Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

speetii harum partium haud inepte comparatur aedificio. Subsistentia essentialis fundamentum esti natura energetica parietes totumque structuram usibus destinatam dat subsistentia modalis quasi tectum est, domumque stuperne claudit & complet. Versim missa hic natura energetica, duae subsistentiae primo distinguendae sunt. Fundamentalis ubicunque est perpetua est & immutabilis , quod per solam creationem incipiat, & per solam an nihil ali 0nem desinat. Ad ditionalis in substantiis perpetuis perpetua est, in caduci S corruptibilis. . Non per creationem incipit, nec per anni hilationem desinit : sed resultat a natura, quatenus haec, in se unita, ab omnibus aliis divit a stat. Si quando intereat, dupliciter id eveniat. In naturis compositis per earum separationem dissolvitur : in naturis tam simplicibus quam compositis per unionem cum alia natura innovatur. Quae enim naturae simplices in statu diviso completae sunt, cum alia natura conjunctae evadunt partes & incompletae.

3. Definitur subsistentia essentialis, ultimum seu intimum Definiti principium sue rudimentum substantiale, quo natura jubstantialis Do morte, sive a que sui'ehiatione alterius rei ereatis, is si ul- Dyom y eit. Est enim ipsa ratio ob quam natura substantialis non indiget extrinseca sustentatione ab alia creatura. Hinc igitur haec natura dicitur per se subsistere. Datur enim alioquin natura substantialis quae non per se subsistit, ut natura formae materialis. Dico esse prine tum substantiale, quia vulgo rudimenta rei principia nuncupantur, quod priora sint& simpliciora rebus eκ iis compositis : sed esse ultimum, si cui lubeat vocare primum, perinde fuerit ; quod enim in compositione primum est, in resolutione est ultimum : inquam, esse ultimum, ) quia si dividamus naturam substantialem in duos inadaequatos conceptus per modum principiorum essentialium, subsistentia haec erit ultimum eorum. ConceptuSenim sustentationis naturae substantialis spectat ad hanc subsistentiam. Est enim ima basis & quasi ultimum subjectum

ultimaque causa materialis, qua alter conceptus in adaequatus naturae substantialis, nempe naturae energeticae, sustentatur. Minime itaque ferendum est ut haec essentialis subsistentia in alteram adventitiam, quae eAilem entitatem, eamque non es

sentialem, sed tanthin m0dalem, adfert, degeneret.

v . Subsistentia

72쪽

De Subsistentia. Cap. II.

De initio A. Subsistentia adventitia est solummodo terminus quidam 1μω ζηti sive modus a natura substantiali, quatenus ab aliis divisa fiat, resultans silve dimanans, quo solo addito, haec, utcunque in se

abstracta & incompleta, redditur concreta & completa. Natura enim quatenus est forma totius, etsi includat totam eia sentiam substantiae, videlicet subsistentiam fundamentalem dc naturam energeticam, retinet tamen adhuc formam ab G tracti, & consequenter aliquid ulterius desideratur quo a termino abstracto restituatur concretioni, ut sic evadat substantia completa. Illud autem ipsum quod totum sic abstractum reddit iterum concretum, est id quod hic vocamus subsistentiam terminantem & complentem. Interim advertendum est, in rebus plane simplicibus essentiam sive naturam abstractam non realiter differre a termino concreto a quo abG trahitur. Ratio est, quia in eo casu residuum concreti praecisum non est ens reale, sed tantlim rationis. Hinc Deus & Deitas, Ens 8c Entitas, Verum & Veritas, &c. non realiter differunt, sed tanthm in nostro modo concipiendi abstracte vel concrete. Clim enim haec entia careant partibus, utcunque a nobis in- adaequa te concipiantur, non reipsa dividuntur, sed per analogiam quandam ad alia abstracta,abstracte, & ad aha concreta, concrete, concipiuntur. Nihilominus idem non est dicendum de ullis substantiis creatis, quae omnes, eri sententia prope generali Metaphysicorum, componuntur eX natura & stubsistentia eκ parte rei distinctis, ut fuse probat Suarius Disp. 3 . L 3.n'. 9, IO, II. Dantur autem subsistentiae simplices & compositae. Illae, qua simplices, immutabiles de perpetusse sunt, ut subsistentiae Angelorum , hae, qua compositae, sunt corruptibiles, saltem per viam separationis: sed fieri potest ut partes separatae maneant , ut anima rationalis δc corpus humanum, homine defuncto. Composita pure materialia fundamentaliter subsistunt gratia materiae, non ratione formae, quae cor-xuptibilis est,nec diutids esse potest quam a materia sustentatur. Nihilominus in his subsistentia adventitia pendet non soldma materia, sed & a forma, & pereunte hac interit l, ut mo-Ti Orie cane, anima caniS moritur, atque una stubsistentia resultans a materia & forma canis desinit esse : sed materia manet, & nova assumpta forma novam subsistentiam de se propagat. Vermo quia dubitari a nonnullis potest, an subsistentia

73쪽

Cap. II. De

lia fundamentalis, & quousque, a stubsistentia resultante discrepet i, de hac re infra seorsim & fusius tractabimus. Interea loci termini aliquot his cognati explicandi sunt, & ab ambiguitate liberandi , nimirum Substantialitas, Supposita litas, dc Personalita 8. s. Substantialitas eandem distinctionem quam Subsisten- Suffl filia admittit. Vel enim sitam itur late, quatenus non tanthm alitati modalem subsistentiam, sed & ipsam fundamentalem compte sy'M'hendit, vel stricte, & solam subsistentiam modalem denotat. Quod vero ejus significatio extendatur ad includendam subsistentiam fundamentalem, eX eo liquet, quod terminus Substanti litas J eodem modo a substantia concreta abstrahatur quo alia abstracta metaphysica quae naturam solam, non subsistentiam, denotant ) abstrahuntur. Quid enim impedit quo minlis ut materialitas dicit naturam materiae, ita substantialitas dicat naturam substantiae t Fateor, usus obtinuit ut

Substantialitas idem plerumque significet quod Subsistentia :sed Subsistentia ipsa sua ambiguitate intellectui imponit nec

minus metuendum est de Substantialitate ὸ & consequenter eadem distinctio quam modo tribuimus illi huic quoque applicanda est : atque idem, mutatis mutandis, de Suppolitalitate& Personalitate dicendum est. Suppositum enim, necnon Persona, tam naturam quam subsistentiam in se continet: nec

ratio facile reddi potest, cur in hisce abstractis solis forma quam intellectus abstrahit non sit natura, sed terminus ei oppositus, vir. subsistentia. Quatuor tanthm hoc genus abstracta sunt, Subsistentia, Substantialitas, Supposita litas, &Personalitas. Omnia alia nomina substantiarum abstracta qualia sunt, Materialitas, Spiritualitas, Corporeitas, Humanitas, &c. ) naturam, non subsistentiam modalem, a subjectis auferunt. Verlim e quatuor terminis hanc abstrahentibus duo priores, nempe Subsistentia & Substantialitas, magis aperte dicunt eam partem essentiae substantialis qua est per

se, magis obscure modum complentem: hoc est, fu&damentalem rationem naturae substantialis primo eκprimunt deinde vero transferuntur ad significandum statum a natura substantiali resultantem, eamque complentem. Duo posteriores, Suppositalitas & Persionalitas, magis proprie applicantur ad significandam subsistentiam modalem, rarilis vero C subsistentiam

74쪽

nificationes 9 nomina.

I O aDe Natura. Cap. Isubsistentiam essentialem. Ratio esse potest, quod Suppositiim

