장음표시 사용
51쪽
z12. Novemb. XVI. et paulo ante reditum M. Antonii. Certe ante Iudos Apollinares, ut observavit Cl. Norbsius. ) lo ergo anno iunior pater Vellei esse non potuit, si quidem ipse C. Vellei filius fuerit, et e gente ipse quoque Velleia Proinde media suerit aetate necesse
est inter annum 53 et 60. satis nimirum commode cum annum ageret filius pro nostris rationibus XXII. Subscripsit praeterea patruus Vellei Capito in C. Cassium anno aerae Varronianae τ11. quo Iulii interfector bus, aqua ignique damnatis, interdictum est lege edia. Fieri quidem potest, ut patruus magnus Vellei fuerit ille Capito, et vox adeo magnus missa fuerit in unico illo, unde prodiit Velleius, S. Nihil tamen pugnat, quo minus patrim Vellei esse potuerit, modo patre eiusdem fuerit aliquanto maior. atruus ille certe, cum fuerit, illo ipso anno, iam senatorius, annum aetatis XXV superarit Oportet. Nec multo maiorem fuisse, exinde Verti simile est, quod Senatorium illum tantummodo Velleius appellarit non ribunitium, aut Aedilitium, nedum raetorium seu Consularem. Superiori enim titulo aliquo fuisset insigniendus, Siquidem superiorem aliquem in Senatu gradum fuisset consecutus. Fieri etiam praeterea potuit, ut annos militare egressus, castra tamen secutus fuerit pater Velleii. In militibus gregariis frequentissimi erant, post missiones, Veterani atque evocati. Nec deerant exempla in militia etiam senatoria. Avo praeterea illi suo, Caio Velleio, causam eam fuisse docet nepos Velleius, Cur sugae comes iberio esse non posset, quod gravis iam aetate esset et corpore. Senectutem eius nimirum innuit, et quidem eam, quae inepta Esset peregrina tionibus, atque itineribus quantum is necessariis, obeundis. Minor ille septuagenario intelligi vix potest, potuit etiam Ionge esse maior. Fuerit ergo, cum periit, Septu genarius. Ita natus fuerit anno urbis 44. sic annum
egerit ad minimum IX. initio belli Italici anno urbis Varronian 663. Cum autem 'linatius agius civitate donaretur, duobris eiusdem filiis creatis raetoribus; iam certe C. ille Velleius, Vellei nostri avus, tri-
52쪽
cenario minor esse vix potuit. Post reditum nimirum Sullae, cum qu Pompeio oppugnaverat Minatius Magius, qui anno rediit z1. et tamen dum raetores seni adhuc
crearentur, nimirum antea quam Sulla ipse crearet octonos, quos ille Dictator creavit, anno ad minimum z2. Ita
certeminati Magi filiis praetoriis par fuerit avus Vellei nostri in gente Velleia Concurretque stirps Velleii
utraque, pari generationum numero ab eo dissita, tam ingente Magia, quam Velleia. vos enim similiter Velleii suisse necesse erat Minati Magi filios, siquidem atavus ipse fuerit inatius. Addit Velleius de atavo suo inatio Magio Asculanensi, nepotem illum fuisse Deci Magii, Campanorum principis celeberrimi et fidelissimi viri. Illum nimirum intelligit Decium Magium, cuius praedicat in Romanos fidem Livius, cum Capua dederetur Annibali, post pugnam Cannensem anno nimirum urbis Varroniano G S. Nec illud incommode si iuvenis fuerit, cumdederetur Capua, Decius; et senex, bello Italico, Min tius. Aetas certe filiorum praetoria, quae illis reip. temporibus annorum erat XLI. provectum annis patrem i- natium ostendit. Fieri potest, ut stirpem maternam, non paternam, magiis illis duxerit Velleius. Immo ita fuiss certum esset, Si quidem fratrem suum Magium Celerem Velleianum Velleius noster appellarit. Sic enim Mnifestum esset, e gente Vellei in gentem Magiam adoptatum fuisse illum Vellei nostri fratrem. Sed ingeniis, non codici S debetur illa lectio. Atqui et patriam Capuam per inatium illum Magium sibi videtur asserere Velleius, Campanum scilicet, Deciique Magi Campanο-rum principis nepotem. Re certe Capuae domesticas )agnoscit. Civis erat certe, ut e Livio constat, Decius ille, Capuanus. Cum tamen patriam nemo simpliciter amaterna stirpe censuerit. Et civitatem etiam Romanam,
et honores familia senatorios ab eodem Minatio Magio vindicat, quem viritim dicit civitate donatum praetoresque adeo filios eius duos creatos, cum seni adhuc dumtaxat crearentur. Non autem satis erat ad civitatem stirps tantummodo materna, nedum ad honores senatorios.
