장음표시 사용
151쪽
Formosum tenerae germen juvenescere palmae; Namque illuc magna quondam comitante caterva Accessi, peterem quum Dardana tecta, sutura
Exitium mihi triste. utque illa in imagine fixus obstupui siluique diu; nam nulla per agros I9o Creverat huic similis ramis selicibus arbos;
Sic miror te nympha simul stupeoque, nec ora Sustineo tua ferre, aut genua attingere supplex. Me vero sera fata premunt: hesternus ab undis
Huc ego bi Henas post luces denique fugi Jactatus pelago nimbisque furentibus usque Insula ab Ogygia: tandem his deus appulit oris,
Heic quoque sors iterum clades ut saeva fatiget Immeritum. neque enim credo pia numina ponent Exitiis finem, sed multa prioribus addent. 2oo Ergo oro miserere: mihi tu prima salutis Spes misero ostensa, ac primam te in vota vocavi Ρost tantas pelagique minas caelique procellas omnibus huic errans ignotus. moenia gentis Ipsa doce o facilis regina, ipsa indue egentem, Huc veniens lacerum si quod male tegmen habebas. Di vero tribuant, quaecumque in pectore servas Vota tuo, sponsum gnatosque & munera pacis Unanimae: neque enim donum praestantius ullum, Quam quum tranquillos concordi mente penates a Iorimina virque regunt. tristi dolet improba turba Invidia, contra cari laetantur amici, Primaque conjugibus venit ipsis gloria famae. Talibus orabat supplex, quum talia Virgo: Haud equidem arguerim tua dicta, animumque sagmem Hospes, ait. sed enim celsi dominator olympi Ipse suas partitur opes mortalibus aegris
152쪽
LIBER SEXTUS. Io 7Justisque injustisque, ut seri dare cuique voluntas: Haec tibi sorte dedit; proin ferre utcumque necesse est. Nunc vero has quoniam terras jactatus adisti, aro Fide animo; vestemque seres expertus amicum Auxilium, donisque super cumulabere dignis Supplice. jamque urbis te celsa ad moenia ducam , Et gentis dicam nomen. selicia regna Haec habitant Phaeaces; ego alto sanguine creta Magnanimi Alcinoi, cui parent omnia, & unus Imperioque regit sceptrisque potentior urbem.
Haec ubi fata, vocat famulas ac talia mandat.
O gressus cohibete: viro cur denique viis Dictgitis Θ saevumne hostem advenisse putatis p a 3o At non ille satus, nec Phoebi lumen & auras Spero equidem aspiciet posthac volventibus annis, Horrida qui placidis Phaeacibus inferat arma. Quippe sumus cari superis, medioque tenemus Regna mari, haud soliti misceri gentibus ullis. Hic pelago infelix & tempestatibus actus Appulit his tandem terris; cui protinus Omnes Auxilium properate: inopi pater ille deorum Hospitibusque praeest aequus, nec gratia doni Parva vel exigui est . date bacchi pocula, & ipsum et o
Ducite, & a ventis aversum in sente lavate.
Vix ea; quum famulae pulsa formidine sistunt, Inque vicem sese exhortantur. jamque reducta Parte locant Ithacum tranquillo in flumine, ubi alma Jusserat Alcinoi soboles; iuxtaque serentes
Apponunt chlamydemque vim tunicamque recentem Dant quoque palladium caelato munus in auro, Sordentesque monent puris in sontibus artus
153쪽
Longius hinc vos serte pedes, dum fluminis unda asci Tabentes humeros sale tergam, & suave liquenti Rore olei visi longo post tempore lustrem.
Non ego nam Vobis Circum cernentibus artus
Perluere, aut ausim nymphis adsistere nudus. Dixerat: illae abeunt, dominaeque ea dicta reportant. laterea salsum tergens circum undique rorem
Amne lavat puro ductor Laertius, olli Qui penitus terga atque humeros insederat altos, Cervicemque, comasque rigentes. hinc ubi Bedos Purgavitque artus, nitidoque perunxit olivo, 26o Induitur vestes intactae munera nymphae. Atque olli Jove nata novum decus artubus addit, Majoremque facit visu, plenoque decorum Corpore; tum similes hyacinto e vertice crispos Essundit nigra rutilos serrugine crines. Argentum veluti fulvo variaverit auro Artificis quum docta manus, quem Mulciber una,
Pallas & ipsa suas docuit non invida laudes;
Artis opus rarae admirans stupet excita turba, Luminibusque inhiat tacitis. ita nata Tonante 27 oolli humeris capitique novos affarat honores.
