Dissertationes de admirandis mundi cataractis : supra & subterraneis, earumque principio, elementorum circulatione, ubi eadem occasione aestus maris reflui, vera ac genuina causa asseritur, nec non terrestri ac primigenio paradiso, locus situsque ver

발행: 1678년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

Lib. 1 DISSERTAT Io I. Cap. s. Is

modum Regio est, quo aliquem Flatum ex se nascentem, in circa se cadentem non habeat , vel saltem, qui in ea privatam aliquam vim non exerceat. Quod ipsum Olam Magnis1, in lib. de Reg. Septentr. Ventis patriis demonstrat.

β 2. Secundo probant id, Etesiae, qui, stata Naturae lege, quotannis, post ortum Canicula in media aestate, diebus plus minus quadrag1nta flant, intensissimumque Sirii aestum afflatu suavissimo mirifice mitigant. A tertia diei hora oriri eos , noctuque desinere assirmant Conimbricenses. Etesiae isti nobis quidem Aquilonares sunt; caeterum nunc laudati Conimbricenses, non ex eodem loco omnes regiones aspirare , sed in Histania de Aba ab Oriente flatus eorum esse, in Ponto ab Aquilone, reliquis partibus a Meridie ex Strabone lib. 2, cap. 7, l. c. demonstrant: quod ultimum, nempe Etesias Meridionales urente Canicula fare, probare Experientia nostra non vult; nisi forsan de Etestu circa Ortum, unde spirant, collateralibus Caecia aut Vulturno, Straboni & Conimbricensibus mens & sermo sit.

III. Materia Ventorum, iis aliorum quorumcunque in Aere motuum, sunt I. Aer condensatus, L. Halitus sicci & nitrosi,

3. Vapores humidi, 4. Nubes dissipata inque Uentum

conversa. 3 i. Cum non sit aliud quidpiam ab Aere moto, sed ipse aer commotus ; hinc aerem varie assed um, esse aeris commoti materiam, haud ab surdum est. Cumque omnes Venti adeoque & Cataractae aerei prodigiosi, densiores longe sint aere quieto, manifestum est, Aerem vaporibus, halit bus, aliisque emuviis Nitrosis & Flatuosis, flante mento, aut cadente Cata

racta, esse refertissimiam. Patet hoc ex diversitate durationis Mentorum:

namque menti ex vaporibus facti citius sedantur atque dissipantur, quam qui ex halitibus nitrosis aut spirituosis fiunt, solent enim esse obstinatiores. Probavit & hoc mysteriorum magistra Experientia, quod, volante in excelsum Ardea, mugient1busque Maris littoribus, Procella ex aere condensato, atque ex accessione e caveis subterraneis adaucto , novae Ventorum halitibus Nitrosis vaporibusque impraegnatorum copiae, immineant. r. Posita ergo ista Ventorum materia quadruplici, ponuntur quoque& dantur Urim in immensis Terrae hiatibus, pro ratione materiae, alii Rapo rosi & Mercuriales, qui percipiuntur in Mineris: alii Sulphurei Halitus sui phurei,) qui in Terrae motibus nacti exitum foras prorumpunt, aut ab Igne subterraneo incensis estervescunt, qua de re Baco merulamius, lib. de Hist. Vent. videri potest.

42쪽

ho Lib. I

DE CATARACTIS

IV. Forma Ventorum & Cataracitarum in Aere, non est g neratio , sed Aeris aucti commotio, quae fit vel per continuum Aeris circulationem inter Tropicos S Solis cursum imi tans , vel per interruptam.

g I. Generatio Ventorum, proprie loquendo , non datur. Elementa enim & principia Chymica non generantur. Jam Vero Ventus, Procellae aliae , que Cataractae aerea nihil aliud sunt, quam Aer commotus. Excitantur ergo Venti, & augentur, tum ex aere noVo subterraneo accedente, tum effluviorum e Terrae rimos, poris montiumque cavernis egredientium immixtione : qua facta adaucti, tumultu excitato, qua data porta ruunt. Si ergo porro quaeris, Uuomodo menti in Aere f/periore generentur ' Quaero,& cgo ex te : Quomodo Flatus in corporibus Animalium generentur pNe tamen difficultatem declinare videamur, proponimus Ventorum & Pro cellarum in Aere processum, eumque censurae Regiorum hujus Academi H niensis Doctorum, interque cos incomparabili in Europa emeritoque Naturae magistro D n. D. Thomae Bartholino, post quem tacere Sapientis est, qua par est observantia, subjicimus : hic enim sapere, deque tam occultis nec dum satis expeditis Naturae mystcriis pronuntiare, uni mortalium per difficultatem non licet, nec datur. β 2. Ante omnia vero praesupponimus veram hancce Naturae Aerear, in quarto quidem Propriorum Modo , proprietatem ; nempe Aerem mobilem fluidum corpus esse, fluereque semper naturali & continuo motu in circulum , circa Systema Universi; nisi forte vi Procellae in transversum agatur.3 3. Hanc autem Aeris circulationem fieri per se , ordine Naturae, ®ulariter ab ortu ad Occidentem ; per accidens vero Circulatio ista fit

indisserens ob Procellae alicujus impedimentum Violentum; quo fit, ut Aerjam in hanc, jam in illam Mundi plagam mentorum impetu feratur: non secus atque Oceanus sibi relictus, & secundum naturam, ab Oriente in Occ dentem fertur , impeditus vero angustiis Cataractarum eundem repellei lium , aliorsum denectitur.

y q. Observatum est a doctis Viris, Nubes sublimiores ferri plerumque

ab Oriente in Occidentem, aere interea Circa Terram quieto, Ventoque aut opposito, aut diverso. Unde concluditur e Aerem motu naturali sequi motum Solis ab ortu in occasum, vel ab Austro in Septentrionem , nisi quod semper excipio motu alio externo impediatur. Atque haec est ratio,

quod intra Tropicosi b& γ', ubi Circulatio Solis validi vima est, Ventus Orientalis continuo fiet: sequitur enim, inquit Iohanno: de M , Comm.

43쪽

Lib. 1 DISSERTATIO I. Cap. s. 21

P s. pari. II, Cap. 2 , Loc. 2 3 , pag. I s. rarefactionem Solis aer in oc casum tendens ab ortu, ubi condensatus fuit languescente calore Solis ob

ejus recessum.

U. Ita vero Processum formalem Ventorum Sc omnium pro cellarum sive Cataractarum Herearum institui posse existim mus, ut gradus de Ordo Formationis mentorum observetur modo subsequenti: i. Exspiratio Aeris, halituum vaporum e locis subterraneis, dc supraterraneis, rimis, montibusque cavernosis in infima AeriS regione. 2. Sublimatio eo rundem ad Nubes, versus mediam Aeris regionem ; ibidemque eorundem , accedente calore Solis, facta dilatatio. 3. ConjuncIio εν immixtio novi Aeris halituosi & vaporosi cum Aere veteri, qua mixtura Aer mediae regionis Valde condensatur. 4. Pugna mutua Elementorum & halituum mineralium in illa commixtione: quae pugna fit alterna effuViorum percussione & repercussione. Unde s. Mox Aeris succumbentis ab Aere incumbente oritur compresso : quia Aer condensatus totque essiuviis terrenis impraegnatus Aere puro su periore gravior est. Quam Aeris compressionem Baco V

rulamius, in lib. de Hisior. Mentor. Vocat superonerationem. Aere

ita compresio & aggravato, sequitur Dejectio ejusdem ex media Aeris regione, per quamcunque id fiat lineam, pro ratione impetus, vel rectam vel obliquam. Aut, . Disi patio Nubis, qua durante, tumultus in Aere oritur, Ventique suo

procedunt tramite.

y I. Atque hac ratione, nisi quid fallimur, Creator omnipotens Ventos e thesauris subterraneis, infimae Aeris regionis, nec non e Nubibus, solet, in usum aut poenam mortalium, educere. Adeoque ipsi soli Magistro Men torum fabrica & sapientiae gloria debetur. Sol & Luna suas quoque ceu insinumenta, p stant hic operas. Caeterum, quod aliqui Aeris agitatio nem fieri ab Astris statuunt, nimis crudum est : quibus Illustrissimus Baro

44쪽

2 r. Lib. I DE CATARACTIS Cap. 6.

de Verulamio loc. cit. egregie respondet: sileant, inquit, paulister hujusmodi res, aut audiantur parca fide. si a. Si autem, mentum e Nube formata egredi, accidit; tum aut a. N bes totaliter dissipatur, inque Ventum abit ; aut ' secernitur, partim in pluviam, partim in V V m: γ, aut scinditur sive frangitu, unde Procellae fiunt

cataracticae.

