ministerio perag 'ado tribuerit. Hinc illud Glossae :. Patronum fa,ciunt cos, aedificatio fundus .

Itaque si tres ad Ecclesiam constituendam conis Currerunt . ut unuS aream Praebuerit, alter construxerit, tertius dotem dederit omnes ius patro-

natus habebunt. Ceterum si quis, deperdita, vel alienata Ecclesiae dote, aliam ipsi constituerit, ius patronatus adquiret 1 . Nec quidquam refert, utrum jus patronatus in ipsa sundatione , aut dotatione fuerit nominatim exceptum su): quae enim

tacite insunt', quamvis . non Veantur , PraeStari

debent sue)Illud porro disceptari solet, an exspiret ius Pa

tronatus , destructa Ecclesia , et, . an reStituatur , eadem redintegrata. Sane quamvis restituta Ecclesia eadem esse videatur, Potissimum quia , manente fundamento, et Solo, Superficies sequitur

soli conditionem ) ; quod et de navi proditum

est, manente carina 5); tamen Contraria sententia Interpretibus placuit, qui ius Patronatus ea in SPeCie extinctum censenχ 6). Ceterum si hoc ius ex Constructione Sola competat Patrono, destructa Ecclesia , illud evanescere putaverim ; quod Secus se habere dixerim, ubi ius PatronatuS eX constr

13 Trid. Sess. XIV. de Res eap. 12. et Sen. XXV. eap. 9.

3J L. 4. is de Reb. eredit. Cap. Nobis 28. h. t. L. pen. f. Commun. pragdior. 5 L. Minucius β. de Rei tindie.

6ὶ L. Qui res S. 8. is de Soliv. L. Inter 8i. g. 5. Τ

115쪽

Do Iure Patronatus. III etione simul atque dotatione ortum ducat, quo casu patrono ius suum ex dotatione superstes auferri non debet si . Praeseriptione quoque ius patronatus adquirituri Praescriptio autem in Praesenti SPecie Satis est quadragenaria , si contra Patronum Procedat ; ubi ve- To contra Ecclesiam Currat, opus eSt, ut Possessio ea temporis diuturnitate firmetur, cuius Contraria memoria non exstet su); quod et Tridentini Patres Confirmarunt s5 . Pluribus modis ius patronatus in alios transferri solet. Et primum' quidem transfertur cum ipsam, cui inhaeret , Seu Plenum , seu utile tantum dominium transferatur. Hinc locato ad imam

fundo, firmarius iure patronatus recte utetur 4); et pignori re obligata, ius in creditorem transit 5 . Quod si jus patronatus fundo dotali adhaereat,

Draesentatio ad maritum ut civi Iem dominum dotis Pertinet. Eodem Sane Paeto PraeSentationem a

Bonae fidei possessore factam, etiam evicto Post clerici institutionem lando, ratam haberi iussit Alexander III. 6 . Praeterea Permutatione ius Patronatus transferri Potest; modo tamen legitima Superioris auctoritas Ecclesiae permutationi. non

desit et . Quin et religioso loco, vel Ecclesiae,

ill Jan. a costa ad cap. Quoniam 3. h. e.

Cap. Episcopum 1. de Praeseripi. in n. Cone. Trid. . Sess. XXL de Res eap. 9. . I Cap. Ex litteris T. h. t.

116쪽

118 Lib. II. Tit. XXX. ipso Episcopo inconsulto, ius patronatus donari Posse, rescripsit Bonisecius VIII. 1 : ex quo saniores Interpretes Colligunt, PriVatae Personae Sine Episcopi consensu frustra donari: licet secus edixisse videatur Alexander III. a . Denique ad iuris

universi successores Sive testamentari , Seu . legitimos , Seu Civiles, seu Praetorios jus Patronatus Iaicum deserri placuit. Ceterum cum ius Patrona tus sit individuum , in solidum in heredes transit, etiamsi ex disparibus partibus ad hereditatem Vo Centur. Ii autem ad praesentationem in StirPes , non in capita admittentur 5 . Quovis autem modo jus Patronatus transferatur, illud sedulo caveri debet, ne quid ejus intuitu solvatur. Quod enim spirituali est adnexum, si pretio aeStimatur, Simoniaca labe inficitur 4 .

