Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

a Lib. II. Tit. XIX. .

sategerunt. Et Patres quidem Viennenses statuerunt, ut, Si locorum Piorum Rectoros ignavius in administratione se gererent, Episcopi non odi enitos PrοPria , exemtos vero APostolica auctoritalo ad munus suum exPlendum compellerent 1). Patres

vero Tridentini, renovato Concilii Viennensis canone , Episcopis potestatem secete , tamquam Sedis Apostolicae delegatis, in casibus ab Dre concessis loca pia omnia invisendi, iis exces iis, quae sub Nwum immediata protectione sunt M. Tum illud edixerunt , ut locorum Piorum administratores Ordinariis rationes quotannis redderent, sive clerici ipsi forent, seu laici; nisi secus in sundatione cautum. Quod si vel ex consuetudine, vel ex privilegio, vel ex loci statuto aliis rationes reddi oporteat, cum iis et Ordinarios adesse volu

Isthaec Tridentina decreta apud nos non fuerunt recepta. QuaPropter de loeorum Piorum adrninistratione inter Secularem, et Ecclesiasticam Potestatem Pleraeque Subortae S t ControverSiae ,

quae in Pactis inter Benedictum XIV. et Carolurn III. conventis fuerunt Compositae, iure certo Constituto. Itaque discrimen Positum inter loca Pia, quae sub immediata Regum protectione . a sunt, quae a clericis, quaeque a laicis gubernan

D. Isment. 2. Cone. Trid. Sess. XXV. de Res eap. 8.vid. d. Sess. XXV. de Res cap. 9.a, Sub immediata Regum protectione esse disuntur De Iaε vel Regius sunt fundationis , aut dotationis , vel inlesiam protectionem eae fundviorum voluntata fuerunt rem

72쪽

DO OBlasionibus. 75

tur. Quae sub . immediata Regum Protectione sunt posita, ab Episcopi potestate, et visitatione in spiritualibus, et in temporalibus fuerunt exemta. Loca pia a Clericis administrata Episcopali iurisdictioni , et visitationi omni ex parte subjecta Sunt. Quae postremo a laicis administrantur Pia loca , tantum in spiritualibus ab Episcopo visitari placuit. Bationes vero 'uotannis ab Administratoribus reddi oportere, suit Constitutum, ratiocinatoribus de morct electis, queis interesse gratis debeat,

qui ab Ordinario ad id fuerit delectus I .

TITULUS XX.

Do OblationibuS.I ,. LAn Praesenti argumento oblationum nomine designantur munera, quae ad altare, quaeque- extra sacrificium ad Ecclesiam deserebantur. Earum aIiae altari pro sacrificio inserebantur, aliae iii Episcopi domum , seu in gazophylacium comportabantur ;aliae denique pro defunctis , et in ruiquis sacris functionibus dabantur. Ad altare deserri mos fuit Panem PraeciPue, et vinum, Encharistiae scilicet elementa. JXon reiiciebantur tamen novae SPicae , uvae, et oleum sa). Turpe omnino censebatur , divites sine oblatione Ecclesiam ingressos Eucha ristiam sumere, euiuS elementa PauPer obtulerat 5 . Quae vero extra sacrificium fiebant obla-

73쪽

4 Lib. II. Titi o

tiones , vel Episcopi domum, vel in gazophy l cium deserebantur. Id moris ab ipsa Apostolica

aetate receptum secundo, et tertio Ecclesiae seculo ui omnibus Ecclesiis servabatur. Postremo Pro mortuis, in Sacramentis suscipiendis , iq Ecclesiarum dedicationibus , et in aliis Ecclesiasticis sunctionibus frequentes fiebant oblationes , in quibus id

unum Ecclesiasticae regulae cautum volueruut, ut clerici Per exactiones , et Pignora avaritiam , et turpe lucrum non sequerentur I). Hisce oblationibus Ecclesiastica res Prioribus Se- eulis stetit. Lapsu temporis, Eucharistica communione rarius accepta , rariores oblationes evaserunt.