Itaque Velleium mostrum potius Magianum appellaudum
53쪽
esse suspicor, quam fratrem Vellei Magium Velleianum. Eritque adeo gentile auctoris nostri nomen Magius, VeIIeius adscititium ex adoptione in familiam Velleiam Conveniunt tamen ita etiam familiae tempora cum his, quos dedimus, natalibus ipsius Velleii. g. S. Conveniunt tempora etiam coaevorum. Conveniunt denique illorum etiam tempora, quos sibi coaevos agnoscit Velleius ' Maximo inquit nostri aerieminet princeps carminum Virgilius Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis sui. evum, ni fallor, suum a suis deducit, ad minimum, natalibus. Itius illud a
Cessere non potuit. Loquitur autem de coaevis mortuis, quos ipse postea iam adhuc vivis Opponit. Illos ergo ο-aeVos cenSet, qui post natales suos in vivis esse desierant.
Virgilius autem et ibullus illo ipso anno mortui sunt 35. quem nos natalem Velleio iam fuisse probavimus. Unum eundemque annum utrique fatalem fuisse, docet nos Domitius Marsus Coss. illius anni Lucretium Cinnam et Sentium Saturninum reser Eusebius in Chronico, vel potius, ut ridetur, Hieronymus e Suetonii libro de oetis. Q. Lucreti collegam alium adiungit Donatus in vita Virgilii, Cn. Plancium. In anno tamen ambo conVeniunt; in eo tantummodo, ut videtur, discrepantes, quod COSS. ambos ordinarios dederit Hieronymus, suffectum alterum a Kalendis Septembribus Cn. lancium iberius Donatus. Recte etiam committit Hieronymus cum anno Augusti, a Iulii nimirum Caesaris caede XXV. qui idem est cum eo, quem diximus, urbis nimirum Varroniano z35. Itaque non est audiendus Idalius, qui sequentis anni potius consulibus mortem tribuit poetae clarissimi. Diem etiam Virgilii emortualem X. Kal Octobris tradit Hieronymus, M. autem Idalius. Inde intelligimus, nec post annum illum, nec mensem Octobrem diemque mensis, quicunque demum is fuerit, nasci nostrum potuisse Velleium Serius mortui sunt Livius atque Naso, V. nimirum iberii anno, quo annum egit Velleius, pro calculis nostris, XXXVI. Et serius Virgilio Rabirius, ut prolude nihil conserant illi ad
54쪽
aetatem Vellei accuratius constituendam. Quem tamen hic pro coaevo habet Velleius Livium, sitne iure merito in ea classe censendus, alibi dubitat. Historicos, inquit ut Livium priorum aetati adstruas, praeter Catonem, Et quo8dam veteres et obscuros, minus xxxonnis circumdatum aevum tulit. Inde, ni allor, quod hoc in loco mortem Livii ob oculos habuerit, quae sane erat suis natalibus, ut vidimus, multo serior. Illic autem scriptam historiam, quam absolverat quidem Livius post Vellei natales et tamen ante annos eiusdem viriles. Finem Livius historiae suae posuerat in morte Drusi, anno nimirum Varroniano z45. Is annus erat Velleio, pro nostra supputatione, aetatis X. quo nondum togam sumserat Velleius virilem, et ne per leges quidem Sumere potuerat. Recte ergo, pro nostris etiam hypothesibus, dubitare potuit historia Livii fueritne suae, an potius priorum ut loquitur aetati assignanda. Erat cur suae aetati illam attribueret, quod post suos demum natales fuerit absoluta. Erat praeterea cur priorum aetati illam adscriberet, non modo quod ante togam Vellei puram, manum illi Livius ultimam posuerit, sed quod maximam eius, Cum plurium fuerit annorum, partem scripserit, ne quidem ad
huc in rebus humanis exsistente Velleio Bellum quidem Actiacum, et Ianum clausum in primo historiae libro memorat Livius. Erat quidem proelium Actiacum Sept.
2. anni Varroniani 23. anum tamen Clausum ipso au. z25. ponit Dio. Sed nuper admodum eius erat memoria, cum primam historiae scribendae manum admoVeret. Nondum Secundo Clausus, quod factum ann z29. post bellum Cantabricum. Immo civile bellum paene ob oculos.
Inde verba eius illa in initio, quibus ait sese festia
nar ad haec nova, quibus iam pridem praevalentia populi vires se ipsa consciunt. Ego, inquit, contra eo
quoqus laboris praemium petam, uti me a convCctu malorum, quas nostra tot per annos vidit aetas, tantispercsTis, dum prisca tota mente repeto, avertam. Itaque anno 25. mox ineunte opus egregium aggressus St, quod
anno demum 45. absolverit. Et ii mediam adeo eius partem inciderit Velleii, pro nostris rationibus, annu na-
Veli. Iib. I. cap. 1τ. I iv. lib. I. cap. 19. iv. lib. I. Praef.
55쪽
talis. Accurate admodum. Ut recte posset dubitare Vel Ieius, cui aetati historiam illam concederet, Suaene an
g. . Primus Velleio in militia equestri gradus
praefectura cohortis. Constituto ergo atali nostri auctoris anno, iam re liqua eius tempora similiter, pro virili nostra, disponemus. Inprimis consentaneum erat, ut anno urbis z40. et togam sumserit, et cum toga militiae tirocinium inierit, aetatis nimirum anno XIV. absoluto, XV autem inchoato. Equestrem autem, de qua loquitur Velleius militiam tribus potissimum gradibus distinxit Claudius, ut scilicet
primo cohortem, post cohortem alam, post alam tribunatum legionis daret ordinis nimirum equestris adolescentes semper corporis sui militibus gregariis praesecti erant: praefecti nimirum cohortibus atque alis, ut erant ribuni
etiam praefecti in legionibus. aut aliter ille, sub quo Velleius militavit, Augustus. Maior erat, Sub illo, prae fectus alae tribuno legionis, ut facile colligitur e Suetonio. Id quoque proprium habebant sub Augusto Senatorum liberi, quod illis, quo celerius reipublicae assuescerent, protinus virilin togam, latum clavum in duere, et curiae intere8se, permiserit militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum, sed et pras-fecturas alarum dederit. Hi ergo militiam a tribunatu statim auspicabantur, ut nullae proinde fuerint illis cohortium praefecturae Alia erat causa adolescentum familiis etiam senatoriis oriundorum, si tamen patribus non
fuissent orti Senatoribus. His ut lati clavi aetas provectior erat, ita etiam tribunatus dilatos fuisse, vel ex hoc ipso loco colligimus. Habere enim nescio quid senatorium videbatur proximus ille militiae Senatoriae gradus, in equestri militia, tribunatus. Inde factum, ni fallor, quod latus clavus, qui Senatorum erat, ut anguStus equitum tribunatum inituris concedi soleret, tanquam digni latis senatoriae candidatis In hac autem classe se Sigub
56쪽
scat fuisso Velleius. Ait se tribunum militum congressui Cati cum rege arthorum intersuisse. Ait prae terea, ipsum illum militiae gradum se ante sub patre Vinici et . Silio fuisse auspicatum. Haec denique agnoscit fuisse stipendiorum suorum initia. Quis est, quin facile inde colligat, ut tirocinio suo proximus fuerit tribunatus, novum tamen fuisse militiae illius gradum, quem proinde olim a tirocinii primo initio non fuerat assecutus' quis, inquam, est, quin et illud videat, novum illum tribunatus gradum sub Vinicii patre a Velleio fuisse susceptum3 Nescio tamen, an inde liceat colligere, nondum fuisse in Senatu patrem Velleii, cum aut nasceretur pia Velleius, aut toga virili suscepta militiam auspicaretur. Fieri vix
potuit, ut aetate senatoria non fuerit pater Velleii, cum togam susciperet filius virilem atque tirocinium. Nec vero mortem obstitisse, quo minus in Senatum Veniret, X inde constat, quod filius ei in praefectura successerit. Successit enim illo patri anno urbis 5τ. Xeunte, cum mitteretur in Germaniam Tiberius, cum annum ageret ad minimum aetatis XLII. multis sane post togam virilem ii
rociniumque eius annis. Nondum tamen constat, num tu
Ierit illam Augustus egem ante Vellei tirocinium. Ne quidem illud constat, fueritne pater auctoris nostri, ingente Velleia, Senatorius. g. 10. Ab illa cohortis pra fectura ad tribunatum
anno z52. promotus est Velleius. Erit ergo perae pretium, explorare, quae aeta sue rit a militia una ad aliam transeundi a lege constituta. Inde enim regulas eliciemus in illorum temporum Chro nologia omni utilissimas Legem certe fuisse sub Augusto
indicant verba illa Suetonii quidquid autem ubiquo
militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumqus formulam adstrinxit, effinitis, pro gradu cuiuSque et temporibus militiae, et commodis missionum ris aut θ-ta is, aut inopia, post missionem sollicitari ad res novas pOSSent. Ego Veteris novaeque pubertatis intervallo primam illam equitum senatoriorum militiam conclusam arbi-
57쪽
tror. Ita nimirum, ut cohortibus praefecti fuerint, qui a toga sumta mox militiam inierant usque ad annum aeta .riis XVII. absolutum, quo olim toga sumi solebat inde militiam aliam, seu legionum illa fuerit, seu alarum, inchoarint. Ut enim erant, infra pubertatem, puerorum minorum maiorumque discrimina; sic etiam fuisse verisimile est in aetate adolescentiae, quae a toga Sumta e tingit ad anno usque senatorios. Ita nimirum, ut prima aetas illa fuerit, quae propius accedebat ad pueritiam; alia illa, quae cum pueritia minorem affinitatem habebat, maiorem autem cum adolescentia. Hoc si consilio aetatem illam distinxerit Augustus, Consentaneum erat, ut, sicut Veteres olim pueros ad annum usque aetatis XVII. CenSuerant, proinde a recepto postea pubertatis anno XIV. a XVII. pueris amniore quam adolescentibus iam quoque censerentur inde iam ubertatis utrosque tam vetere quam noVos imites egressi, adolescentium magis, quam uerorum, cenSu Venirent aestimandi. Id ergo proprium habebant Senatorum filii, ut a citimis pueritiae s-nibus laticlavium acciperent, tanquam Senatores designati, et virilia iude munera omnia, nec alia etiam quam Virilia, CapeSSerent. Aetatem certe plenae barbae, quae a tertio coepit, teste Macrobio, ' septenario, anno nimirum XXI. primus in tribunis exigebat iam Imperator Hadrianus. Inde suspicio est, a prima laui in olim censeri solitos, quae non Ionge abit ab anno, de quo diximus, aetatis XVII. I raianum etiam ab anno XIV. tribunum alibi observavimus. Propter militiam fortasse ante pubertatem plenam maturatam, et quia Senatoris erat filius. Nec sane plenam pubertatem ante annum illum censebant Veteres, etiam illi, qui pueritiae finem aliqualem in anno XIV. agnoscebant Graecos annorum XIV V asse παῖδα, μελ-
λεφηβον autem XV, dein XV ἔφηβον, tum VII ἐξ ἔ
φηβον ait Censorinus Cum tamen veteres illi Graeci ab anno XVII. complet pubertatem arcesserent militarem. Etiam apud Romanos iuniores, quorum mores habemus in Corpore iuris civilis hodierno plena pubertas non habetur ante annum aetatis XVIII. Iabentem, ut existu
58쪽
mo. Non ea scilicet, quae satis esse censetur ad adoptioneS, et nomen patris Cum decore sustinendum. Annus ille,
quo pater filium, etiam adoptitium, praecedere debuerit, annum ad minimum VII. completum supponit, quo filius, anno patris XVIII. editus, potuerit a patre generari. Nec sane anno XIV. filii esse poterant, cum ne matrimonia quidem ante aetatem illam in moribus fuerint legitima. Vim certe generandi a prima lanugine populariter aesti-niabant. Inde pueri ' olim innestes dicti, adolescentes autem vesticipes, a lanuginis huius quasi vestimento, quarum Sane vocum Sus erat ad pueritiam illam antiquiorem, pro Sermonis etiam antiquioris usu, potissimum reserendus. Sic erat merito, cur recepta licet pa8Sim annorum XIV pubertate, antiquioris tamen ratio haberetur aliqua, saltem in distinguendis adolescentiae militiis. Huc enim fere spectabant omnes illae civium in tabulas cen- Suale publicas, pro aetatum ratione, descriptiones, ad usu nimirum militares. Ita a cohortis praesectura ad superiorem illum, quem appellat, tribunatus gradum, anno aetatis X ΙΙ. absoluto, urbis labente Varroniano τὼ2. a
scenderit Velleius. Sic illo ipso anno, sub patre Vinicii, vel potius fortasse patruo, Μ. enim Vinici legebatur in
ΜS. Si urerio credimus, cum pater Vinicii, ad quem scribit, consulis consul ipse fuerit . Vinicius anno a ronian 755. sed aliam S. ectionem, quaeque priori sententiae faveat, repraesentat Rhenanus et P. Silio militiani illam fuerit auspicatus, in visendis, ut videtur, provinciis positam, ut recte fortasse observavit Cl. Hein-sius. Sic etiam commode interpretari poSSumus, quod dixerat Velleius, congressum illum ait cum Parthorum rege Sub stipendiorum suorum initia contigisse. Nempe ut stipendia non militiae suae simpliciter, sed tribunatus, Intellexerit; et recte tribunatus superiori anno suscepti initiis congressum illum assignaverit. Prima enim initia militiae suae non intellexisse, id vero tum e re ipsa, tum e verbis Vellei manifestum est. Eo quidem ipsa, quod militiam nullam legamus decennali minorem e Verbis autem Velleii, quod novum sibi fuisse iuntiat, nec a militiae suae origine ductum, honorem tribunatus. Procedet
interim nihilominus de stipendiorum initi ac sine prior
59쪽
illa nostra argumentatio, quod decimi stipendii, quo nu-
inero nullus erat minor, initium aliunde numerare quam ab anno a nobis Ssignato non potuerit, Si quidem exitum
illo anno habuerit, quo ponitur ab ipso Velleio. g. 11. Cum tribunatu accepit Velleius etiam laticlavium. Erant autem e tribunis angusticlavi alii, alii laticlavii Patrem suum Suetonium Lenem bello Othoniano tribunum angusticlavium memorat filius Suetonius historicus ' Minorem hunc fuisse tribunum, et ex Iabore pro venire solitum, testatur Vegetius. Nempe ex labore propterea, quia non e natalibus qualis erat ille tribun ius, de quo agimus, familiarum senatoriarum. Erat ita que minor iste tribunatus ordinis dumtaxat equestris, Cuius nimirum ordinis insignia erant in angusticlavio. Et praemii loco concedi solebat illarum familiarum militibus, quarum nondum ullae fuissent imagines. Noudum tamen illis ius erat petendi honores senatorios, nisi laticlarium praeterea a principe impetrassent. Sic latum clavum Sexto suo uritio impetraxit linius iunior, tum deinde primum quaeSturae honorem Senatorium. Sic nullum erat
Iati clavi ius in ipso hoc minori tribunatu Aliter se res habebat in familiis nobilibus, et imaginum iure insignitis. His tribunatus ipse Iaticlavius erat Laticlavi mentio in Suetonii Nerone; tribuni etiam laticlavii in eiusdem Domitiano. Nempe per militiam hanc, quam dixi, ad
honores Senatorios adspirabant senatoriarum familiarum adolescentes, qui tamen nondum aetatem attigerant senatoriam. Sic illi nimirum, ut non essent tamen antea in senatum adlegendi, quam Stipendia legitima absolvissent.
Hoc nos docent Seneca i atque Epictetus. lii Dedit
iamen latus claVus, ut minus Senatum ipsum, at ius tamen petendi honores senatorios. Itaque antea latum cIavum induebant, quam admitterentur in senatum tunc Sci-
ii Senec. p. z. lit Epictet. P. Arrian.
60쪽
licet, cum ipsum inirent tribunatum. Itaque Senatorum stil quos mox a toga virili ornatos laticlavio fuisse diximus)tribunatu deinde legionum, alarumque praefectura C pessebant, teste Suetonio. Ita locum in horum militia nullum habebat prior illa tribunatu praefectura cohortium. Reliqui familiarum nobilium adolescentes, quorum Patres non fuissent in senatu, militiam suam equeStrem a CO hortium praefecturis auspicabantur, nec laticlaviam proinde vestem induebant ante tribunatum. Ita Iulium illum Calvastrum quem tribunum laticlavium appellat Suet
nius Dio ait κεχιλιαρχηκενα ε βουλείας ελπίδα. Et
senatui praedestinatum dicit Princeps apud Cassiodorum cui laticlaviam dignitatem ipse contulisset. Ιt que spem fecit senatus laticlavium Senatoribus designatis, nondum tamen in Senatu constitutis. Et hac ipsa tribunatus militia alictavium acceperunt adolescentes nobiles senatus candidati. Sic intelligimus, ut laticlavium illum a Suetonio in Neronis vita memoratum quem Iulium Mon
tanum fuisse docent f Τacitus et fi lio iphilinianus)eundem βουλευτην appellet idem ipse ili Dio. abe-
lbant enim nonnulla senatus iura Senatores illi etiam designati ut certum est habuisse alios, qui ad consulatum aut praeturam aliosve honores curules atque Senatorios fuissent similiter designati. Verisimile est, Iocum illis fuisse in senatu sine iure sententiae vel suffragii. Sic enim lim aderant in senatu pueri illi etiam senatorii in toga etiam praetexta ante tempora Papirii raetextati. Aliter autem laticlavium accipiebant, qui merito suo id consequebantur, quam illi, quibus hoc ipso nomine debebatur, quod stirpe essent oriundi Senatoria Praemium meritorum dedit per codicillos ipse Princeps Nobiles, ubi tribunatum attigissent, domi etiam laticlavium, sine codicillis, induebant, quod scilicet illis tribunatus ipse laticlavi ius, pro legum receptarum infitituto, conserret.