Canones et decreta, sacrosancti oecumenici, & generalis concilij Tridentini. : Sub Paulo.III. Iulio.III. Pio.IIII. Pont. Max

발행: 1564년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

Sessio vigesim aprima mcharistiae nuntini' nem. liquidem per Baptismi lauacrum regenerati, Chri to iaco orati,adeptam iam filioru Dei gratiam illa aetate amittere non possunt neq; ideo tamen damnada est antiquitas, si eum more in quibusda locis aliquando se uauit.vr enim sanctis sit ni illi Patres sui facti probabile causam pro illius teporis ratione habuerunt, ita certe eos nulla salutis pecessitate ad fecime, sitne controuersia credendum est.

DE . O M UNIONE SUB

Vtraq; specie, parulatorum.

Isuis

qui diXerit,eX Dei ptaecepto vel necessitate salutis omnes in singulos Christifigetes utramque speciem sanctissimi Ericharistia Sacramenti sumere debere,anathcma sit

Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam catholicam non iustis causis, rationibus adductam fuisse, Ut laicos, atque etiam clericos non conficientes sub panis tantummodo specie communicaret,atit in eo erra Ue,anathema sit.

Si quis hegauerit,totum, intcgrum Christum, omnium graciarum fosem, S auctore,sub una panis specie sumi, quia, Vt quidam falso asserunt, non secundum ipsius Christi constitutio 1 e sub trantie specie sumatur, anathema sit

Si quis dixerit,paruulis antequa ad annos discretionis per- . nerint,neceus ariam esse Eucharistiae Communionena, ana--u i l rQ.drticulos,alias plopositos, eos nondum tametisXcussorividelicet: An rationes, quibus sancta Catholica Ecclesia adducta fuit,ut commuiticaret laicos atque etiam Don

142쪽

ii Sessio vigesima prima.

concedendus alicui vel nationi,vel regno Calicis usus videatur sub aliquibus conditionibus concedendus sit,&quamam sintillae:Eadem sancta Synodus, in aliud tempus,oblata sibi quam

Primum occasionGeXaminandos,atque, definiendos reseruat.

i reformatione. Pegratis omnino facienia cuiuslibet ordinis collatione. . Cap I.

Edem sacrosancta occumenica, generalis Tridentina Synodus,in spiritu sancto legitime congregata, praesidentib' in ea eisdem Apostolicae sedis Legatis,ad De omnipotetis at

dem sanctae Ecclesiae ornamentum, ea quae sequuntur,de reformationis negotio in praesenti statuenda esse censuit Quoniam ab Ecclessiastico ordine omnis auarittie suspitio abesse debet,nihil pro collatione quoruncunque ordaniam, et1aclerIca-listonuitae,nec pro literis dimissiorijs aut test 1monialibus,nec pro similo,nec alia quacunq; de causa,etia spote oblatu, Episcopi &alij ordinum collatores , aut eoriun ministri quoui pra textu accipiant. Notari vero in his tantum locis,in quibus noviget laudabilis consuetudo, nihil accipiendi, pro singulis sit ris dimisso ijs,aut testimonialibus, decimam tantum Vn1us aure partem accipere possint, dummodo is nullum salarium it constitutum pro ossicio eXercendomec Episcopo ex notati comodis aliquod emolumentum eveisdem ord1num collat1onibus directe vel indiredte,prouenire possit,tu enim gratas opera sua eos praestare omnino teneri decernit:contrarias taXaS,ac statuta,& consuetodines,etiam immemorabiles, quorUncunq; locorum Quae potius abusus, corruptelae, sinioniaca pravitati fauentes, nuncupari possiunt,penitus cassando interdicem do:& qui secus fecerint tam dantes, quam accip1entes,Vltra diuinam ultionem,poenas a iure inflictas ipso facto incurrant.

143쪽

Sessio vigesimaprima. s

non deceat eos,qui diuino ministerio ascripti sunt,cu -- Ordinis dedecore naendicare,aut sordidum aliquem questum Xercere,compertumq; sit, complures plerisq; in locis si cros ordines nullo fere delectu admitti,qui varijs artibus,ac fallacijs confingunt,se beneficium Ecclesiasticum, aut etiam idoneas facultates obtinere statuit sancta Synodus, nequis deinceps clericus secularis, quavis alias sit idoneus moribus,scietia aetate,ad sacros ordines promoueatur, nisi prius legitime coste eum beneficium Ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficiat, pacifice possidere.Id vero beneficium resignare nopossit, nisi facta mentione, quod ad illius benefici titulu sit promotus,neque ea resignatio admittatur, nisi constito, quo Ialitide Viuere commode possit:& aliter facta resignatio nulla sit.Pa Patrimon iatrimonium vero, vel pensionem obtinentes, ordinari posthac μουνο pro non possint nisi illi, quos Episcopus iudicauerit assumendos M. pro necessitate,vel commoditate Ecclesiarum suarum:eo quoque prius perspecto,patrimonium illud, vel pensionem vere ab eis obtineri,taliaq, 1se, quae eis ad vitam sustentadam sitis sint atque illa deinceps sine licentia Episcopi alienari,aut eXtingui vel remitti nullatenus possint: donec beneficium ecclesiasticii lassiciens sint adepti,vel aliunde habeant,unde vivere possint: antiquorum Canonum poenas super his innovando.

CVm beneficia ad diuinum cultum,atque Ecclesiastica munia obeunda sint constituta:ne qua in parte minuatur diuinus cultus,sed ei debitum omnibus in rebus obsequium praestetur, statuit sancta Synodus, in ecclesijs, tam cathedralibus, quam collegatis,in quibus nulla sunt distributiones quotidianae,ue ita tenues, ut Verisimiliter negligantur, tertiam partem fructuum, quoruncunque proventuum, obuentionem, tam dignitatum,quam Canonicatuum, Personatuum, portiΟ-num, officioru separari debere ,& in distributiones quotidianas couerti,que inter dignitates obtinctes,& ceteros diuinis in His teressenis

144쪽

tic Sessio vigesima prima.

teressentes, proportionabiliter iuXta diuisionem ab Episcopo, etiam tanquam Apostolica: Sedis delegato, in ipsa prima fructuum deductione facienda, dividantur: salvis tamen consuetudinibus earum ecclesii arum, in quibia non residentes, et nosseruientes, nihil,vel minus tertia parte percipiunt non obstantibus eXemptionibus, ac aliis consuetudinibus, etiam immemorabilibus,& appellationibus quibuscunque Cresceteque non seruientium contumacia liceat contra eo procedere,iuxta iuris, ac sacrorum Canonum dispositionem.

In paroch s,splebanis multiplicandis auctoritas se copis conceditur, quando rei nec itaSidpetierat cap. IIII.

EPiscopi, etia tanq Apostolicae Sedis delegati, in omnibus

ecclesii; parochialibus,vel baptismalibus, In quibus populus ita numerosus sit, ut v n rector no possit sitim cere Ecclesiasticis Sacra metis ministradis,& cultui diuino peragendo cogat Rectores, vel alios, ad quos pertinet, sibi tot sacerdotcs ad hoc munus adiungere, quot susticiat ad Sacrameta Xhibenda, cultu diuinu celebrandii.In ijs vero, in quibus ob loco iudistantia, siue dissicultate parochian sine magno incomodo ad percipi da fac rameta,& diuina ossicia audienda accedere non possunt, nouas parochias etia inuitis Rectoribus, iuxta forma ExtHades costitutionis AleXadi .iij. quae incipit Adaiidientia, costituere scio mea is possint.Illis aut e sacerdotibus, qui de nouo erunt ecclesiij nouiter erectis praeficiendi, copetens assignetur portio arbitrio Episcopi e fluctibus, ad ecclesia matrice quomodocUnq; pertinentibus: si uecesse fucirit, copellere possit populit ea subministrare, quae sussiciant ad vitam dictorum sacerdotsi sustentandalvi quacunq; reseruatione generali, vel speciali, vel affectione,super dictis ecclesijs, non obstantibus. Neq; huiusmodi ordinationes, erectiones possint tolli, nec impediri, e quibuscunq; prouisionibus, etiam vigore resignationis, aut quibusvis aliis derogationibus,vel suspensionibus.

Uuod ephcopi Iniones perpetuas in aliquibus bene ictys ecclesiastici aceressent Caput. .

