Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

aut per contrarios mores desuescere. Quare secundum Ecclesiasticam doctrinam scripsit Augustinus, Concilia plenaria priora posterioribus Emen ri, ubi aliquo everimento, quod clausum erat, verιtur I). Quae sane Verba ad disciplinam tantum referri possunt: Mes eni in una est, eliD-

reformabitis , ut ait Tertullianus sa). TITULUS V. .

De Coneiliis Dioecesianis.

oncilium dioe sanum ab unius dioecesis Episcopis celebratur. Dioecesis autem in hac spccio non est unitas Episcopi territorium , sed plurium Provinciarum coacervatio. Dioe sana Porro Conei liualia sunt Patriarchalia , alia non Patriarchalia. In Dioecesibus, quibus Patriarchae Praeerant, cujusmodi erant Orientales , dioecesana Concilia suerunt

Patriarchalia : ubi vero Patriarchae dioecesi non adsidebant, Concilia Dioe sana Patriarchalia nonsuerunt. Ita in Occidente, ubi, excepto Romano Pontifice, nulli fuerunt Patriarchae, concilia Gal- Iicana , Hispana , Carthaginiensia dioecesana , non Patriarchalia videri possunt. Huiusmodi concilia

142쪽

naria I , si ueralia ia) a Veteribus nuncupantur. . Ad concilium dioecesanui Metropolitae, et Episcopi dioecesis con 'euiebant. Concilio praeerat Ρatriarcha, seu Exarchus dioecesis, qui iure ordinario illud indicebat. Eodem sane Pacto Romani Pontifices indicebant Concilium Italicum , quod ex Praefectura Romana, et Italica dioecesi coalescebat; et synodum Africae plenariam Primas Carthaginiensis convocabat. In Gallia vero, et Hispania plerumque Pontifices synodos haberi iubebant, datis ad Metropolitanos litteris, et Regia auctoritate implorata b)- --. Synodum Dioecosanam quotannis Celebrari, luS- sit austinianus r quod Synodus V IlI. confirmavit 5). Non absimili satie pacto concilium Carthaginiense IlI. Singulis anuis generalem Africae synodum celebrare voluit 6) ; et quotannis in Rispania , et Gallia concilia Plenaria ut haberentur edixere Polat sices sq). Sed in Occidente plenaria Concilia, ubi nec rasilus Postulabat, celebrari consuevexunt: quod Africauis i atri lius placuit 8). Ceterum in Conciliis Di Oec an is causast communes totius dioecesis Pertractabantur. 9 , et quae

143쪽

Do Conciliis Pr-incialibus. 145sdem, et quae communem disciPlinam respiciebant. Ita controversia de appellationibus inter Romanos Ρontifices, et Episcopos Asricanos causa Apiarii pre- . sisteri exorta in conciliis Africae plenariis fuit agitata si . Et a sententiis Conciliorum provincialium ad synodiam dioecesanam aPPellabatur.

TITULUS VI.

De Conciliis Propincialibus. Ad synodum provincialem una cum Metropolitano conveniunt totius Provinciae Episcopi. Eam Μ tropolitanus indicit tempore , ac loco designato. Quod si Motropolitanus legitimo detineatur impedimento , aut Metropolitana Sedes Suo Pastore sit viduata, senior EPiscopus synodum cogit sa). Qui autem synodum indicit Metropolitanus, synodo praeest; et Patres Antiocheni Prefectam synodum eam Pronunciarunt, Cui MetroPolitanus Praesideret 5 . - . Nisi legitimis causis detineantur Episcopi provinciae, ad provinciale Concilium vocati venire debent 4) , aut vicaria Presbyterorum, vel diacon

rum opera uti 5 . Quod si Provinciales Episcopi

144쪽

146 Lib. m. Tit. VI.

sine iusta causa ad concilium Venire detrectassem, secundum Vetere, regulas fraternae correctioni subjiciebantur 1 , et in Occidente missas facere interdicebantur a , aut communione omnium Episcoporum provincialium Privabantur usque ad suturam

synodum b). Ubi porro Episcopi Metropolitano

non subsunt, Semel Viciniorem Metropolitanum eligere jubentur, cuius Concilio intersint 4). Ceterum Praeter Provinciales Episcopos, provinciali Concilio et alii intersunt, quibus seu ex iure, sive ex consuetudine locus in eo datur. Hinc et Canonici Cathedrales 5), et Abbates Regulares, et Secundum receptos alicubi mores Canonici Collegiatarum Ecclesiarum 6), et Archi presbyteri ad provinci lem synodum vocantur. Illud autem voluerunt Lo dinenses Patres, ut Episcopis in Provinciali syn do suffragii ius foret , ceteris tantum consulendi potestas esset Τ). Sed ea in re recepti mores se

Bis in quolibet anno synodum Provincialem -- lebrari, voluere veteres Patres. . Pro diversa autem locorum Consuetudine diversis temporibus . haberi placuit. Nicaeni Patres habendis provincialibus syn Qia praestituerunt antequadrageSimal ra, et autumna-

145쪽

Do Conciliis Propincialibus. 247les dies si); et Patres Antiocheni primam synodum celebrari jusserunt quarta hebdomada Ρentecostes , i. e. quarta hebdomada post sestiam Paschae su). At Patres Chalcedonenses nihil de tempore praescripserunt b). Sensim concilia provincialia semel in anuis singulis celebrari Coeperunt.

Id et Justinianus edixit 4) , et Concilio Nicaeno II., ac Lateranensi IV. placuit 5). Sed Pa tres Tridentini, quo collapsae disciplinae aliqua ex

Parte consulerent, saltem tertio quoque anno Provinciales synodos haberi voluerunt 6). Qualibet tu provincia graviora negotia sive ad fidem et mores pertinerent , seu ad disciplinam , in provinciali synodo di finiebant' . Quare Praeter fidei quaestiones, disciplinae emendatio, contra Epi-

SeoPos querimoniae, ipsorum translationes, CeSsioneS , novarum Sedium erectioneS , et majores momenti negotia in supremo Provinciae auditorio ex- Pendebantur olim. Sed ex quo caussae maiores ad Bomanam Sedem delatae , provincialium synod rum auctoritas decrevit, et serme ad unius disci-Plinae emendationem redacta est. Ceterum licet Concilium provinciale canones condat, illi tamen ante

yomani Pontificis confirmationem promulgari non Possunt. Id sensim per Ecclesias Occidentalas x

146쪽

148 Lib. III. I P. VILCeptum , auctoritate Sixti V. suit firmatum si) l in Italia provinciales synodi cogi prohibentur, nisi venia prius a Romano Pontifice impetrata su).IlIud porro praeteriri non debet, ad Synodum Provincialem celebrandam Opus esse Begia auctoritate sin Q laa et Canones Promulgari non Possunt 5 . Concilii provincialis decreta rite Promulgata omnes provinciales obstringunt. Ipsi regulares exemti provincialis synodi canonibus Parere jubentur. Auctoritate enim Romani Pontificis provincialibus Coti- ciriis impartita , quaeVis eXemtio ProvinCiales COnstitutiones declinari non Patitur.

Do conciliis Esis Fatibus.

Conventus Presbyterorum unius dioecesis ab Episcopo indictus ad Ecclesiastica negotia Pertractanda Concilium Episcopale veteribus, Dioec anum recentioribus fuit nuncupatum. Cum synodi dioe Cesanae celebratio pars sit Episcopalis jurisdictionis, eam Episcopus confirmatus ante conSeCrationem re-Jcte indicit. Per confirma tionem enim Episcopo i risdictio , i. e. Potestas administrandae Ecclesiae desertur. Motropolitano autem id iuris denegatur, antequam Pallium recipiat. Praelati Porro inferio-

147쪽

Do Conrisiis Episcopalibus. 149rcs, qui dioecesim separata ui ha fient, et quasi Episcopali jurisdictione utuntur , nisi speciale Sed is

Apostolicae privilogi uiti habeant, dioe Sanain SynO- dum convocare Prohibentur. Vicarius vero Capitularis post annalem vacantis Ecclesiae luctum dioe sanam synodum jure suo indicit. Capitulum

enim , Sede Episcopali vacante, omnia , quae jurisdictionis sunt , iure ordinario exercet. At Vica- . rius Generalis Episcopi ex mandato generali synodum indicere nou Potest.

Conei lium Episcopale bis in quolibet amo celebrari voluerunt veteres Ecclesiasticae regulae I). Sensim , ubi concilia provincialia semel in singulis annis haberi coepcrunt, Episcopales synodi semel ouotannis fuerunt celebpatae. Id Innocentius III. in Concilio Lateranensi IV. su), et Tridentini Patres confirmarunt 5 . Ex novissima Convcntione inter Pium VI l. et Ferdinandum 1. Episcopi in dioe-Cesanis synodis convocandis liberi erunt 4). Episcopali synodo in nova disciplina praeter Parochos intersunt, qui dignitatem, aut Personatum habent, Vicarius Generalis, Vicarii foranei , Cathedralis Ecclesiae Canonici, si Canonici Collegiatarum Ecclesiarum, ac reliqui dioecesani beneficia rii , ubi id ex consuetudine receptum 5). Quinet ipsos exemtos, qui Capitulis generalibus non Subduntur, quique Regulares Maroe.is Monasterio ad-lli Can. 2. Dist. XVIII.

148쪽

15o Lib. III. Tit. VII. nexis praesunt, etiamsi Capitulis generalibus sint subjecti , Episcopali Synodo interesse voluerunt Tridentini Patres I).

In concilio autem Episcopali ex bono et aequo sutioriae in dioe Si controversiae Pomponuntur ;tum quae ad mores , et ad disciplinam Periitioni ExPenduntur, et Secundum EccleSiasticas regulas reparantur . . Sed hodie in x Piscopali Concilio vix Collapsa disciplina restituitur. Praeterea in Synodo Episcopali Examinatores SP UO DS, Et MFnυ Icts Micis eliguntur. Examinatores Syriodales sex saltem ex clericis eligi debent, qui Vitae honestate, et scientia aliis Praecellant. ET i Psis tres tantum una cum EpiscoPo eXamen eorum instituunt, qui ad paroeciales ecclesias adSPirant. Eorum munus annale est, aut Certe Singulis annis confirma

vir tu . Sed rarioribus factis Episeopalibus synodis, ipsi Episcopi quotannis ex Venia Sacrae Congregationis Examinatores a majori Parte CaPituli probandos eligere solent 5 . IudiceS Vero .no Ios ii ESSE debent, quibus causae a Sede APOStolica committi queant. Eos Bonifacius VIII. aut dignitate, aut Personatu praeditos, aut CanonicoS esse voluit 4 . Quo autem de eorum probitate, et Scientia certius Constaret, ipsos in Episcopali, vel Provinciali synodo eligi iussit Concilium Tridentinum , eorumque nomina ad Sedem Apostolicam transmitti 5). Sed sit vid. Sesa. XXIV. da Res eas. 2. 2ὶ Trid. Sesa. XXIV. eap. 18. 3J Benediet. XIV. da Syn. Disrees. ιsb. IV. eap. 7. in Cap. Statutum 2. do Reseripi. in mlbi Cone. Trid. m. XXV. da Res οπ. Io.

149쪽

De Iudiciis Ecclessiasticis. I 5 hodie Iudi tes synodales , noti secus aC Examina intores extra synodum cum Capituli Consensu, atque ex Congregationis venia deliguntur. Porro Episcopalis Concilii canonibus Christiani omnes, qui in dioecesi sunt, obstringuntur. Ipsi Oxemti synodi Episcopalis decretis parere tribuntur, praeterquam in exemtionis articulis. Quin et Canonicorum Capitula licet exemta synodalibus huiusmodi regulis teneri edixerunt Tridentini Pa tres si). Qui vero dioecesani extra dioecesim morantur , si dolus absit, synodi dioec sanae canonibus obligari non Putaverim, Cum aliis regulis,

ubi degunt, obtemperare debeant sa).

TITULUS VI u.

. De Iudiciis Ecclesiasticis

Iudicium est legitima disceptatio inter actorem , et reum coram iudice competente litis finiendae causa. Aliud est judicium Ordinarium, aliud δε- Iegatum. Illud coram iudice ordinario exercetur ;hoc apud iudicem delegatum. Ordinarius iudex dicitur , qui universalem iurisdictionem habet sive iure suo , sive superioris beneficio. Huicismodi censentur Episcopus, Archiepiscopus, Legatus Sum mi Pontilicis , cujus officium per Pontificis mor-lem non exspirat 5 . Judex autem delegatus ap- il Trid. Sess. XXV. da Res eap. 6. '2J Bened. XIV. de Sun. Dioeces. 'lib. IV. eap. 4. δὶ Cup. 2. de infle. Legat. in n.

150쪽

iba Lib. III. Tit. VIII.

pellatur, qui mandatam habet iurisdictionem, quam Propterea alteri mandare non Potest I). Tantum si cui a Pontifice fuerit mandata iurisdictio, is alium subdelegare non prohibebitur a). Praeterea iudicium dividitur in Oresinarium; et summarium. In ordinario iudicium sollemni ritu

proceditur, omnibus iudicialibus actis sumina religione servatis. In iudicio vero summario, omissis sollemnitatibus, ea tantum servantur, Sine quibus Veritas non cognoscitur. Iudicium etiam aliud est

cistia, aliud criminale . Civili iudicio de bonis disceptatur; criminali petitur poena ob publicam disciplinam violatam. Dividi quoque solet iudicium in petitorium , et possessorium. In petitorio iudicio agitur de proprietate , vel de alio iure Morsum a PoSMSSione , vel quasi possessione. Itaque Petitorio iudicio experimur , ubi hereditatem Petimus , Servitutem vindicamus , aut de quocumque iure, Puta eligendi, nominandi disceptamus. In possessorio iudicio quae-xitur de sola possessione seu adipiscenda, seu retinenda , Seu recuPeranda, quaestione dominii ad maturius eramen reiecta. Separata Porro quaestio Possessoria id commodi Praestat, ut, Possessione

Probata, adversario incumbat onus probandi ius suum in petitorio iudicio , quo non Probato, res BPud possessorem manebit b).Jam vero causae SPirituales Secundum Evangelium , et sacros canones fuerunt semper judicatae.

SEARCH

MENU NAVIGATION