Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

circiter, mittendum curavit. u.uandoque &majori copia tuto educitur, in prima praecia pue venae sectione. a) sydenh. Op. p. a 6s.

uo proprius lateri adsecto sanguis educitur, eo citius salutarem essedium inde exspectare possumus. Confirmatur hoc notabili exemplo, dum in binis juvenibus, idem vitae genus ducentibus, eodem temporis pun-6to, & Ob easdem causas pleuritide correptis, experimenti gratia diversis in locis vena aperiebatur. Ille, cui vena in brachio lateris affecti aperta fuit, licet pessime deliraret, brevi ad se redibat, nee iterata venae sectione opus habuit. Alter, cui et major copia sanguinis ex pede ejusdem lateris educta fuerat, nullum inde levamen sensit,& sequenti die altera venae sectione in brachio lateris assed hi opus habuit, unde illi eo mitigabantur omnia symptomata, & postea fellei erisi liberatus fuit a periculoso morbo, sed biduo serius, quam prior. a

ab Trillet de pleuritide p. 3O.

262쪽

Ubi larga, & subita venae semione opus est, praestat aegrum sipinum in lecto iacere, sic enim absque animi deliquio facilius liane

jacturam feret, quam si sederet erectus. uandoque contingit in pleuritide, adeos, uuin dolorem esse, ut pectus viX ullo modo dilatare possint hinc pulmones parum san-gtiinis transmittunt, atque ideo velὶae quidem plenae sunt, sed storta paucum sanguinem recipiens non urget magna vi sanguinem Veno. sum, Unde eX vena aperta tape parum sanguinis effluit. Simul ae vero suspirando pubulonem magis dilatant aegri, vel tussiendo illum concutiunt , sanguis cum impetu exit. Observavit hoc Tu ius ab in muliere pleuri. tica, & monet medicos, ut in simili casu tus sim excitent; aegri enim tales quandoque adeo saevum dolorem patiuntur, ut a minima dii ratione pectoris fere convellantur. Unde illis persuadere non potest iape medicus, ut fortius inspirent. Optimum tune est vini, vel aceto calidi cochlear unum alterum ve da. re titulo cardiaci remedii, vel eadem naribus supponere; sie enim invitis etiam eκeitatur tullis, & subito saepe dolor pleuritieus cessat, vel saltem insigniter imminuitur.

263쪽

Sanguis autem in prima venae sectionunon ad animi deliquium usque mittendus est, sed manifestam doloris imminutionem. Alia quaestio est, quinam debeat esse sanguinis mittendi terminus. Alii in solo pulsu venae sectionis men suram posuere; is au-- tem non raro fallit: in 'gravi e. g. pleuritide; in pueris, infantibus, flaminis, quibus

irrita Alis ad riodum fibra est. Hinc etismutro- carpo pulsus explorandus est. Alii tantum sanguinis iteratis vicibus educendum esse eXinimant, donec omnis erusta phlogistica dispareat; at nullis certis legibus crustae hujus apparentia adstringitur; imo. in convalescentibus etiam crusta pleuritica saepius visa est Sola quoque doloris evanescentia de venn ulterius non secanda nos non omnino tutos reddit; nam dolore etiam evanido, tinflammatio gravis forsan pulmones occupat. Omnium optime igitur terminus vente sestionis ex libertate respirationis petitur; hac enim redeunte pulmones a phlogistica labe liberatos esse , certo colligimus. Cum igitur omnis ferme salus a sanguinis misso ne peti debet, neque tenella aetas, neque senium, neque graviditas ab hoc praesidii genere medicum deterreat, cum certis

264쪽

observationi biis hodie constet, etiam in his Venae sectionem tuto institui posse; tali tamen quantitate, quam aetas, & vires indicant. Nec abstinnit a venae sedilone Swietentus, si respiratio multum impedita erat, licet menstrua fluerent, & bono quidem cum successsu.Ρariter & in puerperis pleuritide correptis, licet lochia fluerent, sanguinis missio profuit insigniter, quod & suis observationibus confirmat L Moete a), quia lochiis bene pro deuntibus, repetitas etiam in brachio venae sectiones institnit. Neqne diarrilaea venae sectionem prohibet monente Syrinhamo b), neque, quae nonnunquam supervenit diar hae a repetendis venae sectionibus obicem ponit ; quae quidem ipsis hac methodo brevi si. stetur, etiam non udhibitis remediis udstringentibus is stimulo nempe inflammatorio ad

Etsi autem venae sectio mox in initio instituta impetum morbi summopere frangat, ea tamen etiam serius n0nnunquam adhibita sanitati aegros resti tuit. Non enim, ut de peri-

265쪽

pneumonia agens adnotavi, adeo definitus inflammationis terminus datur, ut adultiori etiam morbo sanguinem mittere non licerit. ' Constat enim plurimis observationibus cum fructu sero etiam in pleuriti de sanguinem de vena missum fuisse. Notabile exemplum legitur apud Hippocratem ab de Asraxione, qui pleutide sicca decumbebat, frustra eslidis fomenin 'tis tentata; insomnis erat, sexta morbi die delirabat, septima dies molesta erat, febris enim augebatur, nec dolores remittebant. Octavo die multum sanguinis educebatur se-6ia in cubito vena, unde uevamen doloris sensit, & post repetitas criticas evacuationes die 34 prorsus judicatus est. Hippocratis vestigia legit Trillepus b), & octavo die morbi libram circiter sanguinis, aperta brachii vena detraxit, cum levamine insigni; imo ineunte die nono, dum suffocationis metus inis gruebat, denuo ex pede sex septemve uncias fanguinis emisit; si ae hunc aegrum ex orci faucibus eripuit.

266쪽

catione Iemediorum exserna ad locum dolentem. Antequam enim medicina in artis formam redacta fuit, singuli homines sibi insis

levamen dolorum quaerebant tentando Varia,

vel ab aliis in simili malo cum suecessu adhibita. Nihil autem videtur citius tentari debuisse, quam extona talia remedia, & limeantiquissima monumenta horum inveniuntur. Ronyae in Aesculapii templo in insula liberina inventa legebatur & inter alias inseriptio graeca a), de Lucio quodam pleuritieo, cui, desperato ab omnibus habito, Oraculum reddidit Deus, ut tolleret ex ara cinerem, &cum vino mistum imponeret lateri; unde itilum convaluisse legitur, & publice Deo gra. tias egisse. Notum est ex historia antiqua quod callidi sacerdotes, ut templis suis &idolis mejorem conciliarent celebritatem, remedia praescripserint c la dialis hominibus, ae si a numine re veluta fuissent. Haec videtur causa esse, cur Hippocrates b), qui antiquis. simas illas observationes collegerat in suos usus, in Jaterum doloribus inceperit curam morbi a calidis fomentis applicatis , etiam antequam sanguinis missionem institueret.

267쪽

a) Mercurialis de arte dynast. L. I. e. I. b) Hippocrat. de victu acutorum.

Μagnum igitur dolorum lenimen praestant fomenta calida, atque cataplasmata emollientia thoraci dolenti imposita. Neque tantum prodest mollissimorum talium remediorum CX- terna applicatio, quia per felicissime inflammatio resolvitur, vero etiam, 1i vel sero nimis medela tentata fuerit, vel pejor m0rbi indoles in suppurationem Vergat, tune per eadem haec applicata sic laxantur loest intercOssalia, ut spes sit, pus versus exteriora duci posse , & periculosum empyema sic praeeaveri. Ea quoque sanguinis depletio, quae scarificando., aut sanguisugis in latere assecto instituitur, inflammationi tollendae apta est. Scarificationem tune praecipne in periplaeumOnia suadet Buxbamus, a) si pulsus & vires aegra sanguinis eX vena majori emissionem haud permittere Videntur, tussis tamen oppressa, laboriosa, dolens, atque suffocatio valde urgenti

' III. uaenam remedia interno usui propinanda sint , in curatione peripyeumoniae dictum

268쪽

ctum est. Simplex decoctum hordei, eumoxymelle & nitro sussiuit frequenter. cum in hoc omnia requisita ad curam habeantur. Magna autem copia emollientia decocta sumenda sunt, sed divisis dosibus, ut singula media hora unciae tres, vel plures talis decocti; vel ptisanae hordei summantur, sed calidae. IV. In omni febre curanda vitae & viribus prospiciendum est per cibos, & potus fluidos , facileque digerendos. Cum autem pleuritis raro ante septimum diem finiatur tute-gre , saepe etiam in longius spatium eXcurrat, patet facile, & hic vires vitae idoneo victu sustinendas esse. Talia autem cOB veniunt, quae facillime superari possunt ab aegro, &per varias evacuationes debilitato corpore. Solam ptisainam hordaceam dabat Hippocrates ab in acutis morbis ; imo vel ab ipsa ptisana tota, ist est hordeo per colaturam non ablato, metuebat, dum cruda abhuc pleuritis nulla coctionis si na dabat, tuheque solum succum ptisanae, & quidem dilutum exhibeabat. Dein, ubi in tuto aeger esse videbatur,

269쪽

2s Aspiratio bona esset, & lateris omnis dolor abis esset, tunc paulo crassiorem, & copiosiorem cremorem pilianae dabat, bis de die. SIdenhamus b) carnibus & carnium jusculis etiam te. nuissimis, omino interdixit in pleuritide, sola hordacea, avenacea, & panatellam concessit, & dum symptomata omnia jam mitescerent, per aliquot dies tamen aegros suos ab omnibus liquoribus spirituosis, & a crassioribus cibis arcebat.

Q Hippocrat. de victu aeutorum, .

V. Ρleuritis morbus inissammatorius est cum febre acuta, adeoque Omnia, quae dissian-ds aquosam partem sanguinis, ejus densitatem

augent, motumve febrilem accelerant, aut calorem accendunt, summopere nOXia sunt.

Solent hinc adeo periculpsi errores committi in hoc morbo, dum gelida tempestate frequentem saepe pleuritidem calidissimis aggrediuntur remediis ignari, & sudore, Vitalium remediorum expresso, curari posse credunt. Observavit Syrinbamus ab & alias febres inpleuritidem mutari, dum initio nimis calidis remediis tentabantur, doluitque nobiles scomi.

270쪽

nas male medicandis pauperibus, quam iisdem pascendis, charitatem suam testari. Verum si perversa talis medela morbum diversum a pleuritide mutat in pleuritidem, facile apparet, pleuritidem jam ngiam a simili causa debere reddi priorem. sae Saetetentus ritidem secunda die lestialem, dum a flatibiis dolorem hunc ortum suspicatae muliercule, dederans repetitis vicibus spiritum destillatiim ex seminibus levistici. in alio homine & forti contigit, ut, dum quinta die adhibita venae sessione aliisque remediis modi laudatis jam in melius vergeret morbus, & spes seli. cis curae assulgeret, vesperi proprio consilio dolenti pediori applicuerit lateres calidos alis nodum, sic lite eXpresserit validos sudores ,

unde sibi gratulabatur miser; sed sequenti ma

ne moriebatur.

Ex his, & aliis similibus casibus patet,

quam bene Θdenhainus monuerit, cavendum esse, ne aeger pleuritieus nimis exaestuet; unde liberum reliquit aegris, ut quotidie per aliquot horas lecto eximerentur, si vires ferrent.

Imo Observavit, & largam sanguinis missio.

ne ma

SEARCH

MENU NAVIGATION