장음표시 사용
31쪽
- 47 dam prosectionem meditatur, quum sub Amphitruonis imagine obtectus accedit dupiter. Illum verbis mulctat, aversa obtueri se velle negat, inimicum inclamat jocum istiusmodi, quum jocum suisse dupiter dicat, de se factum esse queritur; am rem deinde testatur suum suavissimis illis verbis
Ego illud scio, quam doluerit cordi meo .
Audi mulierem dum abire parat, elatissime loquentem
Valeas tibi habeas res tuas, redda meas, Iuben mi ire comites Sanan es Si non jubes Ibo egomet, comitem pudicitiam duxero .
At mulieris amantis animum excusatio blanda mox conficit: ira facile deponitur; ipsa malum amato capiti deprecabitur :Ah propitius sit potius)l
Concordia et iterum, et licet maluisset nihil tale accidisse, seret, et officium pari atque prius diligentia resumet
Primum cavisse oportuit, ne diceres; verum eadem, si isdem purgas, mihi patiunda suntεl
Ea est Alcumena, cui ne olerius quidem praestantissimo ingenio par aliquid concipere aluit, nedum pulchrius excogitaverit. Quid dulcius, quid persectius eisingi potest. Virtuti accedit decor et gratia. Illa inter matronas suae conditionis seminis pro exemplo prop0nenda est. Fere attigit in illis poeta formam et speciem illam pulchritudinis eximiae, quae cadit in personas comicas, seque artificiosissimum et versutissimum praebuit.
Amph. III, 2, 41. - Id. M. M. T. Patriciae matronae Alcumena certo effigies est. Etenim quae verba proseri pro formula habentur in divortio; divortium autem est consarreationis, id est, patricii matrimonii dissolutio Cic. PM-ιwp. II, 28 rapis. 4. Adde verbum quod supra vidimus aeneri meo. Amph. III, 9, 54. - Id. id. id. 63.2
32쪽
Rarissime virginem liberam, quae antequam in matrimonium daretur, domi manebat, procul non modo a tris , sed etiam a seminis parum castis , oculis caVeae subjiciebant veteres. Ut intus sedere matronis erat decorum, ita multo magis irginibus, quibus, ut patrum potestate mancipatis, nulla erant ura matronalia, nec ideo saepius magna partes habere poterant in comicis actionibus. Sunt ero in sabulis Plauti nonnulla piae lares personae, qua non ullo nomine licet inter meretricos
collocare, quarumque duae potissimum singularem habitum praese serunt, Telestis in Epidico, et in Persa, filia Saturionis. Mentio est apud Plautum sororis Lesbonici, in Trinummo Lysicli sponsae, et Phaedrae in Aulularia. Ut sere omnes ii genuae virgines, illa n0n ipsa apparet, neque quidquam diciatur quo eam animo concipiamus Euclionis ero ulla locum habet in formonibus anus ancillae quae secreti ejus particeps est, Megadorique qui vult eam ducere, et Lyconidis qui peccatum , quod
in eam admisit, constetur. Inter ea, quibus ejus praecipue natura exprimitur, notabo pietatem erga Larem familiarem, pro ter quam ei gratiam refert
Huic filia una est ea mihi cotidie Aut ture, aut vino, aut aliqui semper subplicat; Da mihi coronas ejus bonoris gratia Feci, thesaurum ut hic reperiret Euclio, Quo eam faeilius nubium, si vellet, daret .
Megadorus eam ducit indotatam sed recte moratam ' Nil vero amplius asseras puella est sapiens , honesta, Verecunda, pia, cui res accidit apud antiquos frequentiora verum illius indolem ex industria, et ut morem sequeretur, ut opinor, poeta non plenius illiistra it.
Didie III, 3, 20 et sqq. - fluιuI. prolog. 23. - Id. II, 2 ea.
33쪽
- 49 P in sponsionem nuptiarum legitimam, et illatam injuriam, paucissima erant causae ob quas in publicum puellae m sent educi. Duas tamen memorat Plautus, et eas animadversione dignissimas , belli calamitatem, usuramque quam suorum tanquam dominii pater facit. Telestis in Epidico recens capta est nondum uno modo diuturni servitii assectionem aut pessimae institutionis sensit. Ut quae lepidissima sit, forsan insam servituti esset obnoxia, et in meretricum ordinem recederet, nisi fortunae beneficio ei occurreret Epidicus. At memoriam sensusque libertatis servavit. Ut primum locutus est servus, exclamat nec laetitiae impetum dissimulat, quum libera est et apud parentes
Di me ex perdita servatam cupiunt , si vera autumas I
Unum ex primis verbis ad patrem spectaxerat:
Aspice ut Stratippoclem cohibeat
Soror quidem , edepol, ut tu aeque scias'.
