De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars altera complectens Dissertationes duas, idest 5. & 6

발행: 1740년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

311쪽

288rentii, quod beat simus Papa covsecraverat Ioannes, flamtem praedictum Lauricium. Capite vero S. ejusdem vitae (q) describit, quomodo S. Zacharias Singleidae (seu ut legendum monet Clarissim. Muratorius Singlediae ) a

paruerit , tum haec potulisse verba, eum affrmat: construe mihi Monasemum, sicut de gnatum inveneris in terra esibi, tibi inveneris Crucis similitudinem, si ibi altarium conis sciatum , O impone meum Zacharue vocasulum. Praecursoris Pater.

XII. His tam apertis probabilium Scriptorum locis alia adjungere opus fortasse non est. Adjungere tamen volo, sed ea pauca, & perspicua. Desumpsi haec ex illo Ora dine Romano, quem XI. cum Mabillonio, qui horum plures edidit, dicimus. (r Numero octavo haec occurrunt si Pontifex autem incensat altare S. Leonis primum incensat Altare ejus ( S. Gregorii ) & Abiate S. Sebastiani & Altare S. Tiburtii. , , Deinceps,cnumero scilicet 2 . ( si omnes ordines cum eo congre- gantur ad Altare S. Leonis. H Denique num. 6., ( cidest postremo , , Matutinum vero (substitue : debet Pontifex ) ad fratrem ejus facere, id est ad Altare S. P si tri. Mane canitur Missa super Altare beati Andreae dic. Et de antiquitate hujusce moris dicta sint satis.

312쪽

a Reprehensione alienissimum eum, de quo nuper egimui , morem, ostendimus. I. AT exsolvenda etiam in eo fides est, quod dein- A ceps probare promitimus; & ostendendum rhmotissimam este a crimine consuetudinem hanc. Portaro dum Sanctorum nomine Templa, & Altaria ap- Pellamus, nemo ignorat Templa, & Altaria soli Deo a Pontificiis erigi , cui quoque soli sacrificia , quorum causa Templa potissimum eriguntur, offerimus . Hinc eadem , quae Sanctorum Templa appellavimus , Deo, seu Christo dicata fui me testamur, imitati scilicet eum, quem hic saepe allegavimus, Venantium Fortunatum, qui illud ipsum aediticium , quod Aulam Apostolorum nomine dicatam dixerat: ( . Vertice sublimi patet Aulae forma triformis Nomine Apostolico sanctificata Deo, mox Templum Christo erectum appellat. Obtulit haec Felix, ut sit magis ipse Sacerdos, Christe, tuum Templum , qui tibi Templa dedit. II. Quae si vera sunt ( quis porro vera esse negabit noscis

huc respicere Gennadium Massiliensem, dum inter Ecclesiae dogmata recentet credere (a Basilicas Sane torum nominibus appellatas velut loca di Dino cultui mancipata ,

affectu piissimo , , devo:ione fidelissima adeundas esse.

Cui quoque consuetudini suffragium gravissimum addit Concilium Lateranense Stephano III. Pontifice celebratum b) quippe actione quarta haec liatuit. Si ad San ctorum con ortium Delire optamus profecto hic omnia in honore Sanctorum , I De reliquias non solum Corporum, sed O oesimentormn, I De Basilicas nominibus eorum comis

memoratas . . . celeberrimo honore venerari debemus.

Itaque propterea Templa Sanctorum appellamus , quod eae aedes, quae Balilicae Saoctorum lunt, quaeisque monumenta , & reliquias eorum continent, Templa etiam sint. Nos vero, ut hi evitati consulamus, Templa Sanctorum appellamus, quae si rigorose vellemus loqui , Baiilicae, & conditoria Sanctorum, seu ut T . I. Pari. II. oo alii

