Eduardi Corsini ... epistolae tres, quibus Sulpiciae Dryantillae, Aureliani ac Vaballathi Augustorum nummi explicantur et illustrantur

발행: 1761년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

19 idque in Augustis etiam usitatum eri conspicimus . aprorsus, ut aliqua temporum illorurn exempla proferam Augustus ille , qui frequentius solo Gallieni nomine in nummis occurrit, quamvis ad Corneliam, Liciniam, Egnatiam familiam spectaret, ideoque saepe P. Liciniur natius Galliemes vocetur , atque in numm: etiam ΠΟΥ ΛΙΚ ΙΓNA. AA AIHNOC habeatur, in veteri tamen Lapide solum Egnatiae nomen ostentat

IM. EGNATI PII FEL AUG.

ex quo Reinesius et ansam arripuit ut hoc Egnati nomine non Gallienum ipsum, sed eius fratrem, designari crederet, quum tamen in lapidibus aliis idem Egnati nomen

IMP. CAE S. P. LICINIO EGNATIO G AT LIENO PIO FEL AUG. ONT MAX. TRIB.

POT. III. COS. tribuatur a . Ita quoque Aurelianus ad Vlpiam, Valeriam, Domitiam stirpem spectavit;

plerumque tamen postremae solum familiae nomen occurrit, ideoque in nummis legitur IMP. C. L. DOMITIUS AURELIANUS AUG. Itaque , licet Uranius Iulii Aurelii Sulpicii libertus foret, ideoque singula

Patroni nomina exprimere posset, facilius tamen peculiare Sulpicii patroni nomen usurpasse videtur , quum liberti aliquando ipsam quoque Patroni familiam reticerent. Sic in Romanis Legibus Vranius Antoninus dissimulato familiae, vel patroni nomine occurrit, quamvis ille

perspicue certoque in familiam aliquam adscitus esset. XIV. Quo certe loco mirari quis poterit imardum, doctissimum alioquin virum, ex hoc Vranii Ausonini nomine existimatis quod ipse nobilis, atque in Alexandri Caesaris aula spectatus fuerit, ideoque Sulpicius Uranius in Latino nummo memoratus non libertini, sed nobilis a spe-

1 Rein Clas III. n. I. et murat pag. a. 34. n. q. s.

32쪽

speetatique generis esse potuerit. Facile nimirum C . Vir

Observare poterat quod ravius Antoninus in Alexandri Lege memoratus pro Iulio Pollione, Iulio Rufo pecuniam mutuo accipientibus mandator inducitur, idque non civi solum , aut nobili, sed liberto quoque convenire rat, quum ipsi quoque liberti civium honoribus, aer nuneribus fungi possent. Itaque nullum prorsus discrimen inter Vranium a Zosinao, Syncello memoratum atque ramum antoninum in Lege indicatum perspicue certoque afferri posse putaverim se si fortasse cum Bimardo ipso quis arbitretur eundem illum Vranium Antoninum , qui pecuniae mutuo datae mandator fuerat , in perium invasisse, nihil perspicue certoque oppo-nci posse ego censeo . Id unum tum ex perspicuis Syncelli verbis, tum ex aereo Latino nummo deduci posse con-ndo, quod Vranius quidam non generis nobilitate, sed fortasse potius ingenio, robore, alacritate , audacia conspicuus a militibus electus fuit, atque ille libertorum instar integrum Patroni nomen assumpsit , ut proinde in ipsius nummo L. Iulitis urelius uincius vocetur. Itaque in hac hypothesi Latinus hic nummus ad Alexandri Severi tempora , atque annum 29. referendus erit, atque ubi Sulpicia Dryantilla eius Augusti coniux dicatur, ipse quo que eiusdem nummus ad haec ipsa Alexandri, Augustarumque Anniae Faustinae , Iullae Mammeae , aliarumque

tempora revocandus erit , in quarum nummis eadem

bicornis luna , idemque fere capitis ornatus, similis cha racterum forma , ac indicia reliqua conspiciuntur. XU. Si fortasse tamen feliciores alii, quibus eximium Dryantillae nummii inspicere, contrectare, cum aliis accurate conferre licet , ipsum ad Alexandri Severi tempora referri non posse decreverint, ideoque Dryantilla

ipsa sequioribus solum Gallieni imperantis temporibus adseribenda sit, eadem ipsa Gallieni aetate Stilpicius alter supererit , qui superioris instar tyrannidem occupavit,

33쪽

a ipse quoque vel libertini , vel obscuri generis esse

potuit, nimirum Sulpicius Antoninus, qui in priori , graecoque nummo superius exposito memoratur. Quamvis enim eximium hunc nummum Patarolius ad Caracallam referendum escte coniecerit, aliique potius ad Elagabat unire vocaverint, perspicue tamen apparet ipsum ab utriusque Ugie, atque aetate differre, idque potissimum Seleucidarum epocha Enaisenorum nummis impressa demo strat quum annus ille 363. in ea numeratus ab autumno anni a 33. inceperit, quo primus Valeriani, Gallieni annus in imperio agebatur. Itaque, quum nummus ipse Bi-mardo iudice sincerus sit , dubitari certe non poterit

quin iisdem ipsis temporibus quibus Valerianus imperium in Rhaeti obtinuit, Sulpicius Antoninus alicubi ac fortasse in aliqua Syriae, vel Orientis parte imperium ipsum in vanrit, atque aliquo temporis spatio ferventibus militum seditionibus occupaverit. A certe quidem quum Aemilianus ineunte anno 233, a Treboniano desciscens imperium arripuisset, dissidia, militumque seditiones , onara teste i), subortae sunt, tandemque Aemiliano post tertium imperii mensem sublato, Licin us Valerianus ineunte Iunio Imperator in Rhaetia electus fuit . Itaque facile tur batis imperii rebus Tyrannus alter, aut Imperator in Syria prodire potuit, cui unam veluti Sulpicio Antonins

Augusto usi fuerant. Optime quidem novi, ingenueque fateor quod Sulpicitis ille neque a Zosimo, neque ab ullo prorsus ex Scriptoribus aliis memoratur, qui Tyrannos plurimos Gallieni temporibus celebres descripserunt. Sed observari facile poterit quod Zosimus ipse dum varios ex Tyrannis illis recenset , utonivum quoque memorat, qui Cecropis , Aureoli, aliorumque plurium instar imperium invaserit nihilque verisimilius admitti potest , quam quod Antoninus ipse unus idemque esse debeat, qui in Graeco inmo Sulpicius Antoninus vocatur; quemadmodum prorsus

1 Annal. Lib. XII. n. 22.

34쪽

sus Vranium illum, qui ab eodem Zosimo memoratur, unum eundemque fuisse diximus, qui in barino numna, Sulpicius Vranius Entoninus appellatur Z fimus quidem asserit quod ex iis rebellibus ι in αλλο σχεδον παντες υτ χ σαν δίκη, υριολος δε ἀλλοτρίως προ τρν α λεατελεσεν ra ceteri propemodum omnes poenas dederunt Aureolus ero infesto erga Imperatorem animo e se perrexit

Fieri tamen profecto potuit ut attoninus etiam , sive, ut opinor, Sulpicius Antoninus, Aureoli instar per aliquin temporis spatium tyrannidem conservaverit Qqua mitis etiam paucis ille mensibus , aut diebus imperasse dicatur, nihilo tamen minus Cyriadis, Censorini, Marii, liorumque instar nummos edere, suoque Augusti nomine ornare ille potuit. Quod vero Zosimus ipse testatur Cecropem, ureolum, AEntoninum, aliosque plures iis temporibus rebellasse, quibus Scythae partim Illyricum, partim etiam Italiam ipsam miserrime populabantur, nimirumann 2 8 sive a 39. ideoque serius quam Graecus Sulpicii Antonini nummiis usus sui , responderi facile poterit Scriptorem illum temporum seriem miserrime perturbasse; quemadmodum sane Aureoli rebellionem iis temporibus contigisse dicit, quibus Gallienus in Italiam redux anno 268. interemptu fuit, quum tamen illam longe maturius ante decennium erupisse dixi 1set. Sed quid in eiusmodi Zosimi erroribus describendis hic immorer, quum nummus

ipse vel tacente, vel repugnante Zosimo perspicue certO-que nobis ostendat quod Sulpicius Antoninus Gallieni temporibus Augusti nomen accepit Itaque id unum inquirendum supererit qua patria, quo genere, qua con ditione Sulpicius ille fuisse videatur. XVI. avmus subtiliter, ingenioseque coniecit Sulpicium hunc eius Sulpiciae Meminiae fratrem fuisse, quae Alexandro Severo nupserat, ideoque Augustae nomen in

nummo ostentat i), sed ab illo repudiata, atque in Libyam

35쪽

23byam relegata fuit postquam Sulpicius meri u Caesar

eiusdem Sulpiciae pater ab Alexandro occisus fuit Antonini vero nomen a Sulpicio ipso ea de caussa arreptum fuisse credit a ymus quod ipse quoque ad Antoninorum, QAlexandri genus spectaret , qui sane Antonini Elagabali consobrinus erat. Quum tamen Sulpicius ille Sulpiciae Augustae frater a nullo prorsus ex Scriptoribus memoretur ingeniosa a ymi coniectura pluribus a Bimardo i feliciter, accurateque refellitur. Bim ardus ab ipsi, ut opportune iam monui , quum Latinum ranii nummum Alexandri tempora praeseferre testetur, existimat Sulpicium Antoninum in Graeco nummo expressum Vranii ipsius filium ac haeredem Dilses ideoque quum Gallieni temporibus discerpto fere Romano imperio ubique gentium in dies novi Tyranni orirentur, ipsum quoque ad imperium veluti paterno iure sibi debitum alicubi adspirasse, nummosque solo Sulpicii Antonini nomine signasse , quum tanae eius pater integrum L. Iulii tireti Stilpiei, rariti

Antonini nomen explesserit quemadmodum sane plurimis exemplis aliis apparet quod in Augustorum nummi modo plura , modo pauciora ex eorum nominibus exprimuntur . Itaque, ut coniecturas omnes paucis complectar, si Sulpicius antoninus in Graeco nummo expressus qui anno ι33. Gallieni temporibus augus nomine fruebatur, ex optima Cl. Bimardi conjectura L. Iulii urelii Stilpieiι Vranii Autonini filius fuit , si Sulpicius Uranius Antoninus libertini generis fuit, itidemque Dryantilla Augusta quum liberta seret, a Sulpicio quodam , longeque facilius a coniuge Sulpiciae nomen accepit, si characteres omnes, ac indicia singula, quae in singulari ipsius nummo conspiciuntur, ipsis etiam Gallieni temporibus pulcherrime, ac- eurateque conveniunt , quid verisimilius admitti unquam

1 Introd. ad Scient Numis p. 36s Tom. II. ι Pag. 33 . . .

36쪽

Stilpicio Vranio an somno , veluti coniugem concedi posse XVII. Quandoquidem vero universa quae de Sulpicis ramo Sulpicio antonino iam dixi , tenuis solum coniecturae loco habenda fore iam monui, quid vetat ne coniecturam aliam hic proseram , ac Dryantillam ipsam non Tyranno, sed potius Augusto Tyrannis omnibus nequiori concedam ρ Eiusmodi certe fuit Carinus ille opti. mi Cari filius , qui a patre imperium adepto anno Chr.a8a Caesar una cum Numeriano fratre declaratus, moxque, ut videtur , ineunte secundo imperii anno, nimirum ante Sept. anni Chr. 283. Augus nomine donatus fuit eamque dignitatem integro biennii spatio occupavit, donec Diocletianus XVI Kal. Octobres electus, marinus ipse ineunte tertio imperii anno post Augusti mensis initium anno 283. trucidatus fuit. Siquidem scelestissimus hic Imperator corruptis adeo moribus fuit, ut κοres ducendo, O reiiciendo novem δε erit, pudiis plerisque praegnantibus I). itaque, quum feris adeo .contaminatis moribus foret, quis aperte non videat vix ac ne vix quidem fieri potuisse ut ulla ex matronis, aut liberis honestisque feminis ad ipsius nuptias, ipsa quoque aliarum

instar mox eiicienda, adspirare , adeoque facilius ad Augusti thorum, Augustae nomen mulieri potius libertini generis aditum patuisse Ita certe Dryantilla, quae liberta fuerat, atque a Sulpicio quodam veluti patrono libertate donata , de in Sulpiciam gentem recepta Carino nupta Sulpiciae Dryantillae nomen in nummis ostentare potuit; quumque Carinus brevissimo temporis spatio, quo Caesar, QAugustus fuit, novemque uxore plerumque praegnantes dim j sit, saepius in Illyrico moraretur ut Vopisco teste Regem illum Illyrici plerique ocitarent tandemque in Dalmatia a Tribunis militum quorum horum violaverat, interemptus fuerit, Dryantillae nummus facile in Illyrico cudi ad finitimas gentes deferri, tandem

37쪽

demque feliciter in Austria superiori reperiri nunc potuit. XVIII Optime quidem novi quod paucis ab hinc annis Cl. Stoschius existimavit Carini coniugem Magniam Urbicam fui Te, ideoque tandem controversiam illam fe liciter diremptam es e putavit di quae de Magniae Urbicae

marito inter Antiquarios exarserat. Aereus nempe nummus CL Uiro oblatus fuerat, in cuius antica parte legitur: IMP. CARINUS AUG, in adversa vero MAGNI A URBICA AUG, ideoque iam certum, exploratum esse videbatur quod Urbica ipsa non alteri quam Carino Augusto , concedi debeat. Mihi vero doctissimi viri ratio non ea videbatur, quae plane perspicua ac indubia censenda foret, ac veterem controversiam illam dirimeret. Siquidem pluribus certisque exemplis erudimur quod aliquando in Caesarum nummis ipsorum matris effigies, simulque nomen exprimitur. Sic Elagabali vultus cum Iuliae Solemiadis eius matris marigine reperitur I). Alexandri Severi , simulque Iuliae Mammaeae , quae ipsius mater erat, imago in uno eodemque nummo conspicitur a . Nero cum Agrippina matre, WAdrianus 3 cum Plotinae vultu, quae ipsius adoptionis iure mater erat, occurrit. Quid ergo pro hibet quin Urbica quoque una cum Carino expressa, ipsius non uxor, sed mater , habeatur ideoque Augusta illa non Carini , sed ari potius . ut Genebrerius existimavit, uxor fuerit λ Certe in nummis aliis Vrbica

cum duobus togatis filiis exhibetur cum epigraphe PUDICITIA AUG, quod optime prosecto itidi convenit si Cari coniux fuerit , ideoque illi duos liberos Carinum ' Numerianum genuerit, qui adeunte imperium Caeto anno 28 a. iam togati esse debuerant, quum D Nu

38쪽

Nunaerianus ante annum Chr. 284. quo interiit, uxorem duxerit. Id vero vix ac ne vix quidem convenire illi

poterato si Carini uxor dicatur quum ipse brevillimo temporis spatio , quo post optimi sapienti. que principis

Cari tortem imperavit , novem coniuges, ac plerasque ex illis praegnantes repudiaverit ; quod certe vivente Caro tentare non poterat, ne imperio, quod Carus decreverat I), spoliaretur. Accedit etiam quod nulla prorsus Carini filiorum mentio in Scriptoribus reperitur, qui tamen facile cum patre trucidati , vel a Diocletiano sublati diceremur . Denique Calphurnius ille, qui diligenter adeo distincteque Ludos anno a 83. Romae a Carino die Ia Septembris editos describit, singulos civium, proce-Tum aulicorum ordines, WAugustae Domus Principes absentes etiam nominavit, Carinum quidem, Numerianum divi fortissima pignora Cari memorat se omnia a me in Carino solo Romae conspexisse testatur, nihilque prorsus de filiis, qui puberes, togati esse debue-Tant, indicavit. Itaque, n' plurimim fallor, Magnia r-bica Carini mater non uxor haberi debet, ideoque sem Per locus esse poterit ut Dryantilla Augusta Carini uxor

censeatur.

At fuerit etiam , si libet, Magnia Urbica nefarii Caesaris Carini coniux, quis aperte non videat quod ipsa quoque Dryantilla, postquam Urbica repudiata foret, inter equentes, ac infelices Carini coniuges esse potuit, atque inter octo alias locum aliquem occupares Ita sane Dryantillae nummus cum Magniae Urbicae nummis pulcherrime, accuratissime conveniet, atque ubi liberta gustae nomine decorata non Tyranno, sed Augurio

Potius liberta digno concedi debeat, nulli propemodum verisimilius, quam Carino, adscribi illa poterit, EDU-

i Vopis in Caris

39쪽

ED VARDI COR SINI

AURELIANI

IMPERATORIS

SEARCH

MENU NAVIGATION