C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae voluminibus duobus

발행: 1830년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

ANNALES VELLEIANI LVII

IIo nos docet, ni fallor, alicubi linius iunior Haeerat noster in classe Velleius, qui proinde quo anno tribunatum accepit, eodem etiam et laticlavium acceperit.

g. 12. Tribunatus Vellei castrensis qualis. Erat praeterea Velleio in hoc equestris militiae trubunatu Superior postea gradus. Prius enim quam cum i-berio mitteretur in Germaniam, ait sese castrorum etiam tribunatu functum. Non certe hoc in loco, ut opinor, innuit, priorem suum tribunatum non suisSe castrensem. Quasi nimirum suissent illo, Vellei aevo, quae OS ea erant receptissimae, in satellitio principis militia alia armata, alia non armata, quod scilicet omnes domus Augustae satellites communi nomine milites appellarentur. Sed Vera erat, ut videtur, illis temporibus decennis illa militia, quae ad senatum necessaria erat. Verae illae cohortium praesecturae, veri legionum tribunatus, alarumque equestrium. Itaque castrorum nomine intellexisse suspicabar Velleium castra praetoria, quae solebant Ca- Strorum nomine simpliciter usurpato designari. Solebant certe milites regales a militia legionum ad militiam praetorianorum promoveri, habituri deinde et stipendium a Clius, et pauciores ad honestam missionem annos, et post

missionem honestius ut videtur emeritum. Id cum Io- cum habuerit in militia militum gregalium; erat profecto Consentaneum, ut locum similiter habuerit in tribunis Ita praetorianorum etiam tribunatus honestiores suisse verisimile est, et melioribus stipendiorum conditionibus. Ut proinde in honore suo posuerit Velleius, quod a tribunatu legionariorum ad praetorianorum tribunatum fuerit evectus. Nec erat certe a veterum sermone alienum, ut mi- Iitia praetoriana, castrensis nomine, proprio Suo quodam

iure designaretur. Castra illi stativa ad urbem habebant in via Nomentana, Castra vulgo simpliciter appellata. ostea deinde receptissimum erat, ut Imperatoris mobile satellitium, et castra Latine, et Graece στρατόπεδον audiret. Non ab aliis certe castris quam his ipsis, de quibu agimus, praetoriatiorum. Sed nondum profecto YPlin. Epigi. VIII. 24.

62쪽

ulla erant, cum Iocum illum obiret Vellesus, castra illa praetoriana Satellitium quidem principis instituerat Ai gustus, sed vagum et per multa loca dispersum municipiorum ipsiusque urbis, et sine castria teste Suetonio. In Castra postea coegit, Seiani consilio, ribe rius. De aliis ergo castris, ni salior, non multum a men a Roma distantibus, intelligendus est Velleius Castrorum autem tribunatus ille propterea appellari potuit, quod et in castrametationis disciplina versatus fueru, et quod ad munera castrensia obeunda illum obligarit.

g. 13. Illum inivit Velleius an z5 . tonuitque ad

annum 57. Quo vero tempore honorem illum novum consecutus Noster fuerit, de eo paucis disquirendum erit. Illud certum, medio alicui anno assignandum esse inter annum urbis Varronianum z53. quo Cato se in Oriente testatur adfuisse Velleius, et M. quo iberium nuper adoptatum est comitatus in Germaniam. riori anno unicum memorat tribunatum, et in eo quoque Stipendiorum dumtaxat initia, non taciturus procul dubio novam aliquam, si quam habuisset, honoris accessionem, vir ut ex hoc ipso opere constat honorum Studiosissimus. osteriori autem anno se hoc tribunatu castrorum iam antea functum fuisse testatur. Si quidem tribunatum castrorum praetorianorum, pro exemplo militum postea praetorianorum dedisset Augustus; sic duo fuissent, ad minimum, anni in legionario tribunatu necessarii, priusquam posset ad tribunatum praetorianorum Scendere. Sic anno z5 . castrorum illum tribunatum adeptus fuisset. Atqui iam ostendimus, ita nullam fuisse his temporibus disciplinam praetorianorum, ut ne quidem fuerint castra praetoriana. Et tamen illum ipsum eundem annum suisse puto, quo novum illum castrorum tribunatum Velleius consecutus fuerit; et bina adeo stipendia in priori legionum tribunatu satis fuisse ad Secundum hunc castrorum tribunatum ad eundem plane

modum, quo se res habebat in disciplina militum gre-

Sueton Aug. cap. 9 Dio lib. V. n. 758. '' Sueton Tib. cap. v Tacit. Anii. V. . Vici do Caes. in Tibur.

63쪽

galium atque praetorianorum. O sane facit, quod duos ille dumtaxat numeret suos in priori tribunatu duces, trem Vinicii vel patruum, et . Silium, Singulos, ut vi detur, annuos Certe biennes esse vix poterant. Sic enim illum tenuissent ad annum usque z56. nec locum ullum reliquum fecissent tribunatu Castrorum explendo ante annum Tliet quo iberium Velleius comitatus est in Germaniam. Sed si annuos illos supponamuη, Sic omnia Satis accurate respondebunt. Sic enim ab anno γδ2. ad

zlia sub patre Vinicii meruerit Velleius ab anno autemz53 ad 54. sub . Silio Sic quidem Ite, ut secundus eius sub Silio annus antea coeperit, quam Caius Caesar cum Partho congrederetur. Nec enim a alendis Ianuariis iniri solebant munera provincialia sed Vere ineunte, et mari liber itinera plerumque auspicabaritur. empus Vero, quo munere defungi oportebat, nec a designatione Supputabant, et ne quidem ab itineris ditio; sed ab eo USque tempore, immo die, quo in provinciam appellebant, ut e Ciceronis provincia Ciliciens manifestum est. Sic annis civilibus mediis incipere solebant atque desinere anni munerum publicorum militarium. Olim certe mitti in provincias solitos etiam privatos, qui provincia Vis rent, testem habemus apud acitum, Thraseam aetum. Sic etiam ii Principibus, ut erant Principibus sui Curiosi, qui Caesaris nomine provincias Caesaris visitabant ita populi provincias privatos fuisse qui populi nomine visitarent, est sane verisimillimum. Id quoque consentaneum erat, ut aliis ' populi magistratibus, sic etiam his provinciarum visitatoribus, tempus fuisse annuum. Nec Sane aliae fuisse videntur quam populi pro Vinciae, quas visitavit cum suis ducibus Velleius. Erat certe populi acedonia, his saltem Augusti temporibus, quo etiam ordine censetur a Dione. Erat, inquam, cum illa pariter Achaia, usque ad tempora iberii, annumque aerae Varronianae GS. Tum primum Caesari

traditas, et e acito discimus et Suetonio. Ad-

Tacit. Ann. XV. 1. ' Dio lib. III. Dio lib. III. n. et26.

Tacit. Ann. I. 76. Sueton. Claud. cap. 25.

64쪽

stipulatur etiam Dio. tantummodo de Achaia alibi '

dubius, num et illam iberius, una cum Macedonia, a populi iure ad se transtulerit. In eo certe dubius non est, quin utramque populo SSignarit Augustus, cum pri mam provinciarum distributionem faceret, anno nimirum urbis z26. diu ante hunc annum, de quo agimus, Velleii. Proinde ambas rursus populo reddidit Claudius, Dione ibidem, ubi supra, teste, et Suetonio Asiam praeterea a se peragratam testatur Velleius, proconsularem scilicet: quam vel exinde constat populi provinciam fuisse, cum proconsules illarum provinciarum peculiari quodam iure

proprios faciat Dio, qui etiam illam in populi provinciis

verbis recenset disertissimis. Aliam ille provinciam nul- Iam nominat, excepta Thracia, quae iam neutrius erat, sed regulorum populo Romano amicorum. Itaque qui populi pro incias visitarunt Vellei duces, tempus etiam administrationis habuerint portet, pro populi more, annuum. Etiam Orientis provincias in utroque maris ontici laterea Velleio lustratas populi fuisse verisimillimum est. Bithyniam certe et ontum finitimam populo attributas testatur Dio. Et aliunde verisimile est, prioris tribunatus non magnam fuisse moram. rior ille tribunatus certe sub ducibus illis fuisse videtur, quibus non una aliqua provincia credita fuerit, sed multae potius visendae atque

lustrandae. Nec proinde ulla est necessitas, cur illum annorum plusquam duorum fuisse supponamus. Ita sane

loquitur Velleius, quasi post illud Cati cum arthorum

rege colloquium, rebus deinde aliis eiusdem, post provincias lustratas, non interfuerit. Consulatum ille anno sequenti inivit, cuius tamen nulla mentio in Velleio.

Sic etiam de iberi reditu, qui anno rediit z55.

quasi laetitiae, qua receptus est, incredibilis ipse testis fuisset oculatus. Et quidem Roma illum missum fuisse Constat, cum iberi comes daretur in Germaniam. Nec sane pro inciarum, post ait illud colloquium, mentionem ullam facit ante expeditionem Germanicam. Itaque nisi nos fallant nostrae coniecturae, tribunatum illum castrensem tenuerit ab anno z54. ad z57. Sic iustum impenderit Secundo militiae gradui quinquemitum, duos nimirum au- Dio lib. X. Dio lib. VII. eu lib. II cap. 103.

65쪽

ANNALES VELLEIANI LXI

nos tribunatui Iegionario, tres autem reliquos tribunatui caStrorum. Firmant praeterea supra dicta, quae alibi )de Graecorum disciplina militari observavimus. Habebant illi leviorem quandam militiam in περιπολοις. Et quidem ipsam, ni fuit prior ille, pro nostris hypothesibus, Vellei tribunatus, biennem. Immo eadem, qua no etiam Velleium fuisse supponimus, aetate. Coepit enim illa a receptae apud Graecos pubertatis fine, anno nimirum aetatis XVII tenuitque ad suom anni XIX. Iisdem plane Iimitibus, quibus etiam nos priorem illum Vellei tribun

tum conclusum fuisse existimamus. Nec sane abhorrebant ab illa praesidiorum limitaneorum apud Graecos περιπολεια res etiam a Vellei in priori illo tribunatu e Stae. Provinciarum enim limitanearum lustratio quid aliud, quaeso, erat, quam illa ipsa praesidiorum limitaneorum

περιπολεια Sic nempe accurate nostris rationibus respondet huius militiae tempus, si quidem hic Romani Graecos, quod in plerisque aliis solebant, fuerint imitati. g. 1 Horum omnium honorum tempora a legibus

constituta fuisse videntur. Digna porro, quae expendantur, arbitror Vellei illa in hac causa verba: Hoc inquit tempus ms, unctum ante tribunatu castrorum, Tiberii Caesaris militem fecit quippe protinus ab adoptione missu cum eo prcies ctus equitum in Germaniam successor offcii patris mei,

coelestissimorum eius Operum per annos continuos a

praefectus aut legatus, spectator et pro captu mediocritatis meae adiutor fui. Id innuit nimirum, ut puto, necessarium quendam fuisse in his honoribus nexum, et tempus, pro superiori illa, cuius meminit Suetonius, Α gusti dispositione, legitimum. Ita nimirum ut tribunatu functus dici non potuerit, nisi tempus tribunatu universo Constitutum explevisset ut, praeter tribunatum legionum, alius ille tribunatus castrorum fuerit etiam neceSSarius ut tribunatu utroque functus tum demum fuerit novae illi equitum praefecturae maturus, et per legem idoneus;

ut denique hoc ipso tempore stipendia tribunatus exple verit, ut clam castrorum illo tribunatu functus, Tiberii

DPraes V ad Spart Adrian. g. 11.

66쪽

deinceps miles esse posset Has enim sibi gratulatur συντυχίας, et pro bono quasi mine habere videtur ipse mirus adulandi artisex, quod temporum suorum legitimorum rationes ita cum iberii expeditione Germanica concurrerint, ut integrum ei fuerit, rerum a iberio in Germania gestarum illo novenni omnium Vel testis esse, vel particeps. Alioqui nulla fuisset illi necessitas honores olim a se gestos commemorandi, nisi quatenus iam struebant ad ultimam illam, quam sub Tiberio gessit, mili tiam. Hic ergo, si Vellei mentem assequimur, ita legitimi fuerint illi adolescentum senatoriorum, dum in ordine equestri essent, honores, et honorum tempora Stipendiorumque in honore unoquoque numerus. Sic erunt nostrae illae observationes, non in historia Vellei sola, sed in coaeva illorum temporum chronologia univerSa, utilis

simae.

g. 15. Vribunatus illo posterior castrensis Opponebatur benesciario. Praefectura equitum eadem, quas alas. Erat enim certe praesectura illa equitum idem militia gradus cum eo, quem alae praefecturam dixerat Suetonius. Cum e nimirum idem, qui tertius erat in militia equestri, et cui senatoriis adolescentibus non alia lege Iocus erat, nisi ante functi fuissent tribunatu Pro lege

scilicet Augusti, sub quo vixit militavitque Velleius, quitertium locum illi praefecturae dedit, cui Secundum postea a Claudi datum obser avimus. In eam enim Sententiam addit praeterea Suetonius, ne quis expers castrorum esset, binos plerumque laticlavios praeposuit singulis alis. Cum ait, laticlavios alis fuisse praepositos, exinde facile colligitur, tribunatu fuisse destinctos, cum non antea laticlavium accipere olerent, quam fuissent iutribunatu. Ait praeterea factum hoc ab AuguSto eo consilio, ne quis expers CaStrorum esset. Inde etiam et illud intelligimus, quam accurate invicem responderint alarum illae in castris praesecturae, et tribunatus a praecedens, similiter et ipSe castrorum. Fierique adeo potest, ut prior ille tribunatus, qui castrorum non fuit, beneficiarius dumtaxat fuerit, cum immunitate muneribus ca-

67쪽

strensibus. Inde fortasse factum, ut, praeter tribunatus illos priores beneficiarios, necessarii fuerint praeterea tribunatus castrorum, quibus imbuerentia nobiles adolescen tes disciplina munerum castrensium. Et Suum tamen uterque tribunatus usum habebat in disciplina reipublicae. Inserviebat tribunatus beneficiarius otio illi, quod studiis forensibus Iuris, Oratoriae, Iudiciorumque impendendum erat ab illius etiam amplissimi ordinis adolescentibus, ut

stipendia interim ad locum in senatu capeSSendum neceS-saria nihilominus procederent. Ne tamen rerum militarium plane rudes ad clavum reipublicae admoverentur, Cautum est, ne solus ille qui muneribus militiae vacaret tribunatus ad locum in senatu sussceret, sed alii accederent praeterea tribunatus anni veris officii tribuniti et Castrensis muneribus impendendi. Et quidem tribunatus istiusmodi beneficiarii, quique munere Vacaverit, mentio occurrit apud Ciceronem, ne iuniora addam Velleio testimonia. Nominabantque etiam in libera republica magnam tribunorum partem Imperator es ducesque Xercituum. Inde consulum legimus beneficiarios, nec illorum tantummodo, sed praesidiam etiam provincialium Penes illos erat, tribunos a se designatos a muneribus XCUSare. Ita non milites dumtaxat gregales, propter praemia tio nestasque missiones, sed tribunos etiam propter munerum vacationes, habebant ibi obnoxios, eteranos, benesciarios, evocatos. Redibant enim ad militiam, duce revocante, missi olim Veterani, nulla iam cogente lege, sed veterum dumtaxat beneficiorum gratitudine. Nec alia, ut

puto, causa nominavit Velleius suos in hoc tribunatu duces, patrem Vinicii, ad quem scribit, consulis a Cum et . Silium, quam hac ipsa gratitudinis. Inde illa eum inicio consule necessitudo. Inde et illa cum A.

Licinio erva Siliano ublii, sub quo meruit, Silii

1ilio, cuius mentioni locum se quaesisse fatetur ipse, iustoque tribuit sine mendaci candori. Nam et posterorum caritatem conciliabant istiusmodi decessorum beneficia. Itaque beneficiarium suum illum fuisse tribunatum,

his, ni fallor, indiciis prodit ipse Velleius Optimeque sane respondet Graecae pheborum militiae domesticae,

68쪽

quaeque patriae fines egressa non fuerit, tribunatus ille, de quo agimus, non castrensis, sed beneficiarius. Fecitque otium sudiis fori, non minus ad rempublicam tra tandam necessariis, quam fuerint illa militiae. Inde consentaneum erat, ut Vacationem illam a muneribus tam brevi spatio concludendam non permitterent tantummodo, verum etiam in legem Verterent. Supererant enim inter

Graecae Romanaeque pubertatis fines anni aliquot, studiis Ilisce tam utilibus etiam ipsi non inutiles. otest itaque hoc etiam modo intelligi castrorum tribunatus, rectiusque quam de tribunatu praetoriano. Ne quidem hic nocebitrationibus nostris, quas dedimus, chronologicis Illud e tum, hoc urbis anno Varronian z5T. finem fuisse tribunatus Vellei castrensis universi, initium autem militiae noVae, quam bierit sub iberio. Non diu iberium post adoptionem in urbe dicit moratam fuisse patriam, sed protinus in Germaniam misisse. Et se etiam testatur hoc ipso tempore iberii Caesaris militem fuisse s ctum, et protinus ab adoptione miSSum cum eo praesectum equitum fuisse in Germaniam Tiberii adoptionem eo in loco, ni fallor, intelligit; non autem suam Velleius, ut aliquando SuSpicatus Sum e gente, in qua natus fuerit, agia. Non aliter potuit, ut ostendimus, per annos continuos X iberii spectator fuisse aut adiutor, si serior eius illa fuerit cum iberio militia. otuit fortasse triumpho Tiberii spatium illud terminari, et de coepto novenni dumtaxat intelligi, cum certe ultra annum urbis z65. triumphus ille disserendus non sit. Illud Certum, OS triumphum, nunquam deinde in Germaniam

rediisse Tiberium. g. 16 Legati legionum non alii illis temporibus,

quam tertii, ad minimum, anni Senatores.

Mansit ergo Velleius in hoc tertio militiae gradu

biennio, usque ad equestris militiae finem. Anno autem urbis z59. expletis stipendiis, Roma adeunda erat ad petendam quaesturam. Redierat autem sub finem anni z5S. finitis aestivis, in urbem iberius, et cum eo fortasse Vel

Ieius. Sed maior immiuebat sub initium aues is belli. in lib. II cap. 104.

69쪽

ANNALES VELLEIANI LXv

moles, deficiente cum suis Marcomannis Maroboduo, et Pannonia quoque universa atque Delmatia. Mansit autem aliquantisper post iberium, ut videtur, in urbe Velleius quaesturae huius anni comitiis candidatus . Designatus quaestor partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto e duxit ad filium eius, iam scilicet antea reversum in Germaniam. Hunc speciosi ministri locum appellat ipse Velleius. In eo se, necdum Senatorem, Senatoribus aequatum fuisse dicit, nec infimi in senatu Ordinis illis, sed designatis etiam tribunis. Nondum erat nimirum Senator, qui nondum quaestor erat, sed ad quaesturam dumtaxat designatus. Hoc tamen ministerium Suum ita Senatoribus proprium fuisse innuit, ut ne quidem quaestoribus crediantea oleret, quam etiam ipsi ad Superiorem tribunatus in senatu gradum fuissent ad minimum designati. rimum nimirum in senatu annum quaeStura ipsa occupavit, secundum proVincia quaeStoria. Ita factum, ut non ante tertium, ex quo in senatum admiSSi fuiSSent, annum , novum illum, quem tantopere depraedicat Velleius, honorem capessere possent Vel Senatores. unc etiam ea lege, ut nullam passi fuissent in tribunatu ambiendo repulsam. Quae vero erat illa in homine ordinis iam equestris tam speciosa militia ' Quod scilicet exercitus partem duxerit. Num igitur cohortes alasque, quibus equestres praesectos fuisse diximus, pro exercitus proinde partibus non bendas esse censebimus 3 rant illae procul dubio, remotiori quodam sensu, exercitus partes. Propiori tamen sensu legionum potius auxiliorumque, quam Xercitus partes erant appellandae qua nimirum iu uno cum 1egionibus censu auxiliares etiam veniebant intelligendi. Num ergo legionem fuisse censebimus, quam ad iberium duxerit Velleius, partem nimirum exercitus consularis, qui duabus, ad minimum, constare solebat legionibus Hoc procul dubio voluit Velleius. Erat tamen, fateor, cur, idne Verum esset, aliquando dubitarem, quod proximo a quaeStura anno tum demum se legatum eiusdem ad eundem Tiberium missum fuisse testaretur. Innuens, ut existimabam, nondum e cum antea mitteretur in Germaniam, fuisse legatum. Quod si Iegatus nondum fuisset, legio integra esse vix potuit, cuius praefectus alius fuisset

a legato Sin legionis pars dumtaxat fuerit pars illa exerci-

70쪽

ius, cui praefuit Velleius, ubinam quaeso speciosum illud

erit ministerium ubinam honor plusquam equestris et plane senatorius ubinam dignitas quaestura ipSa Superior, et tribunatui plebis par, saltem designato An quod te gionis partem, ad Caesarem tamen, ducere nemini licuerit, praeterquam tribunitio Senatoris Habebant sane illius rationem Veteres, ad quem mittendus esset nuntius, in nuntii dignitate, quod multis probari posset, Si pus esset, exemplis. Quid si etiam Iegionem integram, absente legMo, ducere licuerit primae cohortis tribunos Et tamen primae cohortis tribunus nemo fieri posset, qui tribunatu plebis senatorio, ad minimum designato, non ante fuisset insignitus' Sic omnia optime cohaererent. Praecedebat enim prima cohors alias et numero Vege

tio ' tesin militum et dignitate. Et milites habuit se

lactissimos, et numerum eorum duplo fere, quam aliae, maiorem ' Et pignora habuit omnium carissima legionis aquilam, et rincipis imaginem. Proinde consentaneum esse potuit, ut tribunum habuerit tam aetate reliquis, quam etiam dignitate celsiorem. Itaque cum aliis cohortibus tribuni sufficerent, aetate pariter atque ordine dum taxat equestres in hoc primae cohortis tribuno congruum

ess potuit, ut, praeter ordinem amplissimum, Retas praeterea esset Senatoria. Sic enim reliquis tribunis cum auctoritate praeeSSe potuit, tam angusticlaviis quam lati- elaviis, si Et ordine angusticlaviis, et laticlaviis aetate fuisset superior. Sic etiam locum absentis egati supplere, si quid haberet in se eximium, quo necesSaria posset in reliquos tribunos auctoritas conciliari. Quod si senatorium illum fuisse oporteret inde praeterea intelligeremus, cur tribunatus ille plebis, qui hoc tempore Se natorius erat, fuerit in tribuno illo, de quo agimus, eo hortis primae, necessarius. Exigebat hoc inprimis nomen commune tribuni ea potissimum de causa, quod tribuni illi plebis fuerint etiam ipsi a prima sua Origine militares. Exigebat praeterea, quod militaris non esset primus in Senatu gradus quaesturae, nec aedilitas curulis, quae parem in senatu locum sibi vindicabat cum senatorio illo tribunatu plebis pro ordine saltem legis annariae. Ut tamen non fuerit quaestura officium ex professo militare,

et . alios saepe quaestoribus legatos haberent, qui Plu-

SEARCH

MENU NAVIGATION