313쪽

to) in uova editione

Habent scilicet, ut ita loquar, plura munia sacrae illae aedes, quas Ecclesias appellamus. Continent procul dubio Martyrum, & aliorum Sanctorum tumulos, & hanc . ob rationem Martyria appellantur. Institutae sunt, ut in iis populus ad unetur, & ideo Ecclesiae dicuntur; ut ibi oret, & Oratoriorum obtinent nomen et denique ut sacrificia Deo offerantur, & propterea Templa denominantur. Sed rari servant istum loquendi modum , &respicientes ad tria potissima munia, propter quae tres etiam potiores denominationes obtinent: continendi sciliiscet in suo ambitu (fere subtus Aras Sanctorum tuis mulos, continendi quoque collectum Fidelium caelum et denique oblationes , & sacrificia, in vulgato sermone haec non exprimimus, nec strictissimam loquendi formolam adhibemus, sed haec veluti permiscemus, dicimusque Ecclesitam, aut Templum Sancti alicujus, quum si expressissimis vel bis rem declarare vellemus, Basilica tantum San. est alieujus dicenda foret. III. Porro is loquendi modus temere a quibusdam reprehenditur. Num negare audebis ecclesiastica aui' ritate, & probabilibus exemplis illum niti Atque, ut a prima exordiar; an non assirmat Augustinus quis enim prohibet , quo minus ad Templa id traducamus quod de mensae idest altari ait S. Doctor . An non inquam assirmat Augustinus Mensam idest aram priavi ab omnibus dici, quae Ara Christi, aut Dei dicenda erat potius, quod in ea Deo sacrificia a Christo instituta offerebantur Ideo vero Cypriani mensa appellabatur, quod eo in loco Martyrium olim subierat Cyprianus . Verum rem audite iisdem ipsis Augustini verbis: quippe in sermone ii g. de di Persis (b) haec effatur . , , in eo quippe loco, ubi posuit carnis exuvias, , saeva tunc multitudo tonvenerat , quae propter odium, Christi, sanguinem funderet Cypriani: ibi hodie venerans multitudo concurrit, quae propter Natalen

Cypriani, bibit sanguinem Christi. Et tanto dulcius in illo loco propter Natalem Cypriani sanguis bi- , , bitur Christi, quanto devotius ibi propter nomen Christi sanguis fusus est Cypriani . Denique sicut nostis , quicumque Carthaginem nostis , in eodem M loco mensa Deo constructa est; & tamen Mensa diri citur Copriavi, non quia ibi est unquam Cyprianus

314쪽

2o iri epulatus, sed quia ibi est immolatus, & quia ipsa

, , immolatione sua paravit hanc mensam, non in qua H Pa: c..t, sive pascatur, sed in qua sacrificium Deo, , , cui & ipse oblatus est, offeratur. Sed ut Mensa si illa. quae Dei eri, etiam CBriani vocetur, haec cau- , , se est, quia ut illa modo dirigatur ab obsequentibus. , , ibi Cyprianus cingebatur a persequentibus: ubi nuncta illa ab amicis orantibus honoratur, ibi Cyprianus ab , , inimicis frementibus calcabatur: postremo ubi illa H erecta est, ibi prostratus est. IV. Vides itaque idem Altare (mensam) propter duo munia, quorum unum habuerat olim,(ut scilicet is lincus foret, in quo passus fuerat Cyprianus ) alterum tum habebat, quum loquebatur Augustinus;( ut nempe in

eo Deo sacrificia offerrentur, ) denominationem obtinuisese ad utrumque munus respicientem, & ex utroque, ut ita loquamur, coalescentem, & veluti conflatam,

dicique Mensavi idest Altare ( ut explicat Augustinus ipse, & pluribus exemplis co nprobat Petavius c) quod

sacrifitia Deo offerebantur; priani vero, quod in eo loco constructa staret, in quo passius fuerat Cyprianus. v. Astinia exempla subministrantur ab iis omnibus, quae plura habent .munera, aut partes: fere enim Entitati, ut ita vocem, rei illius, quae plura habet

munera, aut partes, praedicata ex iis partibus, aut muneribus derivata tribuuntur. Hoc modo corporeum dicimus, & incorporeum ; similem, & dissimilem animantibus brutis eundem hominem propter diversas partes,& munia illius. Quin etiam si theologica proferre compellas, quia una Christi persona in duabus naturis subiistit, ea orta est, quam idiomatum Comm nicationem Scholastici appellant, propter quam fit, ut recte dicatur Deus mortuus era: homo hic est Deus, & id genus alia veteribus etiam Patribus usitatissima. XI. Quamquam aliae etiam proferri interdum popsunt hujulce consuetudinis caulae . Ab auctore scilicet , & aedificatore sacrae aedis denominari illa poterit. Hoc modo Ambrosiana appellata est aedes illa ,