Vulgo meretrices aliquem dolum ad exitum perducunt. Pla tus autem in Persa puellam ingenuam nobis ostentat consciam et adjutricem factam servi mulierem amatam fraude abducentis a lenone. At pater illius est parasitus. Rem mirandam Homo ingenuus ad voluntatem allerius servili conditione ita convertitur, ut ei propriam filiam tradat Inopia ad indignum obsequium eos impellit, quibus praecipue vera disciplina defuit, quorumque animus non mansit integer. Iste, nisi prius corruptus esset, non rem familiarem absumpsisset. Ut ad parasiticam operam descenderet, necesse est eum fuisse nequam. Quis
34쪽
- 20 miretur eum eo perVenisse Scena haud absimilis occurrit in Aristophanis Acharnensibus Megarensis quidam ad ultimam inediam redactus filias suas venumdat. Ille ad eam necessitatem bello compellitur Saturio autem gulae et desidiae persuasu. Illam e vendere, lateor, simulat ejus tamen libertatem et pudicitiam adducit in periculum Dubius est paulisper
Tun illam vendas. Ρereunt reliquiae. Posterius istu tamen potest .
Res vero brevi decreta est. Unus est ex illis Quiritibus omni pedestitutis, flagitiorum parariis qui se ipsos modiorum aliquot pretio vendunt. Patrono portulam abnuente, mox parent:
0 Meso, hercle, me quoque etiam vendas, si Iubet, Dum saturum vendas 2.
Videtur mihi graecum exemplar parasiti hinc abesse , ut locum habeat esuriens romanus proletarius. Ex aliquo capite censo divitis viri cliente illa forma desumpta est homoque Plauto saepissime circa comitia , quum magistratus crearentur, suit QVius. Operae pretium est cernere quae sit istiusmodi homianis sita
Forma lepida et liberali est. ,
ait Toxilus et continuo Saturio, patroni minis et pollicitationibus Victus, haec addit:
Ter tanto prior ipsa 'st, quam illam tu esse vis .
Virgo ipsa procedit in scenam, actu tertio Iliam sui consiali certiorem fecit pater , cujus prius dolos adjuturam se negat rem talem indigne serens :Tuin ventris causa filiam vendis tuam ΤTtnim tu pro ancilla me habes, an pro filia. Persa, I, 3, 55 et sqq. ' Id id id 65. a M. id M. 50.- Id. id id Ia l. III, 1, 6, 13.
35쪽
Quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, Modice et modeste meliu 'st vitam vivere Nam, ad paupertatem si admigrant infamiae, Gravior paupertas fit i.
Nec illi deest debita patri reverentia. Dixerat:
Virgo atque mulier nulla erit, quin sit mala, Quae reticet, si quid fieri perverse videt'.
Malusne ego sum , recipit Saturi at illa :
Non es, neque m dignum si dicere :Verum ei rei operam do, ne alii dicant quibus licet'.
Cedit tandem paternas voluntati romana ferocia expressae:
Meum, opino, imperium 'st in te, non in me tibi - ua istaec potestas est, pater .
Partes quae sibi tribuuntur accipit:
Necessitate me, mala ut fiam, facis. Vel tu me vende, vel face quod tibi Iubet .
Stantem coram lenone non illam sua prudentia deficit, et per d0l0sa verba, quae docta est, perlucet quam contemnat eos quibuscum Versatur
Urbis speciem vidi, hominum mores prospexi parum. Si incolae bene sunt morati, polcre munitum arbitror η
miro modo respondet interroganti lenoni Rem bene gerit in ancipiti statu, et licet non mentiatur, aggerit a Verba quae
Paraa, III, 1, 17. Si pono post pauperisιem, cum Bitschelio fere omnibus codicibus leto. - M. d. id. 37. - Id id id. 43. Id. id. d. 15. Recipio lectionem Bitschelii, cum Ambrosian codice tum Vero pro Vulgato Opinor, opino habendum est secundum Fletinesenti conjecturam. Id. id id 5 et 70. - Id. IV, 4, 2 et O. Non recipio Noyeri sententiam filiam Saturionis pro femina philosophante habentis Plautinus iocus est phiIosophiam ad poetam ipsum attribuas, non ad Personam.
36쪽
- 22 potissimum Dordalum saltant. Nescio an , diversi generis habita ratione, simile sit diverbium illud notissimo unius nostrati poeta tragoedia alterno sermoni . Quamvis patri fiduciam habeat, et adhortationibus Toxili recreetur, enodationem paulo tardiorem esse arbitratur
Pater nunc cessat. - Quid si admoneam ' Iempus est'.