145쪽

Sessio vigesima prima. IIT

VTetiam ecclesiarum status,vbi sacra Deo officia ministratur,eX dignitate conseruetur, possint Episcopi,etiam tanquam Apostolcica Sedis delegati,iuxta formam iuris, sine tamen praeiudicio obtinentium, facere uniones perpetua quarumcunque ecclesiarum parochialtu, baptismalium,& aliorum beneficiorum curatorum,vel non cestatorum cum curatis ProPter earum Paupertate,&in caeteris casibus a iure permissetis, etiam si dictae ecclesiae, vel beneficia essent generaliter, vel specialiter reseruata,aut qualitercunque affect a. aua uniones etiam non possint reuocari,nec quoquo modo infringi vigore cuiuscunque prouisionis,etiam ex causa resignationis, aut derogationis,aut suspensionis.

De coadiutoribus deputandualiteratis cap ta

QVia illiterati,&imperiti parochialium ecclesiarum Recto res facris minus apti sunt ossiciis, alij propter eoru via te turpitudinem potius destruunt, quam aedificant, Episcopi, etia tanquam Apostolicae Sedis delegati, eisdem illiteratis,

imperitis,si alias honestis vita sint, coadiutores, aut Vicarios Pro tepore deputare,parteq; fructuum eisdem pro sussicienti victu assignare,vel aliter prouidere possint,quacunq; appellatione,eXemptione remota.Eos vero,qui turpiter, scandalose viuut,postquam praemoniti fuerint,coerceant, ac castigent, ct si adhuc incorrigibiles in sua nequitia perseueren eos beneficiis,iuxta sacroru Canonu constitutiones, eXemptione, appellatione quacunq; remota,priuandi facultate habeant.

De beneficiorum' ecclesiarum translationesciena quando necessitas idexigeris cap ta II.

in illud quoque valde curandum sit, ne ea,que sacri mi nisteriis dedicata sunt,temporum iniuria obsolescant, eX hominum memoria eXcidant,Episcopi,etiam tanquam Apostolice edis delegati,transferre possint beneficia simplicia, etiam iuris patronatus,eX ecclesijs,quae vetustate, vel alias collapta sint, ob eorum inopiam nequeant instaurari, Vocatis 3 s,quom interest,in matrices,aut alias ecclesias locoria eo ade,

146쪽

ti Sessio vigesim aprima.

seu viciniorum, arbitrio suo, atque in eisdem ecclesiijs erigant altaria,vel capellas sub eisdem inuocationib', vel in iam erecta altaria, vel capellas transferant cum omnibus emolumentis, Sconeribus, prioribus ecclesijs impositis Parochiales vero ecclesias, etiam si iuris patronatus sint,ita collapsas refici, dc instaurari procurenti fructibus,3 prouentibus quibuscunque,ad easdem ecclesilas quomodocunque pertinentibus, qui si non fuerint sussicientes, omnes patronos, d alios, qui fructus aliquose dictis ecclesijs prouenientes percipiunt,aut in illorum desectum parochia nos omnibus remedijs opportunis,ad prardicta cogant, quacunque appellatione, eXemptione, contradictione remota. Qu9d si nimia egestate omnes laborent, ad matrices seu viciniore ecclesias transferantur, cum facultate,tam dictas parochiales, quam alias ecclesias dirutas in profanos V sius, non .sordidos,erecta tamen ibi Cruce, conuertendi.

De epistoporum cura in Gisitatione eorum quae ad fluam

QVaecunque in dioecesi ad Dei cultum spectant, ab Ordina-- rio diligetor curari, atq; ijs, ubi oportet,prouideri, aequuest, propterea commendata monasteria,etiam Abbatiae,PrioratUS δ pra possiturae nucupatae,in quibus no viget Regularis obseruantia, nec non beneficia tam citrata, quam non Urata, secularia,&Regularia, qualitercunque commendata, etiam Xempta, ab Episcopis, etiam tanquam Apostolicae Sedis delegatis, antris singulis visitentur, curentque i)dem Episcopi congruentibus remedijs, etiam per sequestrationern fructuum,Vt, qUae renouatione indigent, aut restauratione reficiantiar, dccura animarum, si qua illis vel eorum anneXis immineat, aliaque debita obsequia reste eXerceantur, appellationibus quibuscunque, pritii legijs, coluetudinibus, etiam immemorabili tempore praescriptis, coni cruatorijs, iudicum depcitationibus, d eorum inhibitionibus noti obstatibus,dc, si in eis vigeret obseruantia Regularis,prouideant Episcopi paternis admonitionibus ut eorii Regularium Superiores iuxta eoriam Regularia instituta debitam vivendi ratiotiem observet, dc obseruati faciant,ec sibi subditos

