Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

bro , vel etiam ab una tantum exigua ejus parte. Verum certus planEnon fui, an esses propterea tantum in cerebro, parte-ve illius , climpossis esse in corpore toto, & in una solum parte assicie ut vulgo fatemur animam diffidam toto corpore,& in oculo tamen duntaxat videre. Dubium similiter moverunt verba illa sequentia, ta quam mis toti corpori tota mens unita esse videatur , G. Quippe illeic loci non asseris quidem te esse unitam toti corpori: sed te esse tamen

unitam non negas. Utcumque sit, Esto primum, si placet, diffusa toto corpore, sive idem cum anima sis, sive quid diversum; quaeso te, inextensa es, quae es a capite ad calcem protensa quae coaequaris corpori' quae tot illius partibus correspondenteis parteis habes An dices te ideo esse inextensam , quod tota in toto sis, & tota in

qualibet parte Quaeso te, si dicas, quomodo id capis ' Ita-ne potest unum quid esse simul totum in pluribus locis 3 Fides nos id do ceat de sacro mysterio ; de te, ut de re naturali disputatur heic ; &ex lumine quidem naturali. Licet-ne intelligere plura esse loca, &non esse plura locata λ Et nunquid centum sunt plura uno Et nunquid, si res aliqua tota est in uno loco, poterit elIe in aliis, nisi ipsa sit extra se , uti locus est extra loca Dicito quod voles e saltem &obscurum & incertum erit, sis-ne in qualibet parte tota, & non

potius in singulis partibus, per singulas tui parteis. Et cum sit lo ge evidentius nihil posse totum simul esse in pluribus locis, etiam

evidentius evadet, non esse te totam in singulis partibus ; sed totam duntaxat in toto, atque adeo per tui parteis diffusam per totum, sicque habere extensionem. Esto deinde in cerebro solum , aut ita exigua solum ejus parte: cernis idem plane incommodi esse : quoniam quantulacumque sit illa pars, extensa tamen est, & tu illi co- extenderis, atque idcircti extenderis, particulasque particulis illius resipondenteis habes. An dices te cerebri partem pro puncto

accipere 3 Incredibile sane r sed esto punctum. Si illud quidem

Physicum sit, eadem remanet dissicultas , quia tale punctum extensum est, neque partibus prorsus caret. Si Mathematicum, nosti primum id nisi imaginatione non dari. Sed detur, vel fingatur potius dari in cerebro Mathematicum punctum , cui tu adjungaris, & inruo exsistas, vide quam futura sit inutilis fictio. Nam ut fingatur,ic fingi debet, ut lis in concursu nervorum, per quos omnes parte Sinformatae anima transnittunt in cerebrum ideas, seu species rorum sensibus perceptarum. At primum , nervi omnes in punctum non eunt, seu quia cerebro continuato io spinalem medullam multi

312쪽

nervi toto dorso in eam abeunte seu quia qui tendunt in medium caput, non in eundem cerebri locum desinere deprehenduntur. Sed demus concurrere omneis; nihilominus concursus illorum in mathematico puncto esse nequit ; quia videlicet corpora, non mathematicae lineae sunt, ut coire possint in mathematicum punctum. Et ut demus coire, spiritus per illos traducti exire E nervis, aut subire nervos non poterunt , utpote cum corpora sint, Zc corpus esse in non loco, seu transire per non locum , cujusmodi est punctum mathematicum,non possit. Et quamvis demus esse & transire posse; attam e tu in puncto exsistens, in quo non sunt plagae dextra,sinistra, superior, inferior, aut alia, dijudicare non potes unde adveniant, aut quid renuncient. Idem autem dico de iis, quos tu debeas adsentiendum, renunciandumve , & ad movendum transmittere. Vt Prieteream capi non posse , quomodo tu motum illis imprimas, si

ipsa in puncto sis, nisi ipsa corpus sis, seu nisi corpus habeas, quo illos contingas , simulque propellas. Nam si dicas illos per se m