VI. Sed desicendamus ad mentorum, Carceres : suntque r. Sub Terra. 2. Supra Terram, in Aere vel Nubibus.

VII. Catara Le aerei Subterranei Iunt, Motus Aeris seu venti in Aerophylacio subterraneo vehementes, sive Procellae cum sono & fragore, permeatus subterraneos ultro citroque

ruenteS. L. Cataraturum Subterraneorum subjectum remotum est Terra; proximum sunt Ignis Pyrophylacium, Aeris Aerophylacium, Aquarum Hydromphylacium, juxta Lircheri SI Schotti mentem. y et . Aerophiacia subterranea sunt ingentes Cavernarum recessiis elemento Aereo referti, coque dispositi fine, ut Aer, per innumeros oc cultorum meatuum Siphones, in alia, sive Hydrophylacia, sive Pyxophy- Iacia derivatus, in illis quidem elatam Aquam per suos canaliculos ad fontes sursum urgeat, in his vero scilicet Pyrophylaciis fomitem Ignis latentem, tanquam follis, perpetuo a flatu foveat, aut etiam, coorta procella, ignes per meatus certos foras effulminet ; quod in Vesuvio , AElna , & ta, Montibus facto ipso praestat. y 3. Talia Aerophylacia sunt in amplissimo seque brachiis infinitis in remotissimas regiones porrigente Sinarum alias Chinae Monte, qui initio rerum creatarum Specubus vastissimis perforatus est, ut ex uno latere ad alterum detur exitus, qui Meatus subterranei tanti sunt, ut non nisi spatio semestri emetiri eos liceat. Quod quidem Clar. Scholius ex aliaes i. c. adducit, ego vero ejus nomen, qui sub Terra isthac minica vel trimestre spatium emensus sit, adorare vellem. Credo ego ita me Christus amet l) dari sub

Terra meatus tantos, sed, cum trimestri tempore in convexo Terrae iter face

re, plus satis molestiae sit, ideo quempiam mortalium semestri spatio sub

Terra fecisse iter, ut credam, adduci non possum. y q. Alexander Gagihinus in sua Moscovia: In Tartaria: inquit, Moscovitica in Montibus obdoriae, non procul ab eo loco, ubi colitur ANUS AUREA Sclavonica lingua, Zlota bab. tinnitus boat que oriuntur qui dam perpetui , tubarum adinstar. Putat vero auctor Ventos esse in Terrae

45쪽

Lib. 1 DISSERTATIO I. Cap. s. 13

praecordia sese insinuantes, aut indidem erumpentes, qua de re infra proli

y s. Erat olim Barathrum perquam celebre Memphis; cui illud in Speruquodam Italiae, Grotta dei cane forsan non absimile erit. In Insula Ra-Duchus, quae Malliae Provinciae in Anglia adjacet, ad Mare, Rupes inque ea maius est, ad quem, admota aure, Ictus Malleorum, Motus follis , ferri Stricturas, quasi in ossicina esses ferraria, exaudias. In Aquitania vero Galliae provincia, haud procul ab Urbe BESSA, Antrum est Gallis pro miscue dicitur de Soulo in quo A state Murmura, Tonitrui instar, exaudiuntur. 6. de Verulamio, in Halesina Regione Fontem esse tranquillum, si ad ipssius os sileas; ubi vero cecineris, per cantum illum intumescere atque elevari, testis est. Sunt etiam Putei quidam in Dalmatia, & in Regione C re naica, in quibus si dejiciatur lapis, cxcitatur paulo post tempestas, ac si lapis injectus perfringeret operculum aliquod in loco, ubi vis Ventorum erat in-

carcerata.

y s. De Abyssis magna Isandiae, quae S . Patricii, olim Istandorum A postoli, Specus communiter dicitur, cum egregius patriae suae olandiae tutor ad litem Arngrimm Jonas Isiandus, aliique recentiores rerum Isandicarum Scriptores, & quidem Insulae illius Cives ingenui, nihil quicquam certi aD firment , imo quidam negent eam omnino; nostrum quoque erit de eadem non disserere. Caeterum, dari in Isiandia Drophylacium sub radicibus Montis mcla : alibi quoque mentorum carceres s1ve Aerophylacium, nemo Isandorum merito negabit: nos quidem ea, ex natura Homogeneorum, mu' tuoqUe Elementorum complexu, demonstramus. Num vero in aliis ibi Specubus Aquae etiam stabulentur, compertum quidem nondum est experientia publica. Caetextam quia Stagna, Lacus M Scaturigines perquam

multae ibidem extant, ratio sana, a posteriori, scilicet Eflectu, argumentando id evincere potest.