Quo superVeniente, rursus fit laeta
Salve multum, mi pater, Ρater hic meus est'.
Ex eo tempore nullum ex ejus ore Verbum excidit; uncta est enim suo ministerio, pr0Sceniumque relinquit, n0n reditura. Quod de ea judicium serendum est ' um id quod augurari debuimus ex Saturionis verbis ιε 1 tanto pejores Non equidem opinor. Virgo multo melior est patre ei est in animo illa gravitas, illud consilium quod Romanam decet. Verum dubito num Lucretia aut Cornelia altera sutura sit. Necesse est ante omnia maritum inveniat, et quam is dotis loco seu centos logos datum iri Saturi polliceatur , misellae assentior
verum videto me ubi voles nubium dare, Ne haec fama faciat repudiosas nubtias .
Metuo ne nullus alius eam ducturus sit nisi parasitus , patri similior, et licet sapiens quasi praeda objecta est flagitiis et fraudibus. Nescio an Acroteleutii, quam spectabimus ultra sors illam maneat propter ipsum ingenium hac aut illa die peribit. Videbimus filias a matribus suis libidinibus traditas; hic autem honesta irgo patri pravo reluctatur, et is pater liber civis est. Nondum eodem malitiae matrona enit; et exspectandum est donec ad pessima imperii tempora descenderimus . At vir prior , ut qui in Dro omnibus artibus permistus vivat,
Bacin Ath. et II sc. 7. - Parsa, IV, 7, 14. - Id. id. 0, 2 et ε. I LIII, I, 55. Reeipio lectionsm Ritschelii, laeti codicibus omnibus. Petron. Satyr 160. Matrona inter primas honesta, etc.
37쪽
- 23 pudorem omnem deposuit, et paterna potestate in obnoxiam filiam abusu est.
Veni nunc ad meretrices, quae maximi momenti persona est in Veterum comoedia , quum earum mulierum sere tantummodo amores in scenam exhibeantur. At certe solae apud Plautum affectus ejusmodi profitentur , si*e tum non liceret liberam seminam vitio indulgentem coram populo effingere , siVe reipsa, nondum perversis moribus, rarius esse matronalium flagiti rum exemplum , quam ut in ridiculi jus venisset . Meretrices contra eo tempore fiebant muscis instate numerosiores Gra cla lasciviam elegantiam, omnia itia, omnesque illecebras se cum adVexerant. Denique praeter spectaculum, quod oculis ipse
cernebat, amplam materiam ea de re in graecis exemplaribus inveniebat Plautus Ide frequentissimae sunt apud eum Meretricum aliae servae sunt, aliae liberae. At inter illarum s0rtem et ancillarum conditionem multum distat. Si quaedam me retrices lenonis impuri et avidi, qui eas verbis male mulctat et ad turpe ministerium cogit, dominationi parent, non subjectae sunt gravissimis servitii laboribus. Earum pulchritudinis cura ipsa suae utilitatis affectatio herum ad id impellunt ut eis parcat. Denique, sive illa usitata in theatro veterum agnitione, seu voluntate liberalis amatoris, in libertatem pleraeque vindicantur. Inde conditione media fruuntur, ita ut secerni debeant ab iis
quae vere erViunt. Rursus, quae liberae sunt ipsae , saepe serJaesuerunt, libertae sunt, et clientae sive eorum qui olim illas amaverunt, seu civium qui, dum illas tuentur, eorum ex Statu.
varias utilitates percipiunt'. Verum inter eas est aliquid commune; non dicam artificium, quod quibusdam non ita se res habet, sed
3 Vide notam eximiam Naudeti adversum 812 MCasinae, Biblioth. Ρanckoueh., Plaut. T. III, p. 420. - rusuL I, 1, 46.
38쪽
- vivendi genus. Sunt in civitate et ideo in comoedia ordo discretus a ceteris, cui mores sunt proprii, usus et species universis addita, quam tamen distinguunt certae diversitates. Quae quidem noScendae sunt, ut appareat quem aspectum induerint apud
Ordior ab eis quae flagitio et libidinibus mersae omnemi nesti sensum amiserunt, factaeque sunt illae formidandae belluae quibus vix nomina digna inveniuntur
Periecebrae, pernicies, adolescentum exitium . Ρandite atque aperite propere anuam hanc Orci, obsecro . Bacchides, non Bacchides, sed Bacchae sunt acerrumae, Apage istas a me sorores quae hominum sorbent sanguinem. Ρrobri perlecebrae et persua,trices4.
