Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

1olvis ' Dicis non esse de ratione Asentis, ut extensa sit. Nonne hoe est, quod quaeritur ' Et sic-ne pro rationa, defensioneque conclusionis afferri debet Pla conclutio ' Non est prosectb cur disputes, aut esse tecum disputandum putes, si cum dogma statueris, nihil

ipsi propugnando, quam ipsum obtrudas ; & quicquid objiciatur;

velis ex eo solum, quod ipse obtrudas P stare inconcussum. Annon vero te id voluisse argumento est , quod relicti regia demonstrandi via, to unicum affatus es , de te uno loquutus es,tuam solam de te expressisti sententiam , inamque deincepi habendam a mor talibus omnibus pro Demonstrationis principio censuisti l Nihil ergo mirum, si visus sis hac ratione ratiocinari, . Id, cujus ego ideam elinam, distinetumque habeo, debet esse ratum,s inconcussum principium: Atqui e o, qui sium inens , ideam claram, distinctamque habeo,

quia sim tantum res euitans, non extensa; corpud vero meum res extensa, non cogitans: Igitur me, hoc ent Mentem, esse tantum rem cogitantem , non ex-. tensam, & corpus meum rem extensem , non cogitantem, debet

esse ratum, S inconcussum principιum. Et consequenter, uuia ego deduco ex raro, inconcus que meo principio illud ere- tum est: Atqui ego ex meo rato, U inconcusso principio, quod tantum res

cogitos , non extensa, V corpus meum res extensa, non cogitans , detico mea corpore meo revera esse distini tum, et avf. que ilis posse exsistere : isnr certum est me a corpore meo revera esse distinotum, V asque illo posse existere. Quo de ratiocinio quid sentiendum sit, ex ant dictis est judicandum. Addo heic tum propter extrema Responssonis tuae verba, ostendisse egregie te , quam tibi placeat, quod ο ἐς Dissicultatem proposueram , Quomodo anima, si inextensa , ta incorporeast, possit continetere, impellere , ta movere coapus ' Tu vero haec solum Verba re potu isti, Nec denique necesse est ut ipsa sit corpus, es habeat vim movendi corpus. Scilicet,quia ipse dixisti, id habenduratum,certumq; censuisti, existimastique lectores adeo futuros oscitanteis, ut dimcultatem non perviderent, aut crederent factum abunde, .& satis.

Regererem iam aliquid; sed facere ansam noluisti, qui non modo adnotatas a te dissicultates non solvisti; sed ne alias quidem, easque

Prae

322쪽

praecipuas attigisti. Ne memorem speciatim te callide adhuc declinalla, quod dissimulandum non fuerat, circa umomm Mentas eum Isre; nimirum an uniatur totis an cerebro tota' an sensibi, cerebri pinest

an Physico puncto ' an MMiaminico puncto ' Ucrum quia quicquid declarasses, dissicultates in promptu erant; ideo nihil patrum , si declinare, dissimulataque satius duxeris, quam labyrinthum subingredi, ex quo te deinceps extricare non posses.

DUBITATIOR De Commistione Mentis cum corpore; ri que doloris 'se; tabod scilicet fieri posse non videatur,s Mens inextens, seu incorporea sit.

I terspergis consequeRter nonnulla ebdem pertinentia , quibus

omnibus non est insistendum. Id noto quod ais , docere naturam persensum doloris, famis , sitis, M. te non adesse corpori, ut nauta

adest nolis; sed esse te illi ar tissime conjunctam , S quasipermistam,

adeo ut unum quid cum illo componas. -,oquin enim , inquis, cum compus Leditur, ego, qui nihia aliud sium quam res cogitans, non sientirem id

circo dolorem, sed pura intellectu Monem istam perciperem, ut nauta v seu percipit ,si quia in nave frangatur. Et cum corpud cibo vel potu indi- π, hoc ipsum expreste intelligerem , non confusos famis o sitissiensem haerem. Nam certe isti sensius Dis Ufamis, doloris, G. nihil aliud synt quam confusi quidam modi, ab unione ει quas perm tione motu cum corpore exorti. Ac bene quidem se ista habent, sed explicandum s perest, quonam modo ista conjunctio, & quasi permistio aut conis lusio, Competere tibi, si sis incorporea, inextensa, & indivisibilis, possit Si puncto enim grandior non es, quomodo conjungeris toti corpori, quod est magnitudinis tantae Quomodo saltem cerebro, aut exiguae illius parti, quae sui dictum est ) quantulacumque sit, magnitudinem tamen, seu extensionem habet λ Si partibus omnino Cares, quomodo misceris,aut quasi misteris partis hujus particulis; neque enim est mistio sine partibus commiscibilibus utrinque' Et, si distreta plane es, quomodo confunderis , unsimque componis cum ipsa materia ' Et, cum compositio , conjunctio seu unio, inter Parteis aliquas sit, nonne debet esse proportio inter parteis hujusmodi Quaenam vero corporeae cum incorporea intelligi potest p

323쪽

3o8 IN MEDITATIONEM VI

Capimus- ne quomodo lapis & aer ita compingantur, v. e. in Pu mice , ut germana inde hat compositio 8 Et mnor tamen est proportio inter lapidem & acrcm, qui ipse quoque corpus est, quam inter corpus di animam, mentemve plane incorpoream. Et nonne debet unio percontactum intimum fieri' Quomodo id vero,utvintedicebam,sine corpore Quomodo quod corporeum est,apprehendet quod incorporeum , ut sibi junctum teneat: aut quomodo incorporeum apprehendet corporeum , ut sibi devinctum reciproce

habeat; si nihil prorsus in illo sit, neque quo apprehendatur, nequequo apprehendat ' Heinc, quia te fateris sentire dolorem,quaelo te quomodo te putes, si incorporea , & inextensa sis , scnsius doloris esse capacem' Quippe doloris affectio non nisi ex quadam partium distractione intelligitur,cdm quidpiam interjicitur, quod continuitatis solutionem faciat. Vide)icet status doloris, est quidam status praeter naturam ; quomodo vero potest praeter naturam esse assicive, quod per naturam, uniusmodi, simplex , indivisibile , i transmutabileque est' Et, cum dolor, aut alteratio aut non sine alteratione sit;quomodo potest id alterari, quod cum sit puncto impartibilius, non potest heri alterum, desinereve esse cujusmodi est, quin in nihilum redigatur Addo &, cum dolor cx pede,ex brachio, partibusive aliis simul advenit, nonne oportet in te esse parteis varias, in quibus illum varie excipias, ne confuse, & quasi unius duntaxat partis dolorem sentias 3 Sed uno verbo, generalis semper difficultas manet, quomodo corporeum cum incorporeo communi- Care valeat; quam proportionem statuere alterius cum altero li

ceat.

RESPONSIO. ne hίe habes de uniona mentis eum eo ore , Amilia sunt praere

dentibus. Nihil ulBbi in meas rationes obicis , sed tantum dubia proponis, quae tibi ex me s conclusionibm sequi videntur , etsi revera ex eo tantum oriamin, quod ea quae ex naturas si b imaginationem non cadunt, ad ejus tamen examen velis revocare. Ita hic ubi mentis, Ucorporis permistionem , cum permisione duorum corporum vis comparare ,

se scit ut respondeam nullam inter talia institui debere comparationem , quia sent toto genere diversa;parte que in mente non esse imaginandas ex coquod ipsa partes in corpore intelligat. Vnde enim habes id omne quod mens

intelligit, in ipsa esse debere ' i'roseleto si hoc esset, cum magnitudinem or- . bis

324쪽

bis terrarum intelligit, illam etiam in se haberet, arque ita non modo esset extensa, sed etiam extensione major orbe terrarum.

INSTANTIA.BEne dieis ea, quae heis habeo , de unione Mentii cum corpere, esse DAE praecedentibus similia. Revera enim, ut praecedentia ejusmodi ιει. fuere, quibus non satisfeceris , sed solum vel id , quod fuit in quaestione,vel authoritatem tuam opposueris;ita omnia, quae heic 'Hhzbue habeo , hujusmodi sunt, quibus non satisfacias ; quibsitque vel siri. -- quaestionem solam , vel tuam sistam authoritatem opponas. Dicis me nihil ultibi in tuas rationes objicere , sed raritum dubia proponere, q- ne, , siti mihi ex tuis conclusionibus siqui videntur. Sed sic me nihil objicere princitis, praeter dubia: ipsa tamen dubia objectiones sunt:& nisi objectiones dicas, sortὸ quia scholastica sorma proposita non sunt; ejuscemodi suis . tamen sunt, quae solvere sit operae- pretium. Et quod dicis esse in eo clusiones, non vero in rationes tuas: Scito dubitari de conclusione non pota, quin dubii caussa nisi etiam vitium in ratione sit; Nam ubi Tatio convincens est, de conclusione dubitari non potest. Quare &nihil dubitare , aut objicere in conclusiones potui, quin fuerit in tuas rationes objectum ς & cum permittendum Lectoribus sit udicare, nihil-ne fuerit a me in tuas, quas existimasti rationes objectum; sane si quid objectum fuit, propter conclusiones haud bene

probatas, objectum id fuit. Dicis dubia tantum oriri ex eo, quod sila, quae ex se natura sub imaginationem non cadunt, ad ejus tamen examen velim revocare. Enimvero dubia revera oriuntur, ex eo, quod pondus rationum expendam , neque facile , temereve cuique se rationes afferre dicenti assentiar. Nam si ex eo quod tu Imaginationem,& Intellectionem tuo modo distinguis, ac interpretaris, putas licitum esse tibi quidvis superexstruere; nos ii non sumus, qui quandiu Mens haerere lentit scrupulum , nihil decoquendum , aut praemandendum; sed quicquid demum id fuerit, esse incunctanter deglutiendum putemus. Dicis proinde, Mentis natu m non imaginatione quidem , sed intellectione ιι men clare , oedistincte cognosti. Nostra vero parum interesset, seu intellectione , seu imaginatione cognosceremus, dummodo clare, & distuicth cognosceremus; At quia experimur nos nihil distinctione ista juvari, & intellectione tuo modo accepta , colligi duntaxat debere esse aliquid, praeter id , quod imaginamur ; non vero cognosci clarE, & distincte quale illud sit, ut

325쪽

Petitum

31o IN MEDITATIONE M' VI

saepius repetitum est; idcirco non patimur dari nobis verba; & dubitationes , quae nobis supersunt, quales superiunt, objicimus ; si qui objici sibi ipsas volunt,ut te per Mersennum voluisse mihi conis

stitit. Pergis , Ita his, ubi Mentis, ta corporis pernu sitionem cum permistione βδῆ' rim duorum corporum vis comparara, seu cit, ut resfondeam nullam inter taliarum, Θ institui debere compararionem, quia siunt toto genere diversa. Quam be ius i. ne praedixi nihil aliud te respondere , Opponemve, quam quaestiores. ciria nem ipsem , vel authoritatem tuam i Quaestio est, utrum Mens, Sohec, Hi corpussimi toto genere diversa, --non' hoc est, An Mens sit corpus brim μ. tenue ; an prorsus incorporea sit λ Desendis tu esse toto generen Man- diversa ; sive Mentem esse prorsus incorpoream. Et quoniam tamen visus fueras in hunc modum ratiocinari, is 'si M is Quod eii cogitans , ta inextensium, potest inctissime conjungi, Uquidem su quasi permisceri corpori , adeo ut unum quid cum ilio compo-m tense. λω, θ' sitim, dolorem sentiat, sensu Me famis, sitis, doloris, nihil aliud sint, quam confusi quidam cogitandi modi ab unione , ta quasi permistione istius cum corpore exorta: Atqui Mens ea res cogitans, ta inextensia:

Igitur Mens potest ardus e conjungi, et quasi permisteri corpori, adeo ut unum quid cum illa componat, ta famem, sitim , - - dolorem sintiat, pensiusique famu, sitis , doloris, nihil aliud sint, quam confusi qu3dam cogitandi modi ab unione, ta quasi

permistrone mentιε cum corpore exorti.

Quoniam, inquam, censueras rem inextensam, & extensam, hoe est, res toto genere diversas, posse arctissime conjungi, permisse

ri, &c. objeci, seu mavis,dubitavi) Qui fieri id posset postu

lavique, ut probares , quomodo res non grandior puncto uniretur, Conjungeretur,confunderexur,&quasi permisceretur cum partibus, ex quibus res extensa constat Quomodo proinde,si Mens esset i extensa,hoc est, puncto non grandior,& partibus carens,fieri posset

illius permistio, aut quasi permistio, cum corpore; quando Iicet corpus habeat parteis, quae miscer i possint; Mens tamen non habet, neque dici potest, aut intelligi, quid sui permisceat, seu conjungat cum variis partibus, quae ne habet quidem quod applicare ad unicam possit ' Cum deberes vero permistionis, aut quasi permistionis modum explicare, & dissicultatis nodum solvere; qua nam explicatio, quae solutio fuit Z Nempe nihil aliud dixisti; quam

non debere me instituere comparationem cum permistione corporum, quia

sunt

326쪽

sunt toto genere diversa. At nonne haec ipsa fuit quaestio , quomodores toto genere diversae a corporibus , permisceri possint instar corporum , aut cum corporibus quoque ipsis p Et putas-ne te sic fecisse satis hocce verbulo, ut non remaneret dubitandi locus pAn- non saltem dicendum erat, qualis-nam permistio , aut quasi

permistio ex parte Mentis intelligeretur ' Quomodo Mens possit intelligi prauens corpori, id est pluribus partibus ; quoniam eo pus nullum est, intelligiturve sine partibus ; quae inextensa cum sit, ne potest quidem esse praesens uni, quantumlibet minimae parti; . seu ne minimo quidem puncto Physico, quod extensum est ; sed ad summum uni puncto Mathematico, quod neque extensum est, neque corpus p Et venerat quidem in Mentem, propter illam quasi permistionis vocem Ciceronianum illud usurpare, Quid fit quasi eorpus, aut quasi sanguis intel ere non possum. Ne tu quidem, Helui, sed non vis fateri. Et, Nunc istud quasi eorum , ta quasi singuinem quid inteliuis ' Ego enim scire te ista melius, quam me,non fateor βtum, ped etiam facile patior. Cum quidem stemel dilia sunt, uuid en,quod Velleius intelligere possit, Cotta non possit ' Itaque eorpus quid sit,sanguis quidsit intellig. : quasi corpus ,ει qua is rivis quidsit,nullo prorsus modo intestigo. Nec

tu me celaw , ut Pythago ου alienos; nec consensio dicis occulte, tanquam

Heraelitus; sed quod intre nos liqueat, ne tu quidem intelligis, &c. Venerant , inquam , ista in mentem ; sed objicienda tamen, & inculcanda non censui ; confisus te quodam saltem modo aut verborum tuorum rationem redditurum, expliciturumque; aut confessione ingenua ignorare te pro sessurum ; at tibi neutrum placuit, ut

neque etiam declarare, qui fieri possit, ut Mens, si incorporea, si

inextensa, si solutionis continui, si transmutationis,atque adeo a terationis Incapax sit, contingi tamen possit a corpore,& dolorem ab ipso illatum sentire ; ac universe quomodo corporeum cum incorpo reo communicet ' Quae praetermittenda profecto non fuerant, neque

explicationis loco captanda effugia, quibus tacite praeterlabereris, regerendo nempe quod dubitationis praesentis non fuerat,sed illius potius ex antecedentibus, in qua quaerebatur, quomodo species cor - rea recipi in agente ineorporea, ut eo in intelligat, post ' isiosa*; N imirum subdis , Paneis in Mente non esse imaginandas ex eo,quod non quii sparteis in corpore intelligat. Sed utcumque sit, quidnam regeris Pergis, Vnde enim habes id omne, quod agens intelligit, in ipsa esse ' fariam,

Proferto, si hoc esset., eum magnitudinem orbis terrarum intestigit, illam quanrum

iam inst haberet; atque ita non modo esset extensa, sed etiam eMensione

is major prasenum Disiti od by Corale

327쪽

major orbe terrarum ' Acute nempe, quia Continens debet esse majus Contento. Imprimis porro, propterea-ne solvitur a te difficultas Allegas, ut Mant, inconveniens; fac nescire me illud declinare. quia requiris unde id habeam; An mea ignorantia tibi proderit, ut non propter ad scrupulum dubitationis eximendum tenearis Deinde, non opposui quidem praecise parteis esse in mente imaginandas , quod parteis in corpore intelligat; sed perinde esto quando, supposito quod corpus per speciem , ideamve corporis intelligat, quaesivi quomodo talis species, cum repraesentet parteis, neque possit proinde partibus carere, recipi valeat in subjecto carente prorsus partibus. Quaeris Consequenter, unde habeam; id omne , quod mens intelligit, in ipsa esse debere t Quam lepide vero id qua ris Quasi vero ex verbis meis captare ansam debueris fingendi me existimare totum Montem , dum a Mente intelligitur, esse reipsi, seu per seipsum in intellectu, in cerebro, aut intra caput a adeo ut Cranium id contineat, debeatque proinde esse majus monte An- non quaestio fuit de modo, quo res Cognitae sunt in cognoscente,&quo vulgo admittunt nihil este in intellectu, nisi in sensu praefuerith Et, cum res soleat explicari per ideam, seu speciem, qua id ,quod intelligitur, repraesentatur: an-non fuit solum quaestio de modo, quo talis idea seu species intellectionis objectum repraesentativEContinens, est in Mente intelligentc Ecquid ergo quaeris, Vnde habeam id omne , quod mens intelligit, in ipsa esse debereJ Inde quippe habeo, unde caeteri , unde etiam tu, qui admittis nos intelligere perideas, seu species, quibus res repraestentative , sive objective sint in intellectu, atque adeo in mente ' Quare ,& cum ais, Profecto, si hoc

esset, cum magnitudinem orbis terrarum intelligit, illam etiam in se haberet a id ipsum respondebo, & admittam, quod respondendum quo-ὶue,& admittendum tibi ut scilicet Mentem habere in se objectivi.

eu per ideam, ac speclam, magnitudinem orbis terrae. Cum au tem pergis, atque ita, non modo esset extensa , sed etiam extensione major orbe terrarum: Aut dicam te prave colligere, qui ex modo i exsistendi ideati, seu, ut vocant intentionali, argumentaris ad m dum inexsistendi realem, seu quo res in seipsis , extraque cognoscentem sunt; aut saltem concedam eo modo, quo dices Mentem continere non ideam Terrae duntaxat, verum etiam Mundi totius sseu virtutem intelligendi ejus non terminari ad ideam magnitudinis terrae, sed extendi praeterea ad ideam usque Magnitudinis Mundi; coque sensu menteR non modo esse extensam, sed extensione etiam

328쪽

etiam majorem orbe terrarum ; utpote quae non solum ideam orbis terrarum contineat ; verum ipsius quoque Mundi, qui orbe terrarum est major. Atque ita quidem , cum respondero, tibi satisfactum putabo; sed non erit, cur putes propterea mihi saφisfactum; quasi tametsi idea, . seu species tenuissima sit, ac diminutissima res; debeat idcirco inextensa, partiumque prorsus expers admitti. Quippe difficultas eadem semper manet, quomodo idea parteM Urxsentet, si caret ipsa partibus 8 . . Et, ut hoc verbum adjiciam , constat primum de specie visus, I v. . . eam partibus praeditam esse. Est enim Retina in oculi fundo spe- Culum quoddam concavum, in quo turris, exempli caussi, imago ri, iatibilis sic depingitur, ut ipsa intercedente, facultas visus turrim percipiat. Porro haec imago in retinae puncto non depingitur , sed in aliqua portione ipsitus ; id quippe experientia constat, ex qua etiam habe- μω --mus coire radios lucidos, a quibus species rei non disteri, non in ipsa sane retina , sed aliquanti, citra, hoc est, intra humorem vitreum; adeo ut facta decussatione, propter trajectioncm per cry- tramim stallinam , dilatati non- nihil radii incidant distincte in distinctas retinae parteis. Et certe vel ipsa conspicilla , quae prout convexa, vel ais

concava fuerint, decussationem, coitionbmve aut abducunt, aut η-ηtis.

Promovent, satis arguunt dilatationem hujuscemodi necessariam

esse; potestque res Peroptime ex comparatione telescopii intelligi. per quod trajecti imaginis radii, ut picturam cree M , non in ipso coitionis puncto, sed ultra ipsum sunt excipiendi. Occupat itaque

imago certam portionem retinae; quantam nempe radii ex objecto. v. c. turri prodeuntes attingunt. Quare & cum apparentia maximi , seu totalis visionis objecti sit hemisphaerium circiter, quod cavitatem retinae apertione pupillae limitatam sui specie compleat; ideo tanta turris apparebit, quantam partem occupabit illius quali hemisphaerii; atque adeo quantam portionem in cavitate retinae per sui speciem obtinebit. Vnde si oculus tantopere recedat, ut turris semper minor , minorque hemisphaerii portio evadens , non sit de nique, nisi velut illius punctum, sicque ex ejus specie non- nisi punctum in cavitate retinae sit, imagoque ipsa non pingatur, ut parteis habens, & alicujus extentionis ; tum ne imago quidem erit, dc tur xis fiet pland invisa. Deinde, ut res transferatur in cerebrum, in quovis esse speciem imaginationi inservientem; non potest sane ea species , si in puncto sit, imago turris esse, aut dici; quandoquidem, ut imago sit, parteis habeat necesse est, quae sint partium turris reprae R r senta. . 'by GOrale

329쪽

31 IN MEDITATIONEM VI

setitativae. Et fac minorem , quantum volueris et, quae fuit in retina , ut reips; partes nervi optici, in quem retina colligitur, quique in cerebrum implantatur, contractiores sunt 3 quantulacumque tamen fit, necesse est semper ut parteis , extensi uisimque aliquam habeat. Denique, ur ad ipsam mentem; cum saltem separata Mens intelligere turrim possit, atque adeo specie ejus informari, fac spoctem,quantum voles tenuem,minutam,exiguam; oportet tamen ut

uia partuis , atque extensionem reprpesentatura est, Parteis, extenonemque habcat, sitque fallem extensior Mathematico puncto. Neque vero necesse est,ut sive imaginatricis,sive intellectus sit species, tot propterea parteis,quot ipla res habeat; Nam ne ipsa quidem visus species tot habet; non dico ex internis, sed ex superfici libus; quoniam ob superficiei inaequabilitatem, paucae illius partes sunt, quae pupillae, ac retinae fundo obvertuntur, suique picturam in

ea exprimunt: Cui sanh rei consequens est, ut ex corporibus tam propioribus, quam ad extremas usque stellas remotioribus, quaecumque videntur sub eodem angulo, seu eadem portione memorati jam quas hemisphaerii, aeque magna appareant;quod ex remotiori-hus, tametsi maximis, non plures partes oculo obvertantur, susque

speciem imprimant, quam ex propinquioribus, minimisque. Quod quidem dico propter id eam magnitudinis orbis terrae. Nam veluticavit3s illa, seu capacitas retinae est veluti Physicum centru, in quod

Ierminantur omnes anguli complectentes magnitudinem Solis, Lunae, caeterorumque corporum , toto circiter hemisphaerio sepra oculum expansorum; & retina propterea non habet tantam magnitudinem , quantam Sol, Luna, & caetera corpora in seipsis habent; Ita nihil videtur obstare, quo miniis Mens quoque extensionem habeat , quae tametsi illa cavitate retinae, aut complexu quoque nervi optici longe minor intelligatur; si tamen adhuc veluti centrum, in quod terminentur anguli rerum omnium ipsi objectarum , intErque ipsas res magnitudinis orbis terrae; absque eo, quod propterea tantam magnitudinem habeat, quantam objecta simul omnia , ac sp cialiter orbis terrae : Quippe cum latera anguli cujusque tantam circuli, ac sphaerae portionem analogice complectantur, seu longius producta, seu propius terminata fuerint ; & res proinde maxima repraesentari per minimam valeat. Quanqum haec non possunt paucis explicari; &se utcumque res habeat , difficultas semper insoluta restat, quomodo imago parteis repraesentet , si careaτ ipsa pa

330쪽

MeditaIIone. CHtera praetereo , quae fuse & eleganter prosequeris ut ostendas esse aliquiss praeter te, ac Deum. Deduias enim esse tuum corpus , facultatesque corporeas ; itemque alia corpora, quae in tuos sensus, ac teipsam immittant sui species , css- . ciantque voluptatis & doloris passiones unde sunt in te prosequutio&fuga. Ex quibus hunc tandem fructum colligis, ut clim omnes sensus circa ea quae ad corporis commodum spectant, multo frequentios verum indicent quam falsum ι idcircb inferas te amplius vereri non. debere, ne ea falli sint, quae tibi quotidie a sensibus exhibentur. Idem consequenter dicis de insomniis, quae quia non perinde cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjunguntur , ut ea quae vigilanti occurrunt ; ideo statuis tibi res veras non in somnis , sed . vigilanti occurrere. Et,exis inquis, quod Dem non sit fallax , sequitur omnino in talibuου te non falli. Quod , ut admodum pie dicis , ita cum postremo concludis , Esse humanam vitam erroribus obnoxiam , . nostraeque naturae infirmitatem esse agnoscendam, facis profecto quam optime.

cis , ut nempe leEtor inde cognostat ex prolixitate Perborum, rationum tuarum multitudinem non ese desimandam.

INSTANTIA.

DE v M immortalem, ecquamnam capis coronidis hujus conin casionem stituendae ansam i Insultas me nulla in re, tibi his contradicere.. Et nonne ipse testatus sum velle me heic contradictionem napodere, praeterire Non sane, quod multa contradiccnda non occurre-' e dein rent, ac non subnotanda. inter caeteras, ratiocinatio illa videretur, quae suit tibi prima,& summa Camaena , 'ptatam. Tum holum potui certus esse vigilare me, non dormire , cum ρυρ. ' R r a praece- Dissilirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION