C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae voluminibus duobus

발행: 1830년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

ANNALES VELLEIANI XXXVII

integri acta anno illo memoravit, quo triennium exierit. Et tamen ne fidem illi detratiamus, Sunt etiamnum in Dione plurium annorum satis luculenta Vestigia. Haec enim erat secunda illa iberii in Germanos expeditio, secundi nimirum anni huius helli Germanici quo sarces sito in Germaniam Delmatiae Praesecto, Valerio Messalino Delmatis annoniisque occasionem oblatam testatur

Di rerum novandarum. Binas enim uno eodemque anno,

et in eandem pro inciam expeditione fuiSSe partim eri simile est. Haec etiam ' secunda illa pax, tam a i-berio, quam etiam Senti Saturnini opera, eodem Dione teste, Germanis concessa; quem tamen certe Saturninum in ioc ipso bello Germanico socium tabuit iberius. um in hiberna reductis legionibus in urbem ipse properat iberius. Sic enim noster docet Velleius Proinde mi ror, Cur Saepe reVocatum ab Augusto dicat tamen perseveravisse Suetonius Errore aliquo illum suspicor ad bellum hoc Germanicum retulisse, quod auctor eius rectius ad Secutum Delmatarum Pannoniorumque bellum retulerat. unc enim certe iberium de mora Suspectum agnoscit Dio 'l' Ex quo illum saepe revocatum facile colligimus. Haec Sane nisi de anno Varroniano z5S. ii

telligi non P0SSunt. g. . Desunt in Velleio acta anni τ59. quo anno auoeilia ad Tiberium duxit Velleius.

Tum demum sequitur motus arobodui, quo conci-iata est ad arma non Marcomannia modo, Sed et annonia etiam atque Deisalia. Et solum tamen Maroboduum proXimo anno aggredi statuisse iberium, disertis testatur verbis idem ipse Velleius. 4- - Eo ne Sentio Saltirnino mandatum, excisis continentibus Hercynia silvis, ut legiones Boiohoemum, quae regio erat Marobodui, duceret. Bohemia illa fuisse videtur hodierna. Haec ille superioris almi, ut videtur, sue Saturniuum mo lib. V. an. 59. υτι ἱβεριος ἐπὶ τους Κέλτας

42쪽

enim Tiberio comitem addit Velleius, post hiberna, cum aggrederetur Maroboduum ipse iberius. Hic ego ac nam in Velleio esse suspicor, de qua tamen nulla adhuc apud eruditos, quod quidem sciam, hactenus suspicio)qua belli exitum, quem hoc anno tertio habuerit, distinctius enarraverit. Locum lacunae fuisse puto post e

bum duceret Sequuntur deinde illa: Ipso a Carnunt qui Deus Norici regni prooeimus ab hac paris erat, Exs eitum, qui ira Illyrico merebat, ducer in Marcomam

nos orsus est. Nam non eohaerent illa cum verbis proxime praecedentibus. Quis enim quaes ipse ille, de quo meminit Velleius, qui exercitum illum duxerit, qui merebat in Illyrico Non aliquis certe, cuius mentio praecesserat in Velleio. Non ipse iberius, qui iam erat, non in Illyrico, sed Germania, de quo etiam, paucis interpositis, illa subiungit Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium. Alius itaque a Caesare praefectus ille exercitus Illyriciani. ulto minus aluminus, qui alia Prorsus via mi8sus inmaroboduum suerat a Tiberio. Non alius erat ipse ille a Velleio memoratus, quam Valerius Μessalinus, quem Illyrico praepositum agnoscit ipse Velleius, Delmatiae ac Pannoniae Dio. Duas enim illas provincias Illyrici communi nomine complectebantur. Accivit illum ex Illyrico iberius. Convenitque iter a

Velleio designatum Carnuntum in annonia ponunt Veteres. Recteque eo annoniae Delmatiaeque raesectus iter fecerit iberium versus, qui hiberna ad Danubium Paraverat. Recte nimirum moturus in Maroboduum et Marcomanniam. Desunt ergo acta tertii huius anni in Maroboduum. Deest et prima Valerii Messalini mentio, unde pendebant ea, quae postea Sequebantur. Haec tamen biter. Adhuc certe durasse bellum ex ipso discimus Velleio. Fractas nimirum testatur ille post adoptionem continua triennii militia Germaniae vires. Tria nimirum intelligit aestiva, et ab adoptione ipsa deducta continua. Ita aestatis huius partem saltem aliquam impenderit in bellum Germanicum adversus Maroboduum.

