Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

411쪽

3 93

9.. uandoque & contingit insultum hujus morbi sideo validum esse, & febrim comitem adeo intensam, ut v*ra hepatis inflammatio sequatur cum subita quandoque morte, aliquando & hepatis suppuratio adeo periculosa, qualis casus in actis Edilaburgensibus a habetur. Frequentius autem prior morbi decursus obtinet, tandem nisi curentur, lenta morte finiendus. Foeces alvinae quandoque aliquot diebus ante hunc paroxynium incipiunt esse albae, gri ae , argillaceae; quandoque inprimis morbi insuliibus incipiunt flava per alvum prodire, dum simul ictericus color incute & urina apparet.

Omnia haec symptomata manifeste docent. morbi hujus canam esse impedimentum, quod bilis cysticae exituri in intestinum duodenum prohibet; unde bilis retenta, copia aucta quotidie, vesicam felleam distendit magis magisque, donec vel mole collesiae bilis, vel majori acrimonia stagnando nata , aut obstaculi impedientis, in cervicem angustiorem vesiculae sellete pulsi, irritatione, oriantur dolores, spasmi abdominales, vomitus enormes,

412쪽

corporis inquietissimae jactationes ob anxieta.

tem vix tolerandam. Omnibus autem his sadeo validis conlussionibus, & imprimis validissima pressione diaphragmatis & musculorum abdominalium simul agentium expeditur illud obstaculum bilis egressum impediens , vel bilis in cystide contenta retroprimitur in sanguinem; si e causa nimis distendens vesicam felleam tollitur, vel saltem in ligniter minuitur; sed te erus fit, etsi c usa, exitum bilis impediens, non fuerit simul remota , sensim iterum auunmulata bile eadem redit tragoedia. Verum ubi saepius in sanguinem retro pressa bilis fuit, sic dilaniatur haec Vasa, ut hoc fieri possit longe minori vi; & tandem videtur fieri facillime, tun He manet icterus perpetuus, subinde quidem saturati

magis coloris, post levem anxietatem pereeptam vel lenem vomitum, sed nunquam tune tanta cum vehementia redeunt haec sympto ςmata. cum levior vis sufficiat ad retro urgendam bilem per hepar in veNam cavam. Sepe miratus fuit Sisistentus, tales aegros, licet continuo tetero laborarent, tamen & ap

petitum satis integrum habuisse, digestionem

413쪽

piosior & acrior pro tempore supplet cysticas bilis hepatiete actionem augere. Vias enim

adesse ex poro hepatico in cystidem felleam

docuit anatonie. Omnes tamen tales aegri

emaciantur plus minusve, & tandem diuturnitate morbi, nimis dissoluto a bile admista sanguine, hydrops nascitur. Patet ex omnibus his, quodvis Obstacu. Ium, bilis eXitum ex vessica fellea, impediens , posse hujus morbi causam esse, & variam esse difficultatem curae, 'prout haec causa Deilius x et dissicilius tolli potest. Q Uandoque vidit Soeietentus, bilem, instar tenaci glutinis cohaerentem vomitu redditam fuisse

nunquam postea redeunte ictero. Verum observationes nnmerosissimae docuerunt, fre. quentissimam periodiei icteri causam esse calculosas concretiones in Vesica fellea natas,& ubique apud auctores tales casus inveniuntur: bilis enim retenta satis cito calculos prΘ-

ducit: quod & observavit in bile, quam sponte in vase vitreo puro reliquerat, ut putresceret; in fundo enim vasis grumos calculosas invenit. Inter plurimos, quibus hoc morbo laborantibus medicinam fecit, nullum Vidit fere curatum fuisse, quin in foecibus al-vinia calculi majores minoresve reperti fue- rint

414쪽

t quas ideo semper sollicite inspiciendas curavit.) Plura cadavera hunc morbum passo. rum dissecuit, & semper invenit tales calculos. Magnitudo autem & figura horum vilis riant admodum. uti & durities & color. Omnium frequentissimi Mietenio Oecurrerunt tales, qui 'externe colorem & uias tuositatem fere seponis Veneti habebant, diffracti vero nucleum ostendebant flavum. Septuaginta tales calculos servabat diversae magnitudinis, pyramidalis fere figurae omnes, quos per alvum excrevit vetula, quae postea ab hoc morbo per plures annos immunis vixit. Centum& ultra tales calculos ex vesica fellea edu-Xit alterius vetulae, quae post dinturnum icterum hydropica perierat. Curam habuit Ill. Matronae, quae per biennium jam ictero labo-xabat, & quotidie fere calculos per alvum eX- cernebat ; nigros quandoque & durissimos . stibinde albus nigris punctis variegatos, rarius flavescentes, qui molliores erant; si-1mul & magna satis copia subuli quasi crassio ris in Decibus inventa. Plus quam du. centi jam calculi prodierunt, quorum maXimi tamen pisum mole non superant ; unde adhuc majores latere nis picabatur, licet icteriis jam minui inciperet. Ante paveos menses iu

415쪽

cadavere nobiissimi viri, post icterum periodicum aliquoties perpessum hepatitide mortui, invenit in intestinis tenuibus calculum, colore hystericis americani adeo famosum Iu-pidem referentem, in exteriori superficie satis mollem, sed nucleum longe duriorem &magis fusci coloris habentem. Patet jam iacile, tales calculos icterum non producere, nisi exitum bilis ex vesica fellea impediverint , adeoque potuerunt inveniri in cadaveribus, licet icterum non animadverterint medici, neque inde concludi potest, quod causae icterum producentis vice fungi non possint tales concretiones calculo

sae. Simul & intelligitur, calculis his situm mutationibus, liberam viam denuo fieri posse bili in intestina, imo & quandoque una eum ictero foedes alvinas flavescere; dum nempe validis illis inter vomendum conatibus, qui icteros hos comitari solent, aliquid bilis indu0denum exprimitur; calculis quidem impedientibus liberum exitum non tamen adeo eXacte Obturantibus, quin magna tali vi ad

Ilibita aliquid adhuc exprimi possit. Certe

omnia symptomata similia observamus, ubi calculus vestiuae liberam urinae emissonem impedit. Sic apparet, male Hesmontium ab in

416쪽

398 medicos insurgere , quod icteri causam p0nerent in obturatione ductus cystici ; ut nem pe latim fermentum stere0reum, de quo tam multa somniaverat, stabiliret.

uandoque & contigit, quamvis rarius, hilis cysticae exitum impediri, & fceees albescere, absque ullo colore icterico incute obis servato; verum tune bilis retinetur quidem in cystide sellea, sed nimis tenax & viseida in hepatis vasa regurgitare nequit, sed sensim audia copia immaniter distendit cystidem felleam: qualis casus satis mirus habetur a puero duodecim annorum , qui delapsus egalto dextrum hypuchOndrium valde contuderat , & deinde post varia mala perpessa hydropicus faetus perierat. In ca gavere inventa fuit cystis fellea prodigiola moliri, continens odio libras bilis spissioris , ex qua jam

varii sacci concentrici formati fuerant, tanto firmioris consistentiae, quanto magis propingui erant cyllidis lateribus; illi vero qui

versus centrum cystidis haerebant, teneriores erant & minus Opaci, duetua communis' cho

417쪽

cholidochus solito amplior erat, plenus multis lapillis spongiosis, S parvis, flavescentis coloris, qui aquae immissi innatabant: interim

tamen notatur, praeter colorem album foedum

alvinarum nulla adfuisse icterici symptomata in hoc puero.

Ubi ergo tales id eri periodi ei Swistemo

occurrebant in praxi, a Merhoauro monitus primo , & dein in hac sententia medicarum observationum lestione confirmatns, semper cogitavit de calculis in cystide fellea haerentibus, atque ad hune scopum totam indieg-tionem curatoriam direxit, satis felici saepe successu. Sponte patet, duo tantum hic prodesse posse, vel ut solvantur calculi concreti, velut eXpediantur viae, per quas transire possint in duodenum: tunc enim spes est, per alvum cum reliquis contentis intestinorum exire posse. Multa Mistemus, ut inveniret menstruum, quod solveret haec concreta calculosa. ik- simul tuto & integris viribus

Pervenire posset ad illa loca ; sed non .fuit

418쪽

fuit tam selix, ut tale quid detegere potuerit. Verum quidem est, quod largo & continuo

isti succi graminis, taraxaci, cichorei, fumari te similium observaverit, minuta quasi fragmenta calculorum cum faecibus alvinis exivisse, imo quandoque excrementa alvina dura extrinsecus his granis quasi aspera fuisse, & in transito per anum excoriasse finem intestini redii; verum non certus ideo erat.

quod forent calculorum comminutorum partes, cum in cadaveribus tales minores asperi

calculi, imo & sabulum in vesica fellea, ductu hepatico, & ipsa hepatis substantia, quandoque inuonta fuerint. Memorabilem talem casum vidit Vesakus a) in cadavere Prosperi Martelli, Ρatricii Florentini, qui multis annis morbo regio laboraverat, ae dein subita morte perierat. Invenit enim bilis vesiculam duorum pugnoMum magnitudinem facile adsequantem : er exiguis lapillis quodammodo plenam , qui invi em connexis granis seminibus vemilii , aut potius asper superficiei pularis officinarum sutiae , ei aut smillimi. Videtur ergo quandoque contingere, bilem retentam ingrumos minores tantum concrescere, neqne

etiam longo temporis spatio in majores calculos formari, & falso quis crederet, dum

419쪽

haee quandoque alvo UXeunt, quod vi romedi 0rum in partes minores comminuti fuissent

maj0res calduli. la) In epist. de rad. elitnae Τom. i I. ε74. Praecipua ergo curationis spes est, ut

calculi hiu haerentes, sensim dilatatis viis . Exeant per angustum satis collum cystidis fel Ieae . & inde per ductum cysti eum A eommunem in intestinum duodenum. Anatome quidem docet, aristam hanc viam esse, verum observationea certissimae & satis numerosae do cuerunt, miro modo illam dilatari posse, ut magni etiam satis 'calculi exitum inveniant. Idem etiam contingere videmus in ureteribus, qui miro modo dilatantur in illis, qui

sepius calculos renalea egereveriani ; A vidit Sisietemus illos in cada vere homiuis calculo si, adeo amplos, ut digitum indiceni facile in .

tromittere potuerit. Sed & videmus automatico motu tu his morbis ni oliri naturam h ru calculorum expulsionem: encrinis enim Vomitus solet comitari colicas illas, ictericas dictas, ut violentis illis concumbus ab ominis Propellatur calculus.' Verum & 1imilis vomitus eX citatur, dum calculus a rene per ureo

420쪽

4o2 teres in vesicam depellitur, uti noverunt Oinnes medici. Ubi autem semel dilatatae hae viae calculum majoris utcumque molis transmiserunt , tune postea minori cum molestia &plures eXpelluntur , uti ex observationibus jam memoratis constat. Imo non facile deis sperandum esse de expulsione magnorum calculorum experimenta practica persuadent. Vidit in propriae uxoris matre , post pluresperiodicos tales icteri paroxysmos, subito Ortum fuissρ dolorem satis intensum , cum snt

mi fere deliquio, & quidem in illo loco qinem digito monstrabat)ubi duodenum locatur: post

quadrantem horae cessabat dolor, cumque sol. licite instrabantur faeces alvinae, post biduum an illis fuit inventus calculus pollicis articulum aequans, albicans eXterius & durior, un-ctuosus tamen, in meditullio habebat nucleum flavum & 'molliorem. Cum autem in illo c2lculo binas quasi foveas ejus superficiei im- pressas observaret, suspicabatur & alius adfuisse ipsi adjacentes; & postea adhue bini

alii, magnitudine non multum cedentes prio ri, prodierunt. Deinde autem satis bene se habuit, ab ictero illo libera. Ρlures si inites casus in praxi vidit, & in historia medica ad. hnc Ionge majorum calculorum per anum e

SEARCH

MENU NAVIGATION