dc Persona, etiamsi cum subsistentia modali concrete includant naturam, primo tamen videntur institui ad insinuandum modum complentem, δc secundari d naturam. Recte ergo eorum abstracta maXime appropriantur subsistentior mo-dali, eamque solam abstracte signiticant. 6. Natura etiam variis acceptionibus obnoXia est. Uerum sufficit hic eas memorasse quae ad praesens institutum spectant. Frequentissima maxime uitiata Naturae significatio ea est, qua denotat rationem erit suis rei metaphdifice abysi raciam : ut humanitas dicit naturam hominis, materialitas naturam materiae, &c. Appellatur etiam risei ita, D idditas, Ratio formalis, & Forma totius. Differt a Forma physica quae vocatur forma partis o ut includens ab incluso, sive ut totum a parte. Naturae enim haec acceptio amplior est, & non tantum formam partis, sed & totam entitatem illius stubstantiae abstracte sumptam cujus natura esse dicitur, complectitur , nimirum totam tam subsistentiam fundamentalem quam naturam energeticam. Subsistentia enim fundamentalis est pars naturae totius, in hac lata acceptione, quatenus pro forma totius sumitur, alteramque ejus partem, quam energeti cam dicimus,sustentat. Videtur Clarissi Suarius frequenter, si non semper, in Disip. 3 . hoc sensu Naturam accipere. Sic enim secti a. ia'. 3. delinit , Igittir Nasurae nomine intelligi-min singularem sub tantiam continentem integram ct completam

es ut iam individui seu supposti tu abstracto sumptam, que a Me

iaph eis diei solet forma totius , ut est biee humanitas constans ex hae anima, hoe eorpore, seu his earnibAs ct his ossibus. . Ex comprehensiva hac descriptione quis facile putet, nihil superesse reale in substantia concreta quod in ea non includitur : Versim minutulum quid superest, nempe modus quidam hanc naturam abstractam in ratione entis concreti complens. Estque ipse terminus praecisis in abstractione naturae, quique conceptui abstracto additus eundem concretum denuo reddit, ut infra clarilis patebit. Nisi: a di- 8. Natura in lata hac acceptione dividitur in subsistenti-

visu insκη- am fundamentalem, & naturam energeticam. Illa enim ad Vi μ' partes naturae, non ad modum adventitium, ut praeter causam

'bseam. eam Suarius, spectat. Nam esse per se est de essentia,

tem.

75쪽

Cap. IL De Natura.

& consequenter de natura, substantiar. Atque hinc evidenter constat stubsistentiam quae naturae comparatur ut ei contradi: ineta non esse subsistentiam fundamentalem, sed adventitiam : ma Ximamque inde ortam esse in hac parte Metaphysicae confusionem & obscuritatem, ob defectum hujus distinctionis. Quo respectu hoc oneris in me suscepi, ut, siqua possim, nodos hinc oriundos extricem. Versim subsistentia essentialis non tant hin opponitur adventitiae sive modili, ed & naturae energeticae. Illa enim constituit stubstantiam in ordine ad esse proprium, haec in ordine ad operationem. Natura haec definitur internum D tantiae principium, a quo facultates ct operationes essentiales proxime dimanant. Duo enim sunt principia essentialia cujusvis substantiar, quae abstrahuntur a stupposito nomine naturae sive formae totius , videlicet subsistentia fundamentalis, & natura energetica. Residuum hujus abstractionis est modus naturam dictam ad substantiam completam terminanS. Quare duae partes essentiales sint cujusvis suppositi creati , & tertia quae ad essentiam non spectat, sed tantlim naturam modificat & complet. 9. Duae partes essentiales inter se differunt ut duo inadaequati conceptus, saltem ratione cum fundamento in re distincti. Non enim perpetuo necessarium est, quae distincte considerantur realiter distinguantur : sed hoc tant lim requiritur, ut sit sum ciens fundamentum in natura cur intellectui nostro

habito respectu ad ejus intestigendi modum per inadaequatos conceptus ) tanquam objecta distincte consideranda proponantur. Dico igitur in substantiis perpetuis, ut in Angelis,

in anima rationali separata, ut & in materia prima, non opus esse ut subsistentia fundamentalis A natura energetica sive realiter sive eκ natura rei inter se distinguantur. Suffcit enim ad distinctam tractationem , si ratione cum fundamento in re discriminentur. Verlim in compositione physica& mutabili realiter distinguuntur. Forma enim physica vel separabilis est a subsistentia materiae, ut anima rationalis , vel

corruptibilis, ut forma materialis. Fateor animam rationalem tam subsistentiam fundamentalem quam naturam energeticam in sua entitate includere, & consequenter separatam a corpore eXsitiere posse : versim formam materialem

totam ad partes naturae spectare, dc fundamentali destitui

C a subsistentia

Differunt

76쪽

De Esse per se. Cap. II.

subsistentia. propria nec separatim stare posse, quin in momento separationis perire. Forma ergo materialis non tan-thm ut in adaequatus conceptus, sed dc realiter a sub sistentia materiae standamentali distinguitur , & consequenter haec distinctio naturae in inadsequatos conceptus modo realiS ess, modo rationis cum fundamento in re. Atque haec de distinctione Naturae.1 o. Esse per se Variis quoque modis accipitur. Ego tan-thm eos qui ad hanc rem aliquo modo spectent persequar.

Prinio, aliquid dicitur esse per se quod divisum sit ab omnibus aliis. Hinc enim si sit substantia, eo quod separatur ab omni alia, est in se dc per se ens completum. Sublistentia

modalis hoc respectu vocetur ens per se, quod alteri non unitur. Non contingit Accidentibus sic esse sola, imo nec naturae energeticae substaentiali. Perpetuo enim assiguntur alicui subsistenti, ceu subjecto, in quo inhaereant 8c sustententur. Substantia vero quaelibet ab omni alia separari & seorsim ceu ens completum stare queat. Haec statio sola, sive divisa ab omni alia natura, per resultantiam quandam subsistentiae modalis rem terminat, modificat, & complet. Secundo, aliquid

dicitur per se quod non inest in subjecto ut accidens. De hoc genere perffeitatis sex enim voce ad esse per se significandum utuntur Metaphysici) Suarius Dis p. 3 .f .n'. et . sic loquitur , Uno, inquit, modo sumitur per se, J ui distiη-guit contra aecidens, ct opponitur modo essendi in alio prout est deesse, ita aceidentis e ct in hoc sensu verum est substantialem exs- stentiam non esse indisserentem ad hunc modum per se, sed per il

Ium essentialiter eonititui, lac. Re et E quidem monet Suarius, non inesse in alio ut accidenS esse qualemcunque modum esse sendi per se. Verum ubi dicit per hunc exsistentiam sub- fiantialem essentialiter constitui, opus est limitatione. Sufficienter enim constituit substantiam transcendentem sive analogicam, sed non praedicamentalem δέ univocam. Etenim forma materialis hoc sensu est substant ja, caret tamen siubsistentia fundamentali de proprio, & quam habet a materia mutuatur, nec est in maZime proprio sensu per se. Aliter enim aeque esset per se ac est anima rationalis. Tertio sumitur perieitas pro fundamentali ratione subjectiva cujusvis

subitantiae, qua est sufficie os sui & rerum in se inhaerentium

fulcimentum

77쪽

hoc sensu sol: fulcimentum iiive sustentaculum. Atqttura substantialis uni voce sic dicta est per se, sive subiistit.

Subsistentia autem modalis non est hoc modo per se, sed tan-thm non inhaeret in natura ut accidens in subjecto, ut ipse Suarius propemodum fatetur, L. 6. n'. ao, a I, Ubicunque vero in polierum de proprio esse per se & sine distinctivo loquar, de hac perseitate ut de ma Xime proprih dicta acci- Adhuc superest distinguamus terminum Modus.J Plures eju9 acceptiones Suarius recitat Disp.7.f. I.n I7.quae apud authorem videantur. EPO distinguo modos in assicientes, unientes, dc terminantes sive complentes : quae genera ustentur praecipuos, si non omnes, modos ad Metaphylicam speciantes complecti. Modi assicientes sunt qui realem aliquam naturam sive entitatem suo subjecto adferunt, eaque idem assiciunt sive modificant; nempe illud quoquo modo disponunt leucoaptant ad stas operationes. Dividuntur hi modi assicientes in substantiales, & accidentales. Illi non differunt a naturis substantialibus energeticis modb memoratis, neque ha naturis accidentalibus sua subjecta quoque ad operationem disponentibus. ,1 g. Modi unientes in t vel essentiales, ut inter materiam& formam, vel accidentales eX parte unius termini, ut inter subjectum & accidens, vel accidentales respectu utriusique termini ut unio partium elementariarum inmiXto,unio partium integrantium in toto integrali: punctiun continuativum huc otioque referri potest. De his nihil hic ult eritis exspectandum,

cum infra fortasse de iis plenita dicendi occasio te obtulerit.

1 . Modi terminantes seu complenteS naturam abii ractam nullam plane novam subjecto quod modificant naturam adferunt, praesuppositam tamen modificando complent & terminant Atque hoc sensu admitto si silientiam modalem esse modum substantiae eam complentem & terminantem. Si cui placuerit hoc sensia Clari T. Suarium nisi in locis in quibus eκ professo sustentationem naturiae substantialis attribuit iubsistentiar: interpretari, faciis viderit me ab ejus sententis haut magnopere recedere , 8c similiter in locis ubi sustentationem naturae ad Ccribit subsistentiae, si eum intellexerit quasi locutum de subsistentia fatalamentali,me quoque illi haad dii hcul ror conciliaver t. Cy Iψ- Porr0,

ascientem,

unientem,

nantem.

entes.

minantes.

78쪽

eientes asserunt Er. Naturam

rram sae

parte rei differre.

An Natura seuhsantialis Cap. III.

I . Porro, qui velit attente considerare Suarii Disp. . dedistinctione modali, aliosque locos in quibus de Modis agit, haud dissiculter collegerit, eum modos afficientes cut suis modis terminantibus majorem conciliet gratiam) e confiniis proph Metaphysicae clinat nasse. Ob quam causam mihi aequum jussumque visum est hosce modos ab invicem distinguere, dc unicuique suum jus reservare, ut de alterutro liceat, 1i opus fuerit, distincte tractare. Quanquam enim naturae energeticae substantiales δc accidentales realiter idem quod hi modi assicientes significant ; alia tamen earum consideratio est quatenus naturae dicuntur, alia quatenus modi S cunddin illam respiciunt operationes ad quas desimantur fecundum hanc, dependentiam a siubjecto quod modificant. Nam hi quoque modi etiamsi adferunt subjectis entitatem sive naturam realem, eamque operativa im ea tamen quodammodo impleAa 8c involuta est in entitate subjecti e quod i manat, dc in quod ceu in subjectum recipitur, idemque denominat, estque entis entitas, nec diutilis manet quam a suo subjecto sustentatur. Merentur itaque hoc respectu suam considerationem ut modi ; & consequenter debitam distinctionem a modis terminantibus, ut eorum ratio modalis distincte expendatur, postulant. Atque haec de horum terminorum distinctionibus.

anιaesio, An Natura subsantialis in suo conceptu includat Subilientiam sundamenta&m.

r. T Iximus supra, Subsistentiam recte distingui in fundas mentalem, & modalem , dc illam includere perseitatem in mariima propria vocis significatione, & spectare ad parteS naturae , hanc addere terminum concretionis δc complementi, nimirum modum standi divisim, sive statum divi-ium, in se & per se seorsim completum. Hic ulterilis stubsistentiam fundiamentalem prosequimur, eamque naturae substantiali vindicamus. Clarissi noster Metaphysicus, deceptus fortasse

79쪽

fortasse ut supr insinuavi b ambiguitate nominis Subsistentiae, & Pesseitatis, perplexe de hac re loquitur. Aliquando perseitatem naturae substantiali asserere videtur, aliquando eam eidem aperte negat. Prima enim ejus naturae descriptio, supra recitata, vi X aliter intelligi potest quam ut includens perseitatem in ratione naturae. Ait enim includere totamentitatem substantiae singularis abstracte sumptam. Videtur itaque naturam a supposito eo distinguere, qudd illa abstracte,

hoc concrete, concipiatur.

2. Verdita articulo sequente eos refutat qui putant Natu ram & Suppositum tantum differre in modo considerandi, abstracte & concretc. Quare necesse est eum aliter intelligamus: & quidem dupliciter a mente aut horis aberrare licet. 1. Si loco naturae substantialis, essentia sive formalis ratio ipsius suppotiti, qua suppositi, nempe Suppositalitas, sumatur. Hanc enim per Naturam non intendit suarius, sed essentiam substantiae cum suppositalitate in eodem supposito conjunctam. a. Si putet naturam suppositi abstractam, a termino concreto ratione tant hin differre. Quanquam enim dantur abstracta quae a suis concretis tant hin ratione discrepant, ut Deitas a Deo : sunt tamen alia quae e X natura rei distinguuntur , ut natura substantialis creata a subsistentia cum eadem concreta : de quali abstractione Suarius intelligendus est. Sed cur nequeat intellectus totam substantiam creatam abstrahere 3 Respondeo, quia in creaturis terminus sive modus quo substantia fit concreta est ens reale a natura ex parte rei distinctum. Si ergo naturam abstraXeris, necesse est hunc terminum reddentem substantiam concretam Praecidas. Clim igitur iste terminus nihil aliud sit nisi modalis subsistentia, sequitur naturam abstractam substantiae non includere eam subsistentiam. Atque hoc sensu & huc usque assentior Suario. 3. Verturi ubi ille passim ita de hac subsistentia tractat, quali nulla esset alia fundamentalis & ad partes naturae spectans, ab eo plane desideo. Non quod negem dari subsistentiam modalem, quae ut a Suario frequenter eXprimitur est modus, terminus, appendicula, dc complementum naturae, qUTque nullam entitatem plane novam ei adfert, scd praesuppositam de novo modificat, & modificando aliter complet Suarii se ra

rentia.

80쪽

complet sive terminat . fateor,inquam, dari talem subsistentiam in omnibus substantiis creatis &completiS a natura earume A parte rei distinctam ; atque haec omnia similiter docet ipse Suarius. Uerlim ubi huic subsistentiae esse per se in maxime

propria terminorum significatione adscribit, ad coque naturae Degat, cogor ab ejus opinione recedere. Ne videar autem praeter causam a tanto viro dissentire, paucis conabor persei

talem proprie dictant sive subsistentiam fundamentalem naturae sibilantiali asserere. Sic igitur procedo. Refatatur. q. Quod primo contrahit ens ad substantiam, primoque eandem dc maxime distante atque radicali differentia ab accidente distinguit, spe t ad essentiam substantiae: Sed esse per se eo sensu quo includit negationem sistentationis ab

alia creatura ) primo contrahit ens ad stubstantiam, & maxime radicali maXimeque distante differentia ab accidente distinguit: Spectat ergo ad essentiam substantiae. Major pro-Dissereηtia batur Quia differentia quae contrahit genus ad speciem,eam- ς' 1 - que primo distinguit a specie opposita omnibusque aliis,eam etiam constituit. Nam differentia, ut est divisiva generis, ita est constitutiva speciei ; & constituere nihil aliud est, nisi esse internum principium quod primo & radicaliter dividit sive distinguit rem ab omnibus aliis. Ratio enim rei in qua fundatur negatio radicalis speciei oppositae est forma positiva sive constitutiva siuiipsius. Fateor dari differentias accidentales ; sed eae non distinguunt species : dari quoque proprie- tates, quae species quidem aliquo modo discriminant , sed non primo & radicaliter. Solae ergo differentiae essentiales contrahunt genus, primoque & radicaliter distinguunt species. Hinc definitio quae eκplicat naturam sive essentiam cujusvis rei constat eκ genere & differentia: genus autem est pars essentiae communis t, differentia vero principalis &specifica. Ea ergo ratio quae primo & radicaliter distinguit substantiam ab accidente est de essentia, sive est differentia essentialis substantiae. Et sic probatur major.

EFeperse Ad minorem quod attinet , Certum est esse per se com . aὸ ., tr bζrς ζns ad substantiam. Quamvis enim non inhaerere in ahi iam, subjecto, quoad essentiam plene constituto, contrahit ens ad

substantiam transcendentem , non tamen idem contrahit ad genus uni cum, nempe ad substantiam praedicamentalem ;

SEARCH

MENU NAVIGATION