Iamque nitens Charitum forma digressus ab amne Litore consedit sicco . mirata puella Obstupuit, sociisque haec protinus addidit ore. Accipite o fidae, quae dicam cumque, ministrae: Haud equidem hunc venisse reor stellantis olympi omnibus invisum divis ad litora nostra. Ante quidem visusque horrens, nec amabilis ulli, Caelestum nunc ille refert decus. o mihi talis
Huc veniens divum contingat munere conjux, 28 o Et velit his mecum semper considere terris: Vos
154쪽
Vos epulas jam serie viro, jam fundite vina. Haec illa: audivere alacres, nec jussa morantes Apposuere dapes cum bacchi nectare. at heros Vescitur, ac raptim spumantia pocula siccat, Ex longo collecta fames namque improba suadet. Sed jam nympha viam celerans altoque plicatas Imponit curru Vestes, bijugosque volucres
Sub juga panda trahit. dein ipsa ut celsa resedit,
Assatur Laertiaden his vocibus usa. 29 Surge age; turrigeras urbis properemus ad arces, Atque altas cari ad sedes genitoris, ubi omnem Conspicies fiorem Phaeacum ac prima Virorum.
At sapias licet ipse, tamen monuisse juvabit,
Ne secus ac moneo, facias. dum per sola culta, Ac pingues inter cursum celerabimus agros, Post currum propior commixtus in agmine fido Carpe viam, trito bigas ego tramite ducam. Haud procul aspicies urbem, quam maxima cingunt Moenia, & angustis aperit se portus utrinque 3 oo Faucibus: hinc atque hinc longo stant ordine naves Subductae, sedes ubi nigris certa carinis. Inde forum est, medioque soro consurgit in auras Aetherias niveo Neptuni e marmore templum. Nautica ibi clausis servant navalibus armaCarbasaque & funes & tonsis apta parandis Robora. nulla etenim cura est phaeacibus arcus, Aut pharetras tractare: abiegni pondera mali, Et remi, puppesque placent, queis caerula sulcant Dissita, & immensi contemnunt aequoris aestum. 3I Heic ego mordacis metuens convicia linguae,
Quippe procax vulgi turba est, disjungier opto,
Inferrique prior portis. namque obvius una
155쪽
Si quis me videat tecum, sors talia contra Improbus incipiet. quisnam ille est corpore pulcro, Nausicaae qui pressa legit vestigia pone pHospes 8 ubi inventus λ junget connubia secum ΘAut aliquem fracta deserto in litore navi Externa de gente virum loca proxima namque Nulli habitant homines) ausa est deducere in urbem; 3 ao Aut aliquis superum caeli delapsus ab arce Supplicibus votis jam tandem victus ad imas
Descendit terras: Omnes Una eXiget annOS.
Quin melius si sponte sua delegit habendum Ipsa virum, sociumque aliis excivit ab oris Tot patriae claros jam dedignata hymenaeos. Sic dicet juvenum mala turba, ingrataque famae. Damna feram. neque enim non ipsa irata puellam Arguerim, quae sorte viros versarier inter Sponte sua haud dubitet necdum genitoribus orba , 33o Nec thalami vinclis, taedisque jugalibus aucta. Quare age, sub memori condens mea pectore dicta Altius infigas hortor, quo per vada ponti Quamprimum reditu potiare. a tramite recto Haud procul est lucus, viridi qui procubat umbra Populea, armisonae divae sacer: exstit intus elidis fons lene sonans argenteus undis, Ac circum irriguo pubescit gramine pratum. Heic etiam campique mei genitoris & horti dimiseri florent, semoti haud longius urbe, 3 o Quam sonus adveniat missus clamantis ab ore. Ergo ibi tu residens maneas, dum moenibus altis Nos introgressae patrias veniamus ad aedes. Postquam autem tetigisse fores ac limina credes, Tunc urbem progressus adi, sedesque require Alci-
156쪽
Alcinoi . fuerit quaerenti noscere magnus Nec labor: ipse etiam puer infans ducat ad alta Atria; turrito se tantum vertice supra Attollunt, nulli Phaeacum aequanda domorum. Mox ubi te ingressum subter fastigia tecti 3 ue οΕxcipiet domus alta, citus vestigia ab aula . sAd matrem serto properata. usque adsidet illa, Lucet ubi secus igne, di docto pollice versat
Purpureum lanae, visu mirabile, pensum Ancillis stipata atque altae inniXa columnae. Stat juxta & solium genitoris, ubi aurea laetus pocula convivas inter tenet ille, deus ceu Aetherio in caetu residens rutilantis Olympi. Hoc tum praeterito, matri tua brachia tende Protinus affusus genibus, supplexque precare, 36o Det facilem votis reditum, miserataque longum Exsilium, patriae quamprimum ad littora mittat. Si precibus devicta tuis miserebitur ultro, Omnia polliceor tibi tuta, iterumque sodales, Antiquamque domum vises, finesque relictos.
Haec effata, acri percussit verberae terga Cornipedum: mora nulla, volant, fluvioque recedunt Pulvereos rapido glomerantes impete gressus. Illa autem faciles manibus moderatur habenas,
Hospes uti famulaeque sequi vestigia possint, 37o
Nunc laXans, nunc arte premens retinacula virgo.
Jamque subibat aquas Titan, lucumque Minervae Populeis nigrum soliis tetigere; ubi sedit Heros Laerta genitus, magnamque precatus Voce deam, tales effudit pectore questus. Audi, gnata Jovis summi Tritonia praesens, o miserum nunc saltem audi, frustra ante vocata, Quum
157쪽
Quum me alto dirus pelago Neptunus agebat: Da molles Phaeacum aditus, da inflectere mentem. Talibus orabat supplex: summo dea caelo 38o Audiit orantem, sed non se offerre videndam Clara in luce palam voluit non immemor irae Immitis patrui, furiis qui saevus acerbis Iactabat Laertiadem maria omnia circum, Litora ne patriae, dulcesque reviseret oras.