147쪽

Sessio Vigesim aprima. 9

ditos in ossicio cotineant ac moderentur. Quod si admoniti,intra se menses eos non visitauerint,vel correXerint,tunc idem Episcopi, etiam ut delegati Sedis Apostolicae,eos visitarc possint, corrigere,prout ipsi Superiores possient, iuxta eorum in stituta,qui biiscunque appellationibus,priuilegijs,&exemptionibus penitus remotis, non obstantibus.

siuaestores eleemosenarum abolendos praecipis.

caput. IX

' multa a diuersis antea Cocliijs,ta Lateranesi ac Lugdu Bois c. n 1Amenesit,aduersius prauos eleemosynarii questorii ab D '' usus remedia tuc adhibita posteriorib' teporii, reddita fuerint inutilia potiusque eoru malitia ita quotidie magno fideliuom nili scandalo. quaerela Acrescere deprehedatur,ut de eortiemedatione nulla spes amplius relicta videaturistatuit, ut posthac in quibuscuq Chriltiane religiois locis eoru nonae,atq;Vsus penitus aboleatur, nec ad osticium huiusimodi exercedum ullatenus admittantur,non obstantibus priuilegijs, ecclesijs, monasterijs,hospitalibus,pijs locis, quibusvis,cuiuscunque gradus status, dignitatis,personis,concessis, aut cosuetudinibus etiaimmemorabilibus.Indulgentias vero, aut alias spirituales gramitas,quibus non ideo Christi fideles decet priuari, deinceps per ordinarios locorum, adhibitis duobus de Capitulo, debitis temporibus populo publicandas esse decernit, quibus etia eleemosynas,atq; oblata sibi charitatis subsidia,nulla prorsus mercede accepta,fideliter colligendi facultas datur: ut tandem,c stes hos Ecclesiae thesaurosnon ad quaestum,sed ad pietate eXerceri; omnes vere intelligant.

Indictissum Uesonis.

Acrosancta occumenica,&generalis Tridet in Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata,praesidentibus in ea eis dem Apostolica sedis Legatis, statuit, decreuit,pmXima futuram sessionem habendam, celebrandam esse seria quinta post octauam festi natiuitatis beatae Mariae virginis, quae erit. Avij.mcsis Septembris proxime futuri:hoc tame adiedui, quod

Η 4 dictum

148쪽

lao Sessio vigesima secunda.

dictum terminum acvnicuique sessioni in posterum praesig&dum,ipsa sancta Synodus pro eius arbitrio,& voluntate, sicuti rebus Concilij putauerit eXpedire, etiam in generali Congrcgatione,restringere, pro rogare libere possito valeat.

Pio IIII Pon. Max celebrata die .XVij. Septemb. M.

D. LXII. Doctrina descrificii isse

νῆ Acrofanista oecum enica, generalis ridentina Synodus in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem Apostolicae edis Legatis, vivet absoluta,atq; omni eX parte persecta de magno Eucharistiae mysterio iii sancta catholica Ecclesia fides,atq; doctrina retineatur α in sua puritate,propulsatis erroribUs, atq; haeresibus,c5seruetur,de ea, quatenus veru,& singulare sacrificium est, Spiritus sancti illustratione edocta,haec quae sequuntur, locet, declarat,&fidelibus populis praedicanda decernit.

D, P, sic, Misse institutione inrepresenta

QVoniam sub priori testamento,teste Apostolo Paulo,pro-- pter Levitici sacerdoti imbecilitatem consummatio noerat oportuit,Deo,patre misericordiarum,ita ordinante, acerdotem aliurn secundum ordinem elchisedech surgere, Dominum nostru Iesum Christum, qui pol set omnes, quotquot sanEtificandi efferit, consummare, ad Perseditim adducere. Is igitur Deus, Dominus noster etsi semel seipsum in ara crucis,morte intercedente, Deo patri oblaturus erat, ut aeterna illic redemptione operaretur: quia tamen per mortem sacerdotium eius eXtinguendumo erat,in coena nouisSima, qua nocte tradebatur, ut dilecta sponsae suae ecclesiae visibile, sicut hominillu