Tempus Praesentationi praestitutum laicis quidem Patronis est quatuor mensium Cum PoteState variandi , i. e. alium offerendi 5). Patronis vero Ecclesiasticis, qui iure variandi carent, sex men-MS Praefiniuntur a die cognitae vacationis 6 . Quod si plures suerint patroni, qui collegium constituant , Praesentatio instar electionis erit, atque Percollegium rite peragetur. At si pluribus Seorsumius Patronatus competat, Singuli clericum pro lu-hito nominabunt sive instrumentis diversis, Seu

si Cup. s. h. t. in n.

117쪽

Dω Iura Patronius. M 9 eodem instrumento diverso tempore SubscriPto. Ceterum si sorte in Plures Partes Se sundatorum vota,

diviserint, ille praeficietur Ecclesiae, qui majoribus

iuvatur ineritis , et Plurimorum eligitur , et a Probatur adsensu, uti edixerunt Patres Lateranen

ses si . Quod si Paria suerint Patronorum suffragia, Episcopus illum eliget, quem Ecclesiae noverit expedire. Porro si de Patronatu lis oriatur , ct intra quatuor menses non suo rit desinitum, ad quem ex

litigantibus ius illud spectet, licebit Episcopo idoneum clericum instituero su), qui tamen ab eo Patrono , Pro. quo sententia dicta suerit, dicis causa Praesentetur b). id ideo. receptum , ne quid detrimenti Patrono inseratur , quasi ad ipsius Pra*sentationem clericus instituatur. Praestituta autem tempora non currunt, ribi lis inter Patronum , et

Episcopum seu de patronatus iure, seu de clerici gaesentati qualitatibus instituatur, ne litis obtentu piscopi patronos suo 'iure spoliare adnitantur 4).IlIud vero explorati iuris cst, si Episcopus vacanti Ecclesiae sine consensu Patroni clericum ordinavexit , ordinationem irritam esse , quod Toletant Ρatres edixerunt 5 . Praeter clerici praesentationem, quae Praecipua et nobilior Pars est iuris Patronatus , Plura Sunt, quae Patronis Ecclesiasticae regulae tribuerunt. Et sil cap. Quoniam 3. eod. 2ὶ cap. Cum propter 27. eod. lal Cop. Si vero 12. 8 d. rid. Franc. do Rore ad eap. S. A. ι.lbi Com. TMeι. u. can. 2.

118쪽

1uo Lib. u Tit. XXX. Primum quidem Patronis, si egeant, ab Ecclesiis

Patronatis alimenta debsntur secundum regulam a

Concilio Toletano IV. Praescriptam I), etiamsi nihil sibi reservarint in tabulis fundationis aut iuri Praesentandi renunciarint sa). Praeterea patronis debetur honor thuris, honor Preciam, quo ipsorum nomina in Diptychis descripta in sacris Precibus recitantur sa) ; honor processsionis b); βο- nor listras sc) , εsaeis, smulturas , Panis .5ἱ-nedicti , ac las benedictas , Osculi pacis , et aliam hujusmodi. Jam vero ius Patronatus quod pluribus modis adquiritur, Pluribus quoque modis amittitur. Ami titur itaque i us patronatus renunciatione putroni SI

1ὶ Can. Quicumque. 30. C. XVI. q. 7. Cap. Nobis

25. h. t. at Id quidem patronis per honorificum esse nemo non videt. Certe τροφοιι dri οσιαι alimenta pubblica inter honor fica munera recensentur ab Aristotele Rhetor. I. I. Et in Hytaneo plures αἰ antur , qui , Reip. opera bene nrivata, ad egestatem redacti eram. Ouin eι Deeurionibus alimenta decemnebantur, qui ob munimentiam erga patriam patrim nivm absumserant. vid. l. 8. F. de Beeurion. Com. Emerit. ean. 19. Honor processionis duobus modis intelligi potest , τει ut quis a elericis in praeessionem dispositis reeipiaιur in Melesiam ς net ut digniorem locum in publicis procession bus sortiatur. Primi generis honorem sibi vindiearunt m nulli Episeopi , quo suam jurisdietionem ostentarent. Cap. Auditis 15. de Praeseripi. e.. Sed Regibus potissimum is honor in Melesia datus. Greg. Turon. lib. X. cap. 9. Ana

stas. in Hadrian.