Idque innuit, mi fallor, etiam in eo Velleius, i quod

l Veli lib. II cap. 116.

43쪽

ANNALES VELLEIANI XXXIX

bellum Gaetulicum, unde Cossus gentilitium Gaetulici co gnomen familiae meruit, ante proximum, quod Sequebatur, bellum Delmaticum suisse doceat pauco annos. Hoc bellum Dio eodem tempore coepisse dicit, quo et aliud illud in Germania. Ita aliquot annorum fuerit portet coaevum quoque bellum in Germania. Et sane post duplicem illam, pacem tertiam praeterea memorat Dio

quam tamen celeriorem agnoscit propter motus annonicos atque Delmaticos. Et tamen ne eadem aestate O- ius illos coepisse necesse est. overat Messalinus ad

I iberii, ut e Velleio discimus, hiberna itaque initio

aestatis antea quam hiberna reliquerat, aut in hostem anoverat, ipse iberius. Mox a discessu eius, cunctatione, Dio inquit, abrupta, arma capiunt Delmatae atque annonii. Inde pax illa cum Maroboduo, quam sue rat alioqui futura, celerior. Inde reversus e Germania Tiberius, praemissus in provinciam suam essalinia ea

geSSit, quae primae belli annonici aestati tribuit ' Velleius. Addit idem notam temporis aliam, subitam nimi rum, cum gerentur illa, rebellionem. Itaque defectionis initio rediisse necesse est e Germania iberium, et brevem adeo eiusdem fuisse in eadem moram. o Occupata est a rebellibus Macedonia, et brevi admodum tempore defectio Ionge lateque propagata est, ut non modo de sua desensione, sed de Italia etiam invadenda cogitarint. Inde tantus ille Romae terror, ut Senatum moneret Augustus 'l'l' decimo die, ni caveretur, O88s hostem in urbis Romanas venire conspectum. um Ovae illae militum conscriptiones, quibus tandem essectum est, ut XV legiones paremque auxiliorum copiam habuerit

Tiberius. Tanto enim apparatu bellum illud in Illyrico ad iberio gestum memorat Suetonius ill) Ilorum partem

ab Augusto traditam perduxit Velleius illi ad I ibe

rium, Quaestor iam designatus, in annum Scilicet sequentem. Sic illa omnia invicem cohaerent, ut in altum bis, quam dixi, annum Varronianum, nempe Ibs. qu ' Dio lib. V. an. 759. Dio ibid. volt. lib. m. cap. 112. .. Dio ibid.i Veli lib. II cap. 112. ii Veli lib. II cap. III. lis Sueton Tib. cap. 16.

iiii Vell. lib. u. cap. 111.

44쪽

drare vix possit Vellei illa ad quaesturam designatio. A

tiquiorem non fuisse ex dictis constat. Sed ne quidem serior esse potuit. Ita enim matura erat hac aestate r bellium desectio, ita praesens inde metus, decimi nimirum diei itinere urbi ipsi imminentium, ut in annum alterum proserri auxilia illa non potuerint. Immo hoc ipso anno iunctus Velleius latetur exercitus, aliunde nimirum a

cessitus. Nec iunctos modo, Verum etiam eo, unde V nerant, remissus. Ita nimirum mature, ut asperrimactbiemis initio regressus postea Sisciam suerit Tiberius. Et quidem huius anni hiberna Sisciae iberio fuisse atque Messalino, testem habemus disertum Dionem. Ita certum est, hoc ipso anno, post initium aestatis, et tamen ante hiemis etiam iuitium, appulisse Velleium. s. . Hoc anno Velleius quaestor designatus St. Convenit praeterea, quod hoc fere eodem tempore Agrippam, qui eodem dis, quo Tiberius, adoptatus ab

avo suo naturali erat, et iam ante biennium, qualis es-εst, GINGI Urs coeperat, patris atqus eiusdem avi sui

Augusti animum alienasse sibi idem testetur Velle ius Biennium illud ab adoptione, quae tantos illi

animos fecerat, arcessit. Quae cum eodem tempore sit

facta, quo et illa iberii proinde fieri vix potest, quin biennium hoc ipso desierit anno, de quo agimus, 59. Nova haec, ut videtur, alienatio a toga virili coepit, quam sumserit Agrippa anno superiori 'bS. Sic enim Lucii, Agrippae fratris, ferocia prima apparuit, cum togae virili

matur Cai fratri consulatum rogaret. Inde Augusto bonorum paternorum detentionem exprobravit; quod Scilicet, Romano censu vir esset iam in bonorum paternorum poSSeSSionem mittendus. Recte nimirum ille, si sui fuisset. iuris, nec in alienam potestatem, cum doptaretur, emigrasset Paulo quidem serius ille, quam necesse erat, togam sumsit, qui anno illo, quo fuerat adoptatus, anuum aetatis expleturus erat V. natus nimirum anno urbis Varroniano exeunte 42. cuius mense Martio decesserat pater Agrippa, ipse Postumus proinde appellatus, quod post mortem patris fuisset editus Proinde consen-

45쪽

ANNALES VELLEIANI LI

tanelim est, ut ferocia illa mox ab adoptione manifesta obstiterit, quo minus illi togam antea dederit Augustus. Id si verum sit, spatio aliquo magno interposito adoptionem sequi non potuit prima illa ferocia nec alio quam hoc anno illud, quod inde coepit, desinere biennium. Accedit porro quod, cum moram iberii, in huius anni fine, suspectam, uti dixi, haberet Augustus, Germanicum deinde iberi socium adiunxerit. Germanici missionem Dio ' illam sequentis anni G0. initio assignavit; qui etiam illam missionis rationem addit, quod Agrippam alioqui expeditioni illi destinatum iam abdicaverat Augustus atque relegaverat. Sic etiam hoc ann z59. Agrippa supplicio illo mulctatus fuerit, et partem exercitus ad Tiberium Quaestor iam designatus duxerit Velleius. Ita constat undiquaque Quaesturam Vellei designatam in hunc eundem, quem illi, urbis num M. SS cou-

ferendam.

g. 5. Proindo annus urbis Marron. 59. idem erat aetatis Vellei XXIV. absolutus. Hoc ita constituto, aetatem inde Vellei colligimus,

annumque, de quo nem hactenus, natalem. Aetas quae-Storia, quae eadem erat primae in Senatum admissionis, annus erat XXV. Iaben nimirum, expleto anno dumtaxat

XXIV. Verum hoc fuisse, nostris ad Spartiani adria num Praelectionibus ostendimus. Constabat nimirum illud spatium e duobus intervallis in Romana disciplina

militari notissimis. Aliud pubertatis erat, ad annum aetatis XIV. quo iam elapso togam Virilem Sumere O- Iebant, togam praetextam exuere, etiam Senatorum filii.

Inde militiae tirocinium coepisse ibidem ostendimus, cuius X stipendi finito, tum demum licuit adolescentiabus etiam nobilibus honores petere senatorios Horum honorum primum quaesturam fuisse, ibi etiam observavimus. Itaque X. stipendio completo annus erat quaesturae nou

quidem ineundae, sessi ambiendae clamem atque de-

' Praes. X. ad Spart. Adrian. g. 8. 1 . Prael. V. ad Spart. Adrian. g. I. 2 3. 4. 5. 6. Prael. V. ad Spart Adrian. g. . Prael. X. g. 9. 10.' Prael. . ad Part. Adrian. g. 12. 13. 14.

46쪽

signandae. alis erat Vellei illa, de qua hoc anno legimus, quaestura, designata dumtaxat Finitam dixit

hoc anno militiam Suam equestrem quae tamen qualis

fuerit, vix dum intellexisse videntur viri alioqui historiae Romanae peritissimi, cum sit nihilominus, in re literaria Chronologica, Vel momentosissima. Illam ergo intellexit Velleius militiam, quae viris etiam familiarum senatoriarum necessaria erat ad honores, ut dixi, senatorios, Io cumque in Senatu ipso capiendum Equestris autem pro Pterea appellata est, quod alia esset ab eorum militia, qui ordine equestri essent inferiores, et a militia etiam senatoria. Gregalium militum stipendia plura fuisse proba vimus, ad honestam scilicet missionem, et emerita rite capienda, nunc cilicet XX annorum, nunc VI, nunc XIV, nunc etiam XII, in militia nempe praetoria. Obi lium alia causa erat, quibus militiae praemia proposita

nulla erant emerita, sed honores, praesertim senatorii: nec enim in senatum admissi sunt, etiam cenSu Senato

rio nobiles, ante annos senatui legitimos nec satis erat senatoria etiam aetas sine legitimis stipendiis. Decem erant ad minimum stipendia ad senatum plane necessaria. Interim in senatu non erant, sed in ordine dumtaxat equestri, familiarum quantumvis nobilium pueri atque adoleScentes. Hoc adeo verum erat in lamiliis pria vatorum Senatoriis, ut etiam tenuerit aliquatenus in principibus imperii nondum participibus, sed heredibus dumtaxat atque candidatis. Ne quidem ipsis, ante aetatem legitimam, soli locunt in Senatu, soli honores Senatorios, dedere natales quamvis frequentiores, lateor, legamus in illis Annariae legis indulgentias, et pauciorum etiam annorum aetatem, in hac causa legitimam. Interim puero

rum nobilium turmis praeerant, pueri ipsi nobilissi mi et iuventuti equestri, Principes ipsi iuventutis appellari soliti. Erant itaque ipsi etiamnum equites; et militia eorum hactenus proinde dumtaxat equestris. Et plane senatoriae militiae opponitur equestris illa militia Velleii. Ipse Se agnoscit, cum quaestor esset tantummodo destignatus ih nondum auisse senatorein Et tame senat0-

Voll. lib. II cap. 111. ' Prael. . ad Spart Adrian. g. 13. Prael. . ad part Adrian. g. 8. 1 .

m Prael. XVIII ad Spart Adrian. g. 9. 10.l Vell. lib. II cap. 111.

47쪽

ANNALES VELLEIANI XLIII

ribus se aequatum observat, hoc ipso nomine, quod partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto perduxerit ad filium eius. Hoc nomine se quaest6ribus, qui infimi omni

um erant senatores, aequatum innuit nec designatis modo, verum etiam magistratum illum quaeStorium beuntibus. Ita nimirum quaestura superioribus designata, ut ad honorem quaesturae proximum Superioremque fuissent designati, tribunatum scilicet. Sic enim tribunatum plebis quaestura Superiorem probavimus ut quaesturam tamen proxime exceperit. Et tamen designatus ribunus plebis iam adhuc quaestor fuerat in magistratu ipso constitutus, et proinde quaestor plusquam designatus. Itaque militiam suam illam, qua parti exercitus ad iberium deserendi praesectus est, equestri sua, itidem militia, si periorem agnoscit, et proinde senatoriam. Inde ministerium illud suum speciosum fuisse dicit, quod quaestor dumtaxat designatus, nec adeo adhuc Senator, Senatoribus verisque quaestoribus fuerit, per illud ministerium, aequatus. Immo ita Quaestoribus, ut ne quidem quaestoriorum Summi, ribunisque proximi, ad tribunatum

quippe designati, quaesturaeque gradum fere egreSSi, mi nisterium illud fuerint dedignaturi. Sic facile intelligi mus, praefecturam illam exercitu ad iberium deserendi non aliis credi solitam, quam Senatoribus ad minimum quaestoriis. Sic intelligimus, nobilem fuisse Vellei familiam, cuius militia prima non gregalium fuerit militum, sed equestris; cuius honores deinde legimus senatorios, sine mentione tamen impetrati laticlavit, quod ille ius avi tum a maioribus acceperat. Inde et legitim tempore hanc Velleii quaesturam fuisse discimus, quod proxime

militiam eius equestrem exceperit, ne quidem ipsam sti pendiis, ut videtur, legitimis protractiorem. Inde aetate quaestoria senatoriaque uno fuiSse anno iuniorem, cum quaestura eius fuerit dumtaxat designata, anno ni rum sequenti obeunda cum etiam talis fuerit, quae nondum illum fecerat senatorem cum denique stipendia eius de Cem a togae virilis aetate, annoque adeo XIV. expleto ni meranda exceperit, quo tirocinium inire ut plurimu m ο-lebant. Ita conveniunt omnia, ut praedictus urbis annus Varronianus Ilis cum anno aetatis Vellei XXIV. concia rerit explendo. Sic natus fuerit anno eiusdem aerae z35. noster Velleius.' Prael. XII ad Spart Adrian. g. l. 5.

48쪽

g. s. Militiam Velleius equestrem nisi anno tirbis. Varroniano et D.

Hoc anno nimirum exitum habuere decem illa stipendia, quae ille pro militia censet uti vidimus equeStri.

Ea proinde anno eiusdem epochae Varronianae D. 0eperint neceSSe St. Nec sane pugnant, quae de hac eadem militia sua alibi tradit ipse Velleius. Initia stipendiorum suorum fuisse dicit, cum Caius Caesar Augusti nepos cum rege Parthorum in Euphratis ripa congrederetur. Erat annus ille Varronianus, ut videtur, et13. Bre vi ut ait Velleius, spatio postquam innotuerant u-liae Augusti filiae adulteria. Quae Augusti consulatu ultimo, quem gessit anno Varroniano z52 emanasse, idem testis est Velleius certe ante quam tribunitiae Tiberii potestatis primum quinquennium ad exitum perductum esset. Ait enim Velleius Caium Tiberio honorem omnem, Ut Superiori, habuisse. Atqui credibus imperii designatis non potuit alia ratione Superior SSed iberius, quam tribunitiae potestatis. Immo eam pSam causam habuit in animo Velleius. Hac enim tribunitiae potestatis congortione 4 aequatum illum Augusto fuisse dixerat hoc, inquam, nomine civium post unum et hoc quia volebat eminentissimum hoc ipso denique nomine 1ulgorem Tiberii orientium iuvenum initiis obstitisse. Proinde innuit, suturum alioqui, ut alios, praeter AuguStum, superiores habuisset inprimis procul dubio illos, quos dixi, Caesares. Immo illam ipsam ob causam tribunitia potestate Tiberium ornaverat Augustus, ut ferociam Lucii

retunderet. Inde inter causas, cur Tiberius Secesserit,

eam recenset Suetonius, ii quod adultis iam Augusti

liberis, loco et quasi possessione usurpati a se secundi gradus ponte cessisSet. Et cum ageret de reditu ibe rius ab exsilio Rhodiaco, elapso iam potestatis tribunitiae quinquennio, illo potissimum est usus argumento, iam se rit securum esse ab illa, quae olim fuerat cum Cato Lucioque, aemulatione iam corroboratos illos, et Secun

iii Sueton Tib. cap. II.

49쪽

dum ocrina acile tutari. Immo, ne alio honorem illum Tiberio habitum a Caio referamus, monet ipse Velleius,

praesectos provinciarum omnes visendi eius in secessu)gratia ad eum convenientes, semper privato si illa maiestas unquam privata suit fasces suos submisisse, fassosque ESSE, Otium eius honoratius imperio suo. Hoc itaque exemplo Caius etiam ipsi iberio fasces submiserit, eumque pro Superiore habuerit. Itaque iberium superiorem agnovit Caius, nondum elapso tribunitiae pote-

Statis quinquennio quod tamen anno 53 desiisse alibi )probavimus. Proinde illius anni finem praecesserit portet expeditio illa ait artII ca. Sic tamen initia illa stipendiorum suorum intellexit Velleius, ut possit interim verissimum esse quod dixi, aliud fuisse eorundem et antiquius initium, ab anno usque z D. repetendum. Addit militi deinde Velleius quem militias gradum ante sub pati s tuo, M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque, o Achaia Asiaque, et omnibus ad

orientem Misis provinciis, et re atque utroqus maris Pontici latore, haud iniucunda tot rerum, locorum,g6ntium, urbium, recordalion perfruor. Hic certe militiam habet aliam, initiis illis stipendiorum suorum sub Caio Caesare positis antiquiorem; et satis laxam illam, ut limitibus a nobis constitutis respondeat. Plurium enim annorum suiSSe necesse est, quae sub pluribus fuerat Praesectis, et in pluribus itidem provinciis. Itaque initia stipendiorum ita intellexit, ut puto, Velleius, non ut primam militiae originem, sed ut mediam eius partem prio rem, vocibus illis designarit. Nec sane incredibile est, in duo quinquennia distributa fuisse decem illa ad hono

res senatorios necessaria stipendia, quamquam neminem

habeamus quod quidem sciam veterum, qui verbis id

expressis testatus fuerit. Quod tamen si verum fuerit; sic initia stipendiorum primo quinquennio, finis ultimo, fuerint assignanda. Sic annuos militum tribunatus in me dia parte divisos semestres secerant. Sic tributorum redituumque locationes quinquennes erant. Sic et Supremae, Vel Supremis proximae, poteStates, cenSoriau - VHI Iib. . cap. 99. ' Prael. XIX. ad Spart. Adrian. g. 13. 21. 22. Voll. lib. II cap. 101. Prael. XII ad Spart Adrian. g. 6.

50쪽

tribunitiaeque erant etiam ipsae per similia distributae quinquennia. Nihil ergo Vetat, quo minus similia fuerint in decennali etiam militia quinquennia. Immo ita suisse

eertum est, Cum breviorem decennali militiam nullo unquam tempore ad On0res Senatorios necessariam legamus: non his certe, de quibus agimus, temporibus Augusti. Ita necessario procedent nostra de Vellei anno natali ratiocinia Nisi forte aut togam Velleius praetextam ultra annos ubertatis protraXerit, aut tirocinium a toga pura consestim non inierit. Erant lateor, qui ita fecerint, sed rari admodum, a negotiis atque a militia abhorrentes A norma autem, exemplisque frequentissimis longe omnium certisSima est argumentatio. am autem alibi probavimus fuisse, ut anno aetatis XIV. togam virilem sumserint, et militiam inierint. Nec est, quod Velleium a norma discesSisse Suspicemur, virum certe Siquis alius, ingenio satis militari. Satis illud apparet militia, quam Secutus St, non civili, sed castrensi Satis inde, quod militiae gratia provinciam quaestoriam remiserit. Satis inde denique, quod praemiis militaribus in triumpho Tiberii fuerit ornatus. g. Conveniunt maiorum a Velleio memoratorum

Conveniunt porro cum hac Vellei aetate illorum tempora, qui Velleium ipsum aliquo cognationis gradu contigerint. Successit Velleius patri suo in praefectura equitum eo ipso anno, quo adoptatus est iberius Varroniano τὼτ Inde facile suspicamur, adhuc aetate militari fuisse patrem eius, quae, hi praesertim, de quibus agimus, temporibus anno concludi Solebat LX. Esto autem. Fuerit pater Vellei illo anno sexagenarius, et honesta proinde missione a Iberio dimissus. Sic natus fueritanno urbis 69T. Avum porro suum dicit C. Velleium tunc se gladio transfixisse, cum fugeret a Neapoli pater

Tiberii Tiberius, et ipse Claudius Nero. Incidit fuga illa in annum belli erusini, urbis scit z14 vix imo 'LI Dberio imperatore qui natus fuerat anno Varroniano

SEARCH

MENU NAVIGATION