cujus meminit Ambrosius in Epistola ad Sororem. Basilica Eudoxiae appellatur ea, quae alias S. Petri ad Vincula , dicitur quod ab Eudoxia aedificata sit: & forta' etiam Quirini Ecclesia eandem ob causam est a pellata ea, cujus mentio fit a Magno Anastasio ( O o 2 ASan-

carnatione cap. XX. s. X a

dict. n. Eo

i i In Epistolae

ad solitariam vitam

gentes tram. r. Pag

go . Edit. Colon gis . at expretata mentio huius Eccle

st,hu, Eeelesiam, quadiectatur Quirini, invadunt h

315쪽

t fi lib. xx. contra Faustum cap. Lia

A Sancto eo cuius Reliquiae in templo conduntur,

ab eo in cujus honorem consecrata est, eam interdum etiam denominatam arbitror . Alias, si quis optet, Pr ferre fortasse poterit hujusce denominationis origines; sed has indicaste sit satis. VII. Cave vero, ne te deterreant nonnulla Augustini,& veterum Patrum monita , in quibus expressissimis verbis edocemur Sanctis omnino Templa non erigi Nou eis templa, inquit Augustinus, (e) non eis Altaria, nou sacrificia exhibemus. Assine est monitum alterum Augustini. (fJ Ita tamen , ut nulli Marorum, sed

ipsi Deo Marorum , quam diis in memoriis Mart rum conmstituamus Abaria. Nimirum Augustinus, aliique Patres,

dum haec & assinia his tradunt, vocem hanc Templum sumunt in propria Templi significatione, quatenus nempe refertur, & respicit ad sacrificia. Cum autem soli Deo lacrificia offerri a nobis possint, Templa' cum hac strictissima con notatione , & resepectu Deo tantum erigi , sacrarique possunt .

Hanc vero Augustini mentem fuisse, tum alia multa facile ostendunt, tum verba, quae subsequuntur ea , quae retulimus testimonia. Loco igitur primum allato post verba ea: Non eis templa, non eis Altaria, non

sacrificia exhibemus: haec subjungit. Non eis ( Martyribus ) Sacerdotes osserunt: Absit: Deo praefantur. Immo Deo illa offeruntur, a quo nobis cuncta praefantur. Etiam apud Memorias sanctorum Marorum cum osserim mus , nonne Deo osserimus ' Habent honorabilem lacum Marores Sancti. Advertite: in recitatione ad vitare Christi loco meliore recitavtur; non tamen pro Chrso adorantur. Amnia occurrent, si integrum caput XXI.

libri vigesimi contra Faustum legeris. Atque illud

quidem ut legas, opto, apertissime quippe agnosces quaenam sit vera verborum illorum significatio: ea nempe ipsa , quam indicavimus.

VIII. Porro quod de Templis diximus, de Altaribus pro portione vos dicite. Quid quaeso prohibet, quominus ea Sanctorum altaria denominemus e praesertim quum apertissime faveat Augustinus, ( )& eae sane iplae, aut certe assines causae iis quas adduximus, quum de Templis locuti sumus, excusare nos possint, si Altaria Sanctorum dicamus , quae re vera uni Deo dicata sua l. amquam denominationem Sancti alicujus aliundet Disit iroes by Cooste

316쪽

de etiam desumere Altare potest: ab icone nempe, seu gie Sancti alicujus, quae in pariete, cui Altare, assigiis tur, posita est, ad quam quidem emgiem respicientes populi, Altare alicujus Sancti appellarunt, quae appellari debuisset Altare Deo erectum , in cujus propinquo pariete essigies, seu icon illius Sancti potita est; quo de argumento cum de imaginibus differens sim disputatu rus, hic dicere supersedeo.

C A P. XLII.

De more dedicandi in Sanctorum nomine , de erigendi in eorundem Sanctorum honorem O memoriam Templa, (ideoque Ecclesias , O sacras B silicas : nam nuper mendimus utroque

vocabulo idem significari ) O Al

taria. Evincitur vetustum esse utrumque, O reprehensionis expertem.

I. TI Riori quaestionis parte ad exitum deducta , r 1 ctus doctrinae ordo postulat, ut de reliquis di

seramus: ac primum quidem agemus de more dedicandi in Sanctorum nomine Templa, ac sacras aedes. Atqui haud recentem eundem morem dicere compelleris , si ad ea adverteris animum, quae tradit Ambrosius. (a Meminit scilicet sermonis, cuius fui' videtur argumentum dedicatio Basilicae s quam Bassianus condiderato Ap stolorum nomine. De Basilicae , quam condidit, Apo M orum nomine dedicatione. Quem quidem sermonem cum idem Ambrosius utique non reprehendat, commendare, approbareque videtur morem eum , de quo idem sermo agit, II. Sed nec eam, qua de agimus, consuetudinem silentio praeterit Venantius Fortunatus, quem saepe allega vimus, dum epigrammate quarto libri primi haec ena

licem Coniensem Episcopis n. i. quae quidem Epis . . est inter eas , quas in prima Classe collo carunt P. S. Mauri.

317쪽

sis. toni. t. edit Romanae

te) lib. IX. Epigris

ii in libro Sacra is

mentorum sub titulo Orationes ad Miffas in Dedieatione Ecelesia, pag. Is olom. 3. operum S. Greg. Magni aedis. Patrum S. Maur Iotri in precibus ista

Emicat aula decens venerando in culmine ducta et Nomine Martini est sanctificata Deo, eundem quippe ritum significari puto, quam aula, seu aedes sacra sanctificata dicitur, ( Nomine Martini est sanctificata Deo ) ac quum dicitur dedicata Ili. Juvadit etiam Gregorii Magni exemplum hic

producere. Nimirum de praeclarissimo hoc Pontifices testatur Anastalius Bibliothecarius ( in nomine B. Agathae dedicasse Ecclesiavi Gothorum , quae fuit in Suburra. Alia his similia tei imonia, ne longum faciam, Praetereo, & ad alterum ex praepositis, ad morem scilicet erigendi in Sauctorum honorem Templa, & sacras aedes

trantitum facio.

IV. Profecto idem ille Fortunatus Venantius, quem nuper allegavi, in honorem S. Gabrielis Archangeli aedificatum fuisse Templum a Gregorio (Turonenii, ut puto celebratissimo Episcopo his versibus testatur. (6 Haec . in honore Sacri Gabrielis culta coruscant Quae sacer Antistes nova tecta Gregorius effert, Ut sibi caelestes restituantur opes, V. Sic etiam loquuntur Anastasius Bibliothecarius.( in Pio: in honorem S. Potentianae Ecclesiam a Pio I. erectam assitimans,& Gregorius Magnus. ( d Nempe in ea oratione quae inscribitur super populum haec extant. si Copiosa beneficia quaesumus Domine si Chrulianus populus adsequatur , ut qui in hon , , rem Sanctorum tuorum sacrandis tibi liminibus de v, , , tuS occurrit, & vitae subsidia praesentis accipiat, &,, gratiam sempiternae Redemptionis inveniat. VI. Neque vero ejusdem moris mentionem facere neglexere alii. Quid apertius optas precibus illi , quas subministrat primus Sacramentorum liber inter eos ,

qui merito Gelatio ( qui longe ante Gregorium Pontifex fuerat ) adscribuntur lic quippe Pontifex Deum deprecari iubetur. (6 Te vlumque hoc in honorem Beato-ram Martirum tuorum ( illorum, vel illarum ) Sanctarum , Er Confessori , sacris mi seriis institutum clementis mus dedica. id ipsum nume o proxime Prae. edente Pr ponitur f) in ea oratione quae inscribItur: Conjectatio Basilicae. Sic nempe Episcopus Deum deprecatur, H E audi preces fervorum: ut sint oculi tui aperti super ,, domum cI. die ac nocte: hancque Basilicam tu honorem is