149쪽

Sessio vigesimasecunda.

minum natura Xigi relinqueret facrificium, quo cruentum illud,semel in cruce peragendum,representaretur,eiusq; memoria in finem usq; seculi permaneret, atque illius falutaris virtus

in remissionem eorum,quae a nobis quotidie comittuntur, peccatorum applicaretur: sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in a ternum conititutum declarans,corpus Tanguinem suum sub speciebus panis,& vini Deo Patri obtulit,ac sub

earundem rerum symbolis, apostolis, quos tunc noui testamenti facerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit,& eisdem, eorumque in facerdotio successioribus, ut offerrent, pra cepit, per hec verba:Hoc facite in meam commemorationem:vti semper catholica ecclesia intelleXit, docuit,nam celebrato veteri Pascha, quod in memoriam exitus de AEgypto multitudo filioruIsirael immolabat, nouum instituit Pascha seipsum ab ecclesia per facerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoria transitus sui ex hoc mundo ad patrem, quando per sui sanguinis es rusionem nos redemit,eripuitq; de potestate tenebrarum in regnum suum transtuli Et haec quidem illa munda oblatio est, quae nulla indignitate, aut malitia offerentium inquinari potest: quam dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni loco mundam offeredam praedixit, quam non obscure innuit apostolus Paulus, Corinthij scribes,cu dicit:No posse eos,qui participatione mest damaonioru polluti sunt,mensis Domini participes fieri per mensam altare utrobique intelligens.Ηaec denique illa est,que per Varias secrificiorum, naturae,&lagis tempore,similitudines figurabatur:vt pote,quae bona omnla,per illa significata,velut illorum omnium consummatio fersectio complectitur.

De esse huius crista'. Caret. II.

F. T quonia in diuino hoc facrificio, quod in missa peragitur,

a idem ille Christus continetur, incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit: locet sandia synodus,facrificium istud vere propitiatorium esse,per ipsumci fieri, Ut, si cum vero corde, recta fide, cum metu, reuerentia, contriti, ac Poenitentes, ad Deum accedamus, misericordiam H s conse-

150쪽

re Sessio igesimase cuncti.

consequamur, Sc gratiam inueniamus in auxilio opportuno. Huius quippe oblatione placatus Dominus gratiam, Honu Poenitentiae concedens,crimina,&peccata, etiam ingentia,dia mittit, una enim eademq; est hostia,idemq; nunc offeres facem dotum ministerio, qiii se ipsum tunc in cruce obtulit, la offerendi ratione diuersa.Cuius quidem oblationis,cruent ,inqua fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur:tantii ab est, ut illi per hanc quouis modo derogetur. Quare non solum pro fidelium vivorum peccatis,poenis,fatisfactionibus, alijs, necessitatibus,sed 'ro defunctis in Christo,nondum ad plenum purgatis,rite,iuXta apostolorum traditionem, offertur.

Uuod hoc acri cium soli Deo offertur caput. III.

ET quantiis in honorem, memoriam sanctorum nonullas interdum missas ecclesia celebrare consueuerit,non tamen illis lacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronauit, unde nec sacerdos dicere solet,Ossero tibi sacrificiumPetre,vel Paule, sed Deo de illorum victorijs gratias agens, eorum Pariocinia implorat,vi ipsi pro nobis intercedere dignentur in celis, quorum memoriam iacimus in terris.

De canonis mi se antiquitate re auctoritate.

Ercu sancta sancte administrari conueniat, sitque hoc omnium lanctissimum sacrificium:ecclesia catholica,ut digne

reuerenterq; offerretur,ac perciperetur,sacrum canonem mul

tis ante seculis instituit,ita ab omni errore purum,ut nihil in eo contineatur,quod non maXime sanctitatem,cx pietatem quandam redoleat, naentes' offeretium in Deum erigat,is enim co- stat cum e ipsis dominiverbis:rum es apostolorum traditionibus,ac sanctorum quoq; pontificum pijs institutionibus.

Qua ratione ceramomae vestes salia quae admissam a tinent latuta'unt caput. .

CVmque natura hominum ea sit,ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum diuinarum meditationet sustolli,propterea Pia mater ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quaeda

SEARCH

MENU NAVIGATION