veri, ac te solummodo dirigere ipse rum motum ; memento te ali-Cubi negasse moveri corpus per se, ut proinde inferri possit te esse motus illius causam et ac deinde explica nobis, quomodo talis directio sine aliqua tui contentione, atque adeo motione esse valeat pQuomodo contentio in rem aliquam , & motio illius sine contactu mutuo moventis & mobilis p Quomodo contactus f ine corpore ;quando ut lumine naturali est adeo perspicuum tangere nec tangi sine corpore nulla potest res' Quanquam quid in his immoror;cdm

tibi ipsi incumbat probare esse te rem inextensam , at que idcirco incorpoream ' Neque vero, quantum opinor, argumentum ex eo duces, quod homo constare vulgo dicitur ex corpore & animo ; quasi cum una pars corpus dicatur, alia non corpus dici de beat. Si enim faceres , ita distinguendi occasionem dares: constare hominem ex duplici corpore, crasso scilicet & subtili; adeo ut eum illud retineat commune nomen corporis, isti nomen animae detur. Vt praeterea idem de aliis animalibus dictum iri; quibus tu mentem tibi ips parem non concesseris: beatis illis sane,si vel animam,ie authore,habeant. Heinc igitur quando concludis, certum esse te a corpore tuo revera esse distinctam;vides concessum id quidem iri,sed non concessum iri propterea esse te incorporea, &non potieis speciem tenuissimi corporis a crassiore isto distincti. Addis, o te proindeposse Assue

Eo exsistere. Verum ubi concessum fueritte perinde posse absq;crasso isto corpore exsistere, ac exsistit vapor odoratus, dum e pomo ex

P p siliens

313쪽

1 8 IN MEDITATIONEM VI

liens in auras dispergitur, quid-nam exinde lucrata eris ' Certh aliquid amplius, quam quod Philosophi memorati volunt, qui p rire te penitus in ipsa morte opinantur: instar figurae scilicet, quae ex si perficiei immutatione ita evanescit, ut deinceps nulla seu nihil plane sit. Siquidem cum sueris praeterea corporea quaedam seu

tenuis substantia, non diceris ipsa in morte penitus evanescere, abi-reve plane in nihilum; sed per tui parricis dissipatas subs stere equantumcumque ob distractionem cogitatura amplius non sis , &neque res cog tanS , neque mens, neque anima sis dicenda. Quae tamen omnia semper objicio, non ut de conclusione a te intenta

dubitans; led ut de vi demonstrationis a te expositae dissidens.

RESPONSIO. His qκaeris, quomodo existimem in me subjecto inextenso

recipi posse speciem ideamve corporis quod extensum est. Respondeo nullam speciem corpoream in mente recipi, sed puram intellectrom m tam rei corporeae quam incorporeae feri absque uda pecie corporea' ad imaginationem vero , quae non nisi de rebus corporeis ese potess, opus quidem ese specie quae sit verum corpus, S ad quam mens se applicet, sed non quae in mente recipiatur. Vuod ais de rdea Solis , quam ex Folo Uus calore carcm elicit , facile refutatur. Potes enim caecus illa elaram , ta distinctam habere ideam Solis, ut rei calefacientis , etsi non hiabeas ejusdem, ut rei 1lluminantis. Nee refle me isti caeco comparas erimσquia cognitio rei cogitantis multo linius patet quam rea calefacientis , imo etiam latius quam quicquid de ulla aliare cognoscimiu, ut suo Deo ostensum e II; ae Ainde quia nulli possunt arguere ideam 3liam Solis , quam fommat caecus , non omnia quae L Sole percipi possunt tantinere, nisi qui visis praedita ejus lumen, SMuram insuper agnoscunt; tu vero non modo mHIamplius, sed nequidem id ipsum quod ego, de mente cognostis r adeo uehac in parte tu potius ea cus, ego adseummum luscissus eum tota humana gente dici possim. Neque vero addiri mentem non esse extensam, ut quid Vsa esset explica em , sed tantum ut monerem ruos errare qui putant esse extensam. Eodem modo quo, si qui affirmarent Meephalum se Musicam, id nonfrun να de ipso ab aliis negantur. Et sanὶ in iis quae his subjungis ut probes mentem esse extensam, quia stilicet compore utitur quod est extensim, non metius ratiocinars mιhi videris, quam fi ex eo quod Bucephalus hinniat, vel muyrat, S ita erit sonos qur referri postunt ad Muscam, concluderra de Bucephalo quodsit Musica. Et si erum mens fit unita toti corpori, Diuili od by Corale