Issae liberae sunt, aut temporariis pactionibus obligatae Dite cere cupiunt. Num credendum est id fieri, ut postquam senue rint, placido otio fruantur ' Quod minime opinor' tum enim videntur filias suas, aut subreptas puellas, quae8tu caUS , ad ite munus informantes. At ut satientur cibo et potu, ut inolen- lentiam et gulam expleant, qui soli instinctus in eis maneant, ut quoque male laciant. Pravitas illis natura facta est Belluae SVnt reVera, neque Verbum nimium est. Illas juxat opes evertere hominum, corpus et facultates exhaurire , sanguinem sorbere. Omnia tempora, omnes litterae habuere satiras Vehementes ais versus tale seminarum genus. Attamen semper vivunt stagello poetarum stactae quorum ingenium eis notandis lassatur. Νon hac de re Plautus quoquam inserior est. Illas ostendit quae artem profitentur. Matres adsunt, flagitii hortatrices Hoc modo Philocomasium mater militi tradidit, aut saltem ad ejus raptum connivit'. Cleaeret in Asinaria , Lena, Gymnasii mater, in Cistellaria, omne consilium suum explicant. Quum ipsae sua aetate usae sunt, quumque sensim intra
Asin. I, 2, 7. - Baeeh. III, 1, 1. - Id. III, 1, ε. - Id. V 2, 47. TrucuL Meretricem ego item esse reor, mare ut est quod des deVOrat, nec unquam Abundat. II, 7, 16. - πιι Glor. II, 1, 26 et sqq.
39쪽
Diobolareis, schoenicolae, miraculae, Cum extritis tali, cum crotilis crusculis, Capilio scisso et inscissatis auribus .
Repuli ad merstricium quaestum, nisi ut ne esurirem .
Videre est in Asinaria et Cistellaria, ut illas erudiant, quibusque argumentis ut illas persuadeant utantur.
Ecastor, haud me poenitet, si, ut dicis, futura es; Νam si quidem ita eris, ut volo, nunquam Hecata fies Semperque istam, quam nune habes, aetatulam obtinebis unitisquo damno, et mihi Iucro sine meo saepe eris sumptu .
Stulte ecastor fecit, ait mater Gymnasii, loquens de indulgentia quam erga Silenium adhibuit Melaenis. At mulierum istius modi absolutissima est Cleagreta in Asinaria. Nonne audet materna auctoritate niti 'floccine est pietatem colere, matris imperium minuere
Immanis est sarrago illa objurgationum, turpium consili0rum, querelarum
An tu tibi Verba blanda esse aurum rere Dicta docta pro datis Ultro amas, uro expetessis, ultro ad te arcessi jubes. Illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis. An te id exspectare oportet, si quis promittat tibi, Τ facturum divitem, si moriatur mater sua Ecastor, nobis periculum magnum et familiae portenditur, Dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame .
Quid agatur de pecunia ita quaesita , facile conjicias. Serxilinatura creatae, Vix e servitute elapsae ad servilia vitia sunt
40쪽
- 26 proclives Illis crapula sola voluptas est. Audias loquentem lenam in Cistellaria
Raro nimium dabat quod biberem atque id merum Infuscabat . Me complevi store Liberis.
Quam verecundiam in talibus invenias Cleaeret misero Argyrippo, quid sibi prop0nat impudenter aperit. Ingrata est ex indu tria pacta exsolvit
Par pari datum hostimentum est .
Fidei satisfecit, frugi est suo modo. Quid enim lenae amator est ' Piscis, qui nequam'st nisi recens. η ure suo utitur, quum utilitati suae inservit. Audacter arcanum artificii declarat
Hic noster quaestus aucupi simillimu'st
et reliqua. Flagitium apparet, quam invisissimum, turpissimum, desermissimum, nec ulla re corrigitur illius immanitas Profecto mores temporis in hoc nonnihil contulerunt. Queritur enim in Cistellaria lena quod summatum matronarum fastidiis ei cupidine cliente larum mulieres sui similes in abjectione detineantur'. Non autem omnes eo dedecoris et ignominiae recidunt, et ipsius naturae humilitati tribuendi sunt iles adeo enSUS. Vetulae sunt Lena et Cleaereta ea clausula est meretriciae vitae; quae erisuere, quum aetate florerent ad ipsum sub aliis nominibus significabit Plautus Oculos verte ad Phronesium Truc lenti. Lepida est et bene culta.
Ver vide, Ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet l
Ingeniosa est quam scite enim puerperam simulat, et militem
Cistili. I, 1, 20 Id. I, 2,20. - Isin I, 3, 20. - Id. I, 3, 63. CistelL I, 1, 35 et sqq. Adde quod semper erant in tutela liberiae. T. L. XXXIX, 10. - Trucul II, , 2.