sol Listra est vitta, in qua per totam Hetratam circum aeta hine inde pinguntur insignia.

119쪽

De Beneficiorum Unionibus. 121 praescriptione , aut si Ecclesia patronata suerit Penitus collapsa, aut gens , vel familia sundatoris fuerit extincta I). Quin et Patronatus jure Spoliatur patronus , si Ecclesiae Rectorem violenter adgrediatur , aut occiderit; Si ius Patronatus se

Parati m Patronus vendiderit a) si haereticus iactus sit b).

TITULUS XXXI.

De Benesciorum Unionibus. Iustis ex causis per Iegitimam potestatem beneficia recte coniunguntur. Hujusmodi unio fieri potest confusione , subjectione, et aequali consociatione. Per Confusionem duae, pluresve Ecclesiae in unum veluti corpus ita coalescunt, ut nova M-clesia utriusque iuribus, et privilegiis utatur. Per subieetionem coniunctis Ecclesiis , utraque Suum Coetum retinet , sed altera Principalis evadit, cui altera tanquam filia subjicitur. In hac subiectiva unione Ecclesia subjecta nomen, et diguitatem Principalis adipiscitur; ejusque reditibus principali addictis, Per vicarium administrari solet. Postremo aequali unione coniunguntur Ecclesiae, quibus suum titulum, gradumque retinentibus idem minister praeficitur. Hac ratione Cathedrales Ecclesiae eoniungi plerumque Solent. 1ὶ cap. In quibusdam 12. d6 Poen. 8 H. Is Cone. Trid. aras.. XXV. de Res eap. 9. 3ὶ Cap. Vergentis 10. et cap. Excommunicatus 13. do

120쪽

Sine. legitima potestate Ecclesiae frustra Conjunguntur. Et Romanus quidem Pontifex omnia beneficia auctoritate sua coniungere Potest. Cathedr

Iium vero Ecclesiarum conjunctio peculari iure

ipsi reservatur: unire eoim Episco citus ad Summum Pontiscem pertineres , rescripsit Caelestianus III. 1 . Ad Episcopum Porro Pertiuet inse-xiorum Ecclesiarum unio, quae intra fines suae clioecesis continentur. Inseriores vero Praelati E

clesias sibi subjectas unire prohibentur , nisi vel ex Apostolico privilegio vel ex immemorabili. Praescriptione id juris sibi quaesiverint. Eas Propterea Episcopi ex eorum consensu conjungent sa). Quin nec Vicario Episcopi Ecclesiarum unionem Pera- fere licet sine speciali mandato ; nee Capitulum cclesias, Sede Episcopali vacante , unire Potest , quae ad liberam Episcopi collationem Pertinent Cum enim unio sit alienatio quaedam , quae EPi Scopalia iura quodammodo minuit, sine Episcopali

auctoritate Perfici nequit. Porro beneficiorum unionibus Episcopi operam dabunt, causa cognita, iisque vocatis , quorum interest. Quin et sine consensu Capituli ea res expediri non potest; etiamsi Episcopus in unionis Pe scienda tanquam Sedis Apostolicae delegatum se gerat. Praeterea in unione Perficienda opus est con- Sensu Patroni, seu laici, seu Ecclesiastici S). Sta- tus enim Ecclesiae immutari nequit, non Conse il) cap. Simi unim s. de rineess. Pra ι.i2ὶ Clement. Ne in agro 1. g. 6. de Sat. Monachor. 3ὶ Cone. Trid. Sem. XXIV. de Res eap. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION