Eduardi Corsini ... epistolae tres, quibus Sulpiciae Dryantillae, Aureliani ac Vaballathi Augustorum nummi explicantur et illustrantur

발행: 1761년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

transferri debeat atque in opisco pro II Nouas Febr. legi III Nonas Apriles idque eximia quoque coniectura

confirmat quod nimirum nunciata Aureliani morte , quae prope Byzantium contigerat, verba in Senatu ab ureliano Gordiano Consule facta dicantur, qui certe non ordinarius, s 6 ectus Consul erat , ideoque ante Kal. Martias suffectum hunc consulatum inire non potuit, cum iis temporibus Consules bimel res essent, primoque bimestri Aurelianus ipse Marcellinus Consules processissent. Quum tamen Tille montius ipse intelligeret quod additis etiam Aureliani imperio duobus his mensibus, ille tamen annos quatuor mensesque sex superare non potuit, opinatur in Vopisci textu legendum esse imperavit annis quiu De minus paucis diebus. Addit etiam a Vopjsco ipso ceterisque Scriptoribus imperii annos ita numerari potuisse, ut utrimque imperfecti illi forent, ac uterque extremus paucos solum menses complecteretur, ubi praesertim sex interregni menses Aureliani mortem consequuti Aureliani imperi adiecti fuerint. Denique illemontius in nummis TR P. . pro TR P. VII. legendum esse arbitratur, atque in Aegypti j nummis , quibus character ις inscriptus conspicitur, characterem alium maxime milem substitui possie quemadmodum sane characteres illos temere aliquando confusos fuisse exemplis aliis eludimur. r Indefinienda tamen Claudii morte, simulque Aureliani initio illemontius a a Norisio, Pagio plurimum diissidet quumque illi Claudii mortem post a b Octobris diem collocaverint , illemontius asserit ipsam in Aprili mense anni 23o contigisse, quo Claudius parta de Gothis

victoria iam tertium imperii annum inceperat . Etenim,

inquit ille, si Aurelianus Novembri solum mense annia o imperium suscepisset, vix ac ne vix quidem necessarium tempus suppeteret, quo plurima ab illo gesta me

52쪽

qO morantur antequam ipsius iussu Sibyllaru in Libia opusco 1 teste III Idus Ianuar. consulerentur quae certe Librorum in speetio quum non anno Ia ut agi videbatur, sed anno a r. facta fuerit, manifestiuinae apparet quod Aureliani initi una longe ante Novembrem mensem anni et o collocari debet, ut integrum fere anni spatium constiis , bellis, victoriis, expeditionibus ineunte imperio susceptis necessarium habeatur VIII. Ita propemodum Bandurius in Aureliani nummis, quibus Tribunicia Potestas I. vel Ull. inscribitur, non a Monetariis , sed ab exscriptoribus erratum esse putavit ab quumque in ipsorum altero TR P. III ex Tatum esset, temere exscriptum fuisso jci TR. P. O. in aliis vero quum haberetur TR. P. IIIL imprudens scriptor expresserit TR. P. VII. Alii 3 vero observavit sex interregni menses qui inter Aureliani mortem, a-citique initium fluxerunt, fortasse a vopisco computatos, Aureliani imperio adiectos fuisse ut proinde nonnulli fretum uius Principis annum his in nummis rueris posse considant: bor enim nummos cusos fuisse aiunt mense Septembri anni et s. cum de sujecto in Hureliani locum cito untius nonium in et pium allatus esset quo

sane tempore innasset sextus ii adhuc in vivi fuisset,

Aureliani annus. Sed de his, ae de aliis huiuscemodi Truditiorum iudicia libenter expectamus . Denique, quod ad Severinae nummos attinet, in quibus septimus imperii annus

notatur, Bandurius existimavit Severinae nummos etiam

post Aureliani coniugis mortem custos fuisse; ideoque dicit Severinam aurelian supersitem fuisse fidem faciunt nummi aegyptiaci in quibus septimur eis annus signa

rus initur. O

53쪽

6IIX. Quicumque sane disside rues adeo doctissimorum hominum sententias inspexerit facile intelliget quod ipso. rum quilibet in Marmoribus, ac Nummis etiam erratum fi contendit ac solos Severinae nummos intelligi vel explicari posse Bandurius existimat quod illa marito superstes fuerit, suoque nomine nummos signaverit. Ac

certe quidem haec ipsa opinio in explicandis Anniae Faustinae nummis a Philippo a Turre si Adriensi Episcopo usurpata fuerat; sed ipsa anaen a Valsechio et

perspicuis adeo certisque rationibus impugnata fuit, ut iterum refelli non debeat quum praesertim, si de Aegyptiis Severinae nummis loquamur, ii facillime commodiori veraque ratione explicari possint, ut inferius ostendetur. Ceterum, si de nummis aliis, marmoribus differamus, etsi facile libenterque concedi debeat quod aliquando in ipsis vitia quaedam, & errores tum aristificum, tum exscriptorum incuria irrepsere, vix t me ac ne vix quidem extorqueri a me poterit ut unum eumdemque gravissimum errorem in decem partim latinos, partim graecos eiusdem Caesaris Augustae nummos irrepsisse concedam . Quis enim fieri potuisse arbitretur, ut artifices omnes variis in locis, variisque temporibus in eundem prorsus errorem impegerint, aut c-co, egerus , aliique plures peritissimi nummorum interpretes in exscribendis nummis illis inita fere societate aberraverint' Itaque, ut suus antiquitati, artifici bus, ac ruditis peritisque viris honor servetur, tentandum potius putaverim an aliqua nummorum eiusmodi

explicandorum ratio affulgere vel proponi unquam pos-st quum praesertim pluribus exemplis aliis appareat quod nummi quidam, quibus initio mira perplexitas aut manifesta vitia subesse videbantur, insperata quadam lu- ce

54쪽

e perfundi caeperunt, ideoque tandem rite, feliciter. Ne exponi potuerunt. Non is profecto ego sum, qui inexplicandis Aureliani nummis parem omnino felicitatem sperari a me posse confidam nonnulla tamen niti per sp cua ratione, quod sperari certe non poterit, sed veri i-milis saltem coniecturae genere proferre nunc libet, quae si ortasse bonis, aequis iudicibus probari unquam pota sint, tum perplexae, obscurae urelian historiae, tum perplexis aliis, obscurisque Imperatorum aliorum nummis splendorem afferre posse videantur. X. ltaque quum Aureliani imperium eiusque tempus ab illius initio simulque morte pendere debeat, in deἀ.nienda quidem ipsius morte facile orisio, agio, ac in

te monti ego assentiar si tamen Aureliani mors non ineunti Ianuario mensi cum opisco, neque ineunti Martio cum Pagio, ac Tille montio, sed exeunti fere Aprili tribuatur . Sic enim se circiter mensium interregnum Taciti electionem 23. Septembris die factam praecessitiset, Aureliani mors in Thracia patrata exeunte Maio Romaeresciti potuisset. Sed quod ad ipsius initium attinet, quod NOrisus, ac Pagius in Novembri mense, ille montius autem in superiori Aprili collocandum esse putavit, ego potius exeunti Iulio, vel ineunti Augusto tribuendum ense coniicio quum haec hypothesis novaque sententia clarioribus, certioribusque testimoniis innitatur, a dubiis omnibus , quae alterutra ex parte, nimirum a Pagio QTille montio, proferuntur, facile vindicetur, ac denique plura omnia fere commode exponat, quae in sententiis aliis mire implexa, atque propemodum insolubilia censentur.

XI. Atque, ut a primo exordiar, illud omnino er- tum, atque exploratum esse putaverim quod Claudius nonnisi peracta iam, vel saltem adulta aestate interlit, ut prorsus immerito ipsius mors, Aureliani initium Aprili mei fi a Tille monti adscribatur. Etenim, ut su-

55쪽

perius ostendi, Trebellius assierit quod Claudio oraculurn in Aponino de imperii sui diuturnitate percontanti responsum fuit Tertia eum Latio regnautem iderit aes ideoque perspicue indicatum quod ille imperio potitus ter. tiam aestatem visurus tortiumve annum incaepturus erat; quemadmodum , quum de Quintillo fratre interrogasset, quem consortem imperii habere cupiebat, responsum fuit Osendunt terris hanc tantum fata quumque postremo de posteris suis sciscitatus esset, ora. culum ait

His ego nec rerum metas, nec tempora pono.

Optim quidem intelligo libensque concesserina oraculum , ac responsum illud post Claudii mortem in Constantii Chlori gratiam, qui ex Claudii nepte, nim j rume Crispi fratris filia, natus erat, ab impostoribus editum, vulgatumque fuisses observari tamen plurimum velim quod impostores ipsi , simulque Trebellius ethnicus

Scriptor, Constanti assentator oraculum ipsum mi- quam memoralliant , si vere Claudius ante promassum tempus , tertiamque aestatem pertiiset, ideoque oraculi falsitas ex coctrario eventu innotuisset . Certe opiscus i , quum narrata Taciti, ac Floriani morte vaticinium quoddam ab Aruspicibus editum memorasset, quod ex Caesarum illorum familia pust annos mille Imperator alius eligendus erat, vaticinium illud seri graviterque irridet subditque: Non magna baec urbanitas Aru

Apicum fuit, qui Pri ipem talem ori mille annos futu-F a rum i In Flori. c. I.

56쪽

γα es dixerant; quia , , pos centum anno praedice. rent fore, o sient eorum deprehendi mendacii Cur rebellius ipse pari prorsus , graviorique iure oraculum Claudio redditum non irrisisset, aut altei dissimulasset, si tertia quidem aestas Claudio promissi fuisset, ipse tamen hanc tertiam non vidisset Quemadmodum ergo Trebellius oraculum de brevissimo Quintilli imperio, de Claudii posteris mox regnaturis memoravit quod utrum que verum esse conspiceret, ideoque Constantii Chlori imperium divinitus praenunciatum eis, mox dixit , ita quoque oraculum aliud de Claudio editum memoravit quod ipsum quoque rerum exitu veraque historia confirmatum esse videret , quippe qui in Claudii initio dicat: Mutum eri ad Principem Claudium, qui nobis intuitu Consanti Caesari qui Claudii nepos fuit, cum cura in litteris digerendus eis . Itaque ut suus oraculo post exitum conficto, ideoque historiae Trebellio perspectae honor, auctoritas constare possit , necessario concedi debet, quod Claudii mors inchoatae iam tertiae aestati, ideoque exeunti Iulio vel Augusto ineunti adscribi debet sic enim Claudius exeunte Martio anni 268. electus, exeunte Iulio anni a o extinctus tres aestates bi promissas vidisset . Addi etiam poterit quod Trebellio I teste -- tiochiano, to C s. hoc est anno To superatis Gothorum reliquis, qui fuga in Haemimontem dilapsi

Τhraciam vexabant, dira pestis Gothos , Romanos etiam,

ac ipsum quoque Claudium invasit , qui Sirmi degenseo pestilentiae morbo interiit. Eiusmodi vero lites facilius aestate, quam hyeme is autumno saeviisse videtur; ideoque Claudii mors verisimilius aestati, quam appetenti veri cum ille montio, aut affectae iam hyem cum Norisio, Pagio adscribi debet . Denique Aegyptius Claudii nummus habetur cum L. Δ anno quarto a , qui

exis

57쪽

explicari certe non poterit si Claudi mors Aprili mensienna illemonii adscribatur, quo vix ille tertium unpe. 1ii annum incepisset optime vero feliciterque explicatur si yeunte Iulio, vel ineunte Augusto ille periit. Siquidem ex veteri constantique Aegyptiorum more inserius explicando secundus Claudii annus die aν Augusti anni 268. tertius eadem ipsa Augusti die anni 269. inceperat,

ideoque etiam quartus a 29. Augusti die anni 2 o numerandus erat . Ergo nummus ille, in quo annus quartur

exprimitur, & circa 29. Augusti diem cuius fuit, eo tempore prodiit, quo nondum Claudii mors in Aegypto nunciata fuit quod optime riteque intelligitur ii Claudius ipse circa Augusti initium Sirmi interiit, nulla vero rat. tione explicari poterit si mors illa Aprili mensi adscribatur, ideoque ab illa ad futurum quarti anni initium quinque mensium spatium intercessisset XII. Hoc ipsum Aureliani Caesaris initium circa

Augusti mensis alendas a me constitutum ex ipsius nummo, quem Pagius ipse explicavit, confirmatur. Quum enim Pagius in illo L. . annum quartum observasset simulque duos capti os conspexisset, asserit hunc nummum Palmyrenis iam subactis, captaque Zenobia usum fuisse, quod anno et a contigisse scriptores omnes testantur . Itaque, si quartur Aureliani annus Aegyptiorum more die a9. Augusti anni a 2 incepit, secundus annus eodem ipso more 29. Augusti die anni aro incepisse debuit: quod fieri sane non poterat silex Norisii, Pagiique calculo Aurelianus post 26. Octobris diem imperium suscepisset. Ergo tum gravissima nummi huius sic a Pagio explicati auctoritas, tum perspicuum certumque Trebellii testimonium ostendit quod Claudii mors, Aureliani initium circa Augusti alendas contigisse debuit, ideoque haec opinio a me proposita clarioribus, certioribusque monumentis innititur 'quemadmodum sane a rationibustum a Norisio Misagio, tum a Tillemonii propositis

58쪽

Deile vindicatur . Quod enim Tille montius ait plura Au- metiani gesta ab Historicis memorari, quam quae brevissimo temporis spatio, nimirum a Novembri mense ad Idus Ianuaria comprehendi possint, optime quidem ostendit quod Aureliani initium Novembri mensi cum Norisio, Pagio adscribi non potest, novumque mihi refellendae ipsorum sententiae praesidium praebet non tamen essicit ut initium illud ad superiorem Aprilem mensem retrudi debeat cum a Kal. Sextilibus, quibus, ut arbitror, Aurelianus imperium suscepit, ad Idus Ianuarias, quibus Sibyllarum Libri consulti sunt, commodum atque opportu num temporis spatium supersit , quo res ab Aureliano

tunc gestae distribui possint XIlI. Sed qua ratione, & effugio gravissimum aliud argumentum, cui orisius QPagius innititur, elevari, vel refelli unquam poterit, quod nimirum inmodice ex a Claudio VI Kal. Nooem AEtiochiano , Orsito Cossi hoc est anno a o edita reperiatur , ideoque perspicue certoque nobis ostendit quod Claudius et Octobris die

adhuc superstes erat, nondumque Aurelianus imperium susceperat Si maximum eius argumenti robur eludere,

vel declinare ego velim, iisdem ipsis orisio , ac Pagio ducibus respondere possem quod in eiusmodi lege aut in

Imperatoris , aut in Consulum , aut in mensis nomine peccatum fuit quum error ille in plurimas et jam Leges alias repserit , ut Norisius ipse, ac Parius observarunt. Quis enim ignoret quod L. . de his, qui acca fare non posunt edita dicitur ab Alexandro Severo . Nonas Febr. de eoictionibus data legitur . Τdus artii, cum tamen Alexander ipse nondum imperium suscepisset 'ex a C. de Ctira fore furiois edita dicitur a Gordiano Kal Ianuar. Pio, Pontiano Coss. anno nimirum 238. quo tamen imperium nondum a Gordiano susceptum fuerat. Haec aliaque id genus Xempla plurima , quae subinde occurrunt, atque a Norisio,

59쪽

agio, Gotho redo, alii 'ne pluribus prosir tu , argumento elle possunt quod in memorata Claudii lege vel Augusti, vel Consulum, vel mensis nomen ita re- fingi debet ut illa ante Kal. Augusti edi potuerit. Mihi tamen haec omnia subtilius exploranti longe facilius, ac verisimilius videtur hunc nodum alia clariorique ratione solvi posse , quae in obscurioribus Marmoribus, ac legibus aliis explicandis lucem afferre, novoque, ut

opinor , praesidio eis possit. XIV. Itaque existimo nihil prorsus in laudata Lege vel corrigendum , vel mutandum Te, sed Consules illos Antiochianum is intum, qui ipsi adscriburitur,

non anno 2 o. veluti ordinarios , sed anno 60. sive potius 68 veluti Mecto tribuendos esse ut proinde Lex illa non anno a Io. ut carisius, ac Pagius existimarunt, sed anno 269. vel 268. Antiochiano, Orfito non ordinariis sedis eritis Consulibus edita sit. Quamvis enim in Romanis Legibus non alii plerumque , quam

ordinarii Consules memorentur, aliquando tamen etiam

is ei in Legibus ipsis occurrunt. Sic, ut e pluribus

exemplum unum mox explicandum hic proferam, anno

Chr. 03. quo ordinarii Consules in Fastis occurrunt Sositas Falco, talitis encrus Clarus , alendis Iulii suffecti sunt Aelitis Probus, eorumque nomina in tribus Legibus memorantur r) suffectus etiam eodem anno fuit Clanditis Fabiu Cilo , eiusque nomine tres Leges aliae ignatae conspiciuntur. Quid ergo prohibet ne Consules illi Antiochiaxus ρο ν tus, qui Claudii legi subscribuntur, anno 269 vel 268. Καὶ Septem ad Kal Nooembr. suffectum Consulatum gesserint Certe Antiochianu ille, qui anno TO. ordinarius Consul in Fastis occurrit, Consulatum alium, nimirum Mectum gesserat in Florentinis Fastis tum maioribus, tum minoribus anno Io, Cos II. vocatur,

i Relan. Fast. Cons. pag.

60쪽

in Muratorii marmore legitur i DEDICATA ID. IAN ANTIOCHIANO II ET ORFITO

COSS. quamvis in astis aliis, ut fieri plerumque o. let , sineis Consu latus huius ratio non habeatur , ideolque iterati Consulatus nota dissimuletur. Ergo iam

constat quod Antiochianus ille ante annum To consuislatum fustectum iam gesserat. Quemadmodum ergo Fabius Cilo , qui anno I93. Ufectus erat , anno Oq. ordinarius Consul processit, ita Antiochianus, qui facile alterutro ex superioribus annis 68. vel 269 suffectus

suerat, anno 2 o. velut ordinarius Fastos signavit XV. Quod si fortam cui novum, aut mirum videatur quod Antiochianus ipse unum prorsum, eundem

que Collegam tum in suffecto, tum in ordinario quoque Consulatu habuerit , quis certe nobis ostendat quod unus idemque sit Orsisus ille, qui tum in Claudii Lege, tum in Fastis memoratur; non vero potius Orfitus ille, qui Antiochiano in consulatu suffecto collega fuit, ab altero distingui debeat, cum quo postea ordinarius Consul processit , quum tot Orfiti in Scriptoribus , ac

Marmoribus etiam iis temporibus memorentur Certe

ut cognomines alios dissimulem is illorum temporum Consules hic memorem, Sergius Scipio intus anno Iq9. M Gaoius Orfitus anno iis, Orfitus anno I a. Gavius Orfitus anno I 8. Consul fuit , nec temere prosecto ut opinor , ita confundi illi debent ut unus solum idemque civis hic expressus dicatur. Ita Paterni ordinarii Consulis nomen in altis anno 267 268. 269 2 9. occurrit, neque sane quis arbitrabitur unum eundemque virum hic exprimi quum praesertim solis Augustis hic honor taberetur ut duobus proximis annis Consules esse possent. Itaque mira perplexitas , quae ex solo Consulis alicuius nomine oriretur ut unus idemque censeatur

ille, qui vere distinctus erat, vel unus ab altero distin a Pag. 366. l. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION