Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

141쪽

Horrendum eructans, salsaque adspergine late omnia rorabant: neque enim statioque carinis Tuta aderat, curvique sinus; sed culmina stabant Aspera, & objectis scopulorum horrentia saxis. Tum vero gelidus circum praecordia sanguis Diriguit, gemitumque trahens: heu visere postquam Insperata dedit facilis mihi Iuppiter arva, Ac propiora sequens adii spatia humida terris, 4so Nusquam, ait, egressias patet atro e gurgitis aestu. Cautibus horrescit praetentum litus acutis, Rauca fremit circum unda, super iuga laevia candent, Et subter vasto demittitur aequor hiatu. Qua sugiam pressis figens vestigia plantis, Evadamque malo, quin raptum ad lubrica fluctus Projiciat me saxa, & nisu eludat inani Quod si etiam ulterius sulcem vada, sicubi portus Inveniam, tutosque humili tellure recessus; Heu timeo, ne saeva iterum maris unda gementem 46o Abripiat longe in pelagus; neu grandia contra Monstra sali, quae multa sinu fovet Amphitrite, Faucibus immittat patulis male numen amicum Novi odia insensi Neptuni expertus, & iras. Interea haec secum tristi dum pectore versat, Ad cautes & saxa ipsum fert aestus aquarum. Quo pulsus, ni diva aderat Tritonia praesens Consilio, infractos artus doluisset & ossa Exanimis, lacera foede cute, & undique manans Sanguine. sed manibus prendens capita aspera rupis 4TO Ambabus, gemitumque trahens se advolvit, & arcto Haeret in amplexu, veniens dum profluat aequor. Exitium sic ille serum tunc fugit: at unda Mox eadem refluo perculsum gurgite traxit,

142쪽

LIBER Q U INTUS.

Avulsumque jugis procul altum immisit in aequor. Ceu quando glauco latebrosae rupis ab antro Polypus extrahitur, simul ater vulnere sanguis Volvitur, infixi simul uncis cruribus haerent Ad vivum lapides: aspro sic ille revulsus Ε scopulo manibus laceris sparsusque cruore 48o Excidit: unda super spumanti marmore texit. Atque ibi tunc Ithacus contra, quam fata ferebant, Funere crudeli periisset, nata Tonante Νi virgo trepido mentem hanc miserata dedisset. Exsilit a fluctu, rauco qui murmure servens Litora pulsabat: tum praeter proxima vectus Caerula, tellurem nando respectat, an usquam Subsidatque solum, pateatque egressibus Ora Nec laustra: pulcri delapsus ad ostia venit Fluminis . haec illi visa est accommoda sedes, 49o Nec scopulis praetenta, nec ulli pervia Vento; Agnovitque amnem, placidumque in vota Vocavit. Quisquis es, o mihi sancte fave: tua ad ostia supplex Advenio saeva Neptuni elapsus ab ira. Caelicolis etiam sacer est, quicumque Virorum Adsistat curis gravibus jactatus, ut ipse Ingredior nunc amne tuo, genibusque propinquo: Supplicis o miserere pater; tua numina ac' O. Dixerat . ac fluvius sedato gurgite fluctus Leniit, & stagni in morem lentaeque paludis Soo Stravit aquas, gremioque intrantem accepit amico. Ille autem genua inflectens contraxit & ambo Brachia jam nimio lassatus corda labore, Edomitusque mari . tumet albo corpore totus, Atque liquor large salsus promanat ab Ore, Naribus & plenis: non vox, aut spirituS aegro,

143쪽

Sed jacet, exanimansque artus stupor urget inertes. Postquam auras hausit spirans, pulsumque recepit Corde animum, solvit diam sub pectore vittam, Immisitque amni. retro tulit aestus in undas sio Aequoreas prono labentem flumine, & Ino Laeta suis tenuit manibus. progressus at heros E fluvio juncos inter procumbuit in ulva, osculaque infigit terrae, & sic ore profatur Mixta trahens crebro gemitu suspiria corde.

Heu quid fata parant ρ misero quid denique restat

Accumbam ne gravem per noctem ad suminis undas At ros nocte cadens, & matutina pruina Exitio periment; nam primo lucis in ortu Frigida vicini venit aura e fluminis alveo. seto Anne petam nemora alta, interque umbrosa recumbam Lustra Θ sinet languor si tantum adnitier aegrum, Fessaque jucundo componere membra sopore;

Ah metuo, lanianda seris ne praeda quiescam. Talia jactanti, talesque in pectore curas Secum alternanti potior sententia visa

In nemus ire. ergo celerat, mollique repertam

In clivo, fluvium supra, consurgere silvam Horrentem cernit propius; subitoque locatur In medio natas inter de stirpibus isdem s3o

Felicem hinc oleam, hinc oleastrum stonde virentem , Quas neque ventorum gravium vis humida pertit, Nec Phoebus radiis fiammantibus acer adurit, Non imber penetrat. sic arctis nexibus haerent, Inque vicem ramos & densa cacumina jungunt.

Huc Ithacus subiit, soliisque agreste cubile Aggessit stratis, quorum vis magna jacebat Sparsa sola, pluresque operire in tempore brumae Apta

144쪽

LIBER Q U INTUS.

Apta Viros, glacies quum saevior asperat axem. His opibus gaudet tremesactus corpore nudo, F o Seque locans medius gelidos super integit artus Undique . ceu quando fiagrantem pastor in arvo Sub cinere abscondit torrem, servatque repostae Semina vivacis flammae deserta pererrans

Culmina, ne longe quaerat post indigus ignem: Sie ille intexit Bliis sese undique. Pallas Dat facilem somnum, longo qui sessa labore Membra levet nigro componens lumina velo.

145쪽

ΗΟΜERI ODYSSE AELIBER SEXTUS.

SIc tacitam per noctem Ithacus recubabat agresti.

In tumulo curis somnoque oppressus. at almarillas adit Phaeacum alte surgentia tecta, Et populos, quondam latae qui vasta colebant Arva Hiperiae atris Cyclopibus undique clausi, Assuetique malas, haud aequo marte potenteS, Ferre vices validis vicini incursibus hostis. Illos Nausithous veteri discedere sede Iussit, & in Scherien infesta e gente prosectos Duxit, ubi magnis circumdedit arcibus urbem, Io Divisitque agros ponens ingentia divis Templa, domosque viris. at fato ereptus ad umbras Cesserat insernas senior; sceptrumque regebat Alcinous tum cura deum, servator & aequi. Hujus adit claras virgo Tritonia sedes, Moliturque duci reditum. jamque ardua scandit Limina fulgentis thalami, quo nympha cubabat Praestanti assimilis sormaque habituque deabus Nausicae Alcinoi magni pulcherrima proles. Hinc atque hinc geminae, Charites queis munera

formae 2 o

Addiderant, famulae stabant clausasque tenebant Nocte seres. sed diva, levis velut halitus aurae, Nulli visa intro subiit, capitique puellae Adstitit , egregii pelago mentita Dymantis Progeniem, aequaevas quam semper regia gnata

146쪽

IO I

LIBER SEXTUS.

Raecipuo socias inter dilexit amore: omnia cui similis dea magna affata puellam est. Cur adeo cessas p cur te sic optima mater Lentam atque immemorem rerum tulit λ en tibi pulcrae Neglectaeque jacent vestes, properatque hymenaeus 3 o Laeta serens jam dona. ipsam & splendescere tempus Te niveo ornatam cultu, similemque parare, Conjugis ad cari sedes quicumque sequentur. Hinc oritur laus certa, hominumque it fama per ora Didita, qua genitor gaudet, quaque Optima mater.

Quin simul ac radiis aurora reteXerit orbem, Loturae properemus: ego Comes addita tecum Ipsa adero, curamque omnem partibor, ut una

Expedias mecum facili te nympha labore. Non etenim, mihi crede, diu sine conjuge virgo o Sedibus in patriis ludes: te prima juventus Jam petit, & cupidis in te suspirat ocellis.

Verum age cornipedes geminos ad frena sub ortum Fac genitor currumque paret, qui mollia portet

Cingulaque & peplos & diti pallia cultu.

Sic potius decet ire, viam quam carpere longam Per campos pedibus: multum sons distat ab urbe. Haec ut sata dea est, petiit stellantis olympi Culmina, tranquillas perhibent ubi numina sedes Incolere . haud illic ventorum flamina gliscunt, soHaud pluviae incanaeve nives; at pura sereno Aura polo sine nube viget, circumque coruscat Lumine purpureo, qua laeta per otia vitam Caelicolae ducunt aeterna pace potiti. Illuc tum volucri fugiens per inania cursu Sese diva tulit, postquani est affata puellam. Aurora interea sermosa in veste nitentem Nausi-

147쪽

Nausicaam excivit. miratur somnia Virgo, Egrediensque toro, sua visa parentibus ultro Nunciet ut caris, celerat per tecta domorum. 6ci Haud mora; non longe nacta est utrumque. sedebat Ante focum fidis mater stipata ministris Puniceum versans contorto pollice vellus:

At genitor tum sorte suis a sedibus ibat Concilium in magnum tendens, quo sancta vocabant Jura patrum. stetit illa pedes genitoris ad ipsos, Et prior has Voces pudibundo effudit ab ore. o genitor currumne vetas mihi ducier altum, Ut lotura feram pulcras ad sumina vestes, Quae longo sordent jam tempore λ scilicet ipsum 7o Te proceres inter primum consulta serentem Usque decet puro corpus circumdare amictu. Sunt tibi praeterea quini felicia gnati Germina, quorum alma gemini jam conjuge gaudent, Tres thalami expertes florent. hi vestibus omnes ornarique novis cupiunt, semperque nitere Mollibus in choreis; mihi vero haec omnia curae. Sic fata est; nec enim pudor ipsam dicere sivit Plura, nec optatos patri memorare hymenaeos. Ille tamen novit latitantes pectore sensus, 8o Et sic pauca refert. non bigas, gnata, negabo, Non poscas quaecumque; i selix: alta ministri Ad juga cornipedes jungent, currumque parabunt. Haec dicens dat jussa viris . nec segnius illi Educuntque levem currum, lapsusque rotarum Subjiciunt, adduntque pares ad frena jugales. Illa autem e thalamo celerans velamina pulcra Extulit, imposuitque supra: cui sedula mater Apparat in calathis varias florentibus escas, Capri

148쪽

LIBER SEXTUS. Io 3

Caprigenumque utrem spumanti nectare bacchi soImplet. jamque levem dum virgo ascendit in axem, Palladiae succos oleae, queis molliat artus Ipsa suos comitumque, dat aptum munus in aum. Lora manu cepit virgo, lentoque flagello Increpuit bijugos. resonant longa atria circum Quadrupedante pedum strepitu, currusque citatus Fert positasque supra vestes, ipsamque puellam Haud solam; famulantum una nam turba sequuta est. Quae vitrei postquam Venere ad fluminis undas, Structa aderant ubi labra, ac puro affusus ab amne Ioo Semper abundabat purgandis sordibus humor; Cornipedes solvere iugo, atque in pascua laetos Propter aquas ripis egere virentibus. hinc et Accipiunt, tinguntque alto sub gurgite Vestes, Et scrobibus calcant in curvis: aemulus Omnes Ardor agit, celerantque pares rapiuntque laborem. Mox ubi laverunt, sternunt ex ordine late Omnia arenosum subito per litus, ubi albos Spumea lambebat resoni maris unda lapillos. Nec minus ipsae etiam juvenilia corpora lotae, II oΡersusaeque oIeo vicinae in margine ripae Gramineo accumbunt epulis, dum candida texta Siccantur Phoebi rutilo tepefacta calore. Quin & pulsa fames postquam est, redimicula ponunt, Contenduntque pila: medio nitet agmine, & alte Nausicaa ingeminat numeroso carmen ab ore.

Qualis ubi incedit montes Dyctinna per altos, Seu juga Taygeti super ardua, sive Erimanthi,

Tela manu spargens, cervosque assueta fugaces, Damarumque sequi turmas; agrestia circum Iao Numina ludentes glomerantur oreades una,

149쪽

Εxercentque choros; Latonaque pectore gaudet: Bla deas gradiens & pulcro vertice supra Et seonte est, habituque omnes insignior una It socias inter; talem se laeta ferebat Ρer medias, tali virgo praestabat honore. Sed bijugos reditura domum quum jungere curru, Et legere apricum per litus texta parabat,

Diva novas animum Tritonia vertit ad artes, Excitus ut somno nympham Laertius heros 33 o

Aspiciat, quae celsa illum sub moenia ducat. Jamque levem regina pilam dum jactat ad unam Ε sociis, pila missa volans haud pertulit ictum, Irrita sed cecidit spumanti in vortice . at illae

Clamavere altum; clamore excitus Ulysses Exsiluit, trepidoque sedens haec pectore secum. Hei mihi quas gentes quae veni ad litora vectus; Barbara num regio haec sera corda ignaraque recti Servat; an hospitibus parcit, superosque veretur λUt mihi nympharum subito vox impulit aures , I o

Nympharum, montana colunt quae culmina, quaeque Flumina amant fontesque & stagna virentia musco. Fors homines etiam, sors jnxta heic moenia gentis: Quidquid erit, tentabo oculis ultro omnia lustrans. Haec ait, arbuteoque levat sua membra cubili, Frondentemque rapit viridanti ex arbore ramum, Quo pubemque tegit circum Omnem atque ilia nudus, Ingrediturque. leo veluti quum magnus & imbres Et ventos perpessus atrox ruit; igneaque intus Lumina stant; pecudes it contra armentaque densa IF o Cervorumve Mumve, nec acri turbidus ira,

Suadet enim vesana fames ) irrumpere parcit In stabula, & clausis tentare in ovilibus agnos. Haud

150쪽

Haud aliter nudus vis namque extrema jubebat in Virginibus mediis heros se inferre parabat. Jamque sale ut foedos horrens apparuit artus, Continuo trepidae summis per gramina ripis Diffugere omnes: tantum una haud territa gnata Restitit Alcinoi, cui mentem bellica virgo Firmarat, solvens turpi sormidine pectus. i6o Illa immota stetit contra: turbatus at heros Haesit inops dubiusque animi, genibusne prehensis Virginis exoret pacem progressus, an ipsam Eminus aggrediens dictis, & pectora blandus Mollia demulcens tentet prece, ad urbis ut alta Moenia demonstretque viam, nudataque membra Veste tegat λ potior dubio sententia visa, Longius abstantem sua nympham in vota vocare, Ne, dum genva capit, fors saeviat aspera tactu. Tum sic blandiloquo supplex est orsus ab ore. I ΤΟ Adsis o, sicilisque leves quaecumque laborem Sive dea, o virgo, seu nostri sanguinis una: Si dea; nata Jovis certe es Latonia Phoebe, Cui similis vultuque habituque incedis honesto. Sin genus es nostrum terraeque nigrantis alumna, O ter felices, qui te genuere parentes; Felices etiam fratres, queis dulcia semper Gaudia pertentant animos te propter eamdem, Aspiciunt quum tale choris florescere germent Ante alios tamen ille omnes selicior unus, I 8o Qui te dives opum sua quondam ad limina ducet Muneribus victam . nam talem e sanguine nostro Νm nympham, non ipse virum Vidi: occupat ergo Mirantem stupor, & raptis vix sensibus hisco.

Tale erat in Delo, quod vidi ad Apollinis aram

SEARCH

MENU NAVIGATION