VIII. Venti sub d errasunt continui, die eriodici. I. Gov-tiuui per certos Terrae meatuS perpetua circulatione Vagantur: etiam Ignes subterraneos su flant, jam seras prorumpunt. a. menti Periodici statis horis soras exspirant, aliis vero horiS ae rem attrahunt. Hos Pentos Refluos & Maris instar Reciprocos merito VocamUS. y I. Dari autem Aereas sive JFoliovi sub Terra Cataractis, admirandus

in operibus suis Spiritus S. Creator O. M. testis est, Piaimo IJ s. v. 6. T. Omnia

46쪽

Σ Lib. 1 DE CATARACTIS Cap. s.

Omnia, inquit, quae voluit Dominus, fecit in Coelo in in Terra, in I Laribu, C Q omnibus Ab sis: faciens aspendere Nubes ab extremitate Terrae: Fulgura eum pluvia facit, in educit depromit) Ventum e thesauru suis: Quos vero thesauros sive Abysos subterraneas celeberrimus Athanasius Kirche-νus felicissime omnium exploravit. Et quia libri hujus tanti Viri volumina sunt, molesque ingentes, atque ideo, ob inopiam sumptuum, paucissimorum manibus teruntur; quapropter a tua, Vis summe Lirchere, humanitate peto, ut quae ipsemet ex te didici, in gratiam sortis tenuioris Studiosorum,

excerpere nonnulla ex Mundo tuo Subterraneo, atque in medium adducere permittas. Ita Κircherus loc. cit. Lib. 2. Techn. pag. II 6.

SItus hujus Montis AJolii est inter Castellum S. Gemini in Interamniam, vulgo Terni, ex ortu in occasum longa orito milliarium Montium catena protensus, uti ex Mappa hic apposita patet. Mons totus saxeus, ita a natura compositus, ut ingentium molium saxa uni alteri superimpos ta, miroque Naturae artificio in industria compasia cernantur. Montis dorso Oppidum incubat, nomine Cassiit, a primis , uti dicunt, antiqκa Caesiae domus Ducibus fundatum. Hunc itaque Montem , jure merito Montem dZOlium, ob Ventorum, quos certo tempore volvit, turbines appellandum duxi. Siquidem tempore 2Estivo per omnes s suras in rimas vehementissimos 'at Ventos, ita ut in adjacente Oppido memorati Incola , mira quadam indu stria Canalium, Ventos , non secus ac in civitate aqua du Zuum Cinnales , intra CryptM Cellaria hinc inde dissonant, tum ad Vinum in Aquam, tum ad Fructus omnis generis gratissimo frigore imbuendos; atque

adeo ferocientis Naturae vim in suavissima. deliciab vertant. Spes tantur autem in Nobilium domibus Canales aiseo apte di stositi, atque epistomiis tam a fabre in structi , ut Ventorum impetum pro libitu temperare possint, a ditis quoque ostiolis stortulisque , intra quM repositi vel potus vel esculenta

summά frigoris vehementia tantum non in glaciem convertuntur. Primum, Mons hic totus concavus est, quod Indigenae longa experiem ita dotiZi pro certo habent, in ego, pergit Kircherus , indubitata experientia comperi r po stquam enim per occultos maeandros aliquousque processeris,

tunc praecipitia horrida primum imminent in absum montis protensa , . si lapidem injeceris, echonicus excitabitur, quo quidem Cavitatis Montis ma-ym indicium dari non potest. Secundo, tota saxei Montis superficies foraminibus, rimis, fissuris referta est: non tantum ex ea parte, qua Caesias , Ied in ex opposita parte,

47쪽

repera.

Tertio: Connatenata haec saxeorum Montium moles, omni terrestri sub stantia spoliata, aestivo tempore , per varias Solis reflexiones inter Montium crepidines convallias adlaue, tam immodicam concipit aestus vehementiam , ut sub Lona Torrida te constitutum dicereposis, neque sit, qui calorem circ meridiem tolerare possit , hominibus animantibusque intra domus stabulaque condums. Effectus hujus Montis admirandi sunt: Namque I. Ventorum eXspiratio D nes,

48쪽

Lib. 1 DE CATARACTIS Cap. s.

nes, non quolibet Anni die, nec qualibet diei hora, sed assit ivissolummodumenssibus, quatuor ante Meridiem, CV totidem post horis, comperiuntur. uuibin peractis, Ventorumstatus paulatim in sim im iaccessentes deficiunt; Nocturno vero tempore vix ullum Venti apparet vestigium, ita quidem, ut, pro Uin diurni mayori vel minori vehementia, jam plis , Iam minin sentiatur Spirituum inclusorum agitatio in exsufflatio. 2. Hybernis Mensibus προ-

pios aestivis fortiuntur effectui spiracula: nam, si Pupiam strophiolum aut aliud quidpiam orisciis Canalium applicet, id, mi tim dictu, non jam mento

exspirante protruditur, sed introrsum , nescio qua abdita vi, attrahitur, tam tanto quidem vehementius, quauto frigus fuerit intensi s. 3. Aeris exsustiqualitas ea est, quae rigore Venti homines, in si inmodi cryptis commorantes , in febriles alterationes minime urgeat, uti aliis in locis acciaeresuet; s d quemadmodum siccitate impolluta gaudet, ita hominibus mirum in modum adfanitatem vitaeque prolongationem conducit.

y r. Nemo itaque Aenios in Terrae cavernis contineri, ibidem praelia miscere, indeque tandem prodire miratur, aut dubitat amplius, cum hoc ipsum Veteribin etiam fuerit cognitissimum; Hinc Virgilius AEolum in Terrare gnare, cujus cmernis, tanquam carceribus, Ventorum coerceat libidinem ac petulantiam, lib. I AEneid. AEoliam venit. Hic vasto Rex AEolus antro , Luctantes Ventos Tempestates quescinoras Imperio premit, ac vinctu in carcere fraenat. Illi indignantes magno cum Murmure Montis Circum claustra fremunt: celsamsedet Azotus arce, Sceptra tenens, mollitque animos, in temperat Iras.

Dicis autem: si ui potest Ventim sub terra moveri, ultroque ac citro ibidem flare ac restare' Resp. Ingrediendo Terrae cavernas, atque iterum alibi egrediendo. Fitque hoc ipsum per circulationem Aeris ac Ventorum Continuam, vel Periodicam. Est enim revera daturque Elementorum intra & extra Terram circulatio. Orbibus suis in Terra eunt Ignes: cuniculis hydragogi; Aquae Terram intrant, & permeant, ex eademque iterum per Siphones litium & Scaturiginum foras prorumpunt. Sic etiam Follibus Cavern tum ibidem spirant respirantque Venti. Hinc Aere supra terram quieto, Venti in Aerophylacio subterraneo saeviunt; contra, Tempestatibus apud nos saevientibus, in Terrae cavernis Malacia summa quiesque observatur Iterum vero, tempestate apud nos remittente, ibidem menti iras acuunt, praeliaque

non sine murmure ingenti ac boatu horribili, miscere incipiunt. Atque ita

49쪽

Lib. 1 DISSIRTATIO I. Cap. s. 27

Aer & Venti per circulationem intra & supraterraneam continuam moventur perpetuo: neque hoc absurdum esse videri cuipiam debet. 3 3. Cui vero et sui haec Ventorum in cavernis Terrae circulatio est Resp. I. Ad librandum Terram, cujus Corpns, cum sit grave, pondereque proprio prematur, proinde Aer re Venti, permeando venas carceresique ejus attollunt ipsam ea Vi, ut, quacunque parte parum solida est, gravi concussione perrumpant tandem, forasque non sine procella ingenti egrediantur, quod fere in omnibus Terrae motibus usu evenire solet. Σ. Alterifin est, quod Venti ergastula subterranea ingredientes, multos, quibus Aer infectus est, foetores corporaque pestifera secum eo vehant, ibidemque hinc inde per Hydrophylacia aut Pyrophylacia vagando, eademque dissipando deponunt; donec tandem expurgati & salubriores foras erumpant, nobisque bonam aeris temperiem afferant.

IX. Catarasia aerei sivi a Terram sunt Venti qui sub Con

cavo Lunae supra Terram, motu vehementi tum ordinario secundum naturam tum extraordinario praeter naturam, aguntur.

X. Venti 0rdinarii Sc secundum naturam sese mOVentes sunt 1. Uen tus Unipersalis sive Systematicus, qui fit inter Tropicos G& abortu in occasum. 2. Ventus Particularis qui alio nomine Provincialis dicitur, qui e Pro inciae alicujus ca-

Uernis terrae Certo tempore egrediuntur.

g I. De Vciaco universali proxime dictum: de particulari itidem supra actum, & infra iterum agetur.

X I. Uenti extraordinarii sunt r. procella, et. Pugna Ven

torum , 3. Taphon sive Turbo, . Preser, se nephias, C E hydriM. Qui Flatus prodigiosi, Nautisque in Mari fatales ac formidabiles sunt, ni paullo ante impetum ipsorum Vela

cito contrahant.

XII. procella vehemens in genere est Cataracta aerea, a certa coeli Plaga summo cum impetu, dc oblique ruens: Ger

manis vulgo mi Stum dicitur D 2 XIII.

50쪽

DE CATARACTIS

XIII. Pugna pentorum est Concursus Ventorum obliquus , in media Aeris regione, ex diversis Mundi plagis ortus.

I. α. Mars iste AEolicus pater est Typhonis, sive Turbinis. Concuriarentibus enim ex opposita parte Ventu al quot, fit lucta, in qua potentior Ventus caeteros in Turbinem actos desuper praecipitat. st Committitur prae lium hoc in Aeris regione media, non autem super Terrae faciem: namque abi Venti isti bellatores in fugam effusi in terram ruunt, Turbinem generant, quem Ventus potentior in superficie terrae aliquanto longius persequitur, nec prius insistere caeteris desinit, quam eos distrahat atque dissipet. ν. Concursum Ventorum in praelium fieri dicimus, non ex direcite oppositis sibi oris, sed ex obliquioribus. v. g. Subsolanus & Zephyrus, Boreas & Auster ,e diametro sibi oppositi, flare simul per naturam non possunt; oblique vero oppositi saepe simul flant; quoque sunt obliquiores, eo mayores inter se pugnaου tempestatesque cient. Quam sententiam cum Aristotele ejusque Interpretibis grati amplectimur.

XIV. Typhon est Procella e Nubibus explosa, ac deorsum, instar conchae in gyrum contorta, per lineam indirectam descendens. Latinis Turbo dicitur.

y I. Mirum autem est,cur Auctores Turbinem τυφοῦ,α, & non Presteres potius vocent, cum Typhon Graecis a verbo incendo, fumo,succendo, &c. di catur , quod vero incendium aut fumus in Turbine non observatur. Sed salvares est. Facies Turbinis pulverem secum in gyrum rapientis, fumus quasi esse videtur, & hinc Turbini nomen Graecum T phon esseptito. Alii, cum Helcurione, etiam Turbines inflammantes, instar ignitae rotae super Terram circumagi ac volitare, statuunt. Sed multiplicant entia praeter necessit tem. Turbo enim si inflammat, prester est, non Turbo. Longe convenientius Olympiodorin, citante Coll. Conimbr. Typhona dictum esse ait, γ' u lia, eo quod obvia quaeque corpora valide verberet atque concutiat, aut etiam secum abripiat.

ρ 2. Cataractes iste Aerein a vertice Coeli, per lineam paullo obliqui

rem, in Terram praeceps ruit, eaque excutitur vi atque impetu ut Navigia contorta frangat, Turres dejiciat, Domos evertat, Tecta domorum laceret Vel abripiat penitus: Quercus, Pinus, aliasque arbores radicitus convellat; in Mari autem AEstus decumani surgunt. Petrus Gaisendus lib. de Atiteor.

c. q. Tnbonis nomine mentum illum vocat, qui aliquando A rbores convel'

SEARCH

MENU NAVIGATION