158쪽
o Tque ea dum superas heros landebat ad auras, Nympha citis invecta rotis devenerat urbem; Altaque ubi patriae tetigit penetralia sedis, Vestibulum ante ipsum levis adstitit. undique fratres Circumstant laeti reducem, solvuntque jugales, Ac nitidas portant septa intra regia vestes. Virgo autem thalamum scandit; longaevaque custos Eurymedusa olli flagrantia lumina praefert. Hanc ex Epiro curvis duxere carinis, Munus & Alcinoo dederant Phaeaces habendam, I o
Alcinoo, late placidi qui stena regebat Imperii, divumque pari gaudebat honore.
Regia post fuerat nutrix, semperque parare Nausicaae dulces epulas ignemque solebat. Interea surgens Ithacus tendebat ad urbem, Quem multa circum Pallas caligine sepsit,
Νe quis eum possit Phaeacum incessere dictis,
Scitarive genus, veniendi aut poscere caussas. Jamque erat ad portas, quum se tulit obvia contra Virginis os habitumque gerens referentis in urna 2 orantis aquam Jove nata, prior cui satus Ulysses Sic coram adstanti est . mene hinc deducere celsas
Alcinoi ad sedes, qui pulcrae huic praesidet urbi, Filia vis nam passus ego discrimina multa
Advena longinquis terrarum e finibus errans Ignarusque hominum veni ignarusque locorum. Ρ Dixe-
159쪽
Dixerat: atque olli sic caesa diva reponit. Tecta tibi nunc, hospes, ego, quae regia quaeriS. Monstrabo; stant ipsa patris prope limina nostri: Sic tacitus modo perge, viae dux ipsa praeibo. 3οNon tibi compellare viros, nec reddere voces
Cura sit: haud etenim genus est tractabile vulgi, Nec multum hospitiis indulget. freta juventus Navigiis maria alta secat, ferturque superba Per vastos longe fluctus. Saturnius olli Ipse dedit celeres, ut pennae praepetis alas,
Et mentis simulacra citae volitantia, naves.
Haec ubi fata dea est, subito vestigia torsit, Et gressum antetulit celerans; nec segnior heros Vadentem sequitur, mediaque incedit in urbe εο Haud ulli visus. neque enim Jove nata sinebat
Cernier, obscuro quae t xerat aere circum,
Ac densis nebulae gradientem offuderat umbris. Miratur Laertiades portusque, carinasque, Ipsorumque sera heroum, surgentiaque urbis Moenia praetentis, visu mirabile, Vallis.
Postquam autem tetigere sores ac regia tecta,
Talibus est aggressa virum Tritonia dictis. Haec quaesita domus, regisque optata verendi Atria: ducentes intro convivia lectos soAspicies proceres. tu certo limina gressu Nil dubitans metuensve subi: re praestat in omni Scilicet, audaci cui gliscit pectore virtus, Ignotas licet ille domos ac litora lustret. Reginam hela primum, proprio quam nomine dicunt Aretam, invenies: orta est genitoribus isdem, Ex quibus Alcinous venit prognatus in auraS. Primum Nausithoum fudere in luminis oras
160쪽
Neptunus terrae domitor, Peribaeaque serma Egregia, extremum clari genus Eurymedontis, εο Qui quondam imperio tenuit sera regna Gigantum;
rist tamen & populos & sese perdidit ipsum
Eserus. at natae rector commiXtus aquarum
Magnanimis genuit regem Phaeacibus acrem Nausithoum: hinc natus Rhexenorque Alcinousque. Ulla nondum auctum Rhexenora prole virili Ipse suis telis celsa jaculatus in aula Ρerdidit Arcitenens, & filia sola relicta est Arete, Alcinous cui se conjunxit, & ipsam Eximio semper coluit dignatus honore. ToNon ulla in terris mulier sub conjuge vixit Usque adeo dilecta, suo velut illa marito Cara viget, natisque suis, & civibus: ipsam, Incedit quoties latam spatiata per urbem Excipiunt plausu, & praesens ut numen adorant. Quippe animis valet illa, & recto praedita mentis Judicio suevit varias componere lites. Ergo eadem miserata tuos si denique casus Adnuerit votis, certam sperare salutem, Et reditum jubeo; patriam sociosque revises. 8o Vix ea dicta dedit, fugitque avecta per undas Nata Jovis, Scheriaeque reliquit amabilis oras. Illa abiens tetigit Marathona, ingressaque Athenas Antiqui patriam sedesque invisit Erechthei: Ast heros genitus Laerta ad regia tecta Alcinoi gressum torsit. jamque omnia lustrans Substitit, & pulcra correptus imagine rerum Ante fores stupuitque diu miratus, & haesit. Namque velut lunae radiis aut sole corusco Tota renidebat circum domus ardua regis; POP , Aerea