314쪽

eorpor non inde sequitur imam esse extensem per eorpus, quia non en de ratione ipsius ut sit extensa ed tantum ut cogitet. Nec intelligit extensionem per speciem extensam in se exsistentem, quamvis eandem imagιnetur, convertendo se ad speciem corpoream quae est extensa , ut jam dictum est. Nec denique necesse est ut ipsa fit corpus , res habeaz vim movendi cor-

INSTANTIA.Muum est prosecto, quam cause respondeas. Quaerebam Lego Q in Mente, με secto i--ουῖ, recisi

possitspecies,seu idea Corporis, quod extensum est' Relpon desiis, .cti tu, nusiam speciem corpoream recipi in mente. At eSO quaerebam uni- onem quo

verse de specie corporis, quod cum possit & a facultate corporea, qμς ς Τμ' ut visu, & a facultate incorporea , ut Intellectu cognosci; videatur π i. debere cognosci per speciem, a visu quidem corpoream , ab intel- nem .' Lilectu vero incorpoream. Tu pro tua sagacitate difficultatem prae cavens , dixisti nullam speciem recipi, non corporis, sed corpoream. si Mexten- Et quia statim poterat quaeri. An saltem, quia corpus ab intellectu sone non

cognoscitur, per incorpoream s peciem cognoscaturinon ad id re- ές spondisti, sed dixisti solum,puram intestiationem tam rei corporeae,quam

incorporeae fieri absque usta specie eorporea. Scilicet adhuc dubium fecisti, existimares he intellectionem rei corporeae fieri per speciem incorpoream; an potius sine ulla seu corporea, seu incorporea specie. Cur id vero λ Nempe quia non videbaris defendere posse intellectionem fieri sine intelligibili, ac incorporea 1 pecie; Et quia tamen admittendo speciem intelligibilem corporis , non videbaris defendere posse esse illam incorpoream, propter objectas dissicul- rates: ideo praetulisti neque negare , neque asserere, ut si ex una. parte urgereris, effugium in aliam pateret. Interea vero divemtisti, Imaginationem obtrudens , admitesnsque ad uiam, quae non-nisi de re . corporeis esse potest, um esse specie, quae fit verum corpus , et ad qMam se applicet ; non quae in mente recipiatur. Eodem spectat etiam , quod sub finem ais, Mentem non intelluere extensionem per speciem ex tensam in se eo stentem ; quamvis eandem imaginetur , convertendo se ad speclam corpoream, quae extensa et t. Quo loco redit imprimis quaestio, An non corpora non solum imaginatione , sed intellectione etiam cognoscantur; & cum videatur indubium, corpora esse non imaginatricis modo, sed intellectricis quoq; iacultatis objectum; quaeus P p a supe

315쪽

superest, An non, cdm hanc chartam , v. c. contemplor, explorbaque illius longitudinem, latitudinem , figuram, colorem, Ecc. ipsamque adeo chartam non tantum imaginor, sed etiam intelligo ; -non, inquam , illam aeque intelligam per speciem , ac perspeciem imaginor: Et, an- non eidem specie, qua unius pedis longit dinem imaginor, intelligam etiam longitudinem unius pedis; simialiterque latitudinem, formam quadratam, candorem, &alia λ Et non requiro quidem amplius Criterium , quo hac, aut pari occasione, intellectionem ab imaginatione discernam ; quando id jam frustra requisitum est. Requiro sbium , cum positam coram me chartam , non tantum imaginer, sed etiam intelligam; An-non quatenus intelligo, obversetur revera intellectui hujusce magnitudinis, figurae, & coloris species p Si obversatur autem, quaenam illa est alia , quae obversatur imaginatrici ' Ea sane, nisi eadem , simillima profecto est. Quare & quamvis imagininio sit Ρlum de rebus corporeis; quia tamen Intellectio , cum sit de rebus incorporeis , est etiam de corporeis, videtur ad intellectionem, quatenus est de rebus corporeis , non minus quam ad imaginationem, opus esespecie, quaesit --rum corpus. Neque obstare potest, quod intellectio sit actio mentis, quae est incorporea; quoniam imaginatio quoque per te, ejusdem mentis actio est; & quod subdis speciem corpoream, qua ad imaginationem est opus, in mente non recipi, id videtur posse ad intellectioncm pari jure accommodari. Caeterum , quia tu vis hanc speciem, cum in mente non recipiatur, recipi in cerebro,& imaginationem , seu imaginatricem ad cam applicari; sequitur plane , ut cum Mens fuerit separata a corpore, Sc destituta cerebro, Imaginatio plane serietur, Mensque jam amplius nullum corpus imaginari valeat; quoniam non habet amplius speciem, ad quam applicet imaginationem. Quaeso igitur, saltem-ne intelligat tunc corpus p Et dicere quidem, quod non intelligat, Tum tibi ipsi non

congruit, qui vis in ideis rerum corporalium nihil occurrere, quodsietantum , ut videatur non posse ab ea proficissi: Tum repugnat natura Mentis, quae per se est res intelligens; neque in tam perfecto statu potest, aut esse obtusor, quam intra caliginem demersa; aut etiam omia ino caeca, privative prorsus eo lumine, quo in corpore tantam

sui objecti partem intuebatur: Tum repugnat quoque similis animae Angelorum natura ; quos alioquin sequeretur non intelligere corpora; quippe cum Angeli sint quoque separatae substantiae;& cerebro tamen,ac speciebus,quibus se applicent, destituantur. Si igitur Mens

316쪽

Mens separata intelligit, aut quod saltem non videtur negandum intelligere potest corpora ; intelligat hanc eandem chartam. Cum intelliget autem eandem longitudinem, latitudinem, figuram , colorem ; An- ne ipsi alia species obversabitur, quam quae est ante memorata p Si dicas aliam, dic quaenam sit λ Si dicas eandem . dicubi-nam: clim jam in cerebro non sit λ Oportet sane dicas illam iuin ipsa Mente recipi. Quod si in statu separationis potest in Mente

recipi: cur non in statu conjunctionis p Quomodocumque verti aut sit, aut adveniat, certum est saltem speciem, seu ideam hujus charistae esse posse in Mente ; alioquin enim Mens non posset dici chartam intelligere. Cum sit porro, tum jam recurrit objecta a mς di ficultas. Nam aut talis species inextensa est, aut extensa. Et, si extensa quidem, tum corporea est, convincitque suum subjectum extensum. Si inextensa ; tum non habet rationem speciei, seu imaginis ; quoniam inextensa cum sit, repraesentare non potest objectum

extensum, uti neque oonsequenter figuratum, coloratum, &c. Et

quaeso te, quomodo capis obversari menti ideam rei quadratae, &ipsam ideam, qua res apprehenditur, non apprehendi quadratam Et cum Mens separata intelligat per speciem illi similem, qua imaginabatur conjuncta , quomodo unam esse extensam, di aliam in- extensam capis rCirca Ideam ipsius Mentis,& quod spectat quidem ad compara- dilan infimtionem institutam cum caeco, Potest,moseis,eaecmilie claram distin- qm Etam habere Ideam Solu,ut rei ealefacientis etsi non habeat ejusdem, ut rei tis Avi, istuminantu Meic jam videor agnoscere,quid esse censeas,habere cla- qui duis ram .distinitamq; Hac m res notrtiam. Sufficit nempe,ut quocΠmque h.

sui adjuncto,&quomodocumq; nobis innotescat,suive sensum nobis turam' faciat,conceptumque excitet; ut claram , & distihctam illius Ideam Mentis. habere dicamur; dummodo subintelligatur,quod habeamus Ideam illius , ut talis, sive quatenus nobis innotescit. Hoc ergo modo, si est res eo- quis tibi in densis tenebris occurrat, taciteque percutiat; dices te pyxβη , habere claram, distinctamque illius notitiam; tametsi ipsum nec ἰώ; Ahi 'Cernere , nec discernere potis fueris : Et cum ex te quaeretur , se clarε Quis igitur vir ille est Respondebis, est res percutiens. Et cum instabitur, Nihil ne aliud dicere potes Excipies , Non dixi me ha- li, .mabere aliam illius notitiam , quam , ut rei pereulientur Idemque prae- dicρο ρ stabitur in caeteris rebus. Sed ne ad alia excurramus ; Dixeras

habere te claram , distinctamque Ideam mentis 3 Et quoniam eas. quaeri ex te potuerat, quid-nam igitur esset Mens dixeras, Est res

317쪽

coeitans: Tum ego excepi, Nihilne aliud nosti, potesve nobis dicere Tu excanduisti, & me ulterius requirente naturam mentis, cujus te habere Ideam , traderεque notitiam claram, & distinctam gloriaris,insultasti, id dignum esse carne,cujusmodi ego essem. nosse velle, ac vestigare labore quasi chymico intimam naturam ,

seu substantiam mentis; cdm suffciat noste de illa, quodsit res, taeuitans quidem. Subjeci, Id simile esse, ac si caecus, qui calorem senserit Solis , dicat se habere claram, distinetamque Ideam Solis ,

profiteaturque proinde tradere se claram distinctamque naturae Solis notitiam ; quia si rogaretur, quid ergo esset Sol, respondere posset, en res calefaciens; Et cum urgcretur , id non esse promissa praestare ; excandesceret, diceresque , ad habendam claram , distinctamque Solis, Naturaeque ejus notitiam , susscere, quod dic tur res, ta calefaciens quidem. Cum igitur quaestio esset de Idea ,

non mentis, ut cogitans est; nec Solis,ut calefaciens est; Nam cogitare mentem nemo nescit; & calefacere Solem,ne caecus quidem ignorat ; sed utriusque, prout naturam habet, quae obscure confulaque continetur sub nomine Res: Tu nihil respondisti de Re , sed attigisti soldm id, de quo controversia non erat. Id nihilominus admitto ; & ex eo , quod concedis esse duntaxat in caeco Ideam Solis, ut est res calefaciens, non item, ut en res illuminans ί addo,& ut estres habens talem colorem, figuram, magnitudinem, situm, motum, distantiam,substantiam,& quae oculatissimOS etiam latent, ex natura intima infero te ergo debere pari modo concedere esse in te duntaxat Ideam Mentis , ut es res cogitans, non item , ut es res habens tatim se stantiam , naturam , caeteraque saepitu obyecta ; Nam dicere quidem ista intelligenda este contineri sub nomine Res , est nihil notum dicere ; cum , ut caeco dicente , Sol Hi res causae ens , idem est , ac si diceret , Sol est nescio quid , quod calefacit: nam nihil de eo aliud, quam quod habeat Calorem, novi: ita te dicente, Mens est rei cogitans, idem sit, ac si diceres , Est nescio quid, quod euitas; neque enim aliud de ea, nisi cogitationem perspexi.

Dicis te non recte comparari cum caeco, Primo, quia, inquis, cognitio rei cogitantis multo latius patet, quam rei calefacientis; imo etiam latius ,

quam quisquid de ulla iam re cognossimu , ut seuo loco ostensum eni. U rumtamen quaestio non est de late patentia , sed de claritate, &distinctione cognitionis, Prout utraque terminatur ad objectum, cujus est cognitio. Certum est enim objecta non esse aequalia , neque

aut idem, aut tantundem de uno cognosci, ac de alio ; sed potest

tamen

318쪽

tamen esse eadem , aut sequh clara paucorum de uno cognitio , ac

multorum de alio : idέmque est, ac si de duobus vasis quaereretnr, non capacitas , sed plenitudo; quando lices majus contineat amplius liquoris, quam minus ; potest tamen minus esse aeque plenum, ac majus et Et licet majus sit plenum vino , minus vero aqua ; tam .

aqua nihilominus exaequatur capacitati minoris , quam vinum capacitati majoris. Vnde & licet cogitatio ad plura se extendat, quam calefactio ; est tamen semper cogitatio , & nihil aliud, quam cogitatio exaequata facultati cognoscendi cogitationem. Quo pacto calefactio , licet ad non tam multa, sed adhuc tamen innumera se extendat nempe ad quotquot sunt guttae aquae, quotcunque stipulae, caeteraeque res calefactionis capaces ) est tamen calefactio exaequata facultati cognoscendi calefactionem. Quare & perinde

te habes, dum mentem non nosti, nisi ut rem cogitantem ; ac caecus , dum non novit Solem , nisi ut rem calefacientem. III. Deinde , inquis , nemo potent arguere Ideam illum Sosis, quam format Tis eo, cxcus , non omnia , quae de Sole percipi posunt , continere , nisi qui visu praediti ejus lumen , Usiguram insuper agnoscunt. Tu vero nihιl a b istitiius, sed ne quidem idipsum , quod dio, vi mente cognoscu ; adeo ut hac in aluus ι

parte tu potrus caecus, ego ad summum luscisus cum tota humana gente hism

dici possim. Bene id habet, eximie vir ; quippe non invitus agnoseo discrimen ,admittoque me, quod ad mentis naturam spectat, omni- colligi non no caecum. Exploremus tamen quid totum id sit. Nempe eo spctas, ut cum ego dicere non possim quid praeter cogitationem esse pro mens habeat, statuas tu cognoicere te quicquid in Mente est ; at- σή que adco haberet claram , distinctamque Mentis notitiam. Ergo facis idem quod caecus , qui cum alio caeco loquenε , diceret se cognoicere qui quid est in Sole, quia ejus calorem sentiret, neque alius dicere posset, quidnam esset praeterea. At praeter illum alium caecum sunt videntes homines , qui amplius , quam ille agnoscant;

praeter me vero non sunt homines, qui amplius in mente agnoscant,

quam Tu, cum quo stat rota gens humana ' Ego de caeteris nihil statuo, neque volo tam male prauumere de sagacitate , & solertia totius gentis , seu omnium prorsus hominum , quotquot fuerunt, sunt, aut futuri sunt, ut non advertere potuerint, aut possint aliquid in Mente , q iod te impraetentiarum lateat. Uim solum expendo tui ratiocinii, ac meditor primum , Si quis natus isset apud Andabatas ; aut ii, ut Omnes talpae urit oculis capti, volu .sset Deus om-veis homines nasci caecos, S Solis lainen calorem sentire, Quo tu

Di iti oc

319쪽

re posset Andabata, aut alius mortalium asserere nihil esse in Sole raeter calorem , quoniam eo casu nemo esset videns , qui posset ilum arguere ρ Deinde, cum omnibus retro seculis , & ante annos vix plutquam triginta, nemo telescopium habuerit ad manum, quo illum argueret, qui dixisset Stellam Saturni ansulis carere, & Siculam Iovis asseclis ; an quisquam jure pronunciasset non in Saturno antidas, non circa Iouem asseclas esse Rursus, si clauso palatio , dicat quis in ipso nihil esse praeter eos, quos videt parietes, quod nemo Occurrat, qui illud aperiat, arguatque quam- multa in eo Contineantur, an id jure asseverarit p Porro, si nos Deus ita nasci voluit, ut careamus oculis, sive perspicacia, qua , excepta cogitatione, nihil pernoscamus de substantia, & caeteris, quae lunt in Mente z Si abest hactenus , qui ad id, telescopium conficiat: si non adest janitor, qui nos introducat, & arguat esse aliud , quam quod tibi cognitum est ι jur ne autumes nihil praeterea eue Et nonne ipsemct admittis sciri non posse Deum nihil amelius posuisse in aliqua re, quam quod de ea cognoscimus, nisi ip1e Deus revele p Id vero quomodo cohaeret eum isto tuo ratiocinio p Profecto si id legitimum sit, non est, quod mortales querantur esse aliquid sibi incompertum. Quid enim; Terrae viscera at infra hanc terrae quasi crustam nihil est: Quia nemo est, qui arguat internum spatium esse plenum, dic ive quid in eo sit; aut quid omnino terra praeter haec, quae videmus, tractamusque, contineat. Quid item, amplitudinem Mundi vireis omnium herbarum omneis p imo omnino omnia ' at nihil plane ignoratur , quia praeter ea , quae Cogno scuntur, nemo arguat cognosci, atque adeo esse aliquid. Quod si

ridiculum id sit; jure-ne gloriaris nosse te quicquid in Mente , quod ego dicere non possim quid in ea sit, praeter id , quod nosti 'An quia ego ignarus sum , tu ideo es doctus r. An quia ego priva tus sum, & in curta re ; tu idcirco Rex, & Croeso opulentior thaud enim est dispar jactantia. Et quod ego quidem, non ambus, quam tu de Mense cognoscam, id accipio, uti par est. Quod autem ne

id ipsum quidem quod tu, id dijudicandum ab aliis. Ego quidem

Cognosco Mentem, ut rem cogitantem , hoc est, ut intelligentem , dubitantem, assirmantem, negantem, imaginantem, volentem,sen

rientem,&c. quae tu te dicis cognoscere; & nisi antequam cognosceres, saltem antequam diceres, cognovi. Cum tu vero nihil aliud cognoscere te de Mente testeris, non video qui dicas me ne adgsic quidem de ea cognossere, quod Au ; neque cur ego potημι sim sae , ' Am

320쪽

' . D v B I T A T Ι Ο ARTA. dos tu, V tu ad Fummum lusiciosius sis, id est clare quidem videns, sed

prae modestia te lusciolum diccns ; idque eum tota humana gente, quae etiam clare videat , aut sit ad summum quoque lusciosa. Quamquam ego novi ex humana gente plenos candoris homines , qui ingenue respuant , quod non sunt; qui se circa naturam mentis , caeteraque a deci abstrusa , Caecos esse non diffiteantur; adeo ut

cum forte omnes caecutiamus, id statui possit discriminis, ut no nulli quidem se profiteantur caecos, ut sunt; alii imitentur Senecae Harpasten, dum se id quod sunt, agnoscere nolunt.

Eo deinde te recipis, ut dicas te audirisse, mentem esse rem non extensam , non ut quid ipsa esset explicares , sta tantum, ut moneres ιlud edi Ah d a rare, qMi putant esse extensam. Quanquam non monueras id magis, tem quo/quam errare illos, qui putarent esse non cogitantem ε cum alloquin referens quid Mens esset, seu quid per Iucam illius repraesen- rem non taretur, dixisses abistute , & uno tenore, habere te illius Ideam, qua- exr η'm, tenua in ramum res cogitans,non extens. Sed illud nimiriim te pressit, . quod objectum fuerat, expressisse te eo vocabulo non quid mcns est sit sed quid

sit, sed quid non esset. Vtcumque sit, grate accipio; tametsi video te seu sponte, seu errore lectionis nescio ) comparare Bucepha- L fgis

tum cum Musica , quem ego & ex sensu communi, & ex lectione phalo,qiad Typographi, comparavi cum Musca. Viderint porro Lectores, quam apposite dicas me non melius ratiocinari , dum arguo Asentem ii ρα- esse extensam, A coextenditur corpori, quam si quis inguat Bucephalum ef- um. Au

se MUisam, si hinnias, Aesonos edas, qui referri ad Musicam possint. Quae enim quaeso est paritas , aut similitudinis applicatio ' Nulla--.

sane r quare & solum pergis, Etsi arim Mens fit unita toti corpori, Demo non ideo sequitur ipsam esse extensam per corpus. Quomodo vero non sequi probas ' uuia, inquis, non est de raetione iesus, ut fit extenses, ras Arari- sed tantum, ut cogitet. O solutionem 1 Quaeritur, quid sit Mens Definis tu esse Rem euitantem non extensam. Controvertitur tibi posterior particula, ab illis, qui dicunt aut animi gratia extensam. Dicis tu errare illos. Probant illi se non errare, eo argumento, quod ipse non negas ; nempe Mentem esse unitam tota corpori. Quia enim corpus extensum est, quatenus in puncto non est, sed

per varias loci parteis diffusum , quibus proinde correspondenteis parteis habeat necessum est ; ideo Mens quoque, cum in puncto non sit . sed per totidem loci parteis , per quod ipsum corpus, cui toti unitur diffusa, atque idcirco per totidem correspondenteis sui parteis ι dicenda plane erit extensa. Tu vero id-ne argumentum

SEARCH

MENU NAVIGATION