Quare Concilium Matisconense II. edixit, ut fid Ies singulis diebus Dominicis panem, et vinum adi de si rrent sa). Sed a primaeva morum San- dilapsi Christiani loco panis et vini dena-xios obtulerunt , i ex quibus Missarum honoraria originem dacunt. Quidquid autem hujusce rei sit illud certum est oblationes , quae aci altare si haut , necessitate quadam suisse contentas; quaevem eis, . tam fieri consueverunt, Spontaneas omnino fuisse, licet lapsu temporis in pias evas rint consuetudines. Sane Post Seculum X. Paro clarum bonis, ipsisque decimis in laicos, mona- Chos , et canonicos maXimam Partem - translatis , eum Clericis nihil esset, unde se exhiberent, illud sactum oportuit , ut piae offerendi consuetudines in necessitatem; converterentur. Hinc Innocentius III. in Concilio Lateranensi IV. et pra-

74쪽

Do Docimis, et simillia. . 75νas exactiones Prohibuit, et Pias consuetudines observari praecepit , sacta Episcopis potestate eos compescendi, qui huiusmodi consuetudines abolere contenderent I). Ceurum oblationes OmneS ob Christianorum curam Parochis demandatam ad Ecclesiam Paroecialem pertincnt 2) ; nisi contraria Osserentium voluntas, aut Privilegia , vel recepti

mores SecuS Statuant. i

Des Decimis , et Primitiis. Decimam fructuum Partem , quos ex terru, et pecude percipiebant aridaei, Levitis ex lege Pra stare iubebantur. Huic praestationi Decimarum nomen factum. Decimas autem instar tributi a Deo indi Clas Censet cum plerisque Franc. Buddeus b,

licet non desint, qui decimarum Originem ex Veteri Patriarcharum more arcessant, qui decimam SPoliorum, aut rerum Suarum Partem Deo eX VO-to offerre solebant 4). Utcumque id sit , veteres Ecclesiae Patres decimas jure divino deberi inde deduxerant , quod, ex Christi praecepto Christianorum justitia plenior esse debeat justitia Scu ibarum, et Pharisaeorum 5) ; in quam sentcntiam

sti Cup. Ad audientiam 42. eil de Simon 2J Cup. Pastoralis s. De his quaε sunt a Prael. 8in.

3ὶ Buddeus Hist. vet. Testam. p. 1. 3ret. S. . l. Genes. XIV. et XXVII. 5ὶ Origen. Hom. v. in Num. Augustin. comment. in ps. 146. Hieron. eap. II. in miach.

75쪽

76 Lib. II. Tu. XXL

quae Sequuta sunt Concilia , et Pontifices passim

i verunt.

Decimae iure novo decimam Partem Continent, quae ex omnibus fructibus rerum seu mobilium , seu immobilium, et ex quacumque horiesta negotiatione detrahitur 1). Ea pars per Pactiones, et Teceptos mores ad minorem quantitatem reduci potest. Decimae autem vel praediales sunt, vel Feraonales, Vel mixtaes. Praediales ex fructibus Praediorum detrahuntur sive rustica sint Praedia, Seu

urbana A). Personales ex propria arte, vel professione dedi cuntur 5 . Mixtae denique debentur ex fructibus , qui ex Praediis , et industria Proveniunt; cujusmodi sunt, quos ex gregibus, et larmentis industria nostra percipimus 4 . Ρersonales Porro, mixtaeque decimae in eo a praedialibus disserunt,

uod praedioles praestantur Parochiis , quarum iunibus praedia sunt posita 5 sine impensarum deductione 6) ; personales , deductis expensis, illi Ecclesiae redduntur, in qua Percipiuntur Sacra menta 7 Licet vero ius decimas percipiendi inter spiritualia censeatur, res tamen, quae nomines decimarum dantur, corPorales sunt, et possunt in usum quorumlibet cedere , et ad laicos etiam

τὶ Cap. Ad Apostolicae m. eod.έ8, S. Thomas II. q. 36, an δ. Cop. Pastoralis. 28. god.

76쪽

Do Docimis, se Primitiis

aevo per Occidentem iure seudi laicis decimao ees serunt, infesudatae Propterea nuncupatae. Hujusmodi decimae fortasse aetate Caroli Martelli primum invaluerunt in Gallia in anhustis Imperii , et Sacerdotii rebus. Tum ipsi Episcopi militibus doci

patrocinio defenderentur. Nec desuere. Antistites , qui decimarum conceSSione SuOS ConSanguineos locupletarunt de quo maximopere queritur Grego rius VII. apud Gratianum I . Isthaec bona in laicos translata Ecclesiae , et Altaria audierunt; quae et in Commercio suerunt, et ad heredes delata su). Cum autem ab Ecclesiasticis regulis alienum videretur , decimas a laicis possideri , earum restitutionem veluti Per cuniculos adgressi sunt

Ecclesiae Antistites. Quare in Concilio Bituricensi Cautum, ut, qui laici ACcleεias possidebant, nihil potestatis in presbyteros haberent 5 . Tum Tolosani Paties tertiam dicimarum Partem una Cum. Primitiis relinqui presbyteris jusserunt M. Et Patribus Abrin tensibus placuit , ut laici decimas iure hereditario Possessas idoneo clerico Con Cederent ea lege, qua , eo mortuo , ad Ecclesiam devolverentur 5). Postremo Alexander III. in Concilio Lateranensi III. lata lege vetuit, ne Iaici in laicos decimas transferrent; et si q&iN EIS VE- ceperit, et Ecclesiae non reddι nil, Christiana sit can. Pervenit 3. C. XVI. q. T.

77쪽

sepultura Pris aretur I . Haec autem tanti non fuerunt, ut Praedam e laicorum manibus extorserint. Itaque e re Ecclesiastica visum, decimas alaicis ante Concilium Latera non se III. in seudum acceptas licito ab eis possideri sa). Quod si do eave tu State non constet, tempori S immemorabilis pos- sessionem Interprctes Satis esse arbitrantur 5 .Hujusmodi decimae in commercio tamquam bona patrimonialia noti esse , edixit Gregorius IX. 4). Porro non modo laiciS declinae cesserunt , seclot Monachis, ct Canonicis. Id autem lactum Pon tisicum , et Episcoporum auctoritate , quo Mona stiea disciplina reparari , et Communis CleriCorum vita promoveri posset. Sed major decimarum Pars Monachis suit addicta , ubi laici moratiores decimas abdicare iussi eas Monachis, et Canonicis coe-Nobitis, quorum Prae clericis singularibus sanctior disciplina videbatur, restituere maluerunt. Licet' vero grave id Episcopis foret ob Ecclesiarum ' P xoecialium inopiam ; tamen e re Ecclesiastica Putarunt , a Monachis et Canonicis decimas potius detineri, quam a laicis. Illud tantum Voluerunt, ut sine adsensu Episcopi , vel Romani Pontificis Μonachi , ct Canonici a Iaicis Ecclesias, et deci mas non acciperent 5). Id tamen Ecclesiis Paroecialibus nihil profuit. Ubi enim moribus invaluit, ut in Ecclesiarum, et Altarium tranStatione Prae

an. 1079. ean. 2.

78쪽

De Docimis, et Primitiis. 79

tor annuum censum certa Pecunia Episcopis pon

deretur sa) , facile Episcopi transferendis Eccle

siis . ac decimis adsensi sunt. Jam vero laicis, monachis, et Canonicis in decimarum Partem Vocatis, Πονales , et minutae decimae Ecclesiis parochialibus proprio veluti iuresuerunt addictae. oos alea decimae ex agro no Mali Praestantur. Ager novalis licet apud Ictos sit terra Praecisa , quae anno CPSSat , Vel SylVa, quae , arboribus extirpatis , ad cultum redigitur; tamen auctore Innocenso lis. ille dicitur, qui δε no Doctia culturam rμcacius eAl , de quo non extat memoria , quod aliquando cultus fuerit 1). Latiori notione interpretos nomitie nos alium agros cultos quoque contineri aiunt, qui nova critura NOVOS, nec antea editos fructus serunt su). --niata autem dccimae Vocantur ,. qUae ex minori-htis fructibus vellati leguminibus, oleribus, aliisque hujusmodi proveniunt. Mociles non Secus aC minutao decimae ad Ecclesitim paroecialem Pertinent ἰ licet laici , monaesi i , . aut Canonici ab immemorabili decimas ex iis agris exegerint. Tan

tum Paroecias excludi Placuit, ubi qui alias per-

- . e

sal Isthaeo pensio Episeopis soluta Altarium redemtio fuit

appeIlata. Videsis Potr. de Marca in ean. VII. Cone. Cla- mont. Hujusmodi altarium redemtiones veluti simoniacam pravitatem redolevies in Cone. Claromontano sub Urbano II. fuerunt damnatae annuo censu , veluti legitimo , res eis , Can. Quaesitum L. C. I. O. 3. quo de jura Sacem desii in translatas Melesias eonstaret. Thomassin. P. III.

lib. I. eap. 18.

lin Cup. Quid per novale 21. de Verb. signis 2ὶ Dpm P. II. tit. XXXIII. cap. 6.

79쪽

8o Lib. u. Πι. XXLcipioni decimas , ex privilegio novales sibi debeti Probaverint 1 .

Ad solutionem praedialium decimarum Coguntur Omnes , qui Praedia Possident, non exceptis ipsis Iudahis su): decimarum enim onus praediis inhaeret. Hinc locatores, vel conductores ad Frmam decimas Solvere oportere , nisi specialiter ab ipsarum Praestatione sint exemti , rescripsit Innocentius III. b). Ipsi clerici, qui curam animarum non exercent, quique a clericis spiritualium mi Disteriorum labores accipiunt, decimas Praestare

iubentur , quemadmodum et Monachi, qui

non Pascunt oves , Sed Pascuntur , ut ait Hieronymus 5). Ceterum si sponte docimas Christiani non Persolverint, Per excommunicationem ad eas Pendendas cogi voluere Pontifices 6 . Et Tri dentinis Patribus placuit, excommunicari eos, qui decimas aut subtrahunt, aut impediunt, nec ab eo crimine absolvi , nisi restitutione integra Peracta: quae Tridentina sanctio apud nos non fuit recepta . Quidquid autem huiusce rei sit, in decimarum solutione recepti mores , et Begni leges Servari debent 8 . Iure communi a decimarum solutione neminem excusari placuit. Fon desunt tamen species, insit cap. cum contingat 29. h. l. 2l Cup. De terris 16. eod. 3J Cap. A nobis 2.. eod. 4ὶ Cup. Novum a. eod./ i5l Hieronym. ad mliodor. V. L 6ὶ Cup. Pervenit 5. e h. t. iri Bident. sess. XXV. ds Reform. eap. 12. 8J Cap. Ad Apostolicae 20. h. t.

80쪽

De Decimis, et Primitiis. 81

quibus a decimis praestandis immunis quis esse Potest. Ita quadragenali Praescriptionc Potest quis ab impetitione Episcopi de decimis solvendis se tueri, uti Mauritatio Episcopo rescriesit Alexander III. 1 . Idem Pontifex ratam esse iussit Compositionem circa decimas de Episcopi assensu initam su). Postremo Romani Pontifices privilegio a decimis Praestandis immunes esse Possumus 5 . Sane Paschalis II. monachos, et Cleri S coenobitas a decimis immunes secit 4). Id Privilegium ,

ubi latifundiis aucti sunt monachi, reStrinTit Ha- .drianus IV., atque solis Fratribus Cisteretensis ordinis, Templariis, et Hospitalariis decimas Iaborum Suorum , quos ProPriis manibus colebant , indulsit; ceteris tantum novalium agrorum decimaS remisit, quos Propriis manibus, vel sumtibus exercebant 5). Verum cum Cistercienses Fratres privilegium ad eos quoque agros eXtenderent, quos aut Conducebant, aut locabant , Innocentius III. edixit, ut quae praedia Post Concilium Lateranense IV. adquirerent, etsi Propriis manibus serent

exculta , decimationi subiacerent 6 : quod et de Templariis, atque Hospitalariis intelligi voluit .

Quod ad primitias attinet, earum nomine Primi fructus , qui e terra Proveniunt, designantur.

Ad aures 6. δε Praeseris. 8-. cap. Statuimus 2. de Transaetion. Cap. Dilecti s. h. t. Can. Decimas Q. f. XVI. q. s.cip. Ex parte 10. h. t. cap. Licet. 11. eod.

SEARCH

MENU NAVIGATION