318쪽

is mentissimus dedica, miserator inlusera , proprio splendore,, clarifica ore. VII. Quibus quidem positis quis hasce locutiones

accuset, quandoquidem tam praeclaros ede habent sus fragatores P At apertius, vehementiusque accusationem repellis omnem,u probe explices, quid eaedem locutiones significent: Dedicare in Sanctorum nomine Ecclesias, seu Templa non aliud fortalla con notabit, nisi illud commemorationis, aut potius comendationis peculiare genus,

quod fit Sancto alicui, dum Ecclesia in illius nomine dedicatur . Nimirum dum Pontifex Ecclesiam consecrat, antequam primum ipsum lapidem jaciat, sic Deum deprecatur. si Domine Deus, qui licet Caelo,& Terra se non capiaris, domum tamen dignaris habere in Ter- , , ris, ubi nomen tuum jugiter invocetur, locum hunc H quaesumus Beatae Mariae semper Virginis, & B. ( no- , , minaudo Sauctum, vel Sanctam in cetis honorem at- , , que nomen fundabitur Ecclesia omniumque Sanct si rum intercedentibus meritis visita , & per infusionem, , gratiae tuae &c.

VIII. His similis ea est Oratio, quae in libro Sacramentorum Gregorii (b) Benedictio appellatur & haec

est . , , Benedicat, & custodiat vos Omnipotens D minus , domumque hanc sui muneris praesentia illustrare, atque suae pietatis oculos super eam die ac nocte dignetur aperire, Amen; Concedatque propitius, ut omnes qui ad dedicationem hujus Basilicae devote convenistis, intercedente Beato ( illo &caeteris Sanctis tuis, quorum reliquiae hic pio venerantur amore &c.

IX. Id Porro clarius exprimitur in nuper allegato Pontificali Romano. Etenim in iis precibus quae Pontifici in Dedicatione , O Consecratione Basilicae dicendae praescribuntur, plures sunt , ex quibus apertissime hac in re Ecclesiae mens innotescat: sciasque quid illa velit, cum ea jubente sic orat Pontifex: in Ecc esiam O Altare hoe ad honorem tuum, es nomeu Sancti N. consecranda benedicere digneris Oe. Etenim has preces si diligentius inspexeris, videbis sa e non alid eas dirigi, nisi ut poscamus a Deo meritis Sanctorum, eorumque suffragio, atque intercessione gratiorem fieri nostram devotionem, prece

que , & sacrificia , quae a Fidelibus Deo offeruntur.

Non lal Pontifica. Rom. titul. de Een dimois primarii lapidis pro Eeelesia adificanda.

319쪽

2y6 Nonne id palam indicant eae ipsae preces Mis

cletiae, a Pontifice recitandae in Dedicatione Ecclesiae, in quibus Sanctorum meminit: Veluti in Benedicti

ne primi lapidis in aede sacra jaciendi e Sic qui M

pe Deum orat Pontifex . Locum hunc quaesumus Beatae Maria semper Tirginis , O B. N. omniumque Sanctorum intercedenti, is meratis visita , O per infusionem gratia tuae ab omni inquiuamento purifica Oc. cui preci umillima eli illa, quae in libro I. Sacramentorum Gelasii haec mi n. pr. pag. xx s. h bet, ( ) Omvipotentiam tuam quae tis Domitie Sanaeius tuus ( N. intervenior exoret, or ejus meritis hane Ecclesiam deputatam elementer inlustres; quoniam qui uid Sanctis honoris impenditur, tuae respicit insignia Maie- satis & aliae etiam recentis Pontificalis Romani. Id vero laudabile plane est, & Ecclesiae usitatissimum: quippe creberrimae in libris Sacramentorum Gelasii,& Gregorii preces occurrunt, in quibus oratur Deus, ut acceisone precum , & favore Sanctorum grati ra fiant Sacrificia nostra, & preces . X. Ex his vero facile assequeris nos non aequare Deo Sanctos, quum & Dei, & Sauctorum nomen in

Templorum dedicatione commemoramus Nam certe

invocationis divini nominis meminit, cum in libro Sa- o n. i'. pag. iis . cramentorum Gelasii si lic Deum orat Pontifex.tiui ( Deus a cum ubique sis totus, O universa tua Majestate costineas ; sacrari tamen tibi loca tuis nas riis apta voluisi, ut ipsae orationum domus supplicum mentes ad in Docationem tui nominis incitarent: Et alibi crebro. Etenim aliter Dei, aliter Sanctorum nomen Cominmemoratur. Nempe cum Dei nomen invocatur, seu

commemoratur, vel ereetum dicitur Templum ad divini nominis invocationem; id fit tum ad exposcendam a Deo ut pote auctore omnis doni, op n & gratiam; tum ad testificandum supremum, quod illi debemus, obsequium Sc cultum. At Sanctorum nomen ideo commemoratur, ut Sancti intercedentes meritis suis , re favore preces nostra & sacrificia acceptiora Deo efficiant, impetrentque, quae poscimus (23 . Hanc arbitror

Simile quodpiam occurrit versic. et s. & r6. capitis q8. Genesis et quippe Iacob optat , ut & Deus , S Angelus benedicant fi tris Ioseph r tamen optat, ut Deus veluti auctor beneficiorum illis benedicat, Angelus vero veluti intercesior di Dei minister.

320쪽

bitror veram esse significationem locutionis illius: de dicare Ecclesias, seu Templa in nomine hujaes, vel illius Sancti: nam quod alioui moneant iis vocibus sicini fi-- cari Templi dedicationem alicujus Sancti nomine faciam; Perinde quasi nos assumamus munus alicujus Sancti, qui cum non possit ipse per se Templa dedicare Deo, nobis est auctor, ut in illius nomine dedicemus; praeclara foret explicatio, si aut Ecclesiae precibus, aut veterum P trum dictis inniteretur. Tamen suspicatus tum aliquando id utcunque ex verbis iis comprobari posse, quibus referente Agnelio , quem alibi ( citavi, Singlediam, cui ') cap. t. s. m. in visione apparuit, Zacharias allocutus est. Construeambi Monasterium, sicut designatum inveneris, se ibi tibi inteneris Crucis similitudinem ,sit ibi Altarium consecratum,

in impune meum Zachariae vocabulum. Praecursoris Pater.

Num revera ex iis probetur, an non; alii viderint. XII. Sed tempus est etiam explicare quid sit in Samctorum honorem Templa erigere. Porro multa significari ea locutione poterunt, quae fortasse omnia innuit Ecclesia, quum in honorem Sanctorum erigi ait Templa, , aedes sacras . Nonne potest tum aedes sacras, & Tem-Pla sumere, non prout respiciunt sacrificia, sed prout respiciunt Tumulum, & Conditorium Sacrarum Reliquiarum p Quibus quidem positis merito in Sanctorum honorem Templa , aut aedes sacrae dicuntur erigi , quia in iis summo cum honore & tumulantur, & ter vantur Sanctorum Reliquiae. Potest etiam respicere ad conventus, & caetus, qui in Templis, & sacris aedibus fiunt; hi vero in Sanctorum honorem saepe Coguntur. Nimirum ad agendas Sanctorum festivitates; in sacris aedibus conveniunt populi. Ibi audiunt tumo

Missas in Sanctorum honorem celebratas, tum Panegyri : cas Orationes , quibus nempe eorum virtutes celebra i tur, ac laudes. Saepe etiam conveniunt ad cole , das Sanctorum Reliquias, ad exposcendam eorum

opem, aut aliud id genus , quod Sanctorum ho-- NOri vertatur. Quamquam ergo in precibus, quas in Templi Dedicatione ad Deum fundit, testatur Eccle-fia in Dei honorem erigi Templa , non tamen vetat in honorem etiam Sanctorum erigi, ea tamen significa-- tione, quam proposuimus, quum de Templis divino Nomi

ni dicatis locuti sumus. Nimirum non aeque in Dei, ac Sa eorum honorem aedificantur, dicanturque Templa. De

SEARCH